Glossa ordinaria

Psalmus 112

Numérotation du verset Ps. 112,1 

¶Alleluia1.
¶Codd. : (Ps. 112) D30 Hi Ω D ω 1 Ω U ΩP ΩS T77 Rusch Ps-G
1 Alleluia] + Vox Ecclesie cum laude Christi D30 , + ad CXI pertinet Stut23 (in calce Ps. 111) ¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio Stut23 (Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [ mutil. ], 114, 115, 116, 117) , Donatiano De Bruyne industria Hieronymo tributis , vide D. DE BRUYNE , «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)», Speculum 3 (1932), 365. [MM2023]
Numérotation du verset Ps. 112,I 

Laudate pueri
Dominum ¦
laudate nomen Domini.
Numérotation du verset Ps. 112,2 II

Sit
nomen Domini benedictum ¦
ex hoc
nunc
et usque in seculum.
Numérotation du verset Ps. 112,3 III

A solis ortu
usque ad occasum ¦
laudabile
nomen Domini.
Numérotation du verset Ps. 112,4 IV

Excelsus super omnes gentes
Dominus ¦ et2 super celos gloria eius.
2 et Ps-G (M ΦRG* ΨB V D) D30 Hi Ω D ΩS Ω U ω 1 Rusch Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 112,5 V

Quis
sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat ¦
Numérotation du verset Ps. 112,6 

et3 humilia respicit
3 et Ps-G D30 Hi* Ω D ω 1 Ω U Rusch ] om. Ps-G (D²) Ω M, eras. Hi²
in celo et in terra ?
Numérotation du verset Ps. 112,7 VI

Suscitans
a terra inopem ¦
et de stercore
erigens pauperem.
Numérotation du verset Ps. 112,8 VII

Ut collocet eum cum principibus ¦
cum principibus
populi sui.
Numérotation du verset Ps. 112,9 VIII

Qui habitare facit sterilem
in domo ¦ matrem filiorum letantem.

Psalmus 112

Numérotation du verset Ps. 112,1 
AAlleluia1.
A ¶Codd. : (Ps. 112) D30 Hi Ω D ω 1 Ω U ΩP ΩS T77 Rusch Ps-G
1 Alleluia] + Vox Ecclesie cum laude Christi D30 , + ad CXI pertinet Stut23 (in calce Ps. 111) ¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio Stut23 (Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [ mutil. ], 114, 115, 116, 117) , Donatiano De Bruyne industria Hieronymo tributis , vide D. De Bruyne , «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)», Speculum 3 (1932), 365. [MM2023]
marg.| ALLELUIA. CASSIODORUS. Quia merito laudandus qui merito humilitatis gentes assumit titulum psalmus exponit. Alleluia enim ut diximus interpretatur laudate Deum2 qualiter et psalmus incipit.
2 Deum] coniec. , d. Rusch
marg.| CASSIODORUS. Primo monet propheta devotos ut laudent iugiter et ubique predicent. Secundo ipse facit quod monet alios id est laudat Deum ibi. Quis sicut Dominus ad laudem ergo monens ostendit qui et quem et quamdiu et ubi et quare laudent dicens.
Numérotation du verset Ps. 112,I 
Laudate pueri
interl.| quia assumiminiB
B ¶Codd. : P106, Rusch
marg.| PUERI. CASSIODORUS. Non sensu sed malitia maxime superbia id est humiles unde nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote ut mentibus perfecti sitis.
marg.| AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Laudate Dominum pueri simplices et puri qui debent laudare. Nomen laudat qui virtutes eius predicat. Pueri intrant per angustum. Ideoque facta contentione inter apostolos quis eorum maior esset assumpsit Iesus parvulum et statuit in medio discipulorum et ait : qui non humiliaverit se sicut parvulus iste non intrabit in regnum celorum et ideo nemo intrat nisi pueri in regnum celorum prostrata enim superbia ex ore infantium perficitur laus. Indigne autem cantant ista qui se magnos putant. Qui cognoscentes Deum non sicut Deum glorificant aut gratias agunt. Et quia illi soli digne laudant qui sunt tamquam pueri. Ideo post omnia dicit puer. Benedicamus Domino vel laudate nomen Domini.
Dominum ¦
interl.| in essentia eterna|C
C ¶Codd. : P106, Rusch | eterna] om. P106
laudate nomen Domini.
interl.| ut videntes opera vestra bona glorificent Deum Patrem vestrum qui in celis est
Numérotation du verset Ps. 112,2 
II
Sit
interl.| semper
nomen Domini benedictum ¦
interl.| non blasphemetur
marg.| SIT  NOMEN. CASSIODORUS. Ecce dixit qui et quem laudare debeant deinde subdit. Quamdiu laudandus sit scilicet semper.
marg.| CASSIODORUS. Sit nomen Domini. Ne ad horam putetis me imperare laudem nec localiter. Sed a solis ortu . Per circuitum enim solis quasi per quandam lineam mundum significat in quo toto laudandus est Deus. Per gentes omnia terrena per celos omnia celestia notat ut per hec duo omnes creaturas indicet sibi subiectas. Vel per gentes carnales per celos spirituales.
ex hoc
interl.| ex quo incipitis
interl.| quia incipitis ex quo vobis dicitur sed sine fine laudate eum non vos etiam cum magni fueritis
nunc
interl.| id est in progressu
et usque in seculum.
interl.| in eternum
interl.| ubique
Numérotation du verset Ps. 112,3 
III
A solis ortu
interl.| quasi per circuitum solis
marg.| A SOLIS  ORTU. AUGUSTINUS. Hic dicitur quod ubique debeat laudari.
usque ad occasum ¦
interl.| non apud Iudeos tantum
laudabile
interl.| sit
nomen Domini.
interl.| ideo laudate
Numérotation du verset Ps. 112,4 
IV
Excelsus super omnes gentes
interl.| AUGUSTINUS. homines et super celos ubi vident fulgere deos quos colunt id est solem et lunam et huiusmodi
Dominus ¦ et3 super celos gloria eius.
3 et Ps-G (M ΦRG* ΨB V D) D30 Hi Ω D ΩS Ω U ω 1 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
interl.| celi supra se habent quem humiles secum habent in pectore
marg.| VEL  CELOS. AUGUSTINUS. Apostolos per quos regnat in gentibus et est ideo ad laudes invito qui super omnes est regnaturus.
Numérotation du verset Ps. 112,5 
V
Quis
interl.| enim
sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat ¦
interl.| quos exaltat sic ut non superbos faciat
marg.| QUI  HABITAT. AUGUSTINUS. Exponit ubi suscitat et erigit in Ecclesia scilicet que ante adventum sponsi sterilis modo mater multorum leta et feta. Quasi nec solum erigit quos locet cum principibus iudices sed habitare facit domo sterilem et sunt filii multi deserte qui si non omnia relinquunt faciunt tamen sibi «amicos de mammona iniquitatis»a per opera misericordie.
a Lc. 16, 9.
Numérotation du verset Ps. 112,6 
et4 humilia respicit
4 et Ps-G D30 Hi* Ω D ω 1 Ω U Rusch ] om. Ps-G (D²) Ω M, eras. Hi²
interl.| intuitu misericordie
in celo et in terra ?
marg.| ET  HUMILIA. AUGUSTINUS. Vel humiles. Eosdem in quibus habitat quia in carne et in spiritu humilitas eorum respicitur   in celo propter spiritus libertatem,   in terra propter corporis servitutem. Quasi qui humilitatem habent in spiritu et ostendunt in opere. Vel   in celo respicit quos vocavit iam et habitat in eis,   in terra quos vocat ut habitet in eis. Vel potius celi sunt qui cum Domino iudicabunt.   Terra cetera sanctorum multitudo. Humiles tamen hi et illi. Merito et celi humiles quia suscitat a terra prius inopes etiam adhuc quamdiu in corpore gemunt.
Numérotation du verset Ps. 112,7 
VI
Suscitans
interl.| per solam gratiam
a terra inopem ¦
interl.| illos qui prius inopes erant
et de stercore
interl.| vitiis carnis
interl.| carnalis voluptatis
marg.| QUIS  SICUT  DOMINUS. CASSIODORUS. Secundo ipse facit quod alios monet ut et facto alios doceat.  QUIS nullus qui per se possit.   in altis angelis et sanctis et licet altus non despicit humiles.   humilia hi sunt qui dono eius alti fiunt et in eis sedet.   Respicit humiles in celo . Humiles singulos.   in terra sanctos quos ita respicit sicut e converso odit superbos,   suscitans a terra de labore corporis,   de stercore erigitur cui carnis vitia non dominantur.
Numérotation du verset Ps. 112,8 
VII
Ut collocet eum cum principibus ¦
interl.| angelis
cum principibus
interl.| apostolis
interl.| ordinibus celi et angelis et hominibus
populi sui.
Numérotation du verset Ps. 112,9 
VIII
Qui habitare facit sterilem
interl.| Saram matrem fidelium per omnes gentes
marg.| STERILEM. AUGUSTINUS. Scilicet Saram id est Ecclesiam gentilem que prius sterilis fuit unde per Saram significatur. Eam in quam facit habitare in domo id est in Ecclesia Iudeorum inter ipsos Iudeos ut in lapide angulari duo parietes coniungantur et fiat unum ovile.
in domo ¦ matrem filiorum letantem.
interl.| in Ecclesia inter Iudeos
marg.| FILIORUM. AUGUSTINUS. Ex persona quorum hec dicuntur de quibus Isaia ad Ecclesiam loquens ait : dicunt inquit in auribus tuis filii quos amiseras. Angustia est nobis in loco isto fac itaque nobis nunc locum in quo commoremur. Tu vero dicis in corde tuo : quis generavit mihi istos quis ergo istos educavit mihi quasi cum sciam me esse sine filiis et viduam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 112), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_112)

Notes :