Glossa ordinaria

<26.11801> Prothemata

Numérotation du verset Ps. Prol.11801,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 229ra ; facsim., p. 457ª} Incipit 1 liber hymnorum v el soliloquiorum 2 prophete de Christo 3 A 4.
1 Incipit Cor41 P105 R57 Gr80 Va87 Va88 ] Inscribitur apud hebreos Gr80, om. Rusch
2 soliloquiorum] + David regis et P105
3 de Christo ] + incipit P105 R57 Rusch , incipit . Gr80
4 ¶Nota Haec praefatio, quam « Prothemata » Rusch nuncupavit, in nullo codice psalterii glossati invenitur nec ante nec post Anselmum. Tamen, nonnulle sententiae praefationis illius ponuntur seu in calce seu in fronte quorumdam codicum psalterii glossati. Cf. Martin Morard , La harpe des clercs : réceptions médiévales du Psautier entre pratiques populaires et commentaires scolaires, thèse de doctorat, Paris-IV - Sorbonne, 2008, 3 vol., p. 2041-2063.
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,2 
marg.| + Iste liber intitulatur Liber hymnorum quia per totum hunc librum instruimur Deo hymnire idest Deum laudare, vel inscribitur soliloquiorum liber de Christo non propter hoc quod solummodo loquitur5 de illo set quia principaliter, ut illuda «Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum, vidit et gavisus est6». Non propter hoc dixit7 ‘pater vester’ quasi8 haberent patres Moysen et Aaron sed9 quia plus gaudebant de nobilitate Abrahe. B
a Io.. 8, 56.
B ¶Codd. : Sg18 (p. 47) : St-Gall, s11 ¼. - Sg27 (p. 17) : St-Gall, s11 2/4 : prothemata § 2; om. Rusch
5 loquitur ] –quatur Sg18
6 vidit… est ] om. Sg18
7 dixit Sg18 ] dicit Sg27
8 quasi ] quin ipsi Sg27
9 sed Sg18 ] set Sg27
marg.| AUGUSTINUS. Liber iste intitulatur apud Hebreos Liber hymnorum hac10 ratione quia hymnus est ubi habentur verba et laus cum cantico, quod in psalmis invenitur. Intitulatur etiam, secundum quosdam,   Liber soliloquiorum , quod ideo videtur fieri quia illud quod aliquis secum rimatur, et a nullo discit nisi a veritate sibi interius presidente, soliloquium dicitur, verbi gratia, quemadmodum beatus Augustinusb secum de natura anime et de natura Dei investigavit ; odem modo potest dici   propheta secum investigasse de incarnatione Filii Dei, et de reparatione humani generis. C
b ¶Fons : Cf.  Augustinus Hipponensis , Retractationes, I, 4, CCSL 57, p. 13 ; ed. G. Bardy, 1950, BA 12, p. 288.1 : «Inter haec scripsi etiam duo volumina secundum studium meum et amorem, ratione indagandae veritatis de his rebus quas maxime scire cupiebam, me interrogans mihique respondens, tamquam duo essemus ratio et ego, cum solus essem, unde hoc opus soliloquia nominavi».
C ¶Codd. : Rusch
10 hac PL113 ] ac Rusch
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,3 
marg.| Rex David et propheta, cum prospere regnaret, volens cultum Dei magnificare, cum arcam a Philisteis redditam, longo tempore post incertis sedibus vagantem, tandem in Hierusalem reduceret, nudus cum cithara precedebatc, sed et quatuor millia virorum elegeratd qui, non solum voce, sed etiam instrumentis musicis, psalmos canerent, quibus preposuit quatuor : Asaph, Idithun, Heman, Ethan, vel filios Chore, qui a patris scelere vel sacrilegio degenerantes (quem ignis consumpserat)e, in cultu Dei devotissimi perstiterunt.D
c 2Rg. (2Sm.) 6.
d Cf. 1Par. 23, 5.
e Nm. 16.
D ¶Codd. : Rusch PL113
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,4 
marg.| + Et totum istud opus vocatur psalterium similitudine quadam. Nam sicut psalterium illud musicum instrumentum valet ad dulce melos conficiendum, sic totum istud opus valet ad hoc ut instruat nos ad bonam operationem que fit11 Deo placens. E
E ¶Codd. : Sg18 (p. 47) : St-Gall, s11 ¼. - Sg27 (p. 17) : St-Gall, s11 2/4 : prothemata § 3 ; om. Rusch
11 fit ] sit Sg27
marg.| + Vel quemadmodum illud instrumentum sonat a superiori parte, ita istud opus docet nos insistere ea que superiora sunt. Vel12 est sonus qui fit tactu digitorum et cordarum et semper ponitur in divina pagina pro operatione laudativa. F
F ¶Codd. : Sg18 (p. 47) : St-Gall, s11 ¼. - Sg27 (p. 17) : St-Gall, s11 2/4 : prothemata § 4 ; om. Rusch
12 Vel ] + salmus (!) Sg27
marg.| HIERONYMUS. Psalterium est quoddam musicum instrumentum in modum delte13 littere compositum et ab eo musico instrumento per quod modulatum fuit presens opus nomen sibi sumpsitf .
f ¶Fons : Ut ref. Cassiodorus , Expositio Psalmorum, praef., c. 4, CCSL 97, p.11.1-5. Non invenitur in operibus Hieronymi.
13 delte] om. PL113
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,5 
marg.|  5. Psalterium apud Hebreos vocatur nablath G, apud Grecos psalterium14, apud Latinos vero organum.
G ¶Codd. : Rusch PL113 | nablath] nebel PL113
14 psalterium] om. PL113
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,6 
marg.| Multi dicunt David non fecisse omnes psalmos, eo quod quidam ex ipsis intitulantur in personisH aliorum. Sed, ut dicit beatus Hieronymus, non sunt audiendi in hoc. Nam David composuit omnes psalmos : modos15 etiam apposuit, in quo multos auxiliatores habuit, quibus prefecit quatuor, videlicet Heman, Ethan, Asaph et Idithun. Divino consilio hoc fuit factum, ut psalmi intitularentur in personis aliorum, vel propter interpretationem nominum tantum, vel propter negotium, vel propter utrumque. Propter interpretationem nominis16 tantum, ut in persona Idithun; propter negotium, ut in persona Aggei et Zacharie; propter utrumque, ut in persona Salomonis.
H ¶Codd. : Rusch PL113 | personis] –na PL113
15 modos] modo PL113 .
16 nominis] –num PL113
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,7 
marg.| Idithun, Asaph, filii Chore et ceteri huiusmodi non fuerunt auctores psalmorum, sed prepositi artificibus17.I
I ¶Codd. : La29 (in calce vol.) Lunel Rusch PL113
17 artificibus] + qui psalmos personabant tribus modis vel human La29 (interrupt.) La29
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,8 
marg.| Qui psalmos personabant tribus modis - vel humana voce, vel musicis instrumentis, vel communiter utroque modo - et hoc dupliciter : vel post vocem instrumento, vel post instrumentum voce. Unde18 nomina illorum ut honorem de ministerio19 sumerent, titulis inseruntur maxime pro significatione rerum.
18 unde] + et Lunel
19 ministerio] misterio Lunel
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,9 
marg.| Psalmus vero est instrumenti sonus; canticum humane vocis cantus in laudem Dei; psalmi canticum, cum post instrumentum vox, psalmus cantici20, cum post vocem instrumentum.
20 psalmus cantici] cantici spiritus Lunel
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,10 
marg.| CASSIODORUS. Solet queri cur pre aliis scriptisJ psalmi in Ecclesia legantur. Quod ideo est quia antiquitus apud Hebreos mos iste in templo Dei erat. Vel, quia psalmi plus mysteriorum quam cetere Scripture continent, et breviter multa dicunt, in quibus omnis lex et prophete et evangelium constat.
J ¶Codd. : Rusch PL113 | Scriptis] Scripturis PL113
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,11 
marg.| CASSIODORUS. 21 «Prophetia est inspiratio» vel revelatio divina22 «que eventus rerum, vel per facta vel per dicta, immobili veritate pronuntiat».K g
g ¶Fons : Cassiodorus , Expositio Psalmorum, praef., c. 1, CCSL 97, p. 7.2-3 : « Prophetia est aspiratio divina, quæ eventus rerum aut Gper facta aut per dicta quorumdam immobili veritate pronuntiat ». Sur la réception de ce texte et ses multiples réécritures dans les commentaires des Psaumes du 11e au 14e siècle, cf. Martin   Morard , La Harpe des clercs : réceptions médiévales du Psautier entre pratiques populaires et commentaires scolaires, thèse de doctorat, Paris-IV - Sorbonne, 2008, 3 vol., 2870 p., en particulier ibid., Corpus prologorum Psalterii interpretum, p. 1691 à 2693 et note générale 7, p. 2660-2661.
K ¶Codd. : La29 P105 Rusch PL113 , om. P106 P766 P442 Va85
21 Cassiodorus Rusch PL] om. La29 cett.
22 inspiratio vel revelatio divina Rusch PL] divina inspiratio P105 , aspiratio divina La29
marg.| + Prophetia est divina inspiratio que est tribus modis: aliquando factis sicut immolatio est Isaac, visis sicut in somno pharaonis vel Daniel, dictis sicuti de Moyse qui dixith : «Suscitabit vobis Dominus prophetam tanquam me» idest passibilem . Ista autem prophetia est dictis.L
h Dt. 18, 15.
L ¶Codd. : Sg18 (p. 47) : St-Gall, s11 ¼. - Sg27 (p. 17) : St-Gall, s11 2/4 (prothemata § 1)
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,12 
marg.| Unde prophetia visio, propheta videns.M i
i ¶Fons : Cf. Hieronymus , Epist. 53, 4, CSEL 54, p. 450 : «Unde et prophetæ appellabantur videntes, quia videbant eum quem ceteri non videbant. […] Revela inquit David oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua; lex enim spiritalis est et revelatione indiget ut intelligatur, ac revelata facie Dei gloriam contemplemur ».
M ¶Codd. : Rusch PL113 , om. La29 (in calce voluminis) P105 P106 P766 P442 Va85
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,13 
marg.| Multis autem modis hec23 gratia data est vel per operationes hominum, ut fuit arca Noej et sacrificium Abrae24  k l et transitus maris Rubri, vel per nativitates, ut Esau et Iacob, qui futura significabant; vel per loquentes25 angelos, sicut locuti sunt Abrahe, Loth et aliis, vel per visiones, sicut Isaie et Ezechieli et ceteris, vel per somnia, sicut Salomoni, Ioseph26 et Danieli; vel per nubem et vocem de celo, ut Moysi, vel27 adhuc aliis modis. David autem nullo horum, sed celesti aspiratione intus edoctus, Spiritu in eo loquente28, completus est, ut in libro29 Regumm : «Directus est30 Spiritus Domini in David». Et Dominusn : {t. 2 : Erfurt, f. 229rb ; facsim., p. 457b} «Si David in spiritu vocat31 eum Dominum, quomodo filius32 eius est ?» Spiritus autem33 Sanctus sic34 datus est prophetis, ut35 aliquando pro peccatis recederet et placatus rediret. Et sicut ait Petruso : «Non voluntate humana allata est aliquando prophetia36, sed, Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti homines Dei37«. Non sunt autem illi38 a munere prophetie alieni, quibus data est facultas intelligendi vel interpretandi Scripturas. N p
j Cf. Gn. 6-7.
l Cf. Gn. 22, 13
m 1Rg. (1Sm.) 16, 13.
n Mt. 22, 45.
o 2Pt. 1, 21.
p <Paral.> Glosa Magistri Offridi, n°1.3#.
N ¶Codd. : La29 (in calce voluminis) P105 P766 Rusch PL113 ; om. P106 Va85
23 hec] om. P105
24 Habrahe P105
25 loquentes] om. La29 P105
26 Ioseph] om. La29
27 vel] et P105
28 intus edoctus, Spiritu in eo loquente] intus P766, om. La29 P105
29 libro La29 P105 etc. Rusch ] I id est primo PL113
30 est] om. La29 P105
31 in spiritu - vocat Rusch PL] inv. La29 , vocat P105
32 filius La29 (f.)] spiritus ( sic ) P105
33 autem] om. La29 P105
34 sic La29 ] si P105
35 ut La29 ] ne aliquando praem. P105
36 a. p inv. La29
37 h. d inv. La29
38 illi] om. La29 P105
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,14 
marg.| HIERONYMUS. Multa genera sunt christorum. Patriarche dicti sunt christi, utq «Nolite tangere christos meos» ; in Parabolis39 dicuntur christi omnes qui de Egypto egressi sunt. Chrisma in Exodo fit, unde sacerdotes uncti. Est aliud unguentum quo reges inunguntur sed hoc duobus modis quia, si David est et Salomon, id est fortis40 manu et pacificus, unguitur cornu, si Hieu et Azael lenticula, quod est vas fictile, sed41 Cyrus, rex Persarum et Medorum, qui Israel relaxavit, christus est, secundum illudr : «Hec dicit Dominus christo meo Cyro». Quod non sinunt sequentia de Salvatore accipi, ut quidam putant. Est unguentum propheticum, quo precipitur Elie ut unguat Eliseum in prophetams; super omnia est unguentum spirituale quod dicitur oleum exsultationis, quo Christus unctus est pre participibus, qui habent chrisma baptismi. Quod si perdat quis, non desperet; quia de reparando42 chrismate scribitur in Leviticot, quod cum lepra alicuius fuerit mundata, mittat ei sacerdos oleum in manu sinistra, et cetera que ibi dicuntur, et ipse vocetur christus Dei. Hoc autem restat quod idem homo frequenter unguitur, ne sit occasio ruine negligenti. Sufficit enim leproso ut, post primum unguentum perditum, unguatur secundo; sed ille sepe unguitur qui semper proficit : et, de oleo leprosi, venit ad unguentum populi; inde ad sacerdotale; de quo ad chrisma pontificis, a pontifice ad regem, a rege ad patriarchas; a patriarchis ad Christum.O u
q 1Par. 16, 22 : « Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari » ; cf. Ps. 104, 15.
r Is. 45, 1 : «Hec dicit Dominus christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam ante faciem eius gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo ianuas, et porte non claudentur ».
s 3Rg. (1Rg.) 19, 16.
t Lv. 13.
u ¶Fons : Hieronymus,   I n Prophetas minores (Hab.), lib. 2 (Hab. 3, 13), CCSL 76A, p. 639.681-833 : « Septuaginta : egressus es in salutem populi tui, ut salvares christos tuos. Primum videamus quot sunt genera christorum, et postea tractabimus, quomodo egressus sit Dominus in salutem christorum suorum. Christi in Veteri Testamento dicebantur et patriarche, de quibus scriptum est in psalmis : corripuit reges pro eis, nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. et in primo Paralipomenon libro, omnes qui de Egypto egressi sunt christi vocantur. Chrisma quoque in Exodo sacerdotale conficitur, quo postea sacerdotes in Levitico referuntur uncti. Est et aliud unguentum quo reges unguntur in regno, quod in duo scinditur. Si enim David est et Salomon, id est fortis manu, et pacificus, cornu ungitur. Si vero Iehu et Azael sunt, perfunduntur lenticula, vas autem fictile sic vocatur, id est phakos. Sed et Cyrus, Persarum rex atque Medorum, qui de captivitate populum relaxavit - licet multi errent, et de domino saluatore scriptum putent -, audit per Esaiam : hec dicit Dominus christo meo Cyro, cuius tenui dexteram, ut audirent coram eo gentes, et cetera. Et ad extremum dicitur : tu autem non cognovisti me, quod de salvatore nefas est intellegere. Est unguentum propheticum, quo precipitur Helie, ut Heliseum ungat in prophetam. Et super omnia unguentorum genera, est unguentum spiritale quod vocatur oleum exsultationis, quo ungitur salvator, et dicitur ad eum : propterea unxit te deus, Deus tuus, oleo exsultationis pre participibus tuis. Participes autem eos puto, ad quos loquitur et Ioannes : et vos unguentum habetis a sancto. Et post modicum : hec scripsi vobis de his qui seducunt vos et chrisma quod accepistis ab eo, maneat in vobis; et non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed ipsum chrisma docebit vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et sicut vos docuit, manete in eo. Ac ne forte qui chrisma baptismi perdiderunt, desperent de chrismate reparando, scriptum est in Levitico, quod leprosus extra castra proiectus cum ad sacerdotem venerit, et lepra ipsius fuerit emundata, mittat sibi sacerdos oleum in manu sinistra, et intincto digito septies aspergat oleum coram domino, et tangat eodem oleo auriculam eius qui leprosus fuerat et dextram manum, et dextrum pedem, et quod remanserit de unguento totum mittat in caput eius. Cum que omnia hec rite compleverit, tunc immolet holocaustum pro eo, et ipse christus vocetur Dei. Volo aliquid dicere, sed timeo ne neglegentibus occasionem ruine tribuam, quod in scripturis sanctis idem homo frequenter unctus inveniatur. Denique David tertio unctus est, quod nos non intellegamus super eo qui peccaverit, et iterum ungitur - sufficit enim leproso ut post primum unguentum perditum, ungatur secundo -; sed super eo qui per dies singulos proficit, et semper eius augetur unctio; et de leprosi oleo migrat ad oleum populi atque sanctorum, et de oleo populi ad oleum peruenit sacerdotum, et a sacerdotibus transcendit ad chrisma pontificis, a pontifice quoque ad regem, a rege ad patriarchas, et a patriarchis pergit ad Christum; et ungitur oleo exultationis, quo qui fuerit linitus, unus cum deo efficitur spiritus, et ubi pater et filius est, ibi etiam ille erit.» – Cette sentence ne figure pas dans les recueils de sentences laonnois étudiés par Cédric Giraud [communication à l’éditeur, 2013].
O ¶Codd. : P14402, f. 4va ; P766 § 18 (ed. Morard, Corpus prologorum in Psalmos, 2008, n° ‎27 cum var.) Rusch PL113 ; om. P105 P106 P766 Va85 K7
39 Parabolis] revera Paralipomenon ut Hieronymus refert.
40 fortis] forti PL113
41 Sed] + et PL113
42 reparando] separando PL113
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,15 
marg.| CASSIODORUS. Sicut prophetia fit diversis modis, ita et diversis temporibus. Est igitur alia de presenti, ut Elisabethv : «Unde mihi hoc, ut veniat mater Domini ?» etc.; de preterito, ut Moysesw : «In principio, creavit Deus celum et terram»; de futuro, utx : «Ecce virgo concipietP«y.
v Lc.1, 43.
w Gn. 1, 1.
x Is. 7, 14.
y ¶Fons : Cf. Cassiodorus , Expositio Psalmorum, praef., c. 1, CCSL 97, p. 7.25-27 : « Sciendum est sane quod omnis prophetia aut de preterito aut de presenti aut de futuro tempore loquatur aut agat aliquid ».
P ¶Codd. : Rusch PL113 |concipiet] + etc. PL113
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,16 
marg.| Item prophetia alia est secundum prescientiam Dei, quam necesse est omnibus modis impleri, utz : «Ecce virgo concipiet» etc. Alia secundum comminationem, utaa : «Quadraginta dies, et Ninive subvertetur».Q
z Is. 7, 14.
aa Ion. 3, 4.
Q ¶Codd. : Rusch PL113
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,17 
marg.| Notandum igitur quod propheta aliquando loquitur indiscrete de futuris quasi de presentibus; aliquando de preteritis, aliquando etiam proprie de futuris, quod ideo fit, quoniam omnia dictante Spiritu Sancto dicit, cui sunt omnia nota, sive preterita, sive futura, tamquam presentia.R
R ¶Codd. : Rusch PL113
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,18 
marg.| 14. REMIGIUS. Liber iste ex centum quinquaginta psalmis, non sine altioris mysterii ratione, consistit. Hic enim numerus mysteriis celeberrimus. Constat enim ex octogenario et septuagenario, quibus ex octenario43 et septenario principium et significatio est. Octonarius enim octavam resurrectionis44 significat : quia cum sex sint etates viventium, septima morientium, octava resurgentium erit. Per septenarium vero, huius vite tempus significatur, quod septem dierum repetitione agitur. Recte ergo tali psalmorum numero liber iste compositus est, quia sic in huius vite septenario operari ac vivere nos docet, ut in octava resurrectionis stolam glorie consequamur. Vel ideo quia per octonarium Novum Testamentum significatur : octoadi enim patres Novi Testamenti deserviunt, observantes diem octavam resurrectionis Christi, id est dominicam, octavas sanctorum, exspectantes octavam resurrectionis mortuorum. Per septenarium vero Vetus Testamentum, quia hebdoadi45, id est septenario, patres Veteris Testamenti servierunt, observantes septimum diem, septimam septimanam, septimum annum et quinquagesimum, qui septenis annorum hebdomadibus texitur, id est iubileum : unde Salomonab : «Da partes septem, necnon et octo». Bene igitur hoc numero psalmorum liber hic46 editus est, cuius partes utriusque Testamenti doctrinam et mandata continent.
ab Qo. 11, 2.
43 octenario Rusch ] octo- PL113
44 resurrectionis] resurrectionem PL113
45 hebdoadi] hebdomadi PL113
46 hic] iste PL113
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,19 
marg.| 15. AUGUSTINUS. Item per tres quinquagenas triplex fit psalmorum distinctio, propter tres status christiane religionis {t. 2 : Erfurt, f. 229va ; facsim., p. 458a} significandos : primus penitentie, in qua et prima psalmorum quinquagena terminatur, scilicet : «Miserere mei Deus»ac; secundus iustitie, in qua et secunda quinquagena : «Misericordiam et iudicium cantabo tibi»ad; tertius status vite eterne, in cuius laudem tertia quinquagena finitur, scilicetae : «Omnis spiritus laudet Dominum».S af
ac Ps. 50.
ad Ps. 100.
ae Ps. 150, 6.
af ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 150, 3), CCSL 40, p. 2193.4-10 : « Non enim frustra mihi uidetur quinquagesimus esse de penitentia, centesimus de misericordia et iudicio, centesimus quinquagesimus de laude Dei in sanctis eius. Sic enim ad eternam beatam que tendimus uitam, primitus peccata nostra damnando, deinde bene uiuendo, ut post condemnatam uitam malam gestam que bonam, mereamur eternam ».
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,20 
marg.| 16. AUGUSTINUS. Unus est liber Psalmorum, non quinque, ut in Actibus apostolorum legiturag : «Sicut scriptum est in libro Psalmorum». Hieronymus tamen dicit quinque libros, id est quinque distinctiones que fiunt per «fiat fiat»47 ah.T ai
ag Act. 1, 20.
ah Cf. Ps. 40, 14 ; 71, 19-20 ; 88, 53 ; 105, 48.
ai ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 150, 2), CCSL 40, p. 2192.1-3 ; cf. Glossa magistri Offridi, n° 7 ; Ars487 ;
47 idest quinque… fiat fiat ] om. P442
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,21 
marg.| 17. Ordo psalmorum ab ordine historie discordat quia ante peccavit David cum uxore Urie, et de penitentia cecinitaj : «Miserere mei Deus», quam filius eius eum persequeretur et cecineritak : «Domine, quid multiplicati», sed ab Esdra propheta instinctu divino ita ordinati48 creduntur.U al
aj Ps. 50.
ak Ps. 3.
al Cf. Prol. Cum istud § 20 ; Glossa magistri Offridi § 14 ; Ars487 § 5.
48 ordinati] ordinari PL113
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,22 
marg.| 18. Materia est integer Christus, sponsus et sponsa49.am.V
am ¶Fons : [Cf. Petrus Lombardus , Glossa magna (Ps.), pref., PL 191, 59C : « Materia itaque huius libri est totus Christus, scilicet sponsus et sponsa ».]
49 sponsus et sponsa] om. Fi173 Gz748 K7 P105 P442 P14403 P17212 Tr881 ValB46 V88 V36
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,23 
marg.| +19.1. Intentio est50 conformare eos in Christo51. W
50 est ] om. Gz748 K7 Fi173 P105 P442 P14403 P17212 Tr881 V36
51 eos in Christo ] ei Fi173 P105 P442 P14403 P17212 Gz748 Pal66 Tr881 V36 ValB46, ei veterem hominem K7
marg.| 19.2. Intentio : homines in Adam deformatos Christo novo homini conformare. X an
an [Petrus Lombardus , In Ps., pref., PL 191, 59C (ad verbum) § cc]
marg.| + David postquam52 in psalmos peregit, constituit centum quinquaginta cantatores ante templum Salomonis qui assidue cantarent istos psalmos. Unde frequentius utimur hac scriptura quam alia. Et illis cantatoribus53 prefecit quatuor magistros /p.17b/ qui docerent eos scilicet Etham, Eman, Iditon54, Asaph, per quos notamus prelatos in Ecclesia idest episcopos et alios sibi subiectos. Y
Y ¶Codd. : Sg18 (p. 47) : St-Gall, s11 ¼. - Sg27 (p. 17) : St-Gall, s11 2/4 : prothemata § 5 ; om. Rusch
52 postquam ] scrips ., post qz (quia) Sg27
53 cantatoribus ] cantoribus Sg27
54 Iditon Sg27 ] Idioth Sg18
marg.| + Illud quoque sciendum est quod quidam psalmi intitulantur secundum mysterium, alii secundum interpretationem nominum. Z
Z ¶Codd. : Sg18 (p. 47) : St-Gall, s11 ¼. - Sg27 (p. 17) : St-Gall, s11 2/4 : prothemata § 6 ; om. Rusch
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,24 
marg.| 20.1Modus tractandi : Quandoque agit de Christo secundum quod caput est, aliquando secundum corpus, aliquando secundum utrumque. SecundumAA caput, tripliciter : quia vel secundum divinitatem, ut «Tecum principium»ao etc.; aliquando secundum humanitatem, ut «Ego dormivi»ap etc., aliquando per transsumptionem, ut quando utitur voce membrorum, sicut ibi : «Longe a salute mea»aq etc. ar AB
ao Ps. 109, 3.
ap Ps. 3, 6.
aq Ps. 21, 2.
ar ¶Fons : [ Petrus Lombardus , In Ps., praef., PL 191, 59C (ad verbum).]
AA ¶Codd. : Rusch PL113 | Secundum] + quod PL113
Numérotation du verset Ps. Prol.11801,25 
marg.| 20.2 Item de Ecclesia tribus modis : aliquando secundum perfectos, aliquando secundum imperfectos, aliquando secundum malos qui sunt in Ecclesia corpore non mente, numero non merito, nomine non numine.AC



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Prothemata), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_Prol.11801)

Notes :