Psalmus 92

Numérotation du verset Ps. 92,1 

¶ Laus
¶Codd. : (Ps. 92) D30 Rusch Ps-G
cantici
ipsi1 David
1 ipsi Ps-G (I) Rusch Clementina cum Ps-αγ] om. Ps-G D30 ΩS
in diem2 ante sabbatum
2 diem Ps-G (V) Rusch] die Amiatinus² D30 Ps-G
quando fundata est
terra3.
3 fundata Ps-G (I V) Rusch Clementina cum Ps-α Ps-Moz X] inhabitata D30 Ps-G | est terra] om. ΩS
Numérotation du verset Ps. 92,I 

Dominus
regnavit
decorem indutus est4 ¦
4 decorem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] decore Ps-G
indutus est
Dominus fortitudinem et precinxit se5.
5 fortitudinem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω Rusch cum Ps-R ] fortitudine Ps-G
Numérotation du verset Ps. 92,II 

Etenim
firmavit
orbem terre ¦
qui
non commovebitur.
Numérotation du verset Ps. 92,2 III

Parata
sedes tua6
6 sedes Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω Rusch cum Ps-α Ps-ζ Ps-ς Ps-MozX] sedis Ps-R Ps-G | tua] + Deus Rusch cum Ps-R
ex tunc ¦
a seculo
tu es.
Numérotation du verset Ps. 92,3 IV

Elevaverunt
flumina
Domine ¦ elevaverunt
flumina vocem suam.
Numérotation du verset Ps. 92,V 

Elevaverunt flumina fluctus suos7 ¦
7 Elevaverunt... fluctus suos LXX (A)] sub Ps-G (R Q² ΦRV1 G ²), om. LXX | Elevaverunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω Rusch cum Ps-R ] elevabunt Ps-G
Numérotation du verset Ps. 92,4 

a vocibus aquarum multarum.
Numérotation du verset Ps. 92,VI 

Mirabiles elationes
maris ¦
mirabilis in altis Dominus.
Numérotation du verset Ps. 92,5 VII

Testimonia tua
credibilia
facta sunt nimis ¦ domum tuam
decet
sanctitudo Domine in longitudinem8* dierum.
8 longitudinem Ps-G (V plerique codd. et edd. ) D30 ] longitudine Ps-G (R C I ΦP U G ) Rusch Ed1530

Psalmus 92

Numérotation du verset Ps. 92,1 
A Laus
A ¶Codd. : (Ps. 92) D30 Rusch Ps-G
interl.| ista
interl.| divina
cantici
interl.| fit
ipsi1 David
1 ipsi Ps-G (I) Rusch Clementina cum Ps-αγ] om. Ps-G D30 ΩS
interl.| Christo
in diem2 ante sabbatum
2 diem Ps-G (V) Rusch] die Amiatinus² D30 Ps-G
interl.| id est sextum diem id est Deo eo quod fecit sexta etate seculi significata per sextum diem
marg.| IN  DIEM  ANTE  SABBATUM. AUGUSTINUS. In die ante sabbatum id est sexto die quo factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei factis omnibus que erant valde bona requievit sabbato presignans quod requiescemus in Deo si faciamus bona opera que cum labore fiunt. In quo deficeret homo nisi spes quietis teneret. Et quia hec opera finem habent sextus dies quo fiunt habet vesperam. Sabbatum non habet. Vel sexto die fecit Deus hominem sexto seculo venit reformare. In sexto die non legitur fundata terra sed mystice dicitur cum homo fundatur immobilis fide tunc fit homo ad imaginem Dei quod significat sextus dies.
quando fundata est
interl.| homo in fide
interl.| non ad historiam
terra3.
3 fundata Ps-G (I V) Rusch Clementina cum Ps-α Ps-Moz X] inhabitata D30 Ps-G | est terra] om. ΩS
interl.| Ecclesia
Numérotation du verset Ps. 92,I 
marg.| DOMINUS  REGNAVIT. CASSIODORUS. Laus Christi hic cantatur demonstrativo genere. Primus locus laudis a pulchritudine eius. Secundus a fortitudine ibi :   Indutus . Tertius ab operibus ibi : Etenim. Quartus a potestate ibi :   Parata . Quintus a laudibus universitatis ibi :   Elevaverunt . Sextus a veritate dictorum ibi :   Testimonia . Septimus a laude domus ibi :   Domum tuam .
Dominus
interl.| Christus
regnavit
interl.| rex innotuit
decorem indutus est4 ¦
4 decorem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] decore Ps-G
interl.| primus locus a pulchritudine
interl.| quantum ad eos quibus placebat et eum laudabant
marg.| INDUIT  DECOREM. CASSIODORUS. Id est pulchritudinem sue maiestatis ostendit his quibus placebat ut in monte Thabor coram tribus discipulis resplenduit fortitudinem ut quando venientes eum capere corruerunt. Amicis ergo decorum inimicis fortitudinem ostendit his   precinxit se ut quasi expeditus et promptus esset subiugando sibi mundum. Sedet ad dexteram Patris vel infidelibus   ex tunc id est ab incarnatione quando homines docuit.
marg.| DECOREM  INDUTUS. AUGUSTINUS. Christus decorus his quibus placent bona fortis contra detractores sic fit homo immobilis per fortitudinem et est orbis   qui non commovebitur .
interl.| secundus locus a fortitudine
interl.| quantum ad eos quibus displicebat et qui ei detrahebant
Dominus fortitudinem et precinxit se5.
5 fortitudinem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω Rusch cum Ps-R ] fortitudine Ps-G
marg.| PRECINXIT. CASSIODORUS. Cetu angelorum ascendens vel strenuitate operandi.
marg.| PRECINXIT. Non ait cinxit vel succinxit vel accinxit sed   precinxit . Cingimur enim operaturi, accingimur pugnaturi, succingimur ituri, precingimur ministraturi.
marg.| AUGUSTINUS. Cinctio ergo opera significat quia cingit se aliquis operaturus. Accingeris quando aliquid tibi adiungis unde accinge gladio tuo circa femur id est in carne vigeat gladius id est Spiritus Dei in veritate sermonis. Sed cingeris cum ante te aliquid ponis. Fragilis est superbia et omnis fortitudo est de humilitate. Loquens ergo de fortitudine dixit precinxit se humilitate unde precinxit se linteo et lavit pedes discipulorum quia tunc humilis dans exemplum humilitatis humilitatem docuit sicut ipse dixit discite a me quia mitis sum et humilis corde. Ut detrahit quis tibi absenti quod quia non sentis non est tibi opus fortitudine detrahit etiam presenti ubi opus est ut precingas te fortitudine id est patientia ne irascaris quia melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem.
Numérotation du verset Ps. 92,II 
Etenim
interl.| tertius locus ab operibus
firmavit
interl.| fide
orbem terre ¦
interl.| in toto orbe paravit qui non commovebuntur
interl.| in toto orbe sunt stabiles, sunt et mobiles palee
qui
interl.| credens in Christum, paratus non mollescere linguis laudantium, nec frangi linguis vituperantium
non commovebitur.
interl.| ulla concussione
marg.| ETENIM  FIRMAVIT. AUGUSTINUS.   Decorem et fortitudinem induit ut fundaret terram unde addit :   etenim firmavit .
Numérotation du verset Ps. 92,2 
III
Parata
interl.| quartus locus a postestate
interl.| CASSIODORUS. est ab incarnatione quando veniens Christus homines docuit
sedes tua6
6 sedes Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω Rusch cum Ps-α Ps-ζ Ps-ς Ps-MozX] sedis Ps-R Ps-G | tua] + Deus Rusch cum Ps-R
interl.| anima tranquilla humilis unde Spiritus meus requievit super humilem et quietum
interl.| qua sedes ad dexteram Patris scilicet vel in fidelibus
ex tunc ¦
interl.| tamen
a seculo
interl.| ab eterno
marg.| EX  TUNC. AUGUSTINUS. Vel ex illo tempus gratie designat forte intelligit hoc ex die ante sabbatum id est sexto tempore huius mundi quo Dominus venit sed ne putes tunc cepisse quando natus venit addit   : a seculo tu es .
tu es.
interl.| proprie
Numérotation du verset Ps. 92,3 
IV
Elevaverunt
interl.| quintus locus a laude universitatis
interl.| fortiter et alte locuti sunt primo timuerunt
flumina
interl.| apostoli
interl.| impleti missio spiritu vel dum firmaret orbem terre philosophi levaverunt contra Deum vocem contradictionis et fluctus persecutionum concitatos a vocibus aquarum id est populorum
Domine ¦ elevaverunt
interl.| dicentes vocati ad concilium. Non possumus non loqui que vidimus et que audivimus
flumina vocem suam.
Numérotation du verset Ps. 92,V 
Elevaverunt flumina fluctus suos7 ¦
7 Elevaverunt... fluctus suos LXX (A)] sub Ps-G (R Q² ΦRV1 G ²), om. LXX | Elevaverunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω Rusch cum Ps-R ] elevabunt Ps-G
marg.| ELEVAVERUNT  FLUMINA  FLUCTUS  SUOS. CASSIODORUS. Hoc deest in aliis et in editione Septuaginta quam Augustinus exponit.   A vocibus aquarum multarum facte sunt   mirabiles elationes maris . Aque sunt gentes que Deum laudant ; unde mare, id est seculum, multum ascendit cum in mandatis Dei firmatur. Sed ut hec omnia ad Deum referuntur, qui facit omnia bona, addit :   mirabilis in altis Dominus .
Numérotation du verset Ps. 92,4 
a vocibus aquarum multarum.
marg.| ELEVAVERUNT  FLUMINA  FLUCTUS A  VOCIBUS  AQUARUM  MULTARUM. AUGUSTINUS. Quia discipuli audientes elevaverunt vocem omnes unanimes ad Deum dimissi a consilio Iudeorum. Apostolis autem, levantibus vocem, multi crediderunt et, impleti Spiritu Sancto, et ipsi clamaverunt, unde :   a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris, id est seculi quod cepit irasci vel persequi.
Numérotation du verset Ps. 92,VI 
Mirabiles elationes
interl.| vel supensure quibus cepit irasci et persequi fideles
maris ¦
interl.| seculi
interl.| sed
mirabilis in altis Dominus.
interl.| ambulat super aquas maris id est super capita potestatum et regum terrenorum quos subiugat et premit ut sit pax Ecclesie
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 92,5 
VII
Testimonia tua
interl.| sextus locus a veritate dictorum
marg.| TESTIMONIA. AUGUSTINUS. Quia mirabilis elatio maris et mirabilis in altis Dominus testimonia tua sunt nimis   credibilia quia illud totum ante dixerat scilicet in me pacem in mundo pressuram habebitis. Cum ergo viderent pressuras sperabant et coronas ex predictione.
marg.| CASSIODORUS. Testimonia . Vel ita seculum firmatum est in mandatis Dei et gentes laudant. Et cum hec ita sint. Testimonia prophetarum facta sunt nimis   credibilia id est facta sunt vera id est in Christo impleta.
credibilia
interl.| ratione auctoritate miraculis
facta sunt nimis ¦ domum tuam
interl.| septimus locus a laude domus
interl.| quid de his omnibus factum domus quam decet sanctitudo id est adventus tui benedictio quod est decus Ecclesie eternum
decet
interl.| per totum orbem qui non commovebitur
sanctitudo Domine in longitudinem8* dierum.
8 longitudinem Ps-G (V plerique codd. et edd. ) D30 ] longitudine Ps-G (R C I ΦP U G ) Rusch Ed1530
interl.| si multi cadunt, domus stat multo tempore



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 92), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_92)

Notes :