Symbolum Quicumque

Numérotation du verset Ps. Prol.,0 

¶ Codd. : <textus symboli Athanasii> : Re4 : St-Thierry, s9 4/4 ; : St Alban (1135-1145 c.) ; D30 (131v-132v) : Molesmes, s11 4/4   ; (141v-142v sine glossa) : Italia, s12 2/3 ; ΩP () : France (N), s13 ¾ ; Δ = ω1 (84vb) et ω² (-139ra) : Paris, 1260-1270 c. - <Glossa anglicana> R2B5 f. 184-188 <Glossa parva italica> sparsim contuli . - <commentarius Brunonis Herbipolensis> : PL 142, 561B-568. <commentarius Simonis Tornacensis> Cas210 ; Ed2 = HÄRING , N. M., « Simon Of Tournai’s Commentary On The So-Called Athanasian Creed », Archives d’histoire Doctrinale et Littéraire Du Moyen Âge , 43 (1976), p. 135–199. – Ed1 : Ed. Florilegium Bibliothecae Casinensis , t. 4, 1880, p. 322-346.
A sancto Athanasio episcopo est hec fides catholica.1
1 A sancto... catholica D30 ] Hymnus Athanasii de fide Trinitatis quem tu concelebrans discutiens intellige R2B5, Fides catholica secundum Athanasium Hi, Fides catholica sancti Athanasii Alexandrini episcopi Fi173; Hymnus Athanasii de fide Trinitatis quem tu concelebrans discutientem intellege R2B5, Sancti Athanasii episcopi Re4, Psalmus ΩP ; om. CP341 Δ
Numérotation du verset Ps. Prol.,1 

QUICUMQUE vult salvus esse¦
ante omnia
opus est ut2 teneat
2 ut] enim ut R2B5
catholicam fidem.
Numérotation du verset Ps. Prol.,2 

QUAM
nisi quisque integram
inviolatamque servaverit¦
absque dubio in eternum peribit.
Numérotation du verset Ps. Prol.,3 

FIDES autem catholica hec est¦
ut unum Deum in Trinitate et Trinitatem in unitate veneremur.
Numérotation du verset Ps. Prol.,4 

NEQUE confundentes3 personas¦
3 confundentes] confundantes R2B5
neque substantiam separantes.
Numérotation du verset Ps. Prol.,5 

ALIA est enim persona Patris,
alia Filii¦ alia Spiritus Sancti.4
4 <divisio> Filii || D30 Δ , Filii ΩP (sine ulla divisione)
Numérotation du verset Ps. Prol.,6 

SED Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas¦
equalis gloria, coeterna maiestas.5
5 <divisio> divinitas ||... gloria, D30 Δ, divinitas ... gloria || ΩP
Numérotation du verset Ps. Prol.,7 

QUALIS Pater, talis Filius6¦ talis7 Spiritus Sanctus.
6 Filius] om. ω²* ( sec. m. compl. interl.) |
7 talis Hi D30 Fi173 ω² etc. ] + et Gz748 R2B5 |
Numérotation du verset Ps. Prol.,8 

Increatus Pater,
increatus Filius¦ increatus Spiritus Sanctus.
Numérotation du verset Ps. Prol.,9 

IMMENSUS Pater, immensus Filius¦ immensus8 Spiritus Sanctus.
8 immensus] + et CP341 R2B5
Numérotation du verset Ps. Prol.,10 

ETERNUS Pater, eternus Filius¦ eternus9 Spiritus Sanctus.
9 immensus] + et R2B5
Numérotation du verset Ps. Prol.,11 

ET tamen non tres eterni¦ sed unus eternus.
Numérotation du verset Ps. Prol.,12 

SICUT non tres increati nec tres immensi¦ sed unus increatus et unus immensus.
Numérotation du verset Ps. Prol.,13 

SIMILITER omnipotens Pater, omnipotens Filius¦ omnipotens10 Spiritus Sanctus.11
10 immensus] + et CP341 R2B5 |
11 <divisio> Pater D30, Pater Δ ΩP |
Numérotation du verset Ps. Prol.,14 

ET tamen non tres omnipotentes¦ sed unus omnipotens.
Numérotation du verset Ps. Prol.,15 

ITA Deus Pater, Deus Filius¦ Deus12 Spiritus Sanctus.
12 immensus] + et CP341 R2B5
Numérotation du verset Ps. Prol.,16 

ET tamen non tres dii¦ sed unus est Deus.
Numérotation du verset Ps. Prol.,17 

ITA Dominus Pater, Dominus Filius¦ Dominus13 Spiritus Sanctus.
13 Dominus ter Hi R2B5 etc. ] D<eu>s ter Gz748, + et R2B5
Numérotation du verset Ps. Prol.,18 

ET tamen non tres Domini14¦
14 Domini Hi etc. ] Dii Gz748
sed unus est Dominus15.
15 Dominus Hi etc. ] Deus Gz748
Numérotation du verset Ps. Prol.,19 

QUIA sicut singillatim16
16 singillatim CP341 Hi D30 Gz378 ω1 ΩP] sigillatim Fi173 ω²
unamquamque personam Deum ac17 Dominum confiteri christiana veritate compellimur¦
17 ac Hi D30 Δ] et CP341 Fi173 R2B5, aut Gz748 ΩP
Numérotation du verset Ps. Prol.,20 

ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur.18
18 <20 divisio> Gz748
Numérotation du verset Ps. Prol.,21 

PATER a nullo est factus¦ nec creatus nec genitus.
Numérotation du verset Ps. Prol.,22 

FILIUS a Patre solo est¦ non factus nec creatus sed genitus.19
19 <25 divisio> est || non factus D30 Δ, est non factus || ΩP
Numérotation du verset Ps. Prol.,23 

SPIRITUS Sanctus a Patre et Filio¦
non factus nec creatus nec genitus sed procedens.20
20 <divisio> Filio || D30 Δ, Filio ΩP (sine ulla divisione)
Numérotation du verset Ps. Prol.,24 

UNUS ergo Pater, non tres Patres†
unus Filius, non tres Filii¦
unus Spiritus Sanctus21, non tres Spiritus Sancti.22
21 spiritus sanctus] pspc cacogr. CP341 |
22 <divisio> sine ulla divisione ΩP |
Numérotation du verset Ps. Prol.,25 

ET in hac Trinitate nihil prius aut posterius† nihil maius aut minus¦ 23
23 <25 divisio.> posterius Hi D30 ω1 , posterius Re4 ω² ΩP ; 25.1 Et in hac... posterius |
Numérotation du verset Ps. Prol.,26 

sed tote tres persone
coeterne sibi sunt et coequales.24
24 <26 divisio.> 25 Et in hac... posterius || nihil... minus 24bis Sed tote tres... sunt || et coequales Fi173
Numérotation du verset Ps. Prol.,27 

ITA ut25 per omnia, sicut iam supra dictum est¦
25 Ita ut Hi Fi173 D30 ω1] Et aut ω²
et unitas in Trinitate et26 Trinitas in unitate27 veneranda sit.28
26 et] ut CP341 |
27 et unitas in Trinitate – et (ut CP341 ) Trinitas in unitate Hi D30 Re4² etc. ] inv. CP341 Fi173 Gz748 R2B5 |
28 in Trinitate... sit] Re4² (m. sec. posterior) | <27 divisio> dictum est || ... Trinitate Fi173 Δ ] dictum est... Trinitate || D30 |
Numérotation du verset Ps. Prol.,28 

QUI vult ergo salvus esse¦ ita de Trinitate sentiat.
Numérotation du verset Ps. Prol.,29 

SED necessarium est ad eternam salutem¦
ut29 incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi30
29 ut CP341 Hi Fi173 D30 Δ] et ΩP |
30 Christi Fi173 Gz378 etc + unusquisque cancel. rubr. ω²* Ω P * |
fideliter credat.
Numérotation du verset Ps. Prol.,30 

EST ergo fides recta ut credamus et confiteamur¦ quia Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, Deus31 et homo est.32
31 Deus] + pariter R2B5 |
32 <divisio> confiteamur|| ... Filius Fi173 Δ ΩP , confiteamur... Filius D30 |
Numérotation du verset Ps. Prol.,31 

DEUS est ex substantia Patris
ante secula genitus¦ et33 homo est34 ex substantia matris in seculo35 natus.
33 et CP341 D30 Fi173 Gz378 ΩP] om. Δ |
34 est] om. CP341 |
35 seculo Re4 etc. ] secula R2B5 |
Numérotation du verset Ps. Prol.,32 

PERFECTUS Deus, perfectus homo¦
ex anima rationali36 et humana carne subsistens. 37
36 rationali CP341 ] rationale Re4* |
37 <divisio> Deus... homo || D30 ω², Deus ||... homo ω1, sine ulla divisione ΩP |
Numérotation du verset Ps. Prol.,33 

EQUALIS Patri secundum divinitatem¦
minor Patre38 secundum humanitatem.39
38 Patre D30 ] Patri Gz378 |
39 <divisio> sine ulla divisione ΩP |
Numérotation du verset Ps. Prol.,34 

QUI licet Deus sit et homo¦ non duo tamen sed unus est Christus.
Numérotation du verset Ps. Prol.,35 

UNUS autem non conversione divinitatis in carnem40¦ sed assumptione41 humanitatis in Deo42.
40 carnem] carne CP341 R2B5 |
41 assumptione] assumptionis CP341 |
42 Deo Gz378 Δ ΩP* ] Deum CP341 D30 Fi173 Hi ΩP² |
Numérotation du verset Ps. Prol.,36 

UNUS 43 omnino, non confusione substantie¦ sed unitate44 persone.45
43 Unus] + aut CP341* (exp.) |
44 unitate] in praem. CP341 |
45 <divisio> omnino, ... substantie || D30 ΩP , omnino ||... substantie Δ |
Numérotation du verset Ps. Prol.,37 

NAM sicut anima rationalis46 et caro unus est homo¦ ita Deus et homo unus est Christus.
46 anima rationalis D30 ω² ] animal rationale Gz378
Numérotation du verset Ps. Prol.,38 

QUI passus est pro salute nostra¦
descendit ad inferos
tertia die47 resurrexit a mortuis.48
47 tertia die] om. CP341 |
48 <divisio> nostra|| ... inferos D30 Δ, nostra ... inferos || ΩP |
Numérotation du verset Ps. Prol.,39 

ASCENDIT ad celos† 49
49 <divisio.> celos† ... omnipotentis D30* Δ] celos... omnipotentis|| Fi173, sine ulla divisione ΩP
sedet50 ad dexteram Dei Patris omnipotentis¦
50 sedet] sedit R2B5
inde venturus51* iudicare vivos et mortuos.
51 venturus Hi Fi173 Δ ΩP* Re4 ] + est D30 Gz378 R2B5 Ω( al. m. marg.)
Numérotation du verset Ps. Prol.,40 

AD cuius adventum
omnes homines
resurgere habent52
52 habent] om. Re4* (add. interl.)
cum corporibus suis¦
et reddituri sunt de factis propriis53 rationem54.
53 factis - propriis] inv. CP341 |
54 rationem] ratione Fi173 |
Numérotation du verset Ps. Prol.,41 

ET qui bona egerunt
ibunt in
vitam eternam¦
qui vero mala in ignem eternum.
Numérotation du verset Ps. Prol.,42 

HEC est fides
catholica†
quam
nisi quisque fideliter
firmiterque crediderit¦ salvus esse non poterit.55
55 <divisio> catholica... crediderit|| D30 ] catholica... crediderit|| Fi173, catholica ||... crediderit Δ ΩP

Symbolum Quicumque

Numérotation du verset Ps. Prol.,0 
A Codd. : <textus symboli Athanasii> : Re4 : St-Thierry, s9 4/4 ; Hi : St Alban (1135-1145 c.) ; D30 (131v-132v) : Molesmes, s11 4/4   ; Gz748 Fi173 (141v-142v sine glossa) : Italia, s12 2/3 ; ΩP ( 221r ) : France (N), s13 ¾ ; Δ = ω1 (84vb) et ω² ( 138vb -139ra) : Paris, 1260-1270 c. -
<Glossa anglicana> R2B5 f. 184-188
<Glossa parva italica> sparsim contuli Gz748 . -
<commentarius Brunonis Herbipolensis> : PL 142, 561B-568.
<commentarius Simonis Tornacensis> Cas210 ; Ed2 = Häring , N. M., « Simon Of Tournai’s Commentary On The So-Called Athanasian Creed », Archives d’histoire Doctrinale et Littéraire Du Moyen Âge , 43 (1976), p. 135–199. – Ed1 : Ed. Florilegium Bibliothecae Casinensis , t. 4, 1880, p. 322-346.
A sancto Athanasio episcopo est hec fides catholica.1
1 A sancto... catholica D30 ] Hymnus Athanasii de fide Trinitatis quem tu concelebrans discutiens intellige R2B5, Fides catholica secundum Athanasium Hi, Fides catholica sancti Athanasii Alexandrini episcopi Fi173; Hymnus Athanasii de fide Trinitatis quem tu concelebrans discutientem intellege R2B5, Sancti Athanasii episcopi Re4, Psalmus ΩP ; om. CP341 Δ
marg.| +<Glossa germanica> Hic beatus Athanasius liberum arbitrium posuit, sicut dicit in Psalmoa : « Quis est homo qui vult vitam » ; in evangeliob : « Qui vult post me venire ». Similiter et hic : Quicumque vult esse non dicit ‘velis aut non salvus eris’ sed   quicumque vult quia quia Deus omnipotens nullum hominem invitum trahit aut coactum ad fidem quia ante omne   necesse 2*   est ut fides precedat ante omnem operationem vel inchoationem vel principium. Unicuique   opus est ut teneat catholicam fidem, dicente Apostoloc : « Sine fide impossibile est placere  Deo» ; et iterumd : « Iustus ex fide vivit ». Fides   Catholica id est ‘generalis’ quod pertinet ad omnes homines. Item fides est credulitas quia veraciter credimus ad nequaquam3 videre valemus. Unde Apostoluse : « Fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentum ». Dicitur namque fides eo quod fit inter Dominum et hominem quia ut fundamentum omnium virtutum   tenere B   .
a Ps. 33, 13.
b Corpus antiphonalium officii, n° 4506 : « Qui vult venire post me, dicit Dominus, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me ».
c Hbr. 11, 6.
d Cf. Rm. 1, 17 ; Gal. 3, 11 ; Hbr. 10, 38.
e Hbr. 11, 1.
B ¶Codd. : CP341
2necesse] coniec. (obsc.)
3 ad nequaquam] ? id ... ? obsc. CP341
marg.| +<Glossa germanica> Hec ratio fidei catholice traditur etiam in veteribus codicibus a beato Anastasio (!) Alexandrino conscripta. Et puto quod idcirco tam plano et brevi sermone tradita fuerit ut omnibus catholicis, etiam minus eruditis, tutam materiam( ?) defensionis prestaret adversus illam tempestatem quia contrarius ventus, hoc est diabolus, excitavit per Arrium quia tempestatem qui fugere desiderat hanc fidei veritatem integre etiam inviolabiliter teneat. Ita enim incipitur ipsum opusculum dicens : quicumque vult salvus esse quia nisi quisque integram quod dicitur in capite omnium versuum hoc repetitur in fine. Nam hoc est in teternum perire quod salvum non esse, et hoc est salvum esse quod non perire quia   nisi quisque quod integram inviolatamque servandam ammonet fidem ideo facit quia nihil de illa est auferendum, nihilque mutandum sicut faciunt heretici, sacramenta fidei corrumpendo ; propter quod ab Ecclesia repelluntur. C   .
C ¶Codd. : CP341
marg.| +<Glossa italica> Hic beatus Athanasius liberum arbitrium posuit, sicut dicit in Psalmof : « Quis est homo qui vult ? », et in evangeliog « Qui vult venire post me ». Similiter et hic : Quicumque vult salvus esse . Non dicit <vu>l<t> aut non quia Deus o<mni>p<oten>s nullum hominem invitum aut coactum trahit ad fidem nisi qui sua prima voluntate vult venire ad fidem. Sed   quicumque scilicet est in corpore vel in anima   neccesse est ut fides precedat ante omnem operationem vel inchoationem vel principium. Unicuique   opus est ut teneat catholicam fidem, dicente Apostoloh : « Sine fide impossibile est Deo placere » ; et iterumi : « Iustus ex fide vivit ».   Catholica grecus sermo est, latine interp<retatur> ‘generalis’ que pertinet ad omnes homines, universalis quia per universum orbem est diffusa et credulitas est fides quia veraciter credimus ad nequaquam videre valeamus. Unde Apostolusj : « Fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentum ». Dicitur namque fides eo quod fit inter Dominum et hominem quia fidem u<t> fundamentum omnium virtutum   tenere oportet ante omnia quia sine fide nullus potest esse salvus. D
f Ps. 33, 13.
g Corpus antiphonalium officii, n° 4506 : « Qui vult venire post me, dicit Dominus, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me ».
h Hbr. 11, 6.
i Cf. Rm. 1, 17 ; Gal. 3, 11 ; Hbr. 10, 38.
j Hbr. 11, 1.
D ¶Codd. : Gz748
marg.| E +<Simon Tornacensis>1.1 Apud Aristotilem argumentum est ratio faciens fidem. Sed apud Christum argumentum est fides faciens rationem. Unde Aristotiles : intellige et credes. Sed Christus : crede et intelliges. Nam cum due sint cause : superior unica, id est Deus omnium causa, inferior multiplex ut vires naturales a Deo rebus insite, mens humana inferiores causas concipit et, eis conceptis, eas aliquid efficere credit. F
E ¶Codd. : Cas210
F ¶Codd. : Cas210 = Haering
marg.| +<Simon Tornacensis>1.2 Ut ergo credatur effectus rationis, id est cause, prevenit intellectus. Ergo intellectu preambulo causas concipe et consequenter eas aliquid credes efficere. Nomine vero rationis non inconsequenter intelligitur causa. Nam cum ratio rei queritur, rei causa explanari exigitur. G
marg.| +<Simon Tornacensis> 1.3 Nulla mentis indagine superior causa concipitur. Ut enim ait Dionysiusk : «Non quid sit4 sed quid non sit Deus significatur». Hec autem causa, quam Deum dicimus, quedam operatur per causas inferiores ut ea que ex traduce sunt, quedam sine illis sua sola auctoritate sine inferioris cause ministerio ut suscitationem Lazaři et similia que nominamus miracula. H
k ¶Fons : Dionysius Areopagita, De caelestia hierarchia, 2.
4 sit Haering ] om. Cas220
marg.| + <Simon Tornacensis>1.4 Si quid ergo operatur Deus sine causa inferiori, illius operis ipse solus est causa qui et est incomprehensibilis. Quare nec ratio idest causa intellectu preconcepta facit fidem illius rei. In hiis ergo que sola Dei fiunt auctoritate sine ministerio inferioris cause, ratio, quoniam incomprehensibilis, non facit fidem. Sed si de eis sine ratione previa fides habetur in presenti, in beatitudine futura eorum intelligetur ratio et causa id est Deus cum videbitur « sicut est »l. I
l 1Io. 3, 2.
marg.| +<Simon Tornacensis> 1.5 Doctrina autem Aristotilis est de hiis quorum5 ratio facit fidem, sed Christi doctrina de hiis quorum fides facit rationem. Hanc autem distinctionem doctrinarum Christiane et Aristotilice naturalis philosophie et theologie plerique non attendentes in varios errores lapsi sunt, indifferenter in omni facultate ex ratione previa fidem querentes et sic, quod proprium est naturali facultati et doctrine Aristotilice, theologie et christiane doctrine conmunicantes, in doctrina Christi passim ut et in Aristotilica ex inferioribus causis ratiocinantes ut Arrius, Noetus, Sabellius, Pelagius, Eutices, Nestorius et plerique consimiles.J
5 quorum] quibus D E G M O P R S T
marg.| +<Simon Tornacensis>1.6 Quorum hereses, cum tempore Athanasii6 pape in ecclesia Dei7 pullulassent, dictus papa multitudine presulum8 convocata. christiane religionis articulos et hereses eis oppositas, in unum congessit. Quam congestionem ‘symbolum’ nominavit a sin quod est simul et bolum, quod est frustruim, vel portio eo quod ex diversis articulis et diversis heresibus tamquam diversis frustris9, vel portionibus assensu singulorum presidum sit compositum.
6 Athanasii Cas210 Haering ] Anastasii D L O R S
7 Dei] om. Haering
8 presulum GMZ ] presidum Haering
9 frustris Cas210 ] frustis Haering
marg.| + <Simon Tornacensis>1.7 Quoniam vero cuiuslibet facultatis perfectio consistit in duobus : in scientia eorum que expediunt et scientia eorum que impediunt, unde in omni facultate quedam iubentur ut eligenda ad exequendum, quedam prohibentur ut vitia ad cavendum. Articulos nostre fidei congessit ad electionem, hereses vero ad fugam. Neque enim inutilis est heresum scientia. Non enim fugimus malum nisi cognitum.
marg.| +<Simon Tornacensis>1.8 Unde Athanasii intentio est in hoc symbolo simplicitatem fidelium in articulis nostre religionis instruere ad electionem, in heresibus vero ad fugam, hoc fine, ut illorum electione et istarum fuga consequatur salutem eternam. Hoc ordine vice proemii premittit brevem prefationem in qua breviter libat materiam; fidem nominans et finem intentionis aperit salutem commemorans. Secundo, propositum exequens, ponit articulos sub assertione et hereses interdicendo.
marg.| +<Simon Tornacensis>1.9 Sed quoniam articulorum et heresum quedam versantur circa Trinitatem personarum et earum essentiam, quedam circa Christi humanam naturam, illa primo, ista secundo exequitur ibi : sed necessarium quoque10   est ad eternam salutem ut incarnationem 11   domini nostri Iesu Cchristi fideliter credat.
10 quoque Cas210 R Z] om. Haering
11 incarnationem B O R S Z ] + quoque Cas210 Haering
Numérotation du verset Ps. Prol.,1 
Quicumque vult salvus esse¦
marg.| +<Glossa anglicana> comparando in iudicioK
K ¶Codd. : R2B5
ante omnia
marg.| +<Glossa anglicana> operationemL
L ¶Codd. : R2B5
opus est ut12 teneat
12 ut] enim ut R2B5
marg.| +<Glossa anglicana> necessaria prebeat voluntatem M
M ¶Codd. : R2B5
catholicam fidem.
marg.| +<Glossa anglicana> quia in universa Ecclesia teneri debet. N
N ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis> {PL142.561B} Hic beatus Athanasius liberum arbitrium posuit, sicut dicit in psalmom: “Quis est homo qui vult vitam”, et iterum in Evangelio ipsa Veritas dicitn: “Qui vult post me venire”. Similiter et hic. Quicunque vult salvus esse. Non dicit, velis aut non, salvus eris, sed quicunque vult, quia Deus omnipotens nullum hominem invitum aut coactum trahit ad fidem. Sed quicunque vult salvus aeternaliter esse in corpore vel in anima, necessitas illi est ut teneat catholicam fidem. Quia ante omne opus necesse est ut fides praecedat; ante omnem operationem, ante omnem inchoationem, ante omne principium unicuique opus est ut teneat catholicam fidem, dicente Apostolo: Sine fide impossibile est {PL142.561C} placere Deoo. Unde Habacuc propheta ait: Iustus autem ex fide vivitp. Catholica, Graecus sermo est, Latine interpretatur generalis sive universalis; generalis, pertinet ad omnes homines; universalis, quia per universum orbem est diffusa. Fides credulitas est qua, scilicet veraciter credimus, id quod nequaquam videre valemus. Unde Apostolus ait: Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentiumq Dicitur namque fides, eo quod fit inter Deum et homines. Istam fidem, istam credulitatem ante omnia opus est habere nobis, quia fides fundamentum est omnium virtutum, et ideo prius aedificamus fidem, quae est fundamentum, et super eam caeteras virtutes, quia sine fide nullus salvus esse potest. Dicitur {PL142.561D} igitur fides, credulitas sive credentia. Catholica, universalis dicitur, id est recta, quam universa Ecclesia tenere debet. Ecclesia vera congregatio Christianorum sive conventus populorum dicitur.
m Ps. 33.
n Mt. 16.
o Hbr. 11.
p Hab. 2.
q Hbr. 11.
marg.| +<Simon Tornacensis>2.1 Premittens ergo brevem prefationem ait : Quicumque etc.13 de quacumque gente, quacumque conditione, quocumque sexu. Neque enim Deus ob prerogativam gentis vel conditionis vel sexus istum respicit vel ob vilitatem eorumdem illum despicit. Sed in omni gente, conditione, sexu qui timet Deum acceptus est illi.
13 etc id est M P Z
marg.| +<Simon Tornacensis>2.2 Quicumque , inquam,   vult salvus esse opus est ut teneat catholicam fidem. Sed quis est qui non velit salutem? Nemo. Omnis enim naturaliter affectat esse bonus et, beatus et naturaliter reformidat penam. Multi ergo salutem volunt et tamen non credunt. Respondemus : voluntas duplex14 : affectionis una, effectionis alia. Voluntas affectionis est qua quis affectat quid sed non, quantum in se est, efficit ut illud habeat. Verbi causa : affecto scientiam artium quam scio utilem sed non efficio, quantum in me est, ut eam habeam. Laborem enim abhorreo et. scientiam consequi despero quam tamen affecto. Voluntas effectionis est cum quis, quantum in se est, efficit ut consequatur quod appetit.
14 duplex B C D L Cas210 O Q ] + est Haering
marg.| +<Simon Tornacensis>2.3 De hac autem hic dicitur : Quicumque vult salvus esse id est quicumque quantum in se est vult efficere ut sit salvus   opus id est necessarium   ut fidem teneat id est mente concipiat et concepte assentiat et, contra impugnantes eam defendat.
marg.| +<Simon Tornacensis>2.4 Sed queritur an rudes et idiote teneantur omnes articulos fidei mente concipere. Non arbitror. Sed sentio cum Apostolo qui ait r se inter perfectos et intelligentes predicare maiora et anagogica et nostre religionis archana ut artículos de distinctione personarum, de unitate essentie, de generatione Filii a Patre, de processione Spiritus ab utroque et similia ad que non sufficit minorum capacitas : inter rudes autem et minus capaces moralia et historialia ut que de Christo creduntur secundum humanam naturam, nativitatem, passionem, resurrectionem, ascensionem et si qua sunt similia ad que simpliciter et quoquo modo capienda illitteratorum suffìciat simplicitas.
r 1Cor. 2, 6.
marg.| +<Simon Tornacensis>2.5 Unde Palmistas : « Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam » ut Apostolus « diei » id est intelligenti erat « dies » id est exhibebat se diem id est intelligentem cum « verbum » id est doctrinam « eructabat »15 id est ex habundanti intellectu proferebat. Eructatio16 enim fit ex habundantia. Sed « nocti » id est simplici exhibebat se noctem id est simplicem indicando et quasi digiti monstrando ut simplici scientiam morałem vel historialem.
s PS. 18, 3.
15 eructabat] eructuabat B Cas210 O P Q R
16 eructabat] eructuatio B D G Cas210 O P Q R
marg.| +<Simon Tornacensis>2.6 Simplices ergo salvantur in fide, non in omnium articulorum fidei perceptione. Sed cum quosdam percipiunt et nullis contradicunt, omnibus assentire dicuntur. Et licet causam et vim sacramentorum non intelligant quia tamen ea venerantur, eorum veneratione salvantur sicut et in veteri lege multi salvabantur non ex intellectu figurarum – habebant enim litteralem sensum legis, non spiritualem - sed veneratione earum.
marg.| +<Simon Tornacensis>2.7 Quicumque, inquam,   vult salvus esse opus est ut teneat catholicam fidem id est uniuersalem. Que ideo Latine universalis vel Grece dicitur catholica quia omni genti est proposita tam Iudeo quam gentili iuxta illudt : « Ite, predicate evangelium omni creature ». Sed lex tantum Iudeis iuxta illud : « Non est factum omni genti sicut mihi , dicit Israel » et iuxta illudu : « Notus in Iudea Deus » per legem datam. Nam per naturalem potuit et in17 gentibus esse notus. Vel dicitur universalis quia eius precepta sunt universalia ad omnem conditionem et omnem sexum. Baptizatur enim tam servus quam liber, tam femina quam mas sed legis precepta particularia ut «circumcides masculum in octava»v. Neque enim lex circumcisionis data est de feminis.
t Mc. 16, 15.
u Ps. 75, 2.
v Lv. 1, 31.
17 et in] etiam in A B C D E P Q S
marg.| +<Simon Tornacensis>2.8 Fides, inquam, ad salutem necessaria est ante omnia vel opera vel virtutes. Que18 fides prior est omni alia virtute. Queritur autem utrum prior tempore vel causa vel dignitate. Si tempore, ergo potest esse fides in aliquo sine omni alia virtute. Hoc autem plane falsum. Si prior est causa, ergo quia credimus iustificamur, quia credimus diligimus. Sed in contrarium clamat auctoritas. « Cum peccatores essemus, dilexit nos Deus »w et illa : « iustificavit nos gratis »x. Ac si dicatur quod vel nos diligit vel nos iustificat, ex nullo nostro merito sed ex sola gratia iustificatio nostra. Si prior est dignitate, quid est quod ab Apostolo dicitur : « Maior horum est caritas »y. Ex opposito clamat auctoritasz : « Fides prima petit campum » et Habacuc prophetaaa : « Iustus ex fide vivit » vita iustitie. Ac si dicant iste auctoritates : Fides prior infunditur et est causa iustificationis.
w Rm. 5, 8.
x Rm. 3, 24.
y 1Cor. 13, 13.
z Cf. Prudentius, Psychomachia, 21-22, CSEL 61, p. 171.
aa Hab. 2, 4.
18 Que] Igitur Cas210
marg.| +<Simon Tornacensis>2.9 Hunc autem auctoritatum conflictum dirimimus sic : Est iustifIcatio duplex : prima peccatorum remissio, secunda prime gratie infusio. Utraque fit gratis, non preveniente merito fidei vel alio. Sed cum legitur nos iustificari ex fide, intellige non quia fides est causa sed signum iustificationis. Et quia credimus diligimus id est fides est signum non causa dilectionis qualiter et dicitur : « Dimissa sunt Magdalene peccata multa quia dilexit multum »ab id est dilectio signum est non causa dimissionis. Non enim quia dilexit dimissa sunt peccata sed quia dimissa sunt peccata dilectio est infusa. Sicut etiam usualiter dicimus Rex diligit me quia largitus est mihi mapa non quia largitio sit causa dilectionis sed signum. Immo dilectio causa largitionis ut causalis coniunctio ‘quia’ non ponatur causaliter ad notandum rei effectum sed signum.
ab Lc. 7, 47.
marg.| +<Simon Tornacensis>2.10 Quoniam ergo fides evidentius signum est inter omnes virtutes nostre iustificationis, prima dicitur campum petere id est pectus humanum, non tamquam causa sed tamquam signum earum. Quod autem dicitur iustus ex fide vivere id est ex gratia ad quam nos dirigit fides. Fides enim nos instruit ut credamus gratis dari iustificationem et vitam. Non enim ex meritis que fecimus nos sed ex « gratia salvi facti sumus ». Quod autem obiectum est fidem non esse primam quia ab Apostolo dicitur caritas est maior horum id est fidei et spei, intelligitur certior et diuturnior. Nam fides et spes euacuabuntur. Sed caritas permanebit.
Numérotation du verset Ps. Prol.,2 
QUAM
marg.| +<Glossa germanica> id est fidemO .
O ¶Codd. : CP341
nisi quisque integram
marg.| +<Glossa germanica> id est plenam ut eam non scindat per heresim neque ab ullo schismate corrumpat P .
P ¶Codd. : CP341
inviolatamque servaverit¦
marg.| +<Glossa germanica> id est perfecta ut non violet male predicando atque docendoQ .
Q ¶Codd. : CP341
marg.| +<Glossa anglicana> Hoc est incorrumptam ut nihil minuar, nihil addar. R
R ¶Codd. : R2B5
absque dubio in eternum peribit.
marg.| +<Glossa germanica> in eterna damnationemS .
S ¶Codd. : CP341
marg.| +<Bruno Herbipolensis> Quam fidem quisque, id est unusquisque. Integram, id est plenam et perfectam, ut eam non scindat per heresim, neque ullo schismate corrumpat. Inviolatam, id est eam non violet maledicendo atque praedicando, et si eam non custodierit integram et inviolatam, absque dubio in eterna damnatione peribit.
marg.| +<Simon Tornacensis> 2.11 Hoc enim interest inter temporale bonum et eternum quod temporale plus diligitur antequam habeatur. Vilescit autem cum advenerit quia minus inuenitur quam, antequam ueniret, estimabatur. Eternum vero ardentius diligitur adeptum quam desideratum quia plus semper inueniet perueniens quam estimare possit ueniens. Item est fides necessaria ad salutem ANTE  OMNIA opera. Nulla enim opera quantacumque sint sufficiunt ad salutem sine fide. Sed fides sine operibus sufficit non habenti facultatem operandi dum tamen habeat voluntatem.
marg.| +<Simon Tornacensis> 2.12 Ecce nominando fidem libat materiam. Conmemorans salutem aperit intentionem. Et sicut credentibus promittitur salus sic contemptoribus fidei predicitur mors eterna. Unde subditur: quam fidem nisi quisque servaverit integram sine veritatis subtractione   et inviolatam sine falsitatis admixtione   in eternum peribit.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.1 Prefatione vice proemii posita, exequitur propositum quo ordine proposuimus et primo fidem de Trinitate personarum et unitate essentie et hereses ei oppositas. Ad cuius maiorem intelligentiam prelibandum est primo, quod modis dicatur fides; secundo quid sit fides; tertio unde dicatur; quarto de qua fide exequatur.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.2 Fides autem dicitur duobus modis: quo creditur et quod creditur. Quod est aliud ab eo quod creditur. Unde Augustinus in libro De Trinitate: « Aliud », inquit, « sunt ea que creduntur, aliud fides qua creduntur. Illa enim in rebus sunt que vel esse vel fuisse vel futura esse dicuntur. Hec autem in animo credentis est ».
Numérotation du verset Ps. Prol.,3 
Fides autem catholica hec est¦
marg.| +<Glossa germanica> nunc aperit quid sit fides vel qualiter eam unusquisque credere debeatT .
T ¶Codd. : CP341
marg.| +<Glossa anglicana> quid hoc nisi sint unum Deum credamus in tribus personis ? U
U ¶Codd. : R2B5
ut unum Deum in Trinitate et Trinitatem in unitate veneremur.
marg.| +<Glossa germanica> id est adoremus atque colamusV .
V ¶Codd. : CP341
marg.| +<Glossa anglicana> ut credamus Trinitatem et unitatem in uno esse. W
W ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Nunc manifestat quid est fides, vel qualiter unusquisque eam credere debeat. Ut unum Deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur, id est debemus credere trinum et unum; unum in substantia, trinumque in personis; nec propter trinitatem debemus dimittere unitatem, nec propter unitatem debemus dimittere trinitatem. Ut ipsum quem colimus, unum veneremur et trinum; unum propter unitatem substantiae; trinum propter personarum vocabula, veneremur, id est adoremus atque colamus.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.3 Fides autem qua creditur, dupliciter describitur tum iuxta generis veritatem tum iuxta quandam usuum dignitatem. Augustinus veritatem generis attendens sic eam describit: « Fides est perceptio veritatis cuiuslibet rei cum assentione ». Dicens autem « perceptio », quid genere sit ostendit. Sicut enim ambulatio corporis est actio sic perceptio mentis. Sed quandoque habetur rei perceptio aliter quam ipsa sit, que opinio et quedam seductio falsitatis dicitur. Quandoque vero res ut est percipitur. Que est perceptio veritatis. Et hec sola fides appellatur. Sed quoniam non semper veritati percepte consentit animus - quoniam scilicet veritatem se non noscit percepisse - ideo sequitur « cum assentione ». Aliter enim perceptio veritatis fides non dicitur.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.4 Sed huius fidei habitus non semper facit fidelem nec absentia infidelem. Plurima enim sunt que si aliter quam sint percipiat quis etiam cum assentione, non tamen dicitur infidelis. Non enim Iacob discendus erat infidelis eo quod viventem filium a bestia credebat decisum nec Petrus qui cum uere educebatur de carcere existimabat se visum videre.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.5 In eodem quoque rerum genere si quis prout est rei veritatem percipiat etiam cum assentione, non tamen fidelis dicitur ut si de vi et numero elementorum, de motu et ordine et effectibus siderum, de generibus et naturis creaturarum, de spaciis locorum et temporum et postremo si quis rerum potuit cognoscere causas unde tremor terris, qua vi maria alta tumescunt, obicibus ruptis, rursum que in se ipsa residunt et multa huiusmodi sicut se habent cognoscat, non ideo a nobis fidelis esse dicitur.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.6. Ex quibus manifestum est per quandam excellentiam fidem uocari perceptionem veritatis rerum inuisibilium ad religionem pertinentium. Et quoniam fidei multi sunt usus, iuxta potiorem usuum dignitatem eam describit Apostolus sic: Fides est substantia rerum sperandarum argumentum non apparentium. In fide enim est hic usus fidelibus ut premia a deo promissa spe iam sint in eis etsi nondum actu existendi. Unde spes per fidem habita quodam modo dicitur quedam premiorum existentia. Et quia spes per fidem subsistit, fides dicitur substantia rerum sperandarum. Sed quoniam non solum premia in futuro habenda nobis promisit Deus sed etiam in hac vita promisit perceptionem futurorum per fidem quam nobis iam dedit, igitur fides iam habita signum est habendorum premiorum quoniam pars impleta promissionis est nobis in argumentum future completionis.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.7 Fidem ergo secundum hunc potiorem usum dignatur uocare fidem. Et ab hac dicuntur fideles qui hunc usum fidei habent. Infideles vero qui non. Unde et demones infideles dicuntur quoniam fides in eis est substantia rerum timendarum, non sperandarum. Dictum est quid sit fides qua creditur. Fides autem quod creditur est collectio eorum que dicto modo percipiuntur vel etiam unumquodque eorum fides vel articulus fidei dicitur.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.8 Fides autem dicitur a fidendo eo quod per eam confidenter premium expectamus. Agit autem non de fide qua creditur eam diffiniendo vel dividendo sed de fide quod creditur, articulos membratim enumerando. Et primo duos simul congerit: scilicet unum deum esse et tres personas. Ait ergo: hec est fides catholica ut veneremur deuotione et debita cerimoniarum exhibitione   deum unum singularitate essentie licet   In Trinitate personarum   Et Trinitatem personarum licet   in unitate essentie.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.9 Quod autem sit Deus unus singularitate essentie, conuinci potest tum ratione tum auctoritate. Ratione sic: Omne quod vel sensu humano perpenditur vel intellectu percipitur, compositum est ex aliquibus ut corpus vel spiritus vel alicui ut inherens subiecto proprietas. Quod autem ex aliquibus compositum, vel conpage partium ut corpus vel concretione forme ad subiectum ut spiritus.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.10 Dividit enim mens humana inter spiritum et eius proprietates multiplices: spiritualitatem, rationalitatem, concupiscentiam et scientiam et consimiles. Unde etsi spiritus sit simplex et absque compage partium, tamen est compositus concretione naturarum ad se. Quicquid autem compositum, vel ab aliquo vel a nullo. Si a nullo, igitur nullius est auctoritate sed casu. In quem errorem lapsus est Epicurus dogmatizans omnia esse casu.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.11 Sed si omne compositum coniunctum est ab aliquo, igitur ab uno vel a pluribus. Si a pluribus, illa plura sunt differentia. Ergo participio diversarum proprietatum ut diverse substantie vel diversis effectibus ut proprietates. Hee enim sunt due tantum cause differendi: subiectorum proprietatibus et proprietatum effectibus. Si participio proprietatum differunt, ergo sunt composita saltem compositione que dicitur concretio et ab aliquibus. Et illa aliqua rursus composita ab aliquibus. Et sic fieret in infinitum decursus.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.12 Item si diversis effectibus differunt, ergo sunt proprietates alicui vel aliquibus inherentes: ergo vel ab aliquo vel ab aliquibus subiectis impresse. Et hic rursus incurritur infinitas. Sic ergo constat omnia composita a pluribus non esse coniuncta. Restat igitur quod ab uno. Sed non est ratio cur penes unum eorum potius quam penes aliud dicatur esse conponendi auctoritas. Cum enim potius lignum dicetur esse coniunctum auctoritate lapidis quam lapidem auctoritate ligni? Vel aera potestate ignis quam ignem aeris? Et sic de ceteris. Constat ergo nullum compositum compositi alterius auctoritate esse coniunctum.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.13 Cum igitur omnia composita ab uno, ut probatum est, sint coniuncta, illud igitur de numero compositorum non est. Igitur simplex est, absque conpage partium et concretione naturarum. Sic igitur constat omnia composita corpora vel spiritus auctoritate unius simplicis esse coniuncta. Que vero conponuntur alicui ut forme subiecto, cum ei inhereant, nulla earum vel est vel subiecto inherent sua vel alterius earum auctoritate. Cur enim potius forma inheret Platoni auctoritate alterius quam altera suo subiecto potestate istius? Cur enim potius forma inheret Platoni auctoritate alterius quam altera suo subiecto potestate istius?
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.14 Item auctoritate subiecti forma non inheret ei. Quis enim formas quas habet sibi impressit? Nullus. Igitur vel casu forme subiectis insunt vel aliquo auctore. Sed si ab aliquo, vel a pluribus vel ab uno. Si a pluribus, dicta paulo supra infinitas occurreret. Si ab uno, ab eodem a quo subiecta vel ab alio. Si ab alio, igitur alius auctor subiectorum, alius proprietatum et inherentie earum. Quod si horum dicuntur diversi auctores, nihilo minus dicta incurreretur infinitas.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.15 Igitur quo auctore subiecta proprietatum eodem auctore et sunt et inherent proprietates subiectorum. Sed quicquid est, vel est subiectum proprietatis vel proprietas subiecti. Igitur eodem auctore sunt omnia et eadem est causa omnium que dicitur Deus. Ecce unum deum esse de ratione liquet.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.16 Idem constat de auctoritate tam ueteris quam noui testamenti. Veteris ut illa: Israel, Deus tuus Deus unus est et psalmista: Magnus Deus in uniuersa terra. Non ait « dii ». Et plereque ueteris testamenti auctoritates quas longum est referre, idem sentiunt. Noui ut Iohannes in euangelio: Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Dicens singulariter « ipsum », unicam esse rerum causam designavit. Item Apostolus: A quo et per quem et in quo sunt omnia ipsi gloria. Dicens singulariter « ipsi » unum esse deum, cui singulariter exhibenda est gloria, insinuavit. Et pleraque in hunc modum unicum esse deum contestantur.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.17 Constat igitur tum ratione tum auctoritate unum esse deum et unum principium uniuersorum. In quo confunditur Plato repellitur Manicheus, retunditur Arrius, erubescit gentilitas. Plato enim tria rerum constituit initia: deum et materiam rerum que formas quas ydeas idem uocat humana deceptus similitudine. In construendis enim artificialibus naturaliter preest artifex qui et opifex dicitur. Preiacet et materia. Preconcipit artifex quo modo et quo ordine de proposita materia fabricaturus sit. Quod mentis conceptum notio nuncupatur eo quod per ipsum innotescit artifici quale sit opus futurum. Sic constituit Plato ante rerum creationem earum fuisse opificem et materiam quam Grece dixit ulen. Et constituit opificem deum preconcipere singularum rerum creandi modos et earum status futuros. Quas mentis conceptiones dixit notiones vel ydeas. Sed cum unicum sit principium Deus et rerum creationem non precessit tempore materia et materiales actiones non sunt in ipso, quare nec mentis conceptiones, cum ipse sit simplex et absque conpage et absque concretione naturarum.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.18 Manicheus quoque hereticus duo constituit rerum principia: unum bonorum, quod dixit principium lucis, aliud malorum, quod dixit principium tenebrarum. Non enim ex eadem causa, inquit, sunt habitus et privationes. Quomodo enim, inquit, eadem causa est construens et perimens? Hominem autem aiebat quedam contrahere a principio lucis ut rationem, discretionem, quedam vero a principio tenebrarum ut concupiscentiam et ceteras carnis illecebras et precipue semen et materiam unde propagatur genus humanum.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.19 Asserebat autem hominem deprimi eis que contrahebat a tenebrarum principio. Unde dogmatizabat religiosum esse purgare et abicere a se hominem ea que contraxerat a principio tenebrarum et precipue semen ut, eis abiectis, facilius posset redire ad principium lucis. Unde dogma eius erat luxuriandum esse quocumque modo. In quo errore adhuc obstinantur quidam heretici qui nuptias dampnant eo quod nubentes non nisi maritis et mariti non nisi nubentibus reddere debitum fide catholica astringuntur. Nec eis passim quocumque modo luxuriari indulgetur. Hii autem qui sic errant, ab Hilario in libro De Synodis dicuntur catari id est purgatores eo quod dicto modo se purgant immo se maculant.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.20 Arrius vero naturales secutus rationes considerans in naturalibus diversarum personarum diversas esse essentias ut diversorum hominum diverse sunt singulares existentie - non attendes hoc esse proprium naturalium sed idem conmunicans theologie - fidelibus consentiens de Trinitate personarum ab eisdem dissentit in trinitate essentiarum secundum Trinitatem personarum asserens trinitatem essentiarum. Et cum legat quod a domino dicitur: Ego et pater unum sumus intelligit Arrius in unione nature, non unitate essentie sicut apud gentilem philosophum legitur: « Plures homines participatione speciei sunt unus » scilicet unione nature, non unitate essentie. Et cum legat filium de substantia patris genitum, generationem esse confingit secundum legem nature ut cum Hector sit de substantia Priami, non tota substantia Priami est Hectoris sed de substantia Priami quiddam decisum est quod secessit in personam Hectoris.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.21 A simili non totam substantiam patris dicit esse filii. Sed quiddam de patris substantia decisum secessisse in personam filii.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.21 Sed quiddam de patris substantia decisum secessisse in personam filii. Sed cum substantia patris sit simplex nec possit decidi, vel nihil eius vel ipsa tota erit filii. Asserit tamen filium esse puram creaturam, spiritum creaturam creature, scilicet filii. Et tres personas asserit deos.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.22 Gentilium vero superstitio uana vires naturales rebus insitas deos uocat ut vim segetum Cecerem, vim vitium Bachum et similia. Etsi aliqua immo quelibet virium naturalium sit causa rei, quia tamen inferior, non superior, particularis causa aliquorum, non omnium, ideo nulla earum est vero nomine deus.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.23 Igitur dicto modo constat Unum Deum esse in Trinitate personarum,   veneremur unum Deum etiam   in unitate essentie   veneremur in Trinitate personarum. Quod est contra Sabellium qui dogmatizavit contra Arrium asserens singularitatem persone secundum singularitatem essentie sicut Arrius pluralitatem essentiarum secundum pluralitatem personarum. Videns enim Sabellius regulare esse in naturalibus unam essentiam non esse plurium sed unius tantum, concipiens vero unam tantum esse divinam essentiam conclusit unam tantum esse personam, quod proprium erat naturalium ad theologiam extendes et asserens patrem esse filium et filium esse patrem quando volebat et spiritum utrumque et utrumque esse spiritum.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.24 Inter autem Arrianam et Sabellianam hereses medium tenet catholica fides dicens unam essentiam contra Arrium et tres personas contra Sabellium. Iubemur ergo venerari unum deum in trinitate et trinitatem in unitate.
Numérotation du verset Ps. Prol.,4 
Neque confundentes19 personas¦
19 confundentes] confundantes R2B5
marg.| +<Glossa germanica> id est miscentes ut Sabellius qui dicebat unam tantum personamX .
X ¶Codd. : CP341
marg.| +<Glossa anglicana>ut Sabellius qui ipsum dicit esse Patrem in persona quem et Filium ipsum et Spiritum sanctum. Y
Y ¶Codd. : R2B5
neque substantiam separantes.
marg.| +<Glossa germanica>ut Arrius qui dicebant quod sicunt erant tres persone ita tres substantie Z .
Z ¶Codd. : CP341
marg.| +<Glossa anglicana>ex his tribus unusquisque per resonat. AA
AA ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Confundere est commiscere, quia non debemus tantum unam personam credere, sicut Sabellius haereticus asserebat, sed tres, id est Patrem et Filium et Spiritum sanctum, nec substantiam separare: ut Arius haereticus asserebat; dicebat enim, quod sicut erant tres personae, ita fuissent tres substantiae. Patrem asserebat maiorem Filio, Filium minorem Patre, Spiritum sanctum ministrum eorum dicebat. Substantia dicitur, eo quod ex semetipsa subsistit; substantia vero commune est nomen omnium rerum quae sunt, coelum, sol, luna, terra, arbores; homines etiam substantiae dicuntur. Deus igitur substantia est, et summa substantia, et prima et omnium substantiarum causa, quia omnium rerum creator estac. {PL142.562C} Essentia igitur proprie de Deo dicitur, que semper est quod est quia incommutabilis estad.
ac Ex. 3.
ad Iac. 1.
marg.| +<Simon Tornacensis> 3.25 Ecce ponit duos articulos sub assertione. Hereses vero illis oppositas sub prohibitione subiungit dicens: neque confundentes personas ut Sabellius qui dum patrem esse filium dicit non tamquam diversos separat sed eos tamquam in eandem personam confundit   neque substantiam separantes ut Arrius qui aliam patris, aliam filii, aliam spiritus sancti essentiam dicit. Personas autem separandas non confundendas probat dicens:   alia est enim persona patris, alia filii, alia spiritus sancti.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.1 Hic diligenter est attendendum primo quid sit persona; secundo unde dicatur persona; tertio que sit nominis significatio; quarto que sit dicendi ratio « aliam esse personam patris, aliam filii, aliam spiritus sancti »; quinto et ultimo uarios modos distinguendi personas ab auctoribus propositos adiciemus.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.2 Boethius in libro De duabus naturis et una persona Christi personam describit dicens: « Persona est nature rationalis indiuidua substantia ». Secundum hanc diffinitionem anima humana videtur esse persona. « Non enim sicut quidam dixerunt est endelichia, hoc est forma, sed potius substantia habens in se formas et diversorum generum accidentia. Est etiam anima nature rationalis. Intelligit enim atque discernit et separata a corpore et in corpore posita usque adeo quod homo, qui ex anima constat et corpore, sicut distenditur spacio corporis ita propria anime potentia discernit. »
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.3 Sed quoniam « nulla persona pars persone » anima autem persone pars, anima non est persona. Sed anima licet sit substantia nature rationalis, tamen non est indiuidua sed singularis. Refert enim inter singulare et indiuiduum, inter singularem proprietatem et indiuidualem, cum omne indiuiduum singulare. Sed non convertitur. Omnis indiuidualis forma singularis. Non autem conversim.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.4 Est enim forma duplex: forma similitudinis qua quis alii assimilatur et unitur ut albedo qua album alii albo conformatur. Sed eadem a nigro secernitur et dividitur. Unde forma similitudinis etiam dividua dicitur. Nam licet rem subiectam uniat uni, ab alio tamen dividit. Est et alia que dicitur forma dissimilitudinis ut qualitas quam proprium nomen significat que a Boethio ficto nomine dicitur socracitas vel platonitas. Que ideo dicitur forma dissimilitudinis quia sic est causa differendi quod nequaquam uniendi. Socrates enim in eo quod Socrates et Plato in eo quod Plato id est participio proprie qualitatis ab omni alio differt et cum nullo alio conuenit.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.5 Unde et hec proprietas indiuidua dicitur id est ualde dividua eo quod rem subiectam ab omni alia dividit ut prepositio « in » intensive intelligatur, non remissive. Platonis autem est propria qualitas et indiuidua qua discernitur ab omni alio a qua Plato dicitur indiuiduum id est ualde dividuum quia ab omni alia re divisum. Plato enim in eo quod Plato differt tam ab omni parte sua quam ab omni alia re. Anima vero Platonis nullius proprietatis participio differt a Platone. Omnis enim proprietas partis est totius. Nam quicquid est in parte, et in toto. Sed non: quicquid in toto, et in parte. Nec totius queuis proprietas statim sue partis intelligitur esse.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.6 Unde nec anima Platonis nec alia Platonis pars aliqua proprietate participat qua differat tam ab eo toto cuius est pars quam ab omni alio. Quare nulla partis proprietas est indiuidua. Nec pars alicuius proprietatis participio indiuiduum. Quare etsi anima sit substantia, non tamen indiuidua. Item anima non solum non est indiuidua indiuiduali forma sed etiam ratione locali. Non enim seorsum hinc positum est corpus, hinc autem anima, sed toti corpori tota anima est infusa ut nusquam dici possit corpus esse ubi non sit anima: nusquam animam ubi et corpus non constet esse.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.7 Unde et Iohannes Scotus Super Ierarchiam Dionisii ponit hoc paradigma: sicut ignis infunditur toti carboni ut nulla carbonis pars relinquatur inaccensa sic anima infunditur toti corpori ut nulla pars corporis relinquatur exanimis. Ergo nec locali positione anima est indiuidua id est ualde ab omni alia re divisa, cum dicto modo corpori sit infusa.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.8 Persona igitur est substantia: in hoc differt a formis. Indiuidua: in quo differt ab animabus prout sunt personarum partes. Nature rationalis: in quo differt tam ab animatis quam animantibus ratione carentibus. Sola igitur substantia nature rationalis, cum sit indiuidua id est eo quod participat indiuiduali forma, est persona.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.9 Dicitur autem persona, ut ait Boethius in eodem libro De duabus naturis et una persona Christi, « a personando circumflexa penultima » nominis ad differentiam imperatiui huius verbi « pérsona » cuius penultima breuis et antepenultima acuitur. Et datum est hoc nomen primo histrionibus qui assumentes laruas uarias pro qualitate personarum quas representare volebant in comedia vel tragedia, uariis uocibus insonabant: modo muliebri, modo virili, modo puerili, modo senili. Idcirco ceteros quoque homines, quorum certa pro sui indiuidua forma est agnitio, Latini personas nominant.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.10 Nomen quoque persone transumptum est ad patrem et filium et spiritum sanctum. Nam ut homines inter se individualibus distinguntur proprietatibus sic pater et filius et spiritus sanctus, quamquam ineffabiliter, suis tamen proprietatibus sigillatim sunt discreti. Hoc autem nomen persona significat substantiam. Sed quare, cum dicitur pluraliter: Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres persone nec legitur dictum tres substantie vel potentie vel dii? Respondetur ab Augustino, cum a catholicis dicatur: Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres, ab hereticis quesitum est: qui tres? Ne nihil ergo responderent fideles, indultum fuit penurie humani eloquii ut responderetur tres persone pluraliter, licet persona sit nomen substantie nec eorum sint plures essentie.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.11 Sed Hilarius in libro De Trinitate et Boethius in libro De duabus naturis et una persona Christi altius rem intuiti sunt et nomen substantie dividunt in ypostasin et usyam. Nota: substantia dicitur dupliciter tum quod subsistit id est subiectum tum quo illud subsistit id est substantialis proprietas. Sed substantialis forma rursum duplex: vel que facit quem vel que facit quid. Quem ut omnis indiuidualis. Verbi causa, participio proprie qualitatis significate nomine proprio Plato est quis. Facit vero quid specialis vel generalis proprietas ut humanitate vel animalitate Plato est quid, non quis.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.12 Proprietas autem faciens quid dicitur Grece usia. Etiam res subiecta ut ea participans usya appellatur. Unde humanitas dicitur usya et homo usya, humanitas substantia quia subsistere facit, homo substantia quia subsistit. Et cum dicitur: homo est usya, cause redditur predicamentum id est in eo quod homo est usya.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.13 Proprietas vero faciens quem indiuidualis et personalis Latine, ypostasis vero dicitur Grece. Res quoque ut ea participat etiam dicitur ypostasis ut Platonitas indiuiduum et Plato indiuiduum, platonitas ypostasis et Plato ypostasis. Platonitas substantia eo quod rem substare facit omnibus eius formis. Plato vero substantia eo quod substet. Et cum Plato ypostasis dicitur, predicamentum cause redditur. Nec Plato usya nec homo ypostasis dicatur sed homo usya et Plato ypostasis ut cause predicamentum reddatur.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.14 Hoc autem nomen persona appellatiuum est rerum ut participantium indiuidualibus proprietatibus facientibus quem: non ut participantium specialibus vel generalibus facientibus quid. Res enim in eo quod Plato persona, non in eo quod homo vel animal. Nomen igitur persone significat substantiam, non usyam sed ypostasin. Sed non est ypostasis quam. Non enim determinate significat hanc vel illam.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.15 Dicitur ergo: pater et filius et spiritus sanctus sunt tres persone quia tres ypostases, non tres dii quia non tres usye, ut pluraliter de eis dicatur persona sed singulariter tantum essentia. Meam quoque sententiam sine melioris preiudicio, tamen non cum assertione sed cum dubitatione proferens aio: personam ratione ethimologie dici « quasi per se unam ».
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.16 Unde hoc nomen persona duo importat: et significationem unitatis id est essentie et consignificationem personalis distinctionis quam designat hec iunctura dictionum unum per se. Unde cum dicitur « pater est persona » idem est ac si dicatur « pater est unum et per se » id est distinctus ab alio ut pronomen « se » masculini generis intelligatur et singularis numeri. Cum vero dicitur pluraliter pater et filius et spiritus sanctus sunt persone id est unum sed per se inuicem id est distincti ut pronomen « se » pluraliter et masculine sumatur.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.17 Unde nomen persone quia utroque numero importat intellectum unitatis, nomen autem unitatis caret plurali, nomen persone in utroque numero singulariter designat unitatem sive essentiam sed in singulari, singulariter unius. In plurali vero pluraliter plurium personarum consignificat distinctiones. Quare ratione consignificationis, non principalis significationis, pluraliter dicitur de tribus personis.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.18 Unde nomen persone aliud predicat, scilicet essentiam, et aliud compredicat, scilicet personalem distinctionem sicut hoc nomen prescientia et scientiam designat et anticipationem temporis per prepositionem « pre » condesignat. Unde cum dicitur « deus prescivit », non solum dicitur deus sciuisse sed scientia rei euentum preuenisse.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.19 Constat ergo patris et filii esse aliam et aliam personam non tamen aliam et aliam essentiam vel usyam sed ypostasin cum, ut dictum est, persona ypostasin non usyam significet. Vel secundum meam quam sine preiudicio melioris posui sententiam pater et filius sunt alia et alia persona id est tam pater quam filius est unum sed tamen per se id est ab alio, ut dictum est, distinctus.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.20 Secundum vero Augustinum qui ait hoc nomen persona idem significare prorsus quod hoc nomen Deus vel hoc nomen potentia non dico non esse sed non intelligo veritatem dicti « patris et filii aliam et aliam personam ».
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.21 Fit autem personarum distinctio bipertita tum appropriatione nominum et rerum tum appropriatione nominum sed non rerum. Nominum et rerum appropriatione distinguntur cum hec dicitur pater et illa filius. Nomen enim patris et res id est significatio nominis soli conuenit patri. Neque enim filius nomine vel significatione est pater. Non enim generat. Sic filius appropriatione nominis et rei est filius. Nam pater nec nomine nec re est filius. Non enim generatur.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.22 Tres autem persone licet sint unus spiritus et idem sit sanctus, tamen hec dictionum iunctura « spiritus sanctus » transumitur ad significandam terciam personam in Trinitate et eius personalem proprietatem qua persona est quis alius a patre et filio. Ei ergo appropriatur et nomen rei et res nominis. Neque pater neque filius, retenta eadem significatione, est spiritus sanctus. Neuter enim spiratur. Cum ergo dicitur pater, filius, spiritus sanctus distinguntur persone tam appropriatione nominum significationis quam significationum nominis.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.23 Item distinguntur appropriatione nominum sed non rerum. Licet enim tres persone sint eadem indiuisa potentia, tamen potentie nomen, non res nominis, appropriatur patri vel quia hoc, quod pater potens, hoc est a nullo. Quod vero filius vel spiritus sanctus est potens, hoc est ab alio. Ideo pater specialius dicitur potentia. Non dico: specialius est. Nam tres persone ex equo et pariter sunt eadem potentia. Vel ideo quod cum pater dicitur pater, ne impotens intelligatur. Solent enim patres esse decrepiti et ob etatem impotentes.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.24 Ut ergo a nomine patris impotentie tollatur suspicio, pater non dico specialius est sed dicitur specialius potentia. Sic etiam cum tres persone sint eadem sapientia, sapientie nomen non nominis res appropriatur filio: et hac proportione a naturalibus sumpta quod sapientia sive cognitio ex mente quidem est sed sine ipsa esse non potest. Et quecumque sit rei cognite permutatio, tamen immobiliter manet cum mente de re sapientia seu rei cognitio.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.25 Unde cum filius sit ex patre et numquam sit sine patre, per qualemcumque similitudinem naturalium nomen sapientie filio est appropriatum ut solus uocetur sapientia qui non solus est sapientia. Sed dices: eadem ratione dicatur sapientia spiritus sanctus. Ad quod dico: ideo magis nomen sapientie appropriatur filio quam spiritui sancto quia ut ubi nulla sufficiunt verba, quocumque modo loqui liceat.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.26 Prima processio est filii a patre. Inde processio spiritus ab utroque, non dico « inde » temporis successione nec posterioritate nature sed eo tantum quod filius procedit a patre et non a spiritu, spiritus vero ab utroque. Vel ideo nomen sapientie appropriatur filio quoniam filii tamquam minores indiscreti dicuntur et insipientes. Ne ergo filius cum dicitur filius credatur insipiens, appropriato nomine, non appropriata re, dicitur sapientia.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.27 Item tres persone eadem sunt bonitas. Tamen bonitatis nomen appropriatur spiritui quia spiritus patris et filii est munus. In quo munere nobis dato facta est nobis omnium gratiarum largitio. Etsi enim munus sit unum, tamen in eo data est omnis diversitas gratiarum sicut, ut qualicumque similitudine liceat dicere, datus est homini equus in quo, etsi sit unum munus, dati sunt multiplices usus. Qui enim dedit homini equum, dedit ad multiplicem usum ut hominem ueheret, ligna deferret.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.28 Utique et spiritus sanctus a patre et filio nobis est datus ut nobis sit munus. In quo munere nobis dati sunt multiplices gratiarum usus quia datus est Salomoni ad sapientiam. Dauid ad mansuetudinem, Iob ad patientiam. Divisiones enim gratiarum sunt: idem autem spiritus. Quomodo autem spiritus a patre et filio sit datus et quomodo magis quam filius, nescitur. Et quomodo ineffabilis est filii a patre generatio, sic ineffabilis spiritus ab utroque processio. Et quomodo ineffabile est quomodo filius a patre sit genitus sic ineffabile est quomodo spiritus sit munus nec hoc sit filius. Sed tamen non licet non credere filium esse genitum et spiritum esse donum.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.29 Quia ergo spiritus est munus in quo fit gratiarum largitio, ei nomen bonitatis appropriatur quoniam in naturalibus ex largitione maxime nomen bonitatis indicimus. Vel spiritus nomen solet esse tumoris et inflationis. Ne ergo spiritus cum dicatur spiritus credatur tumidus et inflatus, nomen bonitatis vel benignitatis et non res nominis appropriatur spiritui. Est ergo secunda distinctio personarum: potentia, sapientia, bonitas. Hec autem, ut dictum est, fit appropriatione nominum, non rerum.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.30 Item licet tres persone sint unus Deus operans - operamur autem per potentiam - patri qui dicitur potentia appropriatur operatio. Et quamquam tres persone sint unus Deus disponens, quia per sapientiam disponimus, filio qui dicitur sapientia appropriatur dispositio. Etsi tres persone sint unus Deus conseruans omnia, quia per bonitatem conseruamus aliqua illesa, spiritui appropriatur conseruatio. Ecce tertia personarum distinctio: operatio, dispositio, conseruatio. Fit autem appropriatione nominum et non rerum. Pater ergo potentia operatur, filius sapientia disponit, spiritus bonitate conseruat omnia in suo esse.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.31 Item cum tres persone sint unus auctor, auctoritas tamen nomine non re appropriatur patri. Omni enim sua ratione dicendi de patre dicitur pater enim est auctor generatione sed non filius nec spiritus. Est auctor processione quod et filius sed non spiritus. Procedit enim spiritus ab utroque. Est auctor creatione quod et filius et spiritus. Tres enim persone creant omnia. Est auctor gratiarum largitione quod filius et spiritus. Largiuntur enim tres persone gratias. Nec intelligo hac divisione diversas patris auctoritates sed diversas causas dicendi eum auctorem, licet auctoritate unica.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.32 Cum ergo omni causa dicendi auctorem pater dicatur auctor, ei appropriatur nomen auctoris sed non res nominis. Vel quia pater dicitur auctor sed a nullo, filius vero vel spiritus est auctor ab aliquo quia a patre, ideo pater appropriatio nomine dicitur auctor. Unde Hilarius: « in patre auctoritas, in filio natiuitas, in spiritu sancto utriusque communitas ». Ac si uelle videatur: sicut natiuitas filii, non patris vel spiritus, communitas spiritus, non patris vel filii, sic auctoritas patris, non filii vel spiritus. Quod absit. Immo cum dicitur « in filio natiuitas », in filio intelligitur patris auctoritas sed per natiuitatem ut que patris est a nullo, filii intelligatur esse per generationem a patre. Et cum additur « in spiritu utriusque communitas », eo ipso intelligitur spiritus esse patris filii que auctoritas sed per communem ab utroque processionem. Ecce rursus alia personarum distinctio que fit partim appropriatione nominis, non rei, cum dicitur de patre auctoritas, partim appropriatione nominis et rei, cum dicitur de filio natiuitas - solus enim filius et est et dicitur natus - vel cum de spiritu communitas. Solus enim spiritus communiter ab utroque procedit.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.33 Item cum tres persone sint unum a quo omnia, tamen appropriatur patri nomen non res nominis, transumptionis causa. Nam sicut unitas principium omnium numerorum et omnis numerus ab unitate sic etiam, licet non expressa similitudine, pater est principium omnium et omnia sunt a patre: filius per generationem, spiritus per processionem, temporalia per creationem.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.34 Vel ideo specialius de patre dicitur unitas ut ab eo remoueri intelligatur alteritas. Pater enim cum sit principium sine principio, auctor de nullo, non habet pre se unum cuius comparatione ipse dicatur alterum sed ipse primus unus cuius respectu filius dicitur alter et spiritus sanctus dicitur tercius.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.35 In patre igitur ab Hilario dicitur esse unitas in filio vero equalitas. Sed cum alteritas opponatur non equalitas unitati, videtur potius adiciendum: in filio vero alteritas. Sed ne nomine alteritatis intelligeretur aliqua filii minoritas respectu patris - qui enim alter est a rege in curia, minor est ipso rege - ideo adiectum est ab Hilario « in filio vero equalitas » ut nomine equalitatis tollatur suspicio minoritatis et insinuetur intelligentia alteritatis. Qui enim est equalis alii, alter est ab eo cui est equalis. Vel cum pater sit equalis filio, et filius equalis patri. Tamen specialius dicitur, non dico est, filius equalis patri quam pater filio.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.36 Filius enim dicitur imago patris ratione proportionis attenta in eo quod omnis imago ab exemplari deducitur. Ne confertur exemplar imagini sed imago exemplari ut imago dicatur similis exemplari ut statua Achilli sed non exemplar imagini ut Achilles statue. Item quia imago representat exemplar, sumitur noticia exemplaris ab imagine, non ab exemplari noticia imaginis. Que similiter quodam modo in filio dei assignantur quia est ex patre procedens generatione et patri confertur, non pater ei, cum filius equalis patri dicitur et coeternus ei et consubstantialis ei. Quod econtra non dicitur etsi uere possit dici.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.37 Item ex filio sumitur noticia patris. Quod ipse filius ostendit dicens: Qui videt me videt et patrem. Quoniam ergo imago confertur exemplari, non autem econtra, filius autem patris est imago, filio tamquam imagini appropriatur nomen equalitatis.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.38 In spiritu sancto est unitatis equalitatis que concordia. Spiritus enim dicitur concordia Patris et Filii. Qui dicuntur unitas et equalitas eo quod pariter et concorditer ex utroque procedit. Et pater et filius in eo sunt concordes quod communiter spirant spiritum sanctum. Vel dicitur concordia unitatis et equalitatis eo quod spiritus per gratias nobis in eo collatas nos concordat et reconciliat unitati patri et equalitati filio. Vel potest dici in spiritu sancto esse concordia unitatis et equalitatis eo quod in ipso unitas et equalitas assignantur concorditer. Quia enim procedit a patre, ex eo habet ut unus sit cum eo ideo que unus cum filio. Quia vero ex filio procedit equalitate eius equalis est ei.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.39 In eo ergo unitas et equalitas sed concorditer. Cum enim nomen unitatis approprietur patri contra filium et nomen equalitatis filio contra patrem, si causas appropriationum attendamus, in eis sunt unitas et equalitas discorditer. Sed cum spiritus sanctus et unus dicatur cum eis et equalis eis, nec dictio unitatis vel equalitatis contra aliquem illorum approprietur sibi, de eo concorditer dicuntur unitas et equalitas.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.40 Ecce alia iterum personarum distinctio appropriatione nominum non rerum: partim ut cum dicitur de patre unitas, de filio equalitas, partim appropriatione nominis et rei ut cum de spiritu dicitur concordia primo et tertio modo. Non secundum medium ut cum dicitur concordia quia nos deo concordat, nomen non res ei appropriatur. Tres enim persone communiter nos sibi concordant. Est ergo hec distinctio unitas, equalitas, concordia. « Et tamen hec tria unum propter patrem, equalia propter filium, connexa propter spiritum sanctum ».
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.41 Huius autem Trinitatis in creatura quoquo modo apparet uestigium. Nam omnia que arte divina facta sunt, et unitatem quandam et speciem et ordinem in se ostendunt. Nam quicquid est, et unum aliquid est sicut sunt corpora vel spiritus, et specie formantur ut corpora figuris et qualitatibus et anime artibus, et petunt vel tenent ordinem ut corpora ponderibus ut que minus sunt affinia terre, minus sint grauia et econtra, et collocationibus ut quanto grauiora tanto deprimantur inferius et quanto leuiora tanto extollantur altius, et anime delectationibus. Delectantur enim in eo ut exemplar celestis ad quod create sunt ordinis imitentur.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.42 Quorum omnium, scilicet unitatis, speciei et ordinis, in Trinitate est summa origo, perfectissima pulcritudo et beatissima delectatio. Divisim tamen hoc intelligatur ut unitas feratur ad originem, species ad pulcritudinem, ordo ad delectationem. Unitas autem dicitur origo esse in Trinitate quia, cum in creaturis sit unitas, perfecta unitas et que supra omnem est unitatem est in Trinitate: que tamen patri appropriatur nomine, ut dictum est, non re.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.43 Unde cum in naturalibus unitas quodam modo sit origo numerorum vel quia semper natura precedit unum ut quid ab eo sit alterum, in patre est unitas que est summa origo quoniam pater sic est primus unus ut pre se nullum habeat a quo ipse sit alter. Perfectissima autem pulcritudo est totius Trinitatis. Tamen nomine non re appropriatur filio quia solus, ut dictum est, uocatur imago patris. Ad imaginem vero pertinet species et ad speciem pulcritudo. Unde, cum in creaturis sit pulcritudo secundum speciem, perfectio omnis pulcritudinis est in eo qui dicitur patris imago.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.44 Beatissima autem delectatio etsi sit totius Trinitatis, nomine tamen non re appropriatur spiritui sancto eo quod in ipso creaturis omne bonum tribuitur in quo ipse delectantur. Ad delectationem vero pertinet ordo quia nullam quietam delectationem habent nisi qui servant sibi debitum ordinem. Unitas autem creaturarum refertur ad patrem originem qui est origo sine origine. Nam eternitas in patre. Et ei nomine non re appropriatur eternitas sicut supra auctoritas. Species autem creatorum refertur ad perfectissimam pulcritudinem filium. Species enim in imagine. Ordo vero eorum refertur ad beatissimam delectationem spiritum sanctum. Vsus enim in munere.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.45 Ecce rursus distinctiones personarum appropriatione nominum non rerum ab Hilario posite: origo, perfectissima pulcritudo, beatissima delectatio. Item: eternitas, species, usus. Unde: Eternitas in patre, species in imagine, usus in munere.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.46 Apostolus quoque Trinitatem distinguit hiis prepositionibus « ex » « per » « in » dicens: Ex quo et per quem et in quo sunt omnia. Et licet ex tribus personis omnia sint, tamen dicens ex quo specialiter insinuavit patrem cui nomen auctoritatis vel potentie qua sunt omnia appropriatur dicta de causa. Sed nota circumspectius dictum ex quo quam de quo. Hee enim propositiones scilicet « de » et « ex », cum sint causales, tamen sumuntur in diversa ratione cause. « De » enim significat materialem causam. Sed « ex » dat auctoritatis et cause efficientis intelligentiam.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.47 Si enim dicatur « anulus est de auro », significo aurum esse materiam. Si dicam « ex hoc patre est ille filius » significo efficientem causam. Quare, cum non simus ex deo patre tamquam materia sed simus ex eo tamquam efficiente causa, non dixit Apostolus de ipso sed ex ipso sunt omnia, significans omnium esse auctorem et causam efficientem. Item licet per tres personas omnia sint disposita, tamen dicens per quem filium intellexit. Nam per sapientiam et sapientia dictante solemus disponere. Filio vero dicta de causa appropriatur nomen sapientie. Rursus licet in tribus et in benignitate trium personarum omnia sint conseruata in suo esse, tamen quia nomen benignitatis et concordie appropriatur, ut dictum est, spiritui dicitur specialius intelligendo spiritum in ipso tamquam connexione et concordia sunt omnia conservata.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.48 Ait ergo Apostolus ex ipso patre creante sunt omnia, per filium disponentem sunt omnia, in spiritu conseruante disposita sunt omnia. Sed hec quoque distinctio fit nominum appropriatione, non rerum.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.49 Animaduertas ergo, o lector, quicumque personarum legas distinctiones, an fiant appropriatis nominibus et rebus vel neutris appropriatis vel partim hiis, partim illis. Fit autem utrisque appropriatis ea quam ponit Athanasius dicens: ALIA  PERSONA  PATRIS  ALIA  FILII  ALIA  SPIRITUS  SANCTI.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.50 Possunt autem dicte distinctiones in hunc modum complicari: ex patre potente uno auctore operante origine eterna sunt omnia, per filium sapientem patri equalem natum disponentem perfectissimam pulcritudinem speciem sunt omnia disposita. In spiritu benigno concordi communi conseruante beatissima delectatione usu gratiarum sunt omnia conservata. Et licet distinguantur persone, tamen subdit Apostolus ipsi gloria. Et dicens singulariter ipsi, singularem et unam significat personarum essentiam.
marg.| +<Simon Tornacensis> 4.51 Athanasius quoque idem intelligens post distinctionem personarum addit: sed patris et filii et Spiritus sancti una est divinitas simplex et indiuidua, licet sua opinione eam separaverit Arrius.  EQUALIS gloria. Nam eorum eadem potentia et per eandem potentiam eadem opera indiuisa. Igitur in quibus factis gloriosus et unus et quilibet eorum. Vel  EQUALIS gloria id est beatitudo contra Arrium qui dicebat filium beatitudine minorem patre.   coeterna maiestas ut nullus eorum tradatur alio tempore posterior contra Arrium qui dixit filium esse deum ex tempore, non ab eterno.
Numérotation du verset Ps. Prol.,5 
Alia est enim persona Patris,
marg.| +<Glossa germanica> eo quod per se sonatAB .
AB ¶Codd. : CP341
alia Filii¦ alia Spiritus Sancti.20
20 <divisio> Filii || D30 Δ , Filii ΩP (sine ulla divisione)
marg.| +<Glossa anglicana>nullus maior nullus minor. AC
AC ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Hic contra Sabellium sunt personae divisae, quas asserit esse unam, quia Pater in sua persona non est Filius, sed tantum Pater; nec Filius in sua persona est Pater, sed tantum Filius, et Spiritus sanctus in sua persona non est Pater, nec Filius, sed tantum Spiritus sanctus, ex utroque procedens. Persona dicta est, eo quod per se sonat.
Numérotation du verset Ps. Prol.,6 
Sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas¦
marg.| +<Glossa germanica> hoc est substantia unaAD .
AD ¶Codd. : CP341
equalis gloria, coeterna maiestas.21
21 <divisio> divinitas ||... gloria, D30 Δ, divinitas ... gloria || ΩP
marg.| +<Glossa germanica> coequalis sine initio et fine et gloria et potestasAE .
AE ¶Codd. : CP341
marg.| +<Bruno Herbipolensis> { PL142.562D} Sed Patris et Filii et Spiritus sancti una est divinitas, hoc est una substantia. Equalis gloria, coeterna maiestas, id est coaequalis, sine initio et fine, et gloria, et potestas.
Numérotation du verset Ps. Prol.,7 
Qualis Pater, talis Filius22¦ talis23 Spiritus Sanctus.
22 Filius] om. ω²* ( sec. m. compl. interl.)
23 talis Hi D30 Fi173 ω² etc. ] + et Gz748 R2B5
marg.| +<Glossa anglicana>secundum illorum divinitatem equales sunt. AF
AF ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Glossa germanica = Bruno Herbipolensis>Quia sicut Pater eternus est vel omnipotens seu invisibilis, similiter est et Filius et Spiritus sanctus. AG
AG ¶Codd. : CP341
marg.| +<Simon Tornacensis> 5.1 QUALIS  PATER  TALIS  FILIUS  TALIS  SPIRITUS  SANCTUS. Nota hec nomina talis et qualis esse proprie collativa subiectorum ut qualitatibus participantium. In Trinitate vero nulla est forme ad subiectum concretio nec alicuius qualitatis participatio. Ibi enim omnimoda simplicitas. Quare persone hiis nominibus non proprie sed transumptiue conferentur.
marg.| +<Simon Tornacensis> 5.2 Queritur autem an secundum essentiam sic conferantur an secundum aliud. Cui questioni ut satisfiat, dico in naturalibus duo esse proprietatum genera. Sunt enim proprietates que, cum dicuntur de subiectis, eis insunt et afficiunt ea: ut speciales et generales quas dicimus substantiales et qualitates et quantitates. Hec enim sola tria predicamenta sic de subiectis dicuntur quod afficiunt ea. Relatio vero et cetera sic de rebus dicuntur quod nec eis inherent nec eas afficiunt, teste Augustino in libro De Trinitate predicamentorum et Boethio in libro De Trinitate personarum.
marg.| +<Simon Tornacensis> 5.3 Si enim incipio tibi esse dexter, incipit ne mihi recens proprietas inesse vel me afficere? Aut si Dedalus desinat esse pater, Ycaro mortuo, desinit ne ob hoc proprietas aliqua esse in Dedalo? Non video. Vel si pallium applicem humeris, ut sim palliatus, incipit ne mihi inesse proprietas? Vel si pallium deponam, desinit ne mihi inesse proprietas que prius inerat? Non video.
marg.| +<Simon Tornacensis> 5.4 Et quod de relatione et habitu dictum est, ut prosequitur Augustinus et ut testatur Boethius, si subtiliter intelligantur, de ceteris intelligendum est. Omne autem uocem uocabulum quod, cum de nobis dicitur, substantiam et qualitatem vel quantitatem inherentem nobis et nos afficientem significat, si de deo dicatur, significat substantiam. Unde nos sumus boni vel iusti qualitatum denominatione. Sed Deus est essentialiter bonus vel iustus, non transnominatiue, ut ait Ioannes Damascenus.
marg.| +<Simon Tornacensis> 5.5 Vocabula vero de nobis dicta que proprietates nec nobis inherentes nec nos afficientes designant si de Deo predicantur, predicant relationem. Unde, ut ait in libro De Trinitate Boethius, duo tantum sunt predicamenta theologica: substantia et relatio. Nam quicquid de deo dicitur, substantialiter vel relatiue dicitur. Sed sicut secundum qualitatem attenditur similitudo, secundum quantitatem equalitas sic etiam in Trinitate duplex relatio: una secundum ypostasin ut paternitas vel filiatio, alia secundum usyam ut dominium vel creatio.
marg.| +<Simon Tornacensis> 5.6 Est enim persona secundum ypostasin pater et filius, secundum usyam dominus vel creator. Et sicut ypostasis unius est tantum persone - neque enim una ypostasis est plurium - sic et relatio secundum illam ypostasin de illa tantum, cuius ypostasis est, dicetur persona: ut de solo patre paternitas. De patre enim paternitas dicitur secundum patris ypostasin id est personalem proprietatem qua ipse est quis. Relatio vero que dicitur secundum essentiam communis est tribus personis sicut et ipsa secundum quam dicitur essentia: ut cum pater secundum essentiam sit dominus vel creator rerum sic quelibet persona est dominus vel creator et refertur ad res quaslibet ratione dominandi vel creandi.
marg.| +<Simon Tornacensis> 5.7 Nomen autem quod de una tantum persona dicitur, vel ypostasin vel relationem secundum ypostasin predicat. Sed non habeo nomen quo predicem ypostasin sine relatione, immo ypostasin cum relatione vel relationem sine hypostasi. Nam cum dicitur « divinitas est pater » si intelligas « habet filium » nomine posito adiectiue simpliciter predicas relationem. Et falsum est quod dicitur. Neque enim divinitas genuit nec habet filium. Sed si intelligas « est ille qui habet filium » nomine posito substantiue, quod dicitur uerum est. Divinitas enim est persona que habet filium.
marg.| +<Simon Tornacensis> 5.8 Sed cum dicitur « pater est pater » id est habet filium, potest intelligi uere predicari relationem sine ypostasi. Cum vero dicitur « pater est Deus » predico essentiam nec aliquam relationem secundum eam. Sed cum dico « pater est principium omnium » vel sic intelligitur « a patre sunt omnia » et predicatur tantum relatio, vel sic « pater est id a quo omnia » et predicatur essentia cum ea, que secundum ipsam est, relatione.
marg.| +<Simon Tornacensis> 5.9 Nomen ergo quod vel predicat essentiam vel relationem secundum ipsam, de qualibet earum sigillatim et de tribus personis dicitur in summa ut pater Deus, filius Deus, spiritus sanctus Deus: pater et filius et spiritus sanctus Deus: pater principium, filius principium, spiritus sanctus principium: pater et filius et spiritus sanctus principium. Hec autem nomina, de quibus ad presens est sermo, scilicet talis qualis, predicant relationem secundum essentiam. In naturalibus enim designant relationem que attenditur secundum qualitatem. Quo autem nomine de nobis dicitur qualitas, eodem de deo substantia.
marg.| +<Simon Tornacensis> 5.10 Est ergo sensus: qualis pater talis filius talis spiritus sanctus id est quodcumque nomen cum de nobis predicet qualitatem, de patre essentiam. Idem, cum de nobis qualitatem, de filio essentiam vel de spiritu sancto. Vel ut idem sensus planius exponatur:  QUALIS   pater talis filius talis spiritus sanctus id est qualiscumque significetur pater quantum ad formam loquendi, licet veritate dicti non sit alicuius modi, talis significatur filius vel spiritus sanctus quantum ad formam loquendi, licet veritate dicti non sit eiusmodi, non dico qualis est sed qualis significatur pater ut cum dicitur « pater est bonus vel iustus » forma verborum significatur qualis cum tamen essentialiter sit bonus vel iustus. Filius quoque vel spiritus significatur talis. Dicitur enim bonum vel iustus. Et tamen uterque essentialiter est bonus vel iustus.
marg.| +<Simon Tornacensis> 5.11 Constat ergo ex predictis quod trium personarum est eadem essentia et quicquid de patre dicitur secundum essentiam, de filio et de spiritu sancto dici constat ex eo quod dictum est Qualis Pater talis Filius talis Spiritus Sanctus.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.1 Nota: Aliud est creatio, aliud generatio, aliud factura. Est opifex Deus, est opifex natura, est opifex homo. Operatur autem Deus quiddam sine cause inferioris ministerio ut quando sola dei auctoritate sine materia vel forma preiacente anima incipit esse. Non enim fit ex traduce. Nec prius est aliquid anime quam anima incipiat esse. Talis ergo « ingressus in substantiam » dicitur creatio. Unde Moyses: In principio creavit Deus celum et terram. Cum ait creavit, sine preiacente materia fecisse ea significavit. Hoc autem opus dicitur dei, non nature vel hominis.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.2 Operatur etiam Deus sua auctoritate sed ministerio inferiorum causarum, cum preiacens materia, vi nature tamen nobis occulta in materiam agente, nouam suscipit formam ut cum de grano, agente calore et humore, producitur spica. Talis autem ingressus in substantiam dicitur generatio. Et hoc opus dicitur dei ut auctoris, nature vero ut agentis id est inferiorum causarum in materiam agentium.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.3 Homo vero opera nature imitatur ut quando secundum formam pedis format calceum. Talis autem ingressus rei non dico in substantiam sed in aliquem statum, hominis ministerio, dicitur factura. Hoc autem opus dicitur dei ut auctoris, hominis vero ut agentis. Deo enim auctore, homine vero agente fit calceus.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.4 Divina autem essentia prorsus simplex est neque compacta est ex partibus ut corpus neque formas habet sibi concretas ut spiritus nec alicui inheret ut forma nec ei ut materie aliquid inest. Quia ergo prorsus est simplex, non est ingressa substantiam. Ingressus enim in substantiam sive sine preiacente materia ut creatio sive ex preiacente ut generatio, semper est ex aduentu forme ad materiam. Si vero forma dicatur non dicto modo ingredi substantiam, scilicet ex aduentu forme ad subiectum, tamen formam esse hoc est eam inherere.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.5 Divinitas enim neque concreta est ex subiecto et forma neque inheret ut proprietas. Est enim prorsus, ut dictum est, simplex. Igitur nullo modo nec creatione nec generatione ingressa est substantiam. Item quia simplex, nullius artificis ministerio aliquem statum contraxit. Quomodo enim quis artifex operaretur in re prorsus simplici, cum etiam vix operaretur in re composita? Igitur divinitas est increata ingenita infecta. Igitur sine principio.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.6 Item sicut generatio est ex adventu forme ad subiectum et nullius recessu sic per oppositum corruptio est ex recessu forme a materia et nullius aduentu. Mutatio vero medium tenens est ex accessu unius et recessu alterius ut si recedente albedine accedat nigredo materie.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.7 Divina vero natura nulla participat forma. Ab ea igitur nulla potest recedere. Igitur est immutabilis et incorruptibilis. Igitur caret fine. Sed constat ex predictis quod caret principio. Ergo est eterna. Item cum sit simplex absque compage partium, sensu non potest deprehendi. In sola enim corpora sensus offendit. Cum sit simplex sine omni forma, intellectu non potest concipi. Rem enim intellectu concipere hoc est rem a re discernere vel rem rei ut unitam attendere. Omnis autem unio vel discretio est ex forma. Omnis enim intellectus qui concipit rem sine forma cassus et uanus est.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.8 Unde Calcidius in Platone: « Sicut tenebre videntur non videndo et silentium auditur non audiendo sic primordialis materia intelligitur non intelligendo ». Cum ergo duplex sit mensura qua creata mensuramus, hoc est quoquo modo circumscribimus, sensus scilicet et intellectus, divinitas est immensa id est sine mensura sensus et intellectus, cum nec sensus nec intellectus indagine possit circumscribi vel concipi. Vel dicitur immensa id est loco incircumscriptibilis. Est enim ubique. Nam cum divinitas sit omnium causa - ubicumque autem cause effectus est, ibi presto est causa que rem facit existere. Ubique autem est aliquid quod a deo existit. Nullus enim locus est vacuus, ut ait philosophus - igitur deitas essentialiter est ubique.
Numérotation du verset Ps. Prol.,8 
Increatus Pater,
marg.| +<Glossa germanica>non creaturaAH .
AH ¶Codd. : CP341
increatus Filius¦ increatus Spiritus Sanctus.
marg.| +<Glossa germanica>id est non sicut Arrius dicebat quia omnia simul creavit cum Patre, similiter et Spiritus sanctus creatus quia ipse est omnium creator et a nullo creatus ipse est omnium factor et a nullo factus AI .
AI ¶Codd. : CP341
marg.| +<Glossa anglicana>Deum increati qui numquam fuerunt creati. AJ
AJ ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis> Increatus Pater. In, praepositio, est in hoc loco, pro non composita. Increatus Pater, id est non creatus, quia ipse est omnium Creator, et a nullo creatus. { PL142.563A} Ipse est omnium factor, et a nullo factus. Increatus Filius, increatus et Spiritus sanctus. Increatus Filius, non creatura, sicut Arius dicebat, quia omnia simul creavit cum Patre, similiter et Spiritus sanctus.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.9 Hiis autem nominibus « increatum, immensum, eternum », non predicatur essentia sed rationes vel, si mauis dicere, relationes que de personis dicuntur secundum essentiam. Pater enim cum sit Deus est   increatus, filius increatus, spiritus sanctus increatus id est non habet principium ut creatum quodlibet.
Numérotation du verset Ps. Prol.,9 
Immensus Pater, immensus Filius¦ immensus24 Spiritus Sanctus.
24 immensus] + et CP341 R2B5
marg.| +<Glossa germanica>de quo scriptum est : Spiritus Domini replevit orbem terrarumAK .
AK ¶Codd. : CP341
marg.| +<Glossa anglicana>qui ipsum nullus potest mensurare. AL
AL ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Immensus Pater, quia eius magnitudinem vel quantitatem nullus mensurare potest, quae coelo est excelsior, terra profundior et latior mari ae et est incircumscriptus, incorporeus, inlocabilis, ubique totus: et non est locus ubi non sit, sicut dicit in psalmo. Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero ad in fernum, ades; et si iero ad extrema maris, ibi me dextera tua tenebitaf. Ipse est intra omnia, et non conclusus; extra omnia, {PL142.563B} et non exclusus. Similiter et Filius, qui attingit a fine usque ad finem fortiter (Sap. VIII), de quo scriptum est ag: « Verbo Domini coeli firmati sunt ». Pari modo et Spiritus sanctus. Unde diciturah: « Spiritus Domini replevit orbem terrarum ».
ae Iob. 11.
af Cf. Ps. 38.
ag Ps. 32.
ah Sap. 1
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.10 immensus pater, immensus filius, immensus spiritus sanctus id est immensurabilis et incircumscriptibilis sensu, intellectu, loco, cum tamen econtra circumscriptibilis sint omnes res create.
Numérotation du verset Ps. Prol.,10 
Eternus Pater, eternus Filius¦ eternus25 Spiritus Sanctus.
25 immensus] + et R2B5
marg.| +<Glossa anglicana>eterni dicuntur qui semper manent. AM
AM ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Hic eternus, pro sempiterno debemus intelligere. E ternus dicitur Deus Pater, quia sine initio et sine fine constat, similiter et Filius et Spiritus sanctus, quia sicut nunquam non Pater, ita nunquam non Filius ac Spiritus sanctus.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.11 eternus pater, eternus filius, eternus spiritus sanctus id est sine principio et sine fine, cum omnis creatura habeat principium et finem vel natura vel actu. Quamuis enim anima actu numquam desinet esse, conseruabitur enim omnis spiritus in suo esse, deo volente - tamen naturaliter omnis potest desinere esse quia omne quocumque modo compositum natura est dissolubile. Unde Plato in Tymeo: « Dii deorum quorum opifex idem que pater ego, natura quidem dissolubiles, me autem sic volente indissolubiles ».
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.12 Predictis ergo nominibus persone conferuntur creaturis dum ab eis remouentur que de creaturis dicuntur ut sit sensus: persona est increata immensa eterna id est non habet principium, non est circumscriptibilis, non habet principium et finem ut queuis res temporalis. Quis modus conferendi in loquendo usitatissimus est ut si loquar alicui monoculo dicens: « Ego non sum monoculus » ac si dicam: « Ego non sed tu es monoculus ». Ergo, ut dictum est, quilibet trium est eternus.
Numérotation du verset Ps. Prol.,11 
Et tamen non tres eterni¦ sed unus eternus.
marg.| +<Glossa anglicana>ut cognoscar qui secundum personas dictum est. AN
AN ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus, scilicet {PL142.563C} in substantia.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.13 Statim heresim oppositam interdicit addens: et tamen non tres eterni sed unus eternus sicut non tres increati nec tres immensi sed unus increatus et unus immensus. Sed numquid sunt eterni, increati et immensi? Si enim coeterne et coequales sunt persone, ut dicitur infra, igitur pater et filius et spiritus sanctus sunt eterni. Sed non infiniti eterni. Ergo duo vel tres eterni. Sed cum dicitur: Non sunt tres eterni, non negatur quin sint eterni id est ab eterno ut nomen sumatur adiectiue et nomen numerale « tres » substantiue in connumeratione ypostaseos, non usye, ut sit sensus: Sunt aliqui tres ab eterno. Sed si nomen « eterni » sumatur substantiue, nomen vero numerale « tres » adiectiue, ut sit sensus: sunt eterna numero tria, hoc equidem est falsum.
Numérotation du verset Ps. Prol.,12 
Sicut non tres increati nec tres immensi¦ sed unus increatus et unus immensus.
marg.| +<Glossa anglicana>unus in tribus personis. AO
AO ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Quia unus est Deus in sua substantia.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.14 Cum ergo dicitur: non sunt tres eterni, remouetur pluralitas causarum eternitatis id est non sunt tria secundum que sint eterni sed eorum est una et eadem essentia secundum quam de quolibet eorum dicitur eternitas. Idem iudicium cum dicitur:   non tres increati nec tres immensi. Additur autem:   sed unus increatus et unus eternus, unus immensus id est una et eadem causa est eternitatis, increationis, immensitatis.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.15 Constat ergo quod predicta nomina que a deo remouent quod dicitur de creaturis, de personis singillatim dicuntur et in summa. Sic quoque singillatim et in summa de personis dicuntur nomina que in eis videntur aliquid ponere. Unde supponit: similiter omnipotens pater, omnipotens filius, omnipotens spiritus sanctus. ita deus pater, deus filius, deus spiritus sanctus. ita dominus pater, dominus filius, dominus spiritus sanctus.
Numérotation du verset Ps. Prol.,13 
Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius¦ omnipotens26 Spiritus Sanctus.27
26 immensus] + et CP341 R2B5
27 <divisio> Pater D30, Pater Δ ΩP
marg.| +<Glossa germanica> id est in substantiaAP .
AP ¶Codd. : CP341
marg.| +<Glossa anglicana>qui omnia potest AQ
AQ ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Omnipotens dicitur Pater, quia omnia potest; non a patiendo, quod non vult, sed a faciendo omnia quaecunque vult, et nihil illi impossibile est. Omnipotens et Filius, quia quidquid potest Pater, potest et Filius; nihilominus et Spiritus sanctus. Ergo si omnia potest, quid est quod non potest? hoc non potest, quod non convenit omnipotenti posse. Falli non potest, quia veritas et sapientia est: Aegrotare { PL142.563D} aut infirmari non potest, quia sanitas est: Mori non potest, quia immortalis est: Finiri non potest, quia infinitus et perennis est.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.16 Nota: cum verbum sit copula predicati ad subiectum et significet compositionem quam sine compositis non est intelligere, hec autem nomina omnipotens Deus, dominus, iustus, bonus sint nomina positionis non privationis, cum dicitur est Deus vel potens vel dominus vel iustus vel bonus videtur aliquid in deo poni ut cum dicitur « Petrus est bonus » ponitur in Petro bonitas. Et aliud intelligitur Petrus, aliud bonitas eius. Sic quantum ad formam loquendi cum dicitur: Deus est bonus, videtur deo tamquam subiecto inesse bonitas et aliud esse Deus, aliud bonitas eius. Quod absit. Immo ipse Deus est ipsa bonitas. Et cum dicitur « Deus est bonus », contra regulam Aristotilis affirmatio sine compositione intelligitur.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.17 Unde Dyonisius: « Cum de Deo dicuntur, affirmationes incompacte sed negationes uere ». Duplex enim est theologia: una negationis, alia affirmationis. Que vero est negationis, fit per proprietatem. Cum enim Deus prorsus sit simplex et ei nihil insit, ab eo omne predicamentum proprie remoueri potest quando quidem ei omne predicamentum non inest. Quod autem predicamentum attribuitur alicui, si in eo non inest, ab eo remoueri potest. Quod Dionisius acuto mentis intuitu animadvertens ait: « Deus non est bonus, Deus non est iustus, Deus non est potens, Deus non est dominus, Deus non est Deus ».
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.18 Naturalibus tamen rationibus ductus asserens unum deum esse per ea que facta sunt inuisibilia dei conspiciens, deum aduertit uniuersorum fore causam et compositionis omnium predicatorum ad subiecta. Unde ut quoquo modo loqui liceat, ubi non sufficiunt verba sicut dies dicitur letus, non quia in die ut in subiecto sit leticia sed per causam. Quod enim in nobis est leticia, dies serenus est causa, non superior sed inferior. Sic etiam non expressa sed qualicumque similitudine Deus dicitur bonus vel iustus non quia bonitas vel iusticia sit in eo ut in subiecto sed quia est causa omnis bonitatis vel iusticie.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.19 Et de similibus positionis nominibus idem iudicium. Est autem Deus bonitatis et iusticie ac ceterorum causa superior, non inferior. Cum ergo quid de deo affirmatur, non per proprietatem significando a subiecto diversitatem sed per causam, tamen Deus proprie bonus est vel iustus id est immutabiliter est causa bonitatis vel iusticie. Sed improprie dicitur bonus. Non enim denominatiue sed essentialiter. Si enim hoc nomen concretiuum bonus proprie et secundum sue institutionis usum diceretur, denominatiue predicaretur.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.20 Deus ergo proprie est bonus sed improprie dicitur bonus ut sit proprietas essendi, non dicendi. Etsi nulla affirmatio de deo sit propria, magis tamen que fit nomine mathematico ad proprietatem accedit quam concretiuo ut si dicatur « Deus est bonitas » non dicitur uerius sed proprius quam si dicatur « est bonus ». Ibi enim magis acceditur ad simplicitatem quantum ad loquendi formam. Hic vero ad concretionem, cum tamen econtrario sit in nobis ut apud Terentium: « Tu quantus quantus es, non nisi sapientia es ».
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.21 Ecce ille dicitur per causam sapientia, per proprietatem vero diceretur sapiens. Dionisius autem deum uniuersorum causam esse attendens de deo per causam affirmavit quecumque nomina positiva ut Deus est bonus, Deus est iustus, Deus est serpens, Deus est uermis et sic de ceteris nominibus positionis ut sic per causam cuiuslibet creature natura de deo affirmetur ut eius esse causa Deus intelligatur.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.22 Nomina vero privationum nequaquam de deo affirmantur. Non enim nec per causam nec per proprietatem dicitur cecus, malus, fallax. Non enim est causa perimens sed construens. Nomina tamen non privationum sed negationum de deo dicuntur ut increatus, ingenitus, immensus. Attendens ergo Dionisius theologiam negationis ait: « Negationes in divinis uere » per proprietatem et compositionis remotionem. Sed theologiam affirmationis videns esse per causam adiecit: « Affirmationes vero incompacte ». Si enim essent proprie, essent compacte hoc est compositione et predicati et subiecti diversitate.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.23 Predicta ergo nomina « omnipotens, Deus, dominus » secundum theologiam affirmationis, hoc est per causam, predicantur ut cum dicitur « Deus est omnipotens » id est causa a qua omnis potestas et facultas rerum quocumque modo sistendi. Quare hoc nomen « potens » predicat essentiam et compredicat ad creata relationem. Item: « Deus est Deus » id est causa omnis visionis vel cursus, ut ait Iohannes Scotus Super Ierarchiam Dionisii. Videt enim corda et renes et singula discurrit singulis presens tamquam omnium causa.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.24 Item Deus est dominus ut cuius auctoritate sunt omnia: sed ab eterno essentialiter, in tempore vero relatiue, ut ait Augustinus super illum psalmum: Qui ascendit super occasum dominus nomen illi. Ergo ab eterno essentialiter fuit ea causa ab cuius potestate et cuius auctoritate futura erant omnia sed in tempore creationis rerum primo uerum fuit et ipsum ad creata ut eorum auctorem referri et creata ad ipsum ut intelligatur relatio secundum essentiam.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.25 Ait ergo Athanasius: « Et pater et filius et spiritus sanctus est omnipotens, est Deus, est Dominus ». Sic etiam posset adiecisse « est iustus, est bonus » et similia. Sed satis fuit ponere predicta. Licet autem tot nomina de personis affirmentur et diversa ex diversa institutione videantur significare, tamen de deo dicta unam et eandem predicant essentiam omnium causam cuius quia multiplices sunt effectus, ideo multis significatur nominibus. Verbi causa: Deus est bonus, est iustus, est fortis id est causa bonitatis, iusticie, fortitudinis in nobis ut ex una eadem que causa multiplices intelligantur esse effectus ut boni et iusti et fortes sint homines. Et licet quelibet persona sit omnipotens, Deus, dominus et sic sigillatim de personis dicantur hec nomina et singulariter, tamen non de illis pluraliter.
Numérotation du verset Ps. Prol.,14 
Et tamen non tres omnipotentes¦ sed unus omnipotens.
marg.| +<Glossa anglicana>qui non potest unus plus quam alius. AR
AR ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Non tres tamen omnipotentes, quia omnipotentia est in substantia, sed eorum una est substantia. Paternitas vero in relatione ad alterum est, unde et nomina Patris et Filii et Spiritus sancti relativa sunt, quia alia ad alia referuntur, sicut verbi gratia servus ad dominum, dominus ad servum, magister ad discipulum, discipulus ad magistrum, pater ad filium, filius ad patrem: quia nullus pater dicitur, nisi habeat filium cuius sit pater: et nullus, filius nisi habeat patrem cuius filius sit, quia si non habuisset {PL142.564A} Filium, nunquam habuisset nomen Patris, similiter et Spiritus sanctus non a se, sed alicuius Spiritus est. Est et aliud vocabulum, ubi Spiritus sanctus relative dicitur, scilicet donum, dicitur enim donum donatoris, et donator doni. Donatorem dico esse Patrem, donum vero Spiritum sanctum, donum vero refertur ad donatorem et donator ad donum. Ecce qua ratione Spiritus sanctus relative dicitur.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.26 Unde addit: et tamen non tres omnipotentes et tamen non tres dii et tamen non tres domini. Eodem quoque modo intelligatur quo supra expositum est, quod dictum est:   non tres eterni increati immensi hoc excepto quod nomen dii non sumitur adiective. Nec ullo sensu concedendum: sunt tres dii et ob uanam supersticionem gentilium et ne causarum constituatur pluralitas. Dicta autem nomina, etsi non pluraliter de personis, tamen dicuntur de eis singulariter et in summa.
Numérotation du verset Ps. Prol.,15 
Ita Deus Pater, Deus Filius¦ Deus28 Spiritus Sanctus.
28 immensus] + et CP341 R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Deus proprium nomen est Trinitatis, pertinens ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum, translatum ex Graeca appellatione. Nam Deus Graece theos dicitur, id est timor. Unde tractus est Deus, quod eum colentibus sit timor. Proprium vero nomen est {PL142.564B} Patris, quia solus est Pater; et proprium nomen est Filii, quia solus Filius est a solo Patre; et proprium nomen est Spiritus sancti, quia ab utroque procedit. Deus est Pater, quia ipse est fons et origo deitatis; similiter et Filius Deus est, et hoc non a semetipso, quia non est a se, sed a solo Patre est genitus; pari modo et Spiritus sanctus, non a se est Deus, sed a Patre et Filio procedens est.
Numérotation du verset Ps. Prol.,16 
Et tamen non tres dii¦ sed unus est Deus.
marg.| +<Glossa germanica> in substantiaAS .
AS ¶Codd. : CP341
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Sicut scriptum estai: Audi Israel, Dominus Deus {PL142.564C} tuus unus est. Dominus dicitur Pater a dominatione, eo quod creaturam suam regnat atque gubernet, sim iliter et Filius et Spiritus sanctus.
ai Dt. 6.
Numérotation du verset Ps. Prol.,17 
Ita Dominus Pater, Dominus Filius¦ Dominus29 Spiritus Sanctus.
29 Dominus ter Hi R2B5 etc. ] D<eu>s ter Gz748, + et R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis=Glossa germanica>Deus proprium nomen est Trinitatis, pertinens ad Patrem et Filium et30 Spiritum sanctum, translatum ex Greca appellatione31. Nam Deus Grece theos dicitur32, id est timor. Unde tractus est Deus, quod eum colentibus sit timor33.
30 et] om. CP341
31 translatum ex Greca appellatione] ex Greco translatum est CP341
32 Deus Grece theos dicitur] Grece dicitur Deus theos, phebos dicitur CP341
33 sit timor] timor sit Deus CP341
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Proprium vero nomen est {PL142.564B} Patris, quia solus est Pater; et proprium nomen est Filii, quia solus Filius est a solo Patre; et proprium nomen est Spiritus sancti, quia ab utroque procedit. Deus est Pater, quia ipse est fons et origo deitatis; similiter et Filius Deus est, et hoc non a semetipso, quia non est a se, sed a solo Patre est genitus; pari modo et Spiritus sanctus, non a se est Deus, sed a Patre et Filio procedens est.AT
AT ¶Codd. : CP341 PL
Numérotation du verset Ps. Prol.,18 
Et tamen non tres Domini34¦
34 Domini Hi etc. ] Dii Gz748
marg.| +<Glossa anglicana>qui una est illorum divinitas et excellentia superne veritatis AU
AU ¶Codd. : R2B5
sed unus est Dominus35.
35 Dominus Hi etc. ] Deus Gz748
marg.| +<Glossa anglicana>qui dominator omnium AV
AV ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Sicut scriptum estaj: « Audi Israel, Dominus Deus {PL142.564C} tuus unus est ». Dominus dicitur Pater a dominatione, eo quod creaturam suam regnat atque gubernet, sim iliter et Filius et Spiritus sanctus.
aj Dt. 6.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.27.1 Unde addit: S ed unus omnipotens sed unus Deus sed unus Dominus . Eodem que modo intelligitur quo et quod predictum est: « unus increatus, immensus, eternus » utique tres persone unus Deus, unus dominus, non tres dii vel Domini.
Numérotation du verset Ps. Prol.,19 
Quia sicut singillatim36
36 singillatim CP341 Hi D30 Gz378 ω1 ΩP] sigillatim Fi173 ω²
marg.| +<Glossa germanica> id est distincte vel seperatimAW .
AW ¶Codd. : CP341
marg.| +<Glossa anglicana> id est singulariter unuamquamque personam conconfiteri compellimurAX
AX ¶Codd. : R2B5
interl.| +<Glossa italica>id est distincte vel separatim. AY
AY ¶Codd. : Gz748
unamquamque personam Deum ac37 Dominum confiteri christiana veritate compellimur¦
37 ac Hi D30 Δ] et CP341 Fi173 R2B5, aut Gz748 ΩP
marg.| +<Glossa germanica>cogimur vel ammonemurAZ .
AZ ¶Codd. : CP341
marg.| +<Glossa anglicana>sed Deum in tribus personis confiteamur. BA
BA ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Quia sicut singillatim , id est sicut distincte vel separatim unamquamque personam dico Deum et Dominum, quia si me interrogaveris quid est Pater, ego respondeo, Deus et Dominus; similiter si interrogaveris, quid est Filius, ego dico, Deus et Dominus; et si dicis quid est Spiritus sanctus, ego respondeo, Deus et Dominus, et tamen in his tribus personis, non tres Deos, nec tres Dominos, sed in {PL142.564D} tribus, sicut iam supra dictum est, unum Deum et Dominum confiteor.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.27.2 Et sicut sigillatim unamquamque personam deum ac dominum confiteri christiana veritate compellimur ita ad fugam tamquam heresim catholica religione prohibemur dicere tres deos aut tres dominos. Addit autem quod:
Numérotation du verset Ps. Prol.,20 
ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur.38
38 <20 divisio> Gz748
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Prohibemur, id est vetamur.
Numérotation du verset Ps. Prol.,21 
Pater a nullo est factus¦ nec creatus nec genitus.
marg.| +<Glossa anglicana>Nihil habet Pater quod non habet Filius vel Spiritus sanctus BB
BB ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Pater a nullo est factus quia ipse est omnium factor, nec creatus sed creator, nec genitus sed genitor, Pater enim Graece, Latine genitor dicitur.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.28 Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus. Quod satis euidens est ex hiis que predicta sunt de creatione, generatione et factura ibi:   increatus pater et cetera.   Filius a Patre solo est non factus nec creatus sed genitus ineffabili generatione: non ea quam supra descripsimus que est ex aduentu forme ad materiam. Nam sicut non factus, non creatus dicitur cum sit prorsus simplex sic etiam nongenitus posset dici remota generatione que fit secundum legem nature.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.29 Tamen quia negatio plurium est abnegativa quam affirmatio positiva non dicitur nongenitus ne nullo modo credatur genitus, cum ineffabiliter sit genitus. Modus enim generationis eius inenarrabilis est quia generationem eius quis enarrabit? Tamen narrari potest cur non possit enarrari. In generatione enim humana duo attenduntur: decisio et decisi in aliam personam secessio ut de lumbis Priami aliquid decisum est et illud secessit a persona Priami in personam Hectoris. Neque tota substantia Priami facta est Hectoris.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.30 In eterna vero generatione filii a patre tota substantia patris est filii. Et quia simplex est substantia, ibi nulla decisio, nulla decisi secessio. Illa ergo generatio, in qua diverse sunt substantie patris et filii ut Priami et Hectoris, et conceptibilis et effabilis est. Sed in qua patris et filii, licet distinctorum, est eadem prorsus substantia et incomprehensibilis est et ineffabilis. Item addit:
Numérotation du verset Ps. Prol.,22 
Filius a Patre solo est¦ non factus nec creatus sed genitus.39
39 <25 divisio> est || non factus D30 Δ, est non factus || ΩP
marg.| +<Glossa germanica> In Patre Trinitas, in Filio equalitas, in Spiritu sancto Trinitatis equalitatis concordiaBC .
BC ¶Codd. : CP341
marg.| +<Glossa anglicana>Quid aliud est nisi quod Filius Verbum Patris vocatur? BD
BD ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Filius a Patre solo est, non factus, quia ipse est omnium factor simul cum Patre, nec creatus, quia ipse est omnium creator, sed genitus, solus a solo {PL142.565ª} Patre. Et unaquaeque persona habet proprium quod non habet alia, proprium habet in persona Pater quod solus est Pater; et proprium habet in persona filius, quia solus a solo Patre genitus est. Sed et habet aliud proprium Filius, quod non habet Pater nec Spiritus sanctus, habet aeternitatem cum Patre et Spiritu sancto, et habet in tempore nativitatem de matre, quam non habet Spiritus sanctus nec Pater: quia non suscepit Pater carnem in sua persona, nec Spiritus sanctus, sed tantum Filius: ut nobis in se ostenderet duas habere naturas; unam ante omnia saecula qua genitus est ex Patre, et de qua dixit Isaias: generationes eius quis enarrabit? (Isai. LIII.) alteram in tempore, de qua dicit Paulus apostolusak: Cum autem venit plenitudo temporis, {PL142.565B} misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege ». « In quo complacuit plenitudinem divinitatis habitare corporaliter »al. De Patre sine initio et sine fine; de matre initium habens et nullo concluditur fine.
ak Gal. 4.
al Col. 2.
Numérotation du verset Ps. Prol.,23 
Spiritus Sanctus a Patre et Filio¦
marg.| +<Glossa germanica>quia solus sibi unicum genuit filiumBE .
BE ¶Codd. : CP341
non factus nec creatus nec genitus sed procedens.40
40 <divisio> Filio || D30 Δ, Filio ΩP (sine ulla divisione)
marg.| +<Glossa anglicana>Per Spiritum sanctum processit in uterum virginis unus ait Gabriel angelus : « Spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbravit tibi ». BF
BF ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Proprium habet Spiritus sanctus, quia non est Pater et Filius, sed Spiritus procedens a Patre et Filio. Audis quia iste ab ambobus, Filius ab uno, Pater a nullo: ac per hoc aperte monstrantur proprietates eorum. Ideo autem Spiritus Dei sanctus vocatur: quia Patris et Filii sanctitas est; nam cum sit et Pater Spiritus, et Filius Spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus, proprie tamen ipse {PL142.565C} vocatur Spiritus sanctus.
marg.| +<Simon Tornacensis> 6.31 Spiritus Sanctus a Patre et Filio non factus nec Creatus nec genitus sed procedens. Et sicut filii a patre ineffabilis est generatio sic inenarrabilis spiritus sancti ab utroque processio. Constat ergo ex predictis tres esse personas. Et ne plures esse credantur addit:   unus ergo pater non tres patres. unus filius non tres filii, unus spiritus sanctus, non tres spiritus sancti. Hoc etiam contra Sabellium dicentem quamlibet personarum esse patrem, esse filium, esse spiritum sanctum quando volebat. Quare tres esse patres, tres filios, tres spiritus sanctos.
Numérotation du verset Ps. Prol.,24 
Unus ergo Pater, non tres Patres
marg.| +<Glossa germanica> quia solus sibi unicum genuit filiumBG .
BG ¶Codd. : CP341
marg.| +<Glossa anglicana>Absit a nobis ut tres personas unam faciamus. BH
BH ¶Codd. : R2B5
interl.| +<Glossa italica>solus sibi unicum genuit filium. BI
BI ¶Codd. : Gz748
unus Filius, non tres Filii¦
marg.| +<Glossa germanica>quia singulariter ab initio a Patre est genitusBJ .
BJ ¶Codd. : CP341
unus Spiritus Sanctus41, non tres Spiritus Sancti.42
41 spiritus sanctus] pspc cacogr. CP341
42 <divisio> sine ulla divisione ΩP
marg.| +<Glossa germanica> quia a Patre et Filio unicus proceditBK .
BK ¶Codd. : CP341
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Unus Pater, quia solus sibi unicum genuit Filium. Et unus Filius, quia singulariter ab unico Patre genitus est. Unus Spiritus sanctus, quia a Patre et Filio unicus procedit.
Numérotation du verset Ps. Prol.,25 
Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius nihil maius aut minus¦ 43
43 <25 divisio.> posterius Hi D30 ω1 , posterius Re4 ω² ΩP ; 25.1 Et in hac... posterius |
marg.| +<Glossa anglicana>in instar tribus personis nulla est maior. BL
BL ¶Codd. : R2B5
Numérotation du verset Ps. Prol.,26 
sed tote tres persone
marg.| +<Glossa anglicana>Patris et Filii et Spiritus sancti. BM
BM ¶Codd. : R2B5
coeterne sibi sunt et coequales.44
44 <26 divisio.> 25 Et in hac... posterius || nihil... minus 24bis Sed tote tres... sunt || et coequales Fi173 R2B5
marg.| +<Glossa anglicana>. BN
BN ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Nihil prius aut posterius, quia nullus anterior, et nullus posterior; nullus inferior, et nullus superior; sed coaeternae sibi sunt et coaequales. Ideo nihil ibi vel maius vel minus.
Numérotation du verset Ps. Prol.,27 
Ita ut45 per omnia, sicut iam supra dictum est¦
45 Ita ut Hi Fi173 D30 ω1] Et aut ω²
marg.| +<Glossa italica> dicens quia ista sunt nomina substantie ; hec est unitas. Illa vero Pater videlicet Filius, Spiritus sanctus nomina sunt personarum, hoc est trinitas et ideo relatura sunt nomina quia Pater ad alium refertur, hoc est ad Filium. Non enim sibi ipsi est Pater, sed alterius. Hoc cum filio similiter filius ad patrem non ad se refertur. Spiritus quoque sanctus vel cum donum dicitur ad Patrem et Filium refertur a quibus procedit vel dicitur. Illa vero nomina habet. Est Deus eternus immensus Dominus et, cum in quacumque persona dicantur, non referuntur ad animalia sed ad se ipsam. BO
BO ¶Codd. : Gz748
et unitas in Trinitate et46 Trinitas in unitate47 veneranda sit.48
46 et] ut CP341
47 et unitas in Trinitate – et (ut CP341 ) Trinitas in unitate Hi D30 Re4² etc. ] inv. CP341 Fi173 Gz748 R2B5
48 in Trinitate... sit] Re4² (m. sec. posterior) | <27 divisio> dictum est || ... Trinitate Fi173 Δ ] dictum est... Trinitate || D30
marg.| +<Glossa anglicana>id est unus in substantia, trinus in personis. BP
BP ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Debemus colere et adorare Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate.
Numérotation du verset Ps. Prol.,28 
Qui vult ergo salvus esse¦ ita de Trinitate sentiat.
marg.| +< Bruno Herbipolensis = Glossa germanica = italica>Hic rogat et admonet ut49 unusquisque doctor memoriter eam teneat et firmiter eam credat50 et alios predicando doceatBQ .
BQ ¶Codd. : CP341
49 ut CP341 ] et Bruno Herbipolensis
50 et firmiter eam credat] om. Gz748
marg.| +<Glossa anglicana>ut supra diximus BR
BR ¶Codd. : R2B5
Numérotation du verset Ps. Prol.,29 
Sed necessarium est ad eternam salutem¦
marg.| +<Glossa italica>si sine fine cum Christo regnare volumusBS
BS ¶Codd. : Gz748
ut51 incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi52
51 ut CP341 Hi Fi173 D30 Δ] et ΩP
52 Christi Fi173 Gz378 etc + unusquisque cancel. rubr. ω²* Ω P *
marg.| +<Glossa anglicana>qui non habebit vitam eternam qui non credit Deum incarnatum. BT
BT ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Necesse est enim nobis ut, sicut superius diximus, {PL142.566A} ita credamus. Si vero eternam salutem volumus habere, id est cum Christo sine fine regnare, necesse est ut incarnationem Domini nostri Iesu Christi fideliter credamus. Quomodo fideliter?
fideliter credat.
marg.| +< Bruno Herbipolensis = Glossa germanica = italica> Non adoptivum, sed proprium Dei Filium, sicut dixit53 Apostolusam: “Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum”54.
am Rm. 8.
53 sicut dixit] unde CP341 Gz748
54 sed pro nobis omnibus tradidit illum] etc. CP341, sed Gz748
Numérotation du verset Ps. Prol.,30 
Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur¦ quia Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, Deus55 et homo est.56
55 Deus] + pariter R2B5
56 <divisio> confiteamur|| ... Filius Fi173 Δ ΩP , confiteamur... Filius D30
marg.| +<Glossa anglicana>alii ex Iudeis dicunt eum carnalem patrem habuisse sed nobis errori eorum scilicet magis subscriptum intendere exemplum. BU
BU ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis = Glossa italica>Modo inchoat enarrare, secundum humanitatem Christi quod sit fides recta. Est enim fides recta ut humanitatem ipsam credamus in corde, et confiteamur ore, sicut dicit57 Apostolusan: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem {PL142.566B}. Deus et homo unus est verus Dei Filius quia58 secundum divinitatem, nihil maius vel59 minus, quam Deus Pater; secundum humanitatem nihil minus (extra peccatum) quam60 homo.
an Rm. 10.
57 quod sit.... Apostolus PL ] quid fides recta sit, ut ipsam humanitatem credamus ore. Unde Gz748
58 quia] qui Gz748
59 maius vel] om. Gz748
60 extra peccatum – quam] inv. Gz748
Numérotation du verset Ps. Prol.,31 
Deus est ex substantia Patris
marg.| +<Bruno Herbipolensis = Glossa germanica> id est ex qualitate61 natureBV .
61 ex qualitate] equalitate Gz748
marg.| +< Glossa italica=germanica> Deus ex substantia Patris . Perfectus Deus qui62 essentialiter natus est de Patre et essentialiter conceptus natusque est63 de matre ut esset unius nature cum utroque. Verus enim Deus verus factus est homo quia omnia suscepit que in nobis ipse creavit id est carnem et animam rationalem propter quod confitemur eum perfectum Deum et perfectum hominem. BW   .
BW ¶Codd. : CP341 Gz748
62 qui] quia Gz748
63 est CP341 ] om. Gz748
marg.| +< Glossa italica=germanica>Substantia quid est ? Substantia est omne quod est. Substantia vero commune nomen est omnium rerum que sunt. Nam Deus ipse64 substantia est et summa substantia et prima substantia et omnium substantiarum substantia65 quia est creator66 omnium rerum. BX
BX ¶Codd. : CP341 Gz748
64 ipse CP341 ] ipsa Gz748
65 substantia] causa PC341
66 est creator PC341 ] ipsa creatio Gz748
marg.| +< Glossa italica >Essentia quid est ? Essentia proprie de Deo dicitur qui semper est quod est.BY
marg.| +< Glossa italica=germanica> Subsistentia67 eo sensu dicitur quo Dominus68 semper stare, id est semper69 esse, non astando humani corporis70 consuetudine sed aperiendo71 quia semper permanet eo quod est. BZ
BZ ¶Codd. : CP341 Gz748
67 subsistentia] + v° Gz748
68 Dominus] Dominum Gz748
69 semper] om. CP341
70 corporis] comparis CP341
71 ap<er>i<en>do Gz748 ] apermanendo CP341, sic forte perperam pro appropriando? Gz748
ante secula genitus¦ et72 homo est73 ex substantia matris in seculo74 natus.
72 et CP341 D30 Fi173 Gz378 ΩP] om. Δ
73 est] om. CP341
74 seculo Re4 etc. ] secula R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis = Glossa germanica> Ante secula genitus, id est ante omnem creaturam, sicut dicit in psalmoao: « Ex utero ante Luciferum genui te ». Ex utero, id est ex mea substantia. Ante Luciferum, id est ante omnem creaturam. Et homo est ex substantia matris in seculo natus, id est totus homo cum corpore et anima, « in omnia similis nobis absque peccato »ap. Ex substantia {PL142.566C} matris, id est de equalitate nature matris.
ao Ps. 109.
ap Hbr. 4.
marg.| +<Bruno Herbipolensis = Glossa Germanica = Italica> In seculo natus, 75 id est in his temporibus76, non aliunde, nisi de semine mulieris sine coitu viri carnem suscepit. Unde Salomon dicit77 aq: « Sapientia edificavit sibi domum », hoc78 est Christus edificavit sibi carnem de beata Maria et alibi legiturar: « Qui factus est ex semine David secundum carnem ».CA
aq Prv. .
ar Rm. 1.
CA ¶Codd. : CP341 PL
75 in sec. nat.] om. CP341 Gz748
76 his temp. Gz748 PL ] operibus CP341
77 Salomon dicit] Salomon CP341, Sapientia Salomonis dicit Gz748
78 hoc] id Gz748
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.31 Est, inquam, genitus Deus ex substantia patris. Quod elegantius dictum est quam si simpliciter diceretur « ex patre ». Creature enim sunt ex patre ut ex causa efficiente sed non de substantia patris. Sed filius ex patre auctore et de substantia patris, ut prepositio « de » non notet substantie decisionem sed plenitudinem. Nam tota substantia patris est filii. Nam tota substantia patris est filii. Quod ergo est Deus, hoc est ex patre ab eterno.   Homo autem   natus in tempore, non eternaliter,   ex substantia matris. « Ex » prepositio non ut supra hic notat auctoritatem sed ponitur pro « de » et notat decisionem, non plenitudinem. Non enim tota substantia matris est filii. De substantia igitur matris, non patris, est secundum quod homo. Tamen non matris sed patris auctoritate natus est de matre, ab ea sola carnem traducens. Unde dicitur filius hominis singulariter, sed quilibet nostrum filius hominum quoniam a lumbis utriusque parentis carnem traducit.
Numérotation du verset Ps. Prol.,32 
Perfectus Deus, perfectus homo¦
marg.| +<Bruno Herbipolensis = Glossa germanica = italica> Perfectus Deus, 79   * id est plenus qui nihil indiguit,   perfectus homo, qui80 nihil minus habuit (extra peccatum) quam homo.CB   .
CB ¶Codd. : CP341 PL
79 Deus] restit., dicitur PL, om. CP341
80 qui] quia CP341
marg.| +<Glossa anglicana>Quid aliud est nisi eum verum hominem credar sed humanitatem et esse verum Deum secundum divinitatem. CC
CC ¶Codd. : R2B5
ex anima rationali81 et humana carne subsistens. 82
81 rationali CP341 ] rationale Re4*
82 <divisio> Deus... homo || D30 ω², Deus ||... homo ω1, sine ulla divisione ΩP
marg.| +<Bruno Herbipolensis = Glossa germanica = italica> Ex anima rationali 83 Christus veram animam habuit84, ubi sapientia crescere potuisset85, sicut dicit86 in Evangelioas: Iesus proficiebat sapientia et etate87, sapientia in anima, etate {PL142.566D} in corpore.   Et humana carne subsistens quia humus terra dicitur, de humanitate carnem assumpsit. CD
as Lc. 2.
83 Ex anima ration.] om. CP341 Gz748
84 animam habuit PL ] inv. Gz748, carnem habuit anima CP341
85 sapientia... potuisset] sapientie crescere posset Gz748
86 dicit] om. CP341
87 sap. – et – etate] inv. Gz748
marg.| +< Glossa germanica>Subsistens. Subsistentia eo sensu CE
CE ¶Codd. : CP341
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.32 Christus, inquam, Deus est et homo. Perfectus Deus plenam habens potentiam et essentiam deitatis.   Perfectus homo. Arguit illos qui aiunt eum non habere animam rationalem sed divinitatem pro anima. Unde addit:   ex anima rationali et humana carne subsistens. Nam sicut verus est homo, veras habes partes animam et corpus ex quibus subsistit. Quod est plane contra nostri temporis theologos qui nec Christum compositum nec ex partibus subsistere ut alium hominem dicunt eo quod sit simplex secundum divinam naturam negant esse compositum secundum humanam.
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.33 Nota: Cum dicitur homo constare ex anima et corpore ut ex partibus, non intelligo animam esse hinc et corpus inde ut quasi anima sit alicubi et corpus alibi ut in contiguis et continuis partibus. Sed ubicumque corpus, et anima: et econuerso.
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.34 Unde Ioannes Scotus ponit hoc paradigma: Sicut ignis infunditur toti carboni ut nulla pars carbonis relinquatur inaccensa et ubicumque carbo ibi econverso, sic anima infunditur toti corpori ut nulla pars corporis relinquatur exanimis sed ubicumque corpus, ibi et anima et econverso.
Numérotation du verset Ps. Prol.,33 
Equalis Patri secundum divinitatem¦
interl.| +<Bruno Herbipolensis = Glossa italica = Glossa germanica> Equalis 88 secundum illudat: « Ego et pater unum sumus » CF
at Io. 10.
CF ¶Codd. : CP341 Gz748
88 Equalis] om. Glossa italica Glossa germanica
marg.| +<Glossa anglicana>secundum divinitatem equalis Patri secundum humanitatem, minor etiam matri quam creaverat. CG
CG ¶Codd. : R2B5
minor Patre89 secundum humanitatem.90
89 Patre D30 ] Patri Gz378
90 <divisio> sine ulla divisione ΩP
interl.| +<Bruno Herbipolensis = Glossa italica = Glossa germanica > Minor 91 iuxta quod dicitur92 au : « Pater maior me93 est » et in quo homo est minor est94 a divinitateCH
au Io. 14.
CH ¶Codd. : Gz748
91 Minor] om. Glossa italica Glossa germanica
92 dicitur] dicit PL
93 me] om. CP341
94 minor est PL CP341 ] om. Gz748
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.35 Cum ergo, ut dictum est, Christus sit Deus et homo equalis est   Patri secundum divinitatem. Nam secundum quod Deus, quia est singulariter idem Deus cum patre, eiusdem est potentie, eiusdem auctoritatis et sic in omnibus ei equalis secundum divinitatem,   minor vero   secundum humanitatem. Unde scriptum est: Minoratus est paulo minus ab angelis.
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.36 Sed non videtur uerum. Numquid enim cum esse homo cepit desiit esse equalis Patri ? Quod absit. Neque enim desiit esse quod erat id est Deus cum incepit esse quod non erat id est homo. Ergo nec humana natura fecit eum inequalem patri, quare nec minorem patre. Ergo nec secundum humanam naturam minor est patre. Verba ergo sumenda sunt pleraque non ex sensu quem faciunt sed ex sensu ex quo fiunt ut hic: secundum humanitatem minor est patre non quia humanitas vel aliud sit causa quod filius sit minor patre - neque enim minor est eo - sed secundum humanitatem est minor id est non secundum humanitatem est equalis. Verbi causa: secundum quod musicus non sum grammaticus, falsum est si recte vim verbi iudices sed non secundum quod musicus sum grammaticus.
Numérotation du verset Ps. Prol.,34 
Qui licet Deus sit et homo¦ non duo tamen sed unus est Christus.
interl.| +<Glossa italica>Ideo sicut coniungi voluit Deus filius cum humana natura ut ex his duabus substantiis fieret una persona. CI
CI ¶Codd. : Gz748
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Ideo sic coniungi voluit Dei Filius cum humana natura, ut ex his duabus substantiis fieret una persona.
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.37 Christus inquam est Deus et homo qui licet Deus sit et homo etsi videatur esse duo, cum sit duarum naturarum oppositarum,   non tamen est duo id est alique due res, ut supra ostensum est, ut duo sumatur neutraliter nec duo aliqui id est due persone, ut sumatur masculine   sed unus est Christus, scilicet una persona. Quod est contra illos qui cum audiunt in Christo duas esse naturas dicunt in Christo duas esse personas ut Nestorius dicens Christum esse compositum ex filio dei et filio hominis tamquam diversis ac si filius dei esset unus et filius hominis alius nec filius dei filius hominis nec filius hominis esset filius dei sed ex illis manentibus diversis esset unus Christus: unus non singularitate persone.
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.38 Quomodo enim ex duabus personis manentibus diversis esset una persona? Nullo modo. Sed potius una turba. Unde Christus non esset persone nomen sed turbe. Nec filius dei esset homo nec homo filius dei. Et sic cassa esset incarnationis fides.
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.39 Eutices vero econtra audiens Christi unam tantum esse personam voluit Christi unam tantum esse naturam. Non tamen negat filium dei assumpsisse humanam naturam nec amisisse divinam. Quare oportuit secundum Euticen quod vel divinitas in humanitatem vel humanitas in divinitatem esset conversa vel ambe nature « ita in se temperate » essent ut « neutra propriam teneret formam ». Sed, ut ait Boethius in libro De duabus naturis, « si divinitas in humanitatem translata est, factum est quod credi nefas est ut humanitate immutabili substantia permanente divinitas verteretur et quod passibile atque mutabile naturaliter existeret id immutabile permaneret. Quod vero immutabile atque impassibile naturaliter creditur id in rem mutabilem verteretur. Hoc igitur fieri nulla ratione contingit ».
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.40 Sed forsan dicet Eutices non quod divinitas in humanitatem sed humanitas in divinitatem sit conversa. Ex verbis autem Hilarii videtur quod saltem post Christi resurrectionem humana eius natura conversa sit in divinam. In passione vero divina in humanam. Ante passionem neutra in alteram.
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.41 Ait enim Hilarius « Christus ante passionem partim homo partim Deus: in passione totus homo, post passionem totus Deus ». Sed quod dictum est « ante passionem partim homo partim Deus » id est quibusdam ut esurie, siti, lassitudine et ceteris infirmitatibus quas voluntarie pertulit, uerum hominem se exhibuit. Sed aquam in vinum mutando, Lazarum suscitando, et cetera miracula faciendo uerum deum se probavit. Sed « in passione totus homo quoniam cum a Iuda traderetur, a ministris principium teneretur, a principibus iudicaretur, inter latrones suspenderetur, fere nihil divine potestatis tunc ostendes sed tantum illa que nostre sunt infirmitatis sustinens quasi totus homo videbatur. »
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.42 Post passionem vero totus Deus quoniam resurgens a mortuis clauso sepulcro, clausis ianuis intrans ad discipulos, nullas infirmitates humanas perferens in solius divinitatis operibus quasi totus Deus apparuit. Non ergo Hilarii verba ex eo sensu accipienda sunt ut intelligatur Christus predictis temporibus essendi vices in se alternasse sed alterutrius substantie proprietatibus quod erat exeruisse.
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.43 Divinitas enim, ut potuit arbitrari Eutices, non est conversa in humanitatem - quod supra probatum est - nec humana est nec humana natura in divinam. Nec enim corpus nec anima facta est divina natura. Quod probat Boethius sic: « Nullum corpus est cui non sit materia subiecta. Omnis autem natura incorporee substantie nullo materie nititur fundamento ». Ea autem sola, licet non omnia, quibus est communis materia in se inuicem permutari possunt. Corpus autem cum habeat materiam, deitas vero incorporea, nullum corpus potuit in deitatem converti nec anima. Caret enim materia cum sit incorporea et ea sola in se inuicem convertibilia que communem habent materiam. Quare anima converti non potuit in divinitatem. Quare si nec corpus nec anima, igitur nec humana natura facta est divinitas.
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.44 Sed forsitan Eutices tercium dogmatizat dicens: Nec divinam in humanam nec humanam naturam in divinam conversam sed ex divina et humana natura constare terciam que neque humana neque divina. Unde Boethius retractat eum fortassis sensisse « ex duabus quidem naturis Christum consistere, in duabus vero minime quoniam quod ex duabus consistit ita unum fieri potest ut illa ex quibus dicitur constare non maneant: ueluti cum mel aque confunditur, neutrum manet sed alterum alterius copulatione corruptum quiddam tercium facit ».
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.45 Ita illud quidem quod ex melle et aqua tercium fit, constare ex utrisque dicitur, in utrisque vero negatur. Ex utrisque enim constare potest, licet ea ex quibus coniungitur alterutra qualitate corrupta sint. In utrisque vero huiusmodi constare non poterit quoniam ea que in se transfusa sunt non manent » et quando utrorumque natura non permanet.
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.46 Catholici autem utrumque rationabiliter confitentur et ex utrisque et in utrisque naturis Christum consistere. Sed ex utrisque naturis aliquid consistere duo significat: unum quidem cum ita dicimus aliquid ex duabus naturis sicut ex melle et aqua. Id autem est ut ex quolibet modo confusis vel si una uertatur in alteram vel si utreque in se misceantur inuicem nullo modo tamen utraque permaneant ».
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.47 « Secundum autem hunc modum Eutices ait: « Ex utrisque naturis Christum consistere. Alter vero modus ex utrisque consistendi quod ita ex duobus iunctum est ut illa tamen, ex quibus iunctum esse dicitur, maneant nec in se inuicem convertantur ut cum dicimus coronam ex auro gemmis que compositam. Hic neque aurum in gemmam neque gemma in aurum conversa sed utrumque permanet nec formam propriam derelinquit ».
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.48 « Talia igitur ex aliquibus constantia in illis constare dicimus ex quibus consistere predicantur. Tunc enim possumus dicere coronam in gemmis auro que consistere. Sunt enim gemme atque aurum in quibus corona consistat. Nam in priore modo non est mel atque aqua in quibus illud constet quod ex utrisque iungitur. Cum ergo utrasque manere naturas in Christo fides catholica confiteatur perfectas que easdem persistere nec alteram in alteram transmutari, iure dicit Christum et ex utrisque naturis et in utrisque consistere: in utrisque quidem quia manent utreque: ex utrisque vero quia utrarumque manentium adunatione una fit Christi persona ».
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.49 Ergo ex predictis constat quod nec due persone sunt in Christo - quod est contra Nestorium - nec una sola natura: quod est contra Euticem. Unde contra Nestorium ait Athanasius: filius dei licet sit deus et homo, non tamen duo id est due persone  SED  UNUS  EST  CHRISTUS id est una persona que ob prerogatiuam unctionis, quia unctus est plenitudine gratie, dicitur Christus.
Numérotation du verset Ps. Prol.,35 
Unus autem non conversione divinitatis in carnem95¦ sed assumptione96 humanitatis in Deo97.
95 carnem] carne CP341 R2B5
96 assumptione] assumptionis CP341
97 Deo Gz378 Δ ΩP* ] Deum CP341 D30 Fi173 Hi ΩP²
marg.| +<Glossa anglicana>Non unus hoc creatur quia illic humanitas non sit cum divinitate ; s<ed> et illa divinitas et illa humanitas in unum sibi sunt. CJ
CJ ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Non quod illa divinitas, qua est Filius Dei, se convertisset in humanitatem (ut hoc quod erat divinum fieret humanum), sed assumendo nostram naturam, sic est unus effectus, ut non amitteret quod erat, sed assumeret quod non erat. Assumpsit enim humanitatem, et non amisit divinitatem.
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.50 Et licet unus Christus, tamen unus non conversione divinitatis in carnem id est in humanam naturam ut nomine carnis intelligatur humana natura: tam caro quam anima carni infusa. Quod est contra Euticis sententiam que esse potuit de conversione divinitatis in humanam naturam. Nec est  UNUS  CONVERSIONE humanitatis in divinam naturam: que potuit esse alia sententia Euticis.
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.51 sed assumptione humanitatis integre manentis   In Deo id est dei filio ut ablatiuus « deo » ratione supponendi non significandi sumatur personaliter.   Nec etiam incarnatione verbi sic confuse sunt substantie ut aqua et mel confunduntur cum fit ydromellum. Que potuit esse tertia Euticis sententia. Unde addit:  UNUS  OMNINO  NON  CONFVSIONE  SUBSTANTIE id est substantiarum id est naturarum. Singulare posuit pro plurali.
marg.| +<Simon Tornacensis> 7.52 Non enim sunt confuse nature sed manent distincte. Nec est unus eo quod due nature sint una natura sed unus unitate persone quia in Christo non sunt due persone. Quod probat cum addit:   nam sicut anima rationalis et caro unus est homo ita Deus et homo unus est christus.
Numérotation du verset Ps. Prol.,36 
Unus 98 omnino, non confusione substantie¦ sed unitate99 persone.100
98 Unus] + aut CP341* (exp.)
99 unitate] in praem. CP341
100 <divisio> omnino, ... substantie || D30 ΩP , omnino ||... substantie Δ
marg.| +<Glossa anglicana>divinitas immutabilis cum homine quem assumere dignatus est. CK
CK ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Non in eo naturarum commistio est: ut vel divinitas mutaretur in naturam humanitatis: vel humanitas converteretur in naturam divinitatis; sed utrique naturae sua manet proprietas in perpetuum, tanta {PL142.567B} tamen coniunctio est naturarum, ut idem qui aeternaliter ex Deo Patre genitus est, homo sit verus: et ille qui natus est, temporaliter ex Virgine, Deus sit verus: propter suscipientem Deum, Deus verus, Deus Dei Filius: propter susceptum hominem, homo verus. Personam quippe Filii Dei, non ex duabus personis unitam, sed ex duabus naturis existere credimus: dicere autem duabus personis compositam, ut nefas vitamus.
marg.| +<Glossa italica>Confusio Dei commixtio, sicut solent duo liquores ita misceri ut neutrum serviret integritatem suam. In Christo ergo non sunt permixte quia servant utramque, cum alteris commutatione, proprietatem suam. CL
CL ¶Codd. : Gz748
Numérotation du verset Ps. Prol.,37 
Nam sicut anima rationalis101 et caro unus est homo¦ ita Deus et homo unus est Christus.
101 anima rationalis D30 ω² ] animal rationale Gz378
marg.| +<Glossa germanica>Habens se duos homines, alium carnalem, alium spiritualem, unum visibilem, alium invisibilem, unum mortalem, alium immortalem.CM .
CM ¶Codd. : CP341
marg.| +<Glossa germanica = glossa italica> Nam sicut anima rationalis . Sicut hominis persona gestat anima, non enim corpus mortuum dicitur persona sicut nec lapis aut102 lignum. Ita Christi personam gestat assumpte103 humanitatis propter quod in utraque substantia dicitur et creditur unicus quia unigenitus filius Dei. Unde et Verbum propter carnem hominis est104 et caro propter Verbum Deus est. CN   .
CN ¶Codd. : CP341
102 aut] nec Gz748
103 assumpte ] assumptrix [ sic pro assumptris] Gz748
104 hominis est] hominem Gz748
marg.| +<Glossa anglicana>quia Deus et homo unus est Christus. CO
CO ¶Codd. : R2B5
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Sicut enim ex carne et anima unum dicimus hominem, et unusquisque habet duos homines in se105 (unum carnalem, alium spiritalem; unum visibilem, {PL142.567C} alium invisibilem; unum mortalem, alium immortalem106); it a Deus et homo unus est Christus. CP
CP ¶Codd. : Gz378 PL142
105 duos hom. – in se] inv. Gz378
106 immortalem] mortalem cacogr. PL
marg.| +<Glossa italica> Sicut enim ex carne et anima unum Dominus hominem et unus quisquid habens in se suos homines unum carnalem alium spiritualem, unum visibilem alium invisibilem, unum mortalem alium immortalem, ita Deus et homo unus est Christus. CQ
CQ ¶Codd. : Gz748
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.1 Nota: Anima et corpus sic constituunt unum hominem et unus homo sic constat ex anima et corpore quod nec anima desinit esse anima nec corpus desinit esse corpus, licet anima toti corpori sit infusa. Sed utriusque tam anime quam corporis sua ex integro manet natura.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.2 Sic divina et humana natura sunt in Christo quia divina natura manet divina et humana manet humana. Anima igitur Christi manet anima et corpus eius manet corpus, licet divina natura incomprehensibili et ineffabili modo sit unita anime et corpori.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.3 Non ergo dicta similitudo ab Athanasio ideo credatur induci ut quemadmodum dicuntur corpus et anima partes hominis sic etiam intelligantur partes Christi divinitas et humanitas. Divinitas enim nequaquam est pars Christi quia Christus est ipsa divinitas. Et sicut simplex divinitas ex partibus constare non potest, multo minus pars alicuius esse potest.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.4 Sed ob hoc specialiter predicta similitudo ab Athanasio inducitur sicut anima et caro, cum sint unius hominis et anima infundatur corpori, tamen utrumque suam naturam et propriam retinet formam, sic divina et humana natura, cum sint unius persone et divina sit unita humane, scilicet corpori et anime, tamen utraque in sua manet proprietate absque ulla conversione vel confusione.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.5 Et ad hoc etiam facit similitudo ut licet unius hominis sint caro et anima, tamen unus non est duo id est vel due res vel due persone, sic unius Christi quamuis sint due nature, tamen illarum participio Christus non est aliqui nec aliqua duo: remota ab eo et pluralitate rerum et pluralitate personarum.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.6 Unde ait: sicut anima et caro unus est homo. Videretur dicendum « sunt » pluraliter, non  EST singulariter secundum regulam grammaticorum qua dicitur: duo nominatiui singulares interposita coniunctione copulativa, et non utrique preposita, exigunt verbum plurale. Sed is modus constructionis non numquam apud auctores inuenitur ut apud Lucanum: « Carthago Marius que tulit solacia fati ». « Tulit » posuit pro tulerunt. Hic quoque ponitur « est » pro « sunt ».
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.7 Vel potest converti locutio ut dicatur: homo est caro et anima. Sed utrumlibet dicatur vel quod homo sit caro et anima vel quod anima et caro sint homo. Neutrum per proprietatem dicitur eo quod homo sit illa vel quod illa sint homo sed per causam quia constituunt hominem dicuntur esse homo vel quia homo constat ex illis dicitur esse illa. Sicut ergo anima et caro est unus homo id est sunt unius hominis, tamen homo nec est duo nec anima in carnem nec caro conversa est in animam sed utraque manet in sua natura, sic Deus et homo unus est Christus non quia una res que sit Deus et alia que sit homo sint unus Christus vel Christus sit due res.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.8 Sed est sensus: Sic Deus et homo unus est Christus id est divinitas et humanitas sic sunt unius Christi quod nec Christus est duo nec alterutra naturarum conversa est in alteram nec ambe confuse in unam naturam sed utraque servat vim propriam. Est ergo una persona licet duarum naturarum Christus Iesus   qui secundum humanam naturam uere   passus est . Quod est contra illos qui dicunt eum non uere passum sed apparenter. Sed Dominus de se ipso testatur in euangelio dicens: « Tristis est anima mea usque ad mortem ». Unde constat eum vere nostras infirmitates pertulisse et vere passum. Et licet pro omnibus sit passus quia fuit sufficiens hostia ad redemptionem omnium, licet non omnes redemptionem sint consecuti, tamen specialiter dicitur passus   pro salute nostra scilicet fidelium qui redemptionem consequimur.
Numérotation du verset Ps. Prol.,38 
Qui passus est pro salute nostra¦
marg.| +<Glossa germanica> in quo homo erat quia divinitas impassibilis estCR .
CR ¶Codd. : CP341
marg.| +<Bruno Herbipolensis>In quo passus, in quo videbatur, in quo homo erat, in quo crucifixus, in quo mortuus, in quo sepultus, in quo resurrexit: quia divinitas impassibilis est, sed in coniunctione personae filius Dei dicitur passus, et in vera natura filius hominis est passus.
descendit ad inferos
marg.| +<Bruno Herbipolensis = Glossa germanica> Descendit ad inferos, scilicet107 anima cum Verbo108 quia postquam humanitas assumpta est a divinitate, non est separata a Verbo, sed ipsa anima a corpore separata est: quia si non esset separata, corpus non potuisset mori: et iste descensus ad solam animam pertinet.CS
CS ¶Codd. : CP341 PL
107 scilicet] id est CP341
108 Verbo] ŭ praem. CP341
tertia die109 resurrexit a mortuis.110
109 tertia die] om. CP341
110 <divisio> nostra|| ... inferos D30 Δ, nostra ... inferos || ΩP
marg.| +<Glossa germanica> in quo exemplum dedit.CT
CT ¶Codd. : CP341
marg.| +<Bruno Herbipolensis> Resurrexit a mortuis, ut {PL142.567D} nobis exemplum resurrectionis ostenderet sicut propheta aitav : « Post duos dies suscitabit nos, et tertia die resurgemus, et in conspectu eius vivemus ».
av Os. 6.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.9. Descendit ad inferos secundum animam dum secundum corpus fuit in sepulcro. Quid est ergo quod dominus dixit crucifixo penitenti: Hodie me cum eris in paradiso? Si enim fuit tunc in paradiso, quomodo apud inferos? Sed apud inferos existendo poterat esse in paradiso, non loco qui dicitur paradisus, sed in requie. Nam sicut sol radiat in immundis locis tamen mundus, sic anima Christi et latronis penitentis apud inferos descendit illesa. Qui autem passus est,   tertia dei resurrexit a mortuis.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.10. Sed videtur auctoritas obclamare que ait: « Anathema sit qui dixerit Christum denuo hominem assumpsisse ». Unde quidam occasionem sumentes aiunt quod Christus non desierit esse homo sed etiam post mortem « in illo triduo », ut aiunt, fuit homo non vivens sed mortuus.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.11. Sed attende quoniam ad hoc ut Plato sit homo, sufficit infusio anime humane in corpus humanum. Ergo sicut compositione anime ad corpus Plato fit homo sic separatione anime a corpore desinit esse homo. Ad hoc autem ut Verbum sit homo, duo concurrunt: infusio anime humane in corpus humanum et Verbi unio ad utrumque tam corpus quam animam. Nam si anima esset corpori infusa nec Verbum esset eis unitum, Verbum non esset homo purus constaret ex anima et corpore.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.12. Item si Verbum esset unitum utrique nec anima esset infusa corpori sed esset in celis, corpus vero in terris, Verbum non esset homo. Nec aliquis homo constaret ex illa anima et illo corpore. Unde constat ad Verbi incarnationem hec duo concurrere: Verbi ad utrumque unionem et anime in corpus infusionem. Sed ad hoc ut non sit homo, non oportet concurrere privationem utriusque unionis Verbi et infusionis anime. Sed sufficit alterutra ad hoc ut Verbum non sit homo. Pauciora enim sufficiunt ad perimendum quam construendum. Unde Aristotiles: « Facilius est destruere quam construere ».
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.13. Sed « in illo triduo » anima erat separata a corpore, licet Verbum a neutro esset separatum. Ergo Verbum tunc non erat homo. Sed resurgendo iterum cepit esse homo. Non tamen denuo assumpsit hominem id est humanam naturam, scilicet corpus et animam. Ex quo enim Verbum carnem et animam assumpsit, neutrum a se deposuit, licet animam et carnem separaverit. Licet ergo soluta sit anime et corporis coniunctio, tamen soluta non est Verbi ad utrumque unio. Unde credimus Christum denuo fuisse hominem sed non denuo assumpsisse hominem.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.14. Fuit autem primitie resurgentium. Quod enim Lazarus prius, tamen resurrexit moriturus. Sed non Christus. Item prius resurrexisse videntur illi de quibus in euangelio legitur, statim cum dominus expirasset uelum templi scissum est a summo usque deorsum et lapides scissi sunt et multa corpora sanctorum que dormierant surrexerunt. Sed est anticipatio. Tertia enim die resurrexerunt cum Domino. Resurrexit ergo Dominus et post resurrectionem   ascendit ad celos. Corporaliter enim videntibus discipulis elevatus est in celum nubibus baiulis.
Numérotation du verset Ps. Prol.,39 
Ascendit ad celos 111
111 <divisio.> celos† ... omnipotentis D30* Δ] celos... omnipotentis|| Fi173, sine ulla divisione ΩP
marg.| +<Glossa germanica>scilicet humanitas illa que fuit passaCU .
CU ¶Codd. : CP341
sedet112 ad dexteram Dei Patris omnipotentis¦
112 sedet] sedit R2B5
marg.| +<Glossa germanica> id est regnat in gloria DeiCV .
CV ¶Codd. : CP341
marg.| +<Bruno Herbipolensis> Ascendit ad celos, scilicet ipsa humanitas quae fuit passa, sicut angeli dixeruntaw: « Viri Galilaei, quid {PL142.568ª} statis aspicientes in coelum, hic Iesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in celum ». Quia secundum divinitatem ad nullum potest ascendere locum, sed ubique totus est.   Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis dexteram autem Dei non carnalem, non corporalem (sicut humana habet natura), sed in hoc loco gloriam Dei convenit accipere, ac si aperte dicat: Regnat in gloria Dei, et sedere pro regnare dicitur.
aw Act. 1.
inde venturus113* iudicare vivos et mortuos.
113 venturus Hi Fi173 Δ ΩP* Re4 ] + est D30 Gz378 R2B5 Ω( al. m. marg.)
marg.| +<Bruno Herbipolensis>Venturus est in eadem forma, in qua crucifixus, in qua mortuus, in qua sepultus est, et in qua resurrexit: non in ea tamen humilitate in qua antea fuit, sed in gloria et maiestate. Et ideo in ipsa forma: {PL142.568B} ut videat Herodes et Pilatus quem iudicaverunt, ut videant Iudaei quem tradiderunt, ut videant milites quem crucifixerunt, ut videant impii quem negaverunt. Vivos: quos eius adventus invenerit in corpore viventes. Mortuos: qui mortui erant ab initio usque in illum diem. Vel aliter, vivos, id est sanctos, mortuos, id est peccatores.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.15. Sedet ad dexteram dei patris omnipotentis. Ex his verbis metamorphonite videntur sumere occasionem erroris. Aiunt enim deum patrem localiter esse circumscriptum et lineamentis corporalibus distentum et sic eum habere materialiter dexteram et sinistram et sedere tamquam locatum. Quod impossibile est, cum Deus pater prorsus sit simplex.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.16. Donatus quoque eum dixit tantum esse in Africa et ibi tantum esse adorandum. Et sic deum credidit localiter esse circumscriptum. Iudei vero deum esse ubique crediderunt sed in Iudea tantum esse notum. Unde scriptum est: Notus in Iudea Deus. Sed quoniam idem est Deus Iudeorum et christianorum qui immensus est et incircumscriptus et ubique totus, ideo nec dexteram nec sinistram eum habere materialiter credimus nec tamquam locatum sedere. Sed tamen quia humano more ad dexteram nostram locare solemus nobis equales vel eos qui post nos primum obtinent locum, ideo humano more dictum est: sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis id est equalis est patri in potentia et essentia.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.17 Ascendit, inquam, ad celos. INDE id est a celis   venturus secundo aduentu   iudicare vivos qui vivunt   et mortuos qui mortui sunt. Vel  VIVOS qui victuri sunt unita eterna et iam vivunt predestinatione  ET  MORTUOS qui morituri sunt morte eterna et iam mortui sunt prescientia quia iam presciti sunt ad mortem.   Venturus est, inquam,   iudicare .
Numérotation du verset Ps. Prol.,40 
Ad cuius adventum
interl.| +<Glossa italica = germanica>in adventu Christi. CW
CW ¶Codd. : CP341 Gz748
omnes homines
interl.| +<Glossa italica = germanica>unusquisque sive iusti sive peccatores. CX
CX ¶Codd. : CP341 Gz748
resurgere habent114
114 habent] om. Re4* (add. interl.)
marg.| +<Glossa anglicana>subaudis : necesse. CY
CY ¶Codd. : R2B5
cum corporibus suis¦
marg.| +<Bruno Herbipolensis> In adventu Domini unusquisque, sive iusti sive peccatores, resurgere habent cum corporibus suis.
et reddituri sunt de factis propriis115 rationem116.
115 factis - propriis] inv. CP341
116 rationem] ratione Fi173
marg.| +<Bruno Herbipolensis = Glossa germanica> Reddere autem rationem117: non fabula verborum, {PL142.568C} sed recordatione omnium que fecit, sive bonum sive malum, et secundum hoc unusquisque recipere debet: boni bona, mali vero mala118.
117 reddere... rationem] om. CP341
118 unusquisque ... mala] recipiet CP341
interl.| +<Glossa germanica> Ad cuius adventum. Adventus est cum ressuscitantur mortui cum   corporibus suis ut unusquisque in eo corpore quo bona opera gessit reddat rationem operum119 suorum. CZ
CZ ¶Codd. : CP341
119 unusquis.... operum] coniec. (obsc. propter ligaturam) CP341
marg.| +<Glossa anglicana>Et ibi impletum quod in psalmos scriptum est quod « tu reddis singulis secundum opera eorum ». DA
DA ¶Codd. : R2B5
interl.| +<Glossa italica> non fabulis verborum sed recordationem omniumDB
DB ¶Codd. : Gz748
marg.| +<Glossa italica>non ibit per ambagem recordationem. DC
DC ¶Codd. : Gz748
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.18. ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis. Omnis enim homo tam bonus quam malus, tam masculus quam femina, resurget cum proprio corpore in aduentu domini quem, ut ait ,Iob, visurus sum ego ipse et non alius. Ac si dicat: manens idem quod sum, licet alteratus.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.19. Heresis tamen quedam dogmatizavit feminas non resurrecturas. Cum enim in euangelio scriptum sit: neque capillus capitis peribit quin reconfletur in corpus humanum de quo fuit. De costa vero Ade formata fuit Eva. Igitur costa illa revertetur ad Adam et erit pars corporis Ade. Igitur corpus Eve nullum erit. Sed a simili possunt dicere quia omnes traducimus corpora ab Adam, ipse solus resurget in corpore. Quod absit.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.20 Resurget ergo omnis anima et in proprio corpore. Nec ulla corporis particula quia nec capillus capitis peribit. Quid ergo? Erit ne in saluandis prolixitas crinium, deformitas membrorum quam habent strumosi, gygantes, nani? Absit. Dicit Augustinus in Encheridion: Immo sicut statua enea si sit strumosa vel aliqua parte sit deformis ut decentior fiat iterum fundatur quod alicubi habundabat prius in ipsa fusione per totum corpus diffunditur ut quod forsan prius fuit in capite modo sit in pede. Sic erit in beatorum resurrectione ut si quid fuit habundans in capite ut pili vel in manibus ut ungues in reconflatione partium corporis diffundetur decenter per ceteras corporis partes. De corporibus autem dampnandorum non sumus solliciti, cum sit certa eorum dampnatio.
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.21 Omnes, inquam, resurgent reddituri rationem id est computationem secundum quod dicitur: « Redde rationem villicationis tue ».   de propriis factis. Sed erunt ne ibi computatio et iudicium materiali uoce expressa? Non arbitror. Sed unumquemque malum accusabit sua conscientia et dampnationis reum iudicabit et unumquemque bonum conscientia bona fore dignum vita docebit.
Numérotation du verset Ps. Prol.,41 
Et qui bona egerunt
interl.| +<Glossa italica> que fecit, sive bonum sive malum DD
DD ¶Codd. : Gz748
ibunt in
interl.| +<Glossa italica>et propter recipietDE
DE ¶Codd. : Gz748
vitam eternam¦
interl.| +<Glossa italica> quia semper boni sine fine in gloria regnaturi DF
DF ¶Codd. : Gz748
marg.| +<Glossa italica = germanica> Et qui bona egerunt : Tunc humana substantia ad conditoris sui similitudinem sublimabitur et omnia ei bona que naturaliter accepta, per peccata corrumpta, reputabuntur in melius : intellectus sine errore memoria sine oblivione, cogitatio sine pervagatione, caritas sine simultatione120, sensus sine offensione, incolumitas sine debilitate, sanus121 sine dolore, vita sine morte, facultas sine impedimento, saturitas sine fastidio et tota sanitas sine morbo. DG
DG ¶Codd. : CP341 Gz748
120 caritas... simulatione] coniec. CP341, om. Gz748
121 debilitate, sanus CP341 ] debilitatione Gz748
qui vero mala in ignem eternum.
marg.| +<Bruno Herbipolensis> In vitam eternam: quia semper erunt boni sine fine in gloria regnaturi.   In ignem aeternum: quia semper erit malis sine fine poena inferni, et sine ulla miseratione cum corpore et anima, non consumendi, sed semper arsuri et numquam deficient in eternis penis mansuri.
interl.| +<Glossa italica = germanica>quia semper erit malis sine fine pena inferni et sine ulla misericordia cum cum corpore et anima non sumpturi sed semper arsuri et numquam deficient. DH
DH ¶Codd. : CP341 Gz748
marg.| +<Glossa italica = germanica> Qui vero mala in ignem eternum 122 : Subaudis ibunt preter illos qui ante morte<m> penituerunt et in quantum licuit emendaverunt. DI
DI ¶Codd. : CP341 Gz748
122 in... eternum] om. Gz748
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.22. et qui bona egerunt ibunt in vitam eternam ubi erit Deus omnia in omnibus. qui vero mala in ignem eternum ubi erit fletus et stridor dentium eternaliter. Quod est contra Origenem qui voluit post quedam milia annorum fore saluandum totum genus humanum. Nam pro peccato quod fit ad tempus, dixit, nullum debere dampnari eternaliter ne plus merito puniatur. Sed homo, quantum in se est, eternaliter peccat, si in voluntate peccandi decedit.
Numérotation du verset Ps. Prol.,42 
Hec est fides
interl.| +<Glossa germanica = italica> sicut superius diximusDJ
DJ ¶Codd. : CP341 Gz748
catholica
interl.| +<Glossa italica> Hic rogat et admonet ut unusquisque sacerdos hec faciat et predicet. DK
DK ¶Codd. : Gz748
quam
interl.| +<Glossa italica>fidem. DL
DL ¶Codd. : Gz748
nisi quisque fideliter
marg.| +<Bruno Herbipolensis = Glossa germanica> Fideliter 123 ut de ea non dubitet. DM   .
DM ¶Codd. : CP341 PL
123 Fideliter] om. CP341
firmiterque crediderit¦ salvus esse non poterit.124
124 <divisio> catholica... crediderit|| D30 ] catholica... crediderit|| Fi173, catholica ||... crediderit Δ ΩP
marg.| +<Bruno Herbipolensis> Hec est fides catholica: sicut superius diximus, ista est fides catholica. Per hoc hic rogat et admonet, ut unusquisque sacerdos hoc sciat et praedicet. Quam, id est quam fidem, quisque, id est aliquis.
marg.| +<Bruno Herbipolensis> Firmiter, ut nullus a tua fide te removere possit, nullo schismate vel haeresi. Et si ita non credideris salvus esse non poteris.
marg.| +<Glossa italica=germanica> Hec est fides catholica 125 quia nisi quisque   fideliter firmiterque crediderit 126.   Fideliter credamus ut in fide non erremus, firmiter ut credamus non dubitemus si ad eternam salutem pervenire volumus. DN
DN ¶Codd. : CP341 Gz748
125 catholica] om. Gz748
126 fideliter... crediderit] om. Gz748
interl.| +<Glossa italica = germanica>ut nullus a tua fide127 catholica128 te removere possit, nullo schismate vel heresi etsi ita non credideris salvus esse non poteris. DO
DO ¶Codd. : Gz748
127 tua – fide CP341 ] inv. Gz748
128 catholica] om. CP341
marg.| +<Simon Tornacensis> 8.23. Hec ergo quam exposuimus   est fides catholica contra hereses   quam nisi quisque crediderit fideliter id est sine admixtione falsitatis et subtractione veritatis   firmiterque nulla mortis necessitate negans eam   salvus esse non poterit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Symbolum Quicumque ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_Prol.)

Notes :