Psalmus 90

Numérotation du verset Ps. 90,1 

¶ Laus cantici David1.
¶Codd. : (Ps. 90) D30 Rusch Ps-G
1 Laus cantici David] Oratio Moysi hominis Dei. Vox apostolorum ad Patrem D30
Numérotation du verset Ps. 90,I 

Qui habitat
in adiutorio Altissimi ¦
in protectione
Dei celi
commorabitur.
Numérotation du verset Ps. 90,2 II

Dicet
Domino susceptor
meus
es tu ¦ et refugium meum
Deus meus
sperabo in eum.
Numérotation du verset Ps. 90,3 III

Quoniam
ipse liberabit me de laqueo venantium ¦ et a verbo aspero.
Numérotation du verset Ps. 90,4 IV

Scapulis suis2
2 Scapulis Ps-GB D Ω) Rusch Clementina cum Ps-R ] In praem. Ps-G
obumbrabit tibi3 ¦
3 tibi Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] te Ps-G
et sub pennis eius
sperabis.
Numérotation du verset Ps. 90,5 V

Scuto
circumdabit te veritas eius
non timebis a timore nocturno.
Numérotation du verset Ps. 90,6 VI

A sagitta
volante in die a negotio
perambulante in tenebris ¦ ab incursu
et demonio
meridiano.
Numérotation du verset Ps. 90,7 VII

Cadent a latere tuo mille
et decem millia
a dextris tuis ¦ ad te autem non appropinquabit.
Numérotation du verset Ps. 90,8 VIII

Verumtamen oculis tuis
considerabis ¦ et retributionem peccatorum videbis.
Numérotation du verset Ps. 90,9 IX

Quoniam tu es4 Domine
4 es Ps-G (plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R] om. Ps-G
spes mea ¦ Altissimum
posuisti
refugium tuum.
Numérotation du verset Ps. 90,10 X

Non accedet
ad te
malum5 et flagellum
5 accedet ad te malum Ps-G ( plerique codd. et edd. )] accedat ad te malum Rusch (hapax) ; accedent ad te mala Ps-R Ps-G
non appropinquabit tabernaculo tuo.
Numérotation du verset Ps. 90,11 XI

Quoniam
angelis suis mandavit de te6 ¦
6 mandavit Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Ω Rusch cum Ps-R ] mandabit Ps-G
ut custodiant te in omnibus viis tuis.
Numérotation du verset Ps. 90,12 XII

In manibus portabunt te ¦ ne forte offendas
ad lapidem pedem tuum.
Numérotation du verset Ps. 90,13 XIII

Super aspidem
et basiliscum
ambulabis ¦ et conculcabis leonem et draconem.
Numérotation du verset Ps. 90,14 XIV

Quoniam in me speravit liberabo eum7 ¦
7 liberabo Ps-GB V D Ω) Rusch Clementina cum Ps-R ] et praem. Ps-G
protegam eum quoniam8 cognovit
8 quoniam Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] quia Ps-G
nomen meum. 9
9 <divisio.> eum ¦... eum’ D30² ] eum ¦... eum ¦ D30*?
Numérotation du verset Ps. 90,15 XV

Clamavit10 ad me et ego11 exaudiam eum cum ipso sum
10 Clamavit Ps-GB V D Ω) Rusch ] Clamabit Clementina Ps-G |
11 ego Ps-GB* Ω) D30* Rusch Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G D30² (eras.) |
in tribulatione ¦ eripiam eum
et
glorificabo eum12.
12 glorificabo Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] clarificabo Ps-G
Numérotation du verset Ps. 90,16 XVI

Longitudine dierum
replebo eum ¦
et ostendam illi salutare meum.

Psalmus 90

Numérotation du verset Ps. 90,1 
A Laus cantici David1.
A ¶Codd. : (Ps. 90) D30 Rusch Ps-G
1 Laus cantici David] Oratio Moysi hominis Dei. Vox apostolorum ad Patrem D30
marg.| LAUS  CANTICI. Laus et humana est sed hec est cantici quia non nisi divina. Est enim psalmus iste hymnus contra demones. Propheta ergo de quolibet sancto ait : qui habitat in adiutorio etc.
marg.| CASSIODORUS. Ostendit temptationes diaboli per humilitatem victas a Christo et a suis manentibus in auxilio Dei ut et nos per eum discamus temptationes superare quia est ianua per quam si quis introierit ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
marg.| AUGUSTINUS. Ianua Christus intrare per eum est imitari eum non in divinitate potentia et miraculis sed in eo quod factus est pro nobis id est humilitate ad quam vocat dicens discite quia mitis sum et humilis corde de hoc psalmo temptavit Christum diabolus Christi autem temptatio nostra est doctrina quem sequentes ex eo vincimus.
Numérotation du verset Ps. 90,I 
Qui habitat
interl.| id est cuius spes in Deo est
marg.| QUI  HABITAT. CASSIODORUS. Describit primo fidentem in solo Deo omnino protectione Dei vallatum.
marg.| CASSIODORUS. Qui habitat . Id est qui totam spem non in se sed in Deo semper constituit omnibus modis protegetur a Deo. Nota verborum correspondentiam sicut enim semper habitat sic et semper commorabitur. Illud affirmat scilicet quod habitat hoc promittit scilicet quod protegetur.
in adiutorio Altissimi ¦
interl.| non suo
in protectione
interl.| ut nec illecebra male blandimentis voluptatis capitur nec timore adversitatis frangatur
Dei celi
interl.| cuius sedes est celum id est anima iusti
commorabitur.
marg.| IN  PROTECTIONE  DEI  CELI  COMMORABITUR. Ut scilicet non declinet ad dexteram vel ad sinistram sicut in vetere testamento preceptum erat filiis Israel ut incederent via regia non declinantes ad dexteram vel ad sinistram via regia via Christi regis nostri qui sic viam mundi cucurrit ut nec prosperis illiceretur nec adversis frangeretur.
Numérotation du verset Ps. 90,2 
II
Dicet
interl.| ille qui habitat in adiutorio altissimi non superus de se ut primus homo
interl.| mei infirmi ad curandum
meus
interl.| qui hoc dicit totum se proiecit in eum. Qui dicit Deus meus est refugium meum non querit aliud auxilium contra tempestates seculi
es tu ¦ et refugium meum
interl.| a seculi tempestate
Deus meus
interl.| et ideo
sperabo in eum.
marg.| DEUS  MEUS  SPERABO. CASSIODORUS. Ne putes post susceptionem et refugium iam nihil esse petendum addit sperabo in eum ne aliquando de se presumat hoc si fecisset Adam bene staret.
Numérotation du verset Ps. 90,3 
III
Quoniam
interl.| non ego
ipse liberabit me de laqueo venantium ¦ et a verbo aspero.
interl.| in quem superbus Adam cecidit
marg.| DE  LAQUEO  VENANTIUM. CASSIODORUS. Temptatio vel per facta que hic dicitur laqueus vel per verba que hic a verbo aspero quasi et is leve videatur grave tamen est verbo temptari. Laqueus versutie spiritualium vel carnalium inimicorum verbum asperum omne dictum quod movet a regulis divinis.
marg.| AUGUSTINUS. De laqueo venantium demonum qui non in via Christo sed circa ad dexteram vel sinistram tendunt laqueos. In quos et per verbum asperum cadunt aliqui ut qui nolunt esse Christi propter insultantes christiano nomini et qui timent detractiones hominum ut cessent a via Dei.
marg.| VENANTIUM. HIERONYMUS. Nota quia venatores in sacra Scriptura vix in bono invenimus. E contra piscatores raro in malo.
interl.| et ut liberet
Numérotation du verset Ps. 90,4 
IV
Scapulis suis2
2 Scapulis Ps-GB D Ω) Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] In praem. Ps-G
interl.| ne putes quod tu te possis protegere
marg.| SCAPULIS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Speranti beneficia Dei promittit. Scapule sunt operationes mirabilium quibus ut humeris virtus Dei ostenditur. Penne monita prophetarum que ad celos vehunt.
obumbrabit tibi3 ¦
3 tibi Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] te Ps-G
interl.| qui habitas in adiutorio altissimi
marg.| OBUMBRABIT. Ut neque sol divinitatis neque luna humanitatis te urat. In pennis protectio.
marg.| AUGUSTINUS. Scapulis scilicet. Inter scapulas id est ante pectus suum te ponit ut alis suis te protegat vel inter scapulas quasi in medio positus hinc inde alis sive pennis expansis quo non audet accedere inimicus nihil timeas nisi tu inde exieris nulla avis sic infirmatur cum pullis ut gallina que tota mutatur affectu eorum sic sapientia Dei propter nos caro facta est et habitavit in nobis ut sub alis eius speremus.
et sub pennis eius
interl.| misericordie
sperabis.
interl.| tamquam
Numérotation du verset Ps. 90,5 
V
Scuto
interl.| ale sunt etiam scutum
circumdabit te veritas eius
interl.| implens promissa
marg.| VERITAS. AUGUSTINUS. Dei est que non respicit personas nec miscet sperantes de se ipsis cum his qui sperant in Deo sed discernit humiles vel superbos.
marg.| CASSIODORUS. Vel veritas incarnatio Christi unde de terra veritas orta est que et scapulis obumbrat et scuto defendit. Sicut notavit genera defensionum notat et genera periculorum ut sit gratior liberatio.
interl.| et ita
non timebis a timore nocturno.
interl.| a levi temptatione et occulta que fit ignorantibus
marg.| A TIMORE  NOCTURNO. A simili periculi unde tantum timor habetur.
marg.| A TIMORE  NOCTURNO. AUGUSTINUS. Qui ignorans peccat in nocte peccat qui sciens in die.
Numérotation du verset Ps. 90,6 
VI
A sagitta
interl.| A levi et aperta
marg.| A TIMORE A  SAGITTA. Duo leviora genera temptationum occulte scilicet et manifeste his reddit duo graviora. A negotio perambulante in tenebris et ab incursu et demonio meridiano. Levia non sic urgent ut cogant sed possunt cito transire declinata gravia non ut cum persecutor acriter instat nondum firmus in fide qui nesciunt christiani esse spernere presentia querere futura vel cum a Deo instat hoc scientibus que temptatio est a demonio meridiano et utrosque capit non quidem eos qui habitant in adiutorio altissimi sed de se presumentes de quibus dicit : cadent a latere tuo mille.
volante in die a negotio
interl.| gravi occulta
perambulante in tenebris ¦ ab incursu
interl.| gravi aperta
et demonio
interl.| incurrente demonio
meridiano.
interl.| cum adeo fervet estus persecutionis ut multi cedant
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 90,7 
VII
Cadent a latere tuo mille
interl.| AUGUSTINUS. o Christe pauciores qui presumunt se tecum iudicaturos
marg.| CADENT A  LATERE. CASSIODORUS. Secundo fidentis in Deo caput id est Christum in celo levatum dicit a nullo posse contingi qui et pedes in terra protegit sed presumptores ab eo cadunt. Ecce certitudo protectionis fidentis in Deo per Christum.
marg.| A LATERE. CASSIODORUS. Latus Dei est corona iustorum qui cum eo iudicabunt unde dicitur mittite de latere id est qui vobiscum habent consilium latus ergo Christi apostoli et eorum imitatores quibus promisit. Sedebitis super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel duodecim sedes perfectio tribunalis in quibus sedebunt omnes qui omnia reliquerunt et secuti sunt Christum.
et decem millia
interl.| AUGUSTINUS. plures qui presumunt se a dextris tuis futuros cadent per demonium meridianum id est per gravem estum tribulationis sed ad te o Christe in veris membris non appropinquabit demonium et si corpus non fidem lesit
a dextris tuis ¦ ad te autem non appropinquabit.
interl.| o Christe
Numérotation du verset Ps. 90,8 
VIII
Verumtamen oculis tuis
interl.| illo lucido visu quo merita hominum iudicas
marg.| VERUMTAMEN. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Licet quidem te permittente impiis tuos persequi sed non impune oculis tuis considerabis malum quod voluerunt non bonum quod per nescientes agitur eis retribuetur et sanctus4 qui habet oculos fidei videt eos modo exaltari et tonare et in fine fulminare hoc dixit ne infirmi moveantur.
4 sanctus] sancus cacogr Erfurt
marg.| CASSIODORUS. Verumtamen oculis. Et si cadentes temptent te duris verumt. Vel et si demonium non appropinquet quod est per iniquos sed tamen non quod faciunt sed quod intendunt considerabis.
considerabis ¦ et {t. 2 : Erfurt, f. 287ra ; facsim., p. 573ª} retributionem peccatorum videbis.
interl.| ideo non cadit iustus a demonio
Numérotation du verset Ps. 90,9 
IX
Quoniam tu es5 Domine
5 es Ps-G (plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R] om. Ps-G
interl.| Christus secundum caput
marg.| QUONIAM  TU  ES. AUGUSTINUS. Unus Christus est caput et corpus de quo loquitur modo ut de capite modo ut de corpore non mutata persona. Ideoque diligenter adverte ubi de Christo secundum caput ubi secundum membra agat.
spes mea ¦ Altissimum
interl.| per hoc spes
interl.| id est pro altissimis et occultis vel vitandis vel habendis mihi ostendisti ad te fugiendum scilicet pro declinandis penis eternis et pro assequendis bonis eternis
marg.| ALTISSIMUM. AUGUSTINUS. In alto est refugium Dei valde in occulto ut fugiatur a ventura ira. Multi enim sic faciunt sibi refugium Dei quo fugiunt a malis temporalibus.
posuisti
interl.| intus
refugium tuum.
marg.| altissimum posuisti refugium id est resurgendo, ascendendo, altum fecisti refugium ut iam sperem sequi quo precessisti
marg.| AUGUSTINUS. Tabernaculum Dei est caro in qua pro nobis militavit ad quam levatam super celos ut sit illuc directa spes nostra non accedunt flagella ut prius in terra pro quibus dicit. Saule Saule quid me persequeris ? discretio est per loca coniunctio per affectum. Sed nec his flagellum appropiat ita ut fidem excutiat ideo de toto Christo hoc bene accipitur.
interl.| ideo
Numérotation du verset Ps. 90,10 
X
Non accedet
interl.| o Domine o Christe
ad te
interl.| et ad tuos
malum6 et flagellum
6 accedet ad te malum Ps-G ( plerique codd. et edd. )] accedat ad te malum Rusch (hapax) ; accedent ad te mala Ps-R Ps-G
interl.| vel lepra id est peccatum
non appropinquabit tabernaculo tuo.
Numérotation du verset Ps. 90,11 
XI
Quoniam
interl.| astitit ei angelus confortans eum
interl.| hoc est humane infirmitatis indicium
angelis suis mandavit de te7 ¦
7 mandavit Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Ω Rusch cum Ps-R ] mandabit Ps-G
marg.| QUONIAM  ANGELIS. Hoc dixit temptator Domino quando illum temptavit hoc obiecit de deitate eius dubitans. Temptatus est autem Christus propter nos ut et in eo temptatorem vincere discamus.
marg.| AUGUSTINUS. Sic et baptizari a servo voluit non pro sua necessitate sed pro hominis utilitate ut non aspernemur baptizari a conservis.
ut custodiant te in omnibus viis tuis.
interl.| et ipsi
Numérotation du verset Ps. 90,12 
XII
In manibus portabunt te ¦ ne forte offendas
interl.| ut misso spiritum solvat credentes a reatu legis
marg.| IN  MANIBUS  PORTABUNT. AUGUSTINUS. Manibus angelorum sublatus est Christus in celum non quod sine eis rueret sed quia obsequebantur regi et melior est qui portatur quam iumentum portans. Clarificatus autem misit Spiritum die Pentecostes ut in die quinquagesimo a Pascha agni id est immolatione data est lex in tabulis lapideis scripta digito id est Spiritu Dei lex data est in pena timoris Spiritus venit in plenitudine amoris ut pedes capitis in celo sedentis id est evangeliste mundum peragrantes non offendant in lapidem id est legem in lapide scriptam et sine gratia in ea teneantur rei sed a timore solvantur per amorem Spiritus legem implentes. Ideo ergo portatur in celum ab angelis ne pedes qui in terra sint rei legis pulso timore implevit eos amore qui vinci non potest.
ad lapidem pedem tuum.
interl.| sed
Numérotation du verset Ps. 90,13 
XIII
Super aspidem
interl.| qui veneno et occulte percutit
marg.| SUPER  ASPIDEM. Post humanam infirmitatem divina virtus ostenditur que tantis imperat. Et agit de Christo secundum membra.
et basiliscum
interl.| regem demonum qui flatu nocet
interl.| cum palam venenat
ambulabis ¦ et conculcabis leonem et draconem.
interl.| qui viribus
marg.| ASPIDEM  CONCULCABIS. AUGUSTINUS. Serpentem calcat Ecclesia que cavet astutiam eius.
marg.| LEONEM. AUGUSTINUS. Aperte sevit in martyres.   draconem insidiatur per hereticos ut corrumpat virginem Christi unde Apostolus : «Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo».
Numérotation du verset Ps. 90,14 
XIV
Quoniam in me speravit liberabo eum8 ¦
8 liberabo Ps-GB V D Ω) Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] et praem. Ps-G
interl.| a malis seculi
marg.| QUONIAM  IN  ME  SPERAVIT. AUGUSTINUS. Tertio verba Dei quibus Ecclesiam consolatur cui et hic defensionem et in futuro premia promittit.
marg.| CASSIODORUS. Mandat angelis de te dicens quoniam in me. Certitudo promissionis per promissionem Dei.
protegam eum quoniam9 cognovit
9 quoniam Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] quia Ps-G
interl.| vere
nomen meum. 10
10 <divisio.> eum ¦... eum’ D30² ] eum ¦... eum ¦ D30*?
interl.| et quoniam
Numérotation du verset Ps. 90,15 
XV
Clamavit11 ad me et ego12 exaudiam eum cum ipso sum
11 Clamavit Ps-GB V D Ω) Ed1455 Rusch ] Clamabit Clementina Ps-G
12 ego Ps-GB* Ω) D30* Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G D30² (eras.)
interl.| et si nondum audio iam sum
marg.| CLAMAVIT  AD  ME. AUGUSTINUS. Non est timendum in tribulatione fides in te Deus in te si dormit fides excita eam et salvaberis. Christus dormiens in navi excitatus est a discipulis et salvati sunt. Et si non eripit quando vis non ideo putes te deseri. Eripuit tres pueros numquid martyres deserit. Tres pueros liberavit corporaliter ut confundantur infideles. Martyres liberat spiritualiter ut imitentur fideles.
marg.| Hunc psalmum per totum annum et maxime in quadragesima et quotidie in completoriis Ecclesia fequentat quia cumChristus ieiunaret diabolus eum de hoc psalmo temptavit et eius temptationibus a Christo superatis victus abscessit ut et nos quo tempore diabolus magis nititur ad decipiendum eo tempore magis nos laboremus ad resistendum.
in tribulatione ¦ eripiam eum
interl.| de seculo
et
interl.| post
glorificabo eum13.
13 glorificabo Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] clarificabo Ps-G
interl.| in celo
interl.| et tunc
Numérotation du verset Ps. 90,16 
XVI
interl.| vita eterna
replebo eum ¦
interl.| quia sufficit quod habebit
et ostendam illi salutare meum.
interl.| Christum in maiestate



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 90), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_90)

Notes :