Psalmus 115
Numérotation du verset
Ps. 115,10
¶Alleluia1.
¶Codd. : (Ps. 115)
Hi
D14
D30
ω
1 ΩU
Rusch
Ps-G
1 Alleluia]
om. D14,
+ ad finem pertinet licet in hebreo in hoc loco alleluia non habetur et psalmus ante coniunctus sit superiore
D30,
Ad (+ finem ΦG
Stut23
) CXIIII pertinet
ALLELUIA
licet hoc loco in hebraeo
ALLELUIA
non habet et psalmus iste coniunctus sit cum superiore
Ps-G
(ΦRG +
Stut23
) ¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio
Stut23
(Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [
mutil.
], 114, 115, 116, 117 Hieronymo industria tributis
,
Donatiano De Bruyne
,
vide
DE BRUYNE
, «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)»,
Speculum
3 (1932), 365. [MM2023]
Numérotation du verset
Ps. 115,I
Credidi
propter quod locutus sum ¦ ego autem
humiliatus sum nimis.
Numérotation du verset
Ps. 115,11 II
Ego dixi
in excessu meo ¦
omnis homo mendax.
Numérotation du verset
Ps. 115,12 III
Quid retribuam Domino ¦ pro omnibus que retribuit mihi.
Numérotation du verset
Ps. 115,13 IV
Calicem
salutaris
accipiam ¦
et nomen Domini invocabo2.
2 invocabo] ※
invocabo D14
Numérotation du verset
Ps. 115,14 V
Vota mea
Domino reddam coram omni populo eius ¦
Numérotation du verset
Ps. 115,15
pretiosa
in conspectu Domini
mors sanctorum eius.
Numérotation du verset
Ps. 115,16 VI
O Domine
quia3 ego servus tuus ¦
3 quia] ※ quia
D14
ego servus tuus
et filius ancille tue.
Numérotation du verset
Ps. 115,VII
Dirupisti
vincula mea†
Numérotation du verset
Ps. 115,17
tibi sacrificabo hostiam laudis ¦
et nomen4 Domini invocabo.
4 et nomen
Ps-G
(D²
plerique codd. et edd.
)
D30 ω
1
Rusch
] ※et nomen
D14, et
nomine
Ps-G
(Q* W D*), et in nomine
Ps-G (R F I L M Q²
ΦRGP
cum hebr.
)
Numérotation du verset
Ps. 115,18 VIII
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius ¦
Numérotation du verset
Ps. 115,19
in atriis
domus Domini
in medio tui Hierusalem.
Psalmus 115
Numérotation du verset
Ps. 115,10
¶AAlleluia1.
1 Alleluia]
om. D14,
+ ad finem pertinet licet in hebreo in hoc loco alleluia non habetur et psalmus ante coniunctus sit superiore
D30,
Ad (+ finem ΦG
Stut23
) CXIIII pertinet
alleluia
licet hoc loco in hebraeo
alleluia
non habet et psalmus iste coniunctus sit cum superiore
Ps-G
(ΦRG +
Stut23
) ¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio
Stut23
(Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [
mutil.
], 114, 115, 116, 117 Hieronymo industria tributis
,
Donatiano De Bruyne
,
vide
De Bruyne
, «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)»,
Speculum
3 (1932), 365. [MM2023]
marg.|
ALLELUIA. Voce laudis congrue pretitulatur hic psalmus quia in hoc psalmo verba sunt martyrum qui confessione viguerunt et premia Dei consecuti sunt.
marg.|
CASSIODORUS. Primo memorantur beneficia Dei quibus quid dignum redderent cum dubitent occurrit calix passionis qui a Deo datur. Secundo servos se dicunt et filios ancille id est Ecclesie ibi o Domine quia ego etc.
marg.|
CASSIODORUS. Verus et congruus ordo prius credere post loqui ne nondum credens audeat loqui sed fidem sequatur confessio. Ne vera confessio viribus hominis detur #dicens proprium hominis quod mendax quod non facile sciret nisi excessu mentis ad superna vectus esset. Magnum enim est si quis se imprudentem attendit. Et cum homo nihil boni proprium habeat quid retribuendum ?
Numérotation du verset
Ps. 115,I
Credidi
interl.|
quia credenti necesse est loqui
propter quod locutus sum ¦ ego autem
interl.|
non ipsum verbum quod
credidi,
non sermo quem protuli
marg.|
CREDIDI
PROPTER
QUOD. AUGUSTINUS. Non ait
credidi
et locutus sum quia non tantum credidit cetera que fides exigit sed et simul cum illis credidit et quod premium loquendo sperare et quod penam tacendo timere deberet unde loquendi quidem amor ex premio immittitur et necessitas ex pena indicitur.
marg.|
PROPTER
QUOD. AUGUSTINUS. Non enim perfecte credit qui quod credit non loquitur piger est ille servus vel tumidus sed fidelis quod accepit impendit et lucratur et ideo intrat in gaudium Domini sui. CASSIODORUS. dicentis Euge serve bone et fidelis intra in gaudium Domini tui.
{t. 2 : Erfurt, f. 325vb ; facsim., p. 604b} humiliatus sum nimis.
interl.|
Passus sum multas tribulationes propter verbum Dei quod firmiter tenebam unde magis nitet veritas unde apostolus verbum Domini non est alligatum in me quod non hi qui plus amant gloriam hominum quam Dei.
Numérotation du verset
Ps. 115,11
II
II
Ego dixi
interl.|
autem non attribuens mihi confessionem
in excessu meo ¦
interl.|
alii in extasi mea mente rapta ad superna
marg.|
IN
EXCESSU. Vel extasi mea. AUGUSTINUS. Et dicitur hic extasis cum mens non pavore alienatur sed aliqua inspiratione revelationis sursum assumitur. Vel extasim dicit pavorem cruciatus vel mortis quem comminantibus persecutoribus et impendentibus passionibus humana infirmitas patitur. Quasi diceret humiliatus sum. In illa autem humiliatione.
Ego dixi in excessu meo
vel, ut alii, in extasi mea, id est in pavore passionum quod est omnis homo mendax.
omnis homo mendax.
interl.|
ex se ex Deo verax
Numérotation du verset
Ps. 115,12
III
III
Quid retribuam Domino ¦ pro omnibus que retribuit mihi.
interl.|
pro meis malis
marg.|
QUID
RETRIBUAM. AUGUSTINUS. Territus iste respicit infirmitatem suam et videt non esse presumendum de se. Ex se enim homo mendax ut et Petrus dum presumpsit inventus est mendax sed virtus Dei est si non cedit. Quod videns iste factum in se gratiaDei subdit.
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 325vb ; facsim., p. 604b}
QUE
RETRIBUIT. AUGUSTINUS. Non ait pro omnibus que tribuit. Que igitur precesserant hominis bona ? ut omnium donorum Dei non tributio sed retributio vocari possit. Que precesserant nisi peccata. Retribuit ergo Deus hominibus bona pro malis passus pro eis cum homines retribuunt «mala pro bonis»a.
a Ps. 34, 12 ; Ps. 37, 21 ; Ps. 108, 5.
Numérotation du verset
Ps. 115,13
IV
IV
Calicem
interl.|
ecce ego dono Dei verax
interl.|
passionem
interl.|
non unicum quid nisi ex eis que ipse «Dominus retribuet».
salutaris
interl.|
Iesu
marg.|
CALICEM
SALUTARIS. AUGUSTINUS. Passionem a simili quia placita potio. Vel SALUTARIS Iesu quia prior passus est et dat imitari passiones suas. Et ideo pretiosa in conspectu etc. quod post dicitur.
marg.|
CASSIODORUS. Calicem quia sub mensura bibitur unde fidelis Deus qui non patitur vos temptari supra id quod potestis. SALUTARIS quia in eternam salutem propitiatur.
accipiam ¦
interl.|
desiderio
et nomen Domini invocabo2.
2 invocabo] ※
invocabo D14
interl.|
non mihi sed Deo fisus
Numérotation du verset
Ps. 115,14
V
V
Vota mea
interl.|
CASSIODORUS. accipiam quod est in desiderio et reddam in ipso actu
Domino reddam coram omni populo eius ¦
interl.|
ut exemplum capiat
Numérotation du verset
Ps. 115,15
pretiosa
interl.|
cur tu ita quia cara vel pretio mortis eius empta
in conspectu Domini
interl.|
cuicumque vilis sit
mors sanctorum eius.
marg.|
PRETIOSA
IN
CONSPECTU. AUGUSTINUS. Qui prior passus est dat imitari passiones suas et ideo pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Emit eam sanguine quem pro eis fudit ne dubitarent pro eo mori. Hoc ergo pretio comparatus confitetur condicionem suam o Domine quia ego.
Numérotation du verset
Ps. 115,16
VI
VI
O Domine
interl.|
quia pretio nos comparasti ergo o Domine profiteor condicionem meam
quia3 ego servus tuus ¦
3 quia] ※ quia
D14
interl.|
quia non est in textu secundum Augustinum
interl.|
obediens
marg.|
O DOMINE
QUIA. CASSIODORUS. Secundo servos se dicunt et filios Ecclesie quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam ne quis hereticorum martyrium Deo placere putet.
marg.|
AUGUSTINUS. O Domine. Admiratur se talia accepisse qualia Dominus pro mundi redemptione et ut augeat admirationem repetit ego servus tuus.
ego servus tuus
interl.|
repetit
interl.|
in omnibus
et filius ancille tue.
interl.|
id est Ecclesie que est ancilla dum servit sponsa dum sponso coniungitur aliter non esset martyr
marg.|
FILIUS
ANCILLE. AUGUSTINUS. Hierusalem celestis libere a peccatis ancille iustitie qui autem sunt propter Ecclesiam non sunt filii ancille et si servos se dicunt ( quia habent nomen Christi) et martyres ut heretici.
marg.|
AUGUSTINUS. Filius ancille. Non schismaticus. Vel ut ancilla non sibi sed Domino ita et ego in morte mea aliquos tibi parturiam sicut et in vita.
Numérotation du verset
Ps. 115,VII
Dirupisti
interl.|
quod totum per te
interl.|
tu non mea merita
vincula mea†
interl.|
peccatorum
marg.|
DIRUPISTI
VINCULA
MEA. CASSIODORUS. Virtute martyrii vincula peccatorum rumpuntur quia omnia sanguine abluuntur hic versus tante virtutis a quibusdam creditur ut peccata homini dimittantur si in fine vite trina confessione dicatur.
marg.|
CASSIODORUS. Quia pretiosa o Domine tibi sacrificabo loquens Deo affirmat quod supra dixerat.
interl.|
et ideo
Numérotation du verset
Ps. 115,17
tibi sacrificabo hostiam laudis ¦
interl.|
meipsum
et nomen4 Domini invocabo.
4 et nomen
Ps-G
(D²
plerique codd. et edd.
)
D30 ω
1
Rusch
] ※et nomen
D14, et
nomine
Ps-G
(Q* W D*), et in nomine
Ps-G (R F I L M Q²
ΦRGP
cum hebr.
)
interl.|
non fretus viribus meis
Numérotation du verset
Ps. 115,18
VIII
VIII
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius ¦
marg.|
SACRIFICABO. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Et quia dirupisti. TIBI
SACRIFICABO ut gratus. HOSTIAM
LAUDIS sic quod VOTA
MEA
REDDAM non ubique seddomus il IN
ATRIIS id est in catholica Ecclesia non hereticorum. Domus Dei que sit ostendit.
marg.|
IN
CONSPECTU
OMNIS
POPULI. CASSIODORUS. publice debet laudari qui pro omnibus pati voluit ut plures edificentur.
marg.|
VOTA
MEA. CASSIODORUS. Meipsum qui sum imago Dei Deo que reddenda est ; undeb : « Que Cesaris sunt reddite Cesari et que Dei Deo » sed quia non modo servus sed ancille filius dicit se reddere vota in atriis domus id est ancille. Et que sit exponit id est populus eius hoc est quod sequitur. In conspectu omnis populi eius et apertius hic nominat Hierusalem.
b Cf. Mt. 22, 21 ; Mc. 12, 17 ; Lc. 20, 25.
marg.|
AUGUSTINUS. sed ne quis putet per Hierusalem Iudeos solos significari qui hoc nomine gloriantur audiat sequentem psalmumc «Laudate Dominum omnes gentes» ; hec sunt atria domus ille omnis populus.
c Ps. 116.
Numérotation du verset
Ps. 115,19
in atriis
interl.|
non manufactis
domus {t. 2 : Erfurt, f. 303ra ; facsim., p. 605a} Domini
interl.|
catholice Ecclesie
in medio tui Hierusalem.
interl.|
ubi pax et sancti in visione Dei letantur
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 115), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_115)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 115), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_115)
Notes :