Glossa ordinaria

Psalmus 114

Numérotation du verset Ps. 114,1 

¶ Alleluia1.
¶Codd. : (Ps. 114) Hi D14 D30 ω 1 Ω U Rusch Ps-G
1Alleluia] + Vox Christi est D30
Numérotation du verset Ps. 114,I 

Dilexi
quoniam exaudiet2
2 exaudiet Ps-G D14 D30 ω 1 Ω U Rusch ] exaudivit Ps-G (I Q* U) cum Ps-R
Dominus ¦ vocem orationis mee.
Numérotation du verset Ps. 114,2 II

Quia
inclinavit aurem suam
mihi ¦ et in diebus
meis
invocabo3.
3 invocabo Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 ω 1 Ω U Rusch ] + te Ps-G (F* I L Q W ΦRGP G K), + eum Ps-GV ΨB*) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 114,3 III

Circumdederunt me
dolores mortis ¦
et pericula inferni4
4 et Ps-G (R² F L² M * Q* ΦRGV G* K V²) D14 Ω ω 1 Ω U edd. cum Ps-R (A H² N² B)] om. Ps-G D30 Rusch cum Ps-R
invenerunt me.
Numérotation du verset Ps. 114,IV 

Tribulationem et dolorem inveni ¦
Numérotation du verset Ps. 114,4 

et
nomen Domini
invocavi.
Numérotation du verset Ps. 114,V 

O Domine
libera animam meam ¦
Numérotation du verset Ps. 114,5 

misericors Dominus
et iustus,
et Deus noster miseretur.
Numérotation du verset Ps. 114,6 VI

Custodiens
parvulos
Dominus ¦
humiliatus sum
et
liberavit me.
Numérotation du verset Ps. 114,7 VII

Convertere
anima mea in requiem tuam ¦
quia Dominus benefecit tibi.
Numérotation du verset Ps. 114,8 VIII

Quia
eripuit
animam meam de morte ¦ 5
5 <divisio.> morte ¦ lacrimis ¦ Ω U etc morte+ lacrimis ¦ D30
oculos meos
a lacrimis, pedes meos a lapsu.
Numérotation du verset Ps. 114,9 IX

Placebo
Domino ¦ in regione vivorum.

Psalmus 114

Numérotation du verset Ps. 114,1 
A Alleluia1.
A ¶Codd. : (Ps. 114) Hi D14 D30 ω 1 Ω U Rusch Ps-G
1Alleluia] + Vox Christi est D30
marg.| ALLELUIA. Hic titulus sepe iteratur quia laudatio Dei et dignitas est operum et pretium laborum id est meritum est et premium.
marg.| AUGUSTINUS. Propheta de fovea peccatorum liberatus et in petra constitutus primo gratias agit quia exauditus est et contra omnia pericula se invocasse dicit.
marg.| Psalmus iste est consolatio fidelium contra dolores seculi.
Numérotation du verset Ps. 114,I 
Dilexi
interl.| spes futuri boni dilectionem accendit
marg.| DILEXI. AUGUSTINUS. Dicit hoc ovis que erraverat Filius reversus huius seculi peregrinus.
marg.| CASSIODORUS. Dilexi. Non propter temporalia bona mihi data ut et infideles. Sed quoniam etc.
marg.| CASSIODORUS. Diligitur Deus et ab infidelibus quia bona dat ; unde «Confitebitur tibi cum benefeceris ei». Diligitur perfecte cum animus adversis non movetur sed spe accenditur quem modum post expre dilexi non quia me regem fecit prospera dedit sed quia orationem audit in angustiis.
quoniam exaudiet2
2 exaudiet Ps-G D14 D30 ω 1 Ω U Rusch ] exaudivit Ps-G (I Q* U) cum Ps-R
interl.| vel exaudivit
Dominus ¦ vocem orationis mee.
Numérotation du verset Ps. 114,2 
II
Quia
interl.| AUGUSTINUS. exaudiet quia iam ex hoc est spes in incarnatione et passione in quo expertus misericordiam invocabo
inclinavit aurem suam
interl.| dum pro nobis Filium dedit in hoc indicat se credere que ad salutem sunt
mihi ¦ et in diebus
interl.| miserie quos mihi feci
meis
interl.| in quibus circumdederunt
invocabo3.
3 invocabo Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 ω 1 Ω U Rusch ] + te Ps-G (F* I L Q W ΦRGP G K), + eum Ps-GV ΨB*) cum Ps-R
interl.| quod non est sine fide
marg.| ET  IN  DIEBUS. AUGUSTINUS. Id est mee miserie quos mihi feci peccando qui sunt pleni laboris et doloris id est vetuste putredinis. Invocabo quod non est sine fide unde apostolus : quomodo invocabunt in quem non crediderunt dum ergo ait invocabunt notat quod non est otiosus dilector in quibus circumdederunt me dolores mortis. Vel in diebus salutis in tempore plenitudinis unde : « Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis ».
Numérotation du verset Ps. 114,3 
III
Circumdederunt me
interl.| quasi dilexi invocabo
dolores mortis ¦
interl.| he sunt cause diligendi hec clamare faciunt
marg.| DOLORES. CASSIODORUS. Peccata unde dolor et mors anime vel eterna et hec in inferno erit.
et pericula inferni4
4 et Ps-G (R² F L² M * Q* ΦRGV G* K V²) D14 Ω ω 1 Ω U edd. cum Ps-R (A H² N² B)] om. Ps-G D30 Rusch cum Ps-R
marg.| PERICULA  INFERNI. AUGUSTINUS. Suffusus enim carnali voluptate non animadverti mala me circumdantia5.
5 circumdantia] cicudantia cacogr. Rusch
invenerunt me.
interl.| prius
interl.| errantem a te et expositum malis
interl.| non ego ea in prosperitatibus seculi
interl.| sed post
Numérotation du verset Ps. 114,IV 
Tribulationem et dolorem inveni ¦
interl.| latebat enim me prius tribulatio et dolor utilis unde nobis auxilium et vana seducebant inveni miseriam quam nesciens habebam
marg.| TRIBULATIONEM  ET  DOLOREM. AUGUSTINUS. Quasi illa me prius circumdederunt. Sed post inveni tribulationem et dolorem id est afflictionem exteriorem esse utilem.
marg.| INVENI. AUGUSTINUS. Et ego.  TRIBULATIONEM quod prius pericula dixit.  ET  DOLOREM quod prius dolores recognovi que latent alios. Vel dolorem et tribulationem dicit penalitatem istam et flagellorum dolorem que infert Deus ad utilitatem hominum unde da nobis auxilium de tribulatione quia per hec exteriora cognoscit homo suam interiorem miseriam.
Numérotation du verset Ps. 114,4 
et
interl.| et ideo
nomen Domini
interl.| sategi ut liberarer a Domino
Numérotation du verset Ps. 114,V 
O Domine
interl.| quia hec mala sunt mihi. Sed
libera animam meam ¦
interl.| quia sine Deo captiva
interl.| Unde Apostolus : «Quis liberabit me a corpore mortis huius».
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 325va ; facsim., p. 604a} O DOMINE  LIBERA. CASSIODORUS. Secundo item clamat ut liberatus veniat ad requiem.
Numérotation du verset Ps. 114,5 
misericors Dominus
interl.| et hoc est quod idem apostolus subdit : gratia Dei per Christum
interl.| quasi libera et nullus dubitet quia Dominus est misericors
et iustus,
interl.| flagellat enim filium quem recipit
et Deus noster miseretur.
marg.| MISERICORS. AUGUSTINUS. Quia primo inclinavit aurem mihi et me vocavit.  IUSTUS. Quia flagellat iterum.  MISERETUR quia recipit ad beatitudinem. Nec tam amarum debet esse quod flagellat quam dulce quod recipit quia Dominus custodit parvulos quos grandes querit heredes.
Numérotation du verset Ps. 114,6 
VI
Custodiens
interl.| ut pastor
parvulos
interl.| humiles
Dominus ¦
interl.| experto credite quia ego vel Dominus est iustus et misericors ideo
humiliatus sum
interl.| quasi dolor sed non penalis est sed salutaris
et
interl.| et ideo
liberavit me.
interl.| quia Dominus est misericors ideo
Numérotation du verset Ps. 114,7 
VII
Convertere
interl.| CASSIODORUS. Hortatur animam ut convertatur ad Deum unde ei requies.
marg.| CONVERTERE. AUGUSTINUS. Non meritis vel viribus tuis sed quia Dominus benefecit tibi.
anima mea in requiem tuam ¦
interl.| ad Deum ut etiam hic requies mentis non tamen desidia assit ut cesset operari
quia Dominus benefecit tibi.
interl.| bona dedit prius liberato aliter liberatus non esses
Numérotation du verset Ps. 114,8 
VIII
Quia
interl.| ita benefecit
eripuit
interl.| per fidem
interl.| quia de infidelis factus est fidelis
animam meam de morte ¦ 6
6 <divisio.> morte ¦ lacrimis ¦ Ω U etc morte+ lacrimis ¦ D30
interl.| hoc iam quia qui credit transit de morte ad vitam
marg.| DE  MORTE. AUGUSTINUS. Mors est infidelitas unde dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Et iterum non mortui laudabunt te Domine.
oculos meos
interl.| interiores
a lacrimis, pedes meos a lapsu.
interl.| Hec in spe quia modo lacrime dum etiam lapsus sum pro carne infirma et in pedibus quasi extremis anime partibus, id est in sensualitate, lubricum adhuc sentimus sed in futuro placebo.
Numérotation du verset Ps. 114,9 
IX
Placebo
interl.| autem
Domino ¦ in regione vivorum.
interl.| quod nundum in regione mortali
marg.| PLACEBO. AUGUSTINUS. Dixit eripuit a lacrimis et tamen non dicit placeo sed   placebo secure utique tunc quod non modo.   Placebo perfecte quoniam nullus erit lapsus ambulantium pedum nullum infirme carnis lubricum. Et hoc   in regione vivo<rum> quia vivunt eternaliter.B
B ¶Codd. : Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 114), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_114)

Notes :