Psalmus 113
Numérotation du verset
Ps. 113,1
¶Alleluia.1
¶Codd. : (Ps. 113)
D14
D30
Lunel
(
textus
tantum
)
ω
1
Ω
U
Rusch
Ps-G
| Alleluia]
om.
D14
;
+ Vox apostolica cum Iudeis increpans idola
D30
1 + ex [
sic pro
et] hoc
ALLELUIA
ad finem CXII pertinet fidem
Stut23 (in calce Ps. 112)
¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio
Stut23
(Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [
mutil.
], 114, 115, 116, 117)
,
Donatiano De Bruyne industria Hieronymo tributis
,
vide D.
DE BRUYNE
, «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)»,
Speculum
3 (1932), 365. [MM2023]
Numérotation du verset
Ps. 113,I
In exitu
Israel
de Egypto ¦
domus
Iacob
de populo barbaro.
Numérotation du verset
Ps. 113,2 II
Facta est Iudea
sanctificatio eius ¦
Israel potestas eius.
Numérotation du verset
Ps. 113,3 III
Mare vidit et fugit ¦
Iordanis
conversus est retrorsum.
Numérotation du verset
Ps. 113,4 IV
Montes
exultaverunt
ut arietes ¦
et colles
sicut agni ovium.
Numérotation du verset
Ps. 113,5 V
Quid
est tibi mare
quod fugisti ¦ et tu Iordanis
quia conversus es retrorsum ?
Numérotation du verset
Ps. 113,6 VI
Montes
exultastis sicut2 arietes ¦ et colles
2 exultastis sicut
D14 D30
Hi
ω
1
Ω
U
Rusch Ps-G
] ut
Ps-G
(R)
Lunel cum Ps-R
sicut agni ovium.
Numérotation du verset
Ps. 113,7 VII
A facie Domini
mota est terra ¦
a facie Dei Iacob.
Numérotation du verset
Ps. 113,8 VIII
Qui
convertit petram in stagna aquarum ¦ et rupem in fontes aquarum3.
3 rupem
D30 ω
1
Ω
U] rupim
D14 (hapax)
Numérotation du verset
Ps. 113,9 IX
Non
nobis
Domine non nobis ¦
sed nomini tuo da gloriam.
Numérotation du verset
Ps. 113,10 X
Super
misericordia tua et veritate tua4 :
4 misericordia tua et veritate tua
Hi D30 Lunel ω
1
Ω
U
Ps-G Rusch
] misericordiam tuam et veritatem tuam
Ps-G
(ΦRGB ΨB*)
D14 cum Ps-R
nequando dicant gentes
ubi est Deus eorum?
Numérotation du verset
Ps. 113,11 XI
Deus autem noster in celo ¦
omnia quecumque voluit fecit5.
5 fecit] + ÷ diapsalma
Ps-G
(ΦRG)
D14
(
eras
.)
Numérotation du verset
Ps. 113,12 XII
Simulacra gentium
argentum et aurum ¦
opera
manuum hominum.
Numérotation du verset
Ps. 113,13 XIII
Os habent et non loquentur ¦
oculos habent et non videbunt.
Numérotation du verset
Ps. 113,14 XIV
Aures habent et non audient ¦ nares habent et non odorabunt6.
6 odorabunt Hi
D14 D30 Lunel ω
1
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
) Ω
U
Rusch
] odorabuntur
Ps-G
(R L tantum)
Numérotation du verset
Ps. 113,15 XV
Manus habent
et non palpabunt† pedes habent et non ambulabunt ¦ non clamabunt in gutture suo.
Numérotation du verset
Ps. 113,16 XVI
Similes illis fiant qui faciunt ea ¦
et omnes
qui confidunt in eis7.
7 eis Hi D30
Lunel
ω1
Ω
U
Ps-G Ps-G
] ea D14 (hapax)
Numérotation du verset
Ps. 113,17 XVII
Domus
Israel
speravit
in Domino ¦
adiutor eorum
et protector eorum est.
Numérotation du verset
Ps. 113,18 XVIII
Domus Aaron
speravit in Domino ¦ adiutor eorum
et protector eorum est.
Numérotation du verset
Ps. 113,19 XIX
Qui timent Dominum speraverunt
in Domino ¦ adiutor eorum et protector eorum est.
Numérotation du verset
Ps. 113,20 XX
Dominus
memor fuit nostri ¦
et benedixit nobis.
Numérotation du verset
Ps. 113,XXI
Benedixit domui Israel ¦
benedixit domui Aaron.
Numérotation du verset
Ps. 113,21 XXII
Benedixit
omnibus
qui timent Dominum ¦ pusillis cum maioribus.
Numérotation du verset
Ps. 113,22 XXIII
Adiiciat
Dominus super vos ¦
super vos
et super filios vestros.
Numérotation du verset
Ps. 113,23 XXIV
Benedicti vos
a Domino8* :
8 a Domino
Ps-G
(I K² ΨB* V* D)
D14 ω
1 ΩS
Ω
U
edd. cum Ps-R
] Domino
Ps-G
Hi
Lunel D30 Rusch
qui fecit
celum et terram.
Numérotation du verset
Ps. 113,24 XXV
Celum celi
Domino ¦ terram
autem dedit
filiis hominum.
Numérotation du verset
Ps. 113,25 XXVI
Non mortui
laudabunt te Domine ¦ neque omnes
qui descendunt
in infernum.
Numérotation du verset
Ps. 113,26 XXVII
Sed nos qui vivimus
benedicimus Domino ¦ ex hoc
nunc
et usque in seculum.
Psalmus 113
Numérotation du verset
Ps. 113,1
¶AAlleluia.1
A
¶Codd. : (Ps. 113)
Hi
D14
D30
Lunel
(
textus
tantum
)
ω
1
Ω
U
Rusch
Ps-G
| Alleluia]
om.
D14
;
+ Vox apostolica cum Iudeis increpans idola
D30
1 + ex [
sic pro
et] hoc
Alleluia
ad finem CXII pertinet fidem
Stut23 (in calce Ps. 112)
¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio
Stut23
(Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [
mutil.
], 114, 115, 116, 117)
,
Donatiano De Bruyne industria Hieronymo tributis
,
vide D.
De Bruyne
, «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)»,
Speculum
3 (1932), 365. [MM2023]
marg.|
ALLELUIA. CASSIODORUS. Item hic
Alleluia
ex alio negotio ponitur sicut enim ex diversis actibus Deus laudatur ita ex variis negotiis iste titulus annotatur. Ab initio Hebrei populi per magna miracula populo illo exhibita Christum mundo datum propheta nuntiat per quas similitudines id est per eorum significata etiam quisque christianus liberatur. Erant enim figure mysteriorum spiritualium Christi et Ecclesie ut in psalmi exposition clarescit.
marg.|
AUGUSTINUS. Hic non narrantur preterita sed futura predicuntur quia in illis gestis futura signabantur et ideo non omnia hic dicuntur que ibi gesta sed quedam aliter ne putetur preterita recolere.
marg.|
CASSIODORUS. Primo dicit propheta que mira dederit Deus Hebreis in figura et christianis in spiritu. Secundo interrogat quare hec facta sunt ibi. Quid est tibi mare. Tertio inania simulacra gentium reprobat et religionem Dei commendat ibi. Simulacra gentium etc.
Numérotation du verset
Ps. 113,I
In exitu
interl.|
mente ope Dei
marg.|
IN
EXITU. Quasi cum Israel id est domus Iacob de Egypto id est
populo barbaro
exiret.
Israel
interl.|
videntium Deum
de Egypto ¦
interl.|
de afflictione seculi cui renuntiant
domus
interl.|
Ecclesie
Iacob
interl.|
luctantium quod prius quam Israel
de populo barbaro.
interl.|
a blasphemis gentium a quibus semoti esse debemus vel a turba demonum
marg.|
BARBARO. AUGUSTINUS. Barbara lingua est que Deum non laudat.
Numérotation du verset
Ps. 113,2
II
II
Facta est Iudea
interl.|
confessio
marg.|
FACTA
EST
IUDEA. CASSIODORUS. Sicut ille populus cum exiret de Egypto sanctificatus est in Iudea id est terra promissionis colendo Deum verum que terra erat ante per idolatriam polluta et sicut potens factus est in ea. Qui enim in Egypto facti fuerant servi ibi facti sunt Domini. Ita exeuntes a peccato sanctificat Iudea id est confessio et per eam facti Israel possunt resistere vitiis. Et hoc
vidit mare
id est peccatores seculi. I
ordanis
qui variis desideriis rapiunt homines in magnum mare id est huius seculi amaricantem malitiam sed hec in adventu Domini cessant quasi conversa retrorsum.
sanctificatio eius ¦
interl.|
que in corde quod purgat confessio et per eam facti Israel possunt resistere vitiis et esse filii Dei. Et hoc est :
Israel potestas
etc.
Israel potestas eius.
interl.|
undea : «Dedit eis potestatem filios Dei fieri» etc.
a Io. 1, 12.
interl.|
ergo
Numérotation du verset
Ps. 113,3
III
III
Mare vidit et fugit ¦
interl.|
mare seculi retro fit
interl.|
ut via ad libertatem pateret
marg.|
MARE
VIDIT. AUGUSTINUS. Hoc hic aliter dicitur quam factum est. Ibi legitur stetisse ab ea parte qua aque duper fluebant nec ibi quicquam dicitur de gestientibus montibus sed tam ibi facta quam hic dicta figure sunt.
Iordanis
interl.|
descensus humilis
interl.|
id est baptizati ad eum unde orti sunt redierunt
conversus est retrorsum.
interl.|
et nunc
Numérotation du verset
Ps. 113,4
IV
IV
Montes
interl.|
dispensatores verbi Dei apostoli
exultaverunt
interl.|
vel gestierunt
ut arietes ¦
interl.|
duces populi
marg.|
ARIETES. AUGUSTINUS. Qui collibus utriusque testamenti hereticos debellant et superstitiones diruunt. Unde alibi. Afferte Domino filii Dei afferte Domino filios arietum. Et sexta mansio filiorum Israel de Egypto venientium fuit Helim que interpretatur arietes ubi erant duodecim fontes et septuaginta palme quibus significantur duodecim apostoli et septuaginta discipuli quos in sexta etate elegit Dominus ut per quatuor mundi partes Christi victorie palmam portarent destruentes gemino cornu utriusque testamenti omnem scientiam adversus Christum se erigentem.
et colles
interl.|
qui semen fidei receperunt
marg.|
COLLES. CASSIODORUS. A colendo mediocres non enim hec ad litteram unde et per mare et Iordanem id est per antiqua facta hec signari non ambigas que hodie spiritualiter fiunt.
sicut agni ovium.
interl.|
non invidi innocentes per arietes generati
Numérotation du verset
Ps. 113,5
V
V
Quid
interl.|
sed hoc videntes mirantur
interl.|
AUGUSTINUS. quid est o seculum quod tua impedimenta cesserunt ut toto millia hominum ad Dominum convertantur et hic est et tu Iordanis
interl.|
per evangelium geniti
est tibi {t. 2 : Erfurt, f. 301vb ; facsim., p. 602b} mare
marg.|
QUID
EST
TIBI
MARE. CASSIODORUS. Secundo interrogat quare hec ut excitet admirationem et solvit a facie Domini.
quod fugisti ¦ et tu Iordanis
interl.|
qui variis desideriis fluitis
interl.|
quasi cur vestras consuetudines dimisistis
quia conversus es retrorsum ?
interl.|
a tuo proposito
Numérotation du verset
Ps. 113,6
VI
VI
Montes
interl.|
quid est quod
interl.|
quibus dicitur euge serve bone et fidelis
exultastis sicut2 arietes ¦ et colles
2 exultastis sicut
D14 D30
Hi
ω
1
Ω
U
Rusch Ps-G
] ut
Ps-G
(R)
Lunel cum Ps-R
interl.|
quibus dicetur venite benedicti Patris mei etc.
sicut agni ovium.
interl.|
ecce cur
Numérotation du verset
Ps. 113,7
VII
VII
A facie Domini
interl.|
vel cognitione
interl.|
a clementia vel ira quam prevident futuram
interl.|
AUGUSTINUS. HIERONYMUS. a presentia illius qui dicit vobiscum sum usque ad consummationem seculi
marg.|
A FACIE. CASSIODORUS. Una duobus responsio quia unus auctor et secula fecit obstupescere et sua id est montes et colles gaudere Christo enim apparente moti sunt homines a sua superstitione ad cultum Dei.
mota est terra ¦
interl.|
que pigra erat commota est ut solidus firmetur
a facie Dei Iacob.
marg.|
A FACIE
DEI
IACOB. Et #quia quereret quis est Dominus Deus Iabob non recens vel qui facit eos luctari.
Numérotation du verset
Ps. 113,8
VIII
VIII
Qui
interl.|
etiam
convertit petram in stagna aquarum ¦ et rupem in fontes aquarum3.
3 rupem
D30 ω
1
Ω
U] rupim
D14 (hapax)
marg.|
PETRAM. CASSIODORUS. Dura corda Iudeorum ad aquam baptismi.
rupem
: gentiles ut et ipsi emanent irriguos fontes predicationis.
marg.|
AUGUSTINUS. Id est se prius durum cum ignoraretur lique fecit ad irrigandos fideles ut sit in eis fons aque vive salientes in vitam eternam cum resurgens aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. Ipse ergo Dominus erat quasi petra et rupes donec apertis Scripturis velut fons influeret atque omnibus credentibus inundaret dicens : «Si quis sitit veniat ad me et bibat».
Numérotation du verset
Ps. 113,9
IX
IX
Non
interl.|
CASSIODORUS. quia hec gratia erumpentis aque de petra non pro meritis sed illo miserante data est
nobis
interl.|
Iudeis
marg.|
NON
NOBIS. CASSIODORUS. Cum dixit Deum bona dare petit ut propter nomen suum det ea quia merita non videt in hominibus. Gloria est cum immeritis dat. Misericordia dum peccantibus parcit. Veritas dum premia restituit vel impios punit. Ideo da. NEQUANDO
DICANT etc. hoc sepe impii imputant bonis afflictis.
Domine non nobis ¦
interl.|
gentibus
sed nomini tuo da gloriam.
Numérotation du verset
Ps. 113,10
X
X
Super
interl.|
de
misericordia tua et veritate tua4 :
4 misericordia tua et veritate tua
Hi D30 Lunel ω
1
Ω
U
Ps-G Rusch
] misericordiam tuam et veritatem tuam
Ps-G
(ΦRGB ΨB*)
D14 cum Ps-R
interl.|
AUGUSTINUS. in misericordia vocat impios in veritate iudicat non venientes
marg.|
MISERICORDIA. AUGUSTINUS. Id est reparatione. VERITATE id est promissione impleta.
nequando dicant gentes
interl.|
AUGUSTINUS. cum eis non credendus predicatur sed tremendus ostendetur
ubi est Deus eorum?
interl.|
querunt ubi est
marg.|
UBI
EST
DEUS
EORUM. AUGUSTINUS. Hoc solent dicere gentes que habent visibiles deos quia invisibilem Deum colimus.
Numérotation du verset
Ps. 113,11
XI
XI
Deus autem noster in celo ¦
interl.|
vel in celo sursum alia littera
marg.|
IN
CELO. AUGUSTINUS. Id est Christo homine secundum illud Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians. VEL
IN
CELO. CASSIODORUS. Id est potens super omnes creaturas.
omnia quecumque voluit fecit5.
5 fecit] + ÷ diapsalma
Ps-G
(ΦRG)
D14
(
eras
.)
interl.|
quod omnia corpora celestia et terrestria transgreditur
interl.|
vel in corporalibus vel in spiritualibus
marg.|
OMNIA
QUECUMQUE
VOLUIT
FECIT. Per quod omnipotens apparet.
interl.|
Deus noster talis est sed
Numérotation du verset
Ps. 113,12
XII
XII
Simulacra gentium
interl.|
non veri dii
marg.|
SIMULACRA
GENTIUM. CASSIODORUS. Tertio inania simulacra probat et religio Dei quam sit utilis ostendit. Et est hic perfecta demonstratio in vituperatione et laude.
marg.|
AUGUSTINUS. Ostensa potentia veri Dei ex operibus transit ad deos gentium visibiles.
argentum et aurum ¦
interl.|
in materia
interl.|
his maior reverentia
interl.|
AUGUSTINUS. habent et lignea et fictilia sed pretiosiora ponit ut qui in his erubescit facilius in ceteris
marg.|
ARGENTUM. AUGUSTINUS. Sed quia Deus hoc fecit inquit opera manuum hominum hoc venerantur quod inde fecerunt materiam enim creavit Deus. Sed sultitia hominum formam addidit.
opera
interl.|
in forma
manuum hominum.
Numérotation du verset
Ps. 113,13
XIII
XIII
Os habent et non loquentur ¦
interl.|
homo qui loquitur melior
marg.|
OS
HABENT. AUGUSTINUS. Manu sunt formata sed non habent membrorum officia plus autem valet in affectibus miserorum forma viventi similis quia os habent et cetera quam ad eos corrigendos quod non vivit nec officiis membrorum potest uti.
marg.|
AUGUSTINUS.
Os habent
. Cur adeo inculcat in multis locis que sunt omnibus nota quia effigies viventi similis homines seducit ut putent in ea esse occultum numen et non esse sine vivo habitatore unde et demonia ad possidenda simulacra invitant qui in eis sepe fallunt hec autem alibi damnat omnes dii gentium demonia. Prudentiores vero dicunt se nec idola nec in eis demonia colere sed que per idola signantur ut per hoc aerem per illud terram et cetera huiusmodi hos transeunt et alii dicentes se non colere ipsa corpora sed que illis regendis president nummina ut Iovem Mercurium et huiusmodi que omnia damnat apostolus qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium et servierunt creature potius quam creatori.
interl.|
hoc proprium hominis cetera communia homini cum beluis ut non solum homines sed et beluas scias simulacris anteponendas
oculos habent et {t. 2 : Erfurt, f. 302ra ; facsim., p. 603ª} non videbunt.
Numérotation du verset
Ps. 113,14
XIV
XIV
Aures habent et non audient ¦ nares habent et non odorabunt6.
6 odorabunt Hi
D14 D30 Lunel ω
1
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
) Ω
U
Rusch
] odorabuntur
Ps-G
(R L tantum)
Numérotation du verset
Ps. 113,15
XV
XV
Manus habent
interl.|
AUGUSTINUS. hoc et simee possunt que manibus contrectant meliores itaque sunt
et non palpabunt† pedes habent et non ambulabunt ¦ non clamabunt in gutture suo.
interl.|
AUGUSTINUS. melior est bestia que etsi non loquitur clamorem tamen habet in faucibus
marg.|
NON
CLAMABUNT. AUGUSTINUS. Post loqui quod est hominis proprium hoc commune addit ut pro bestiis intelligas dictum cetera que dixit communia non ad solum hominem referas. Nam et vident et audiunt et olfaciunt et ambulant ut non solum homines sed etiam beluas simulacris preponendas cognoscas ut si pudeat adorare bestiam hec omnia habentem multomagis pudeat te adorare mutum et carens vita sensuque simulacrum.
Numérotation du verset
Ps. 113,16
XVI
XVI
Similes illis fiant qui faciunt ea ¦
interl.|
AUGUSTINUS. videant ea apertis et viventibus oculis et adorent clausis et mortuis membris
interl.|
quia talia sunt simulacra itaque
marg.|
SIMILES
ILLIS. AUGUSTINUS. Vide erubescibilem culturam dum ait similes quod vere sunt vel similes se eis intelligant.
et omnes
interl.|
adorantes
qui confidunt in eis7.
7 eis Hi D30
Lunel
ω1
Ω
U
Ps-G Ps-G
] ea D14 (hapax)
Numérotation du verset
Ps. 113,17
XVII
XVII
Domus
interl.|
autem
Israel
interl.|
generalis Ecclesia
marg.|
DOMUS
ISRAEL. CASSIODORUS. Hic ostendit christiane religionis utilitatem.
speravit
interl.|
quod non videtur
in Domino ¦
interl.|
in Deo abiecto
interl.|
unde
adiutor eorum
interl.|
ut autem perduret usque ad finem patientia adiutor etc.
interl.|
in agendis bonis
et protector eorum est.
interl.|
contra fraudes diabolicas
Numérotation du verset
Ps. 113,18
XVIII
XVIII
Domus Aaron
interl.|
etiam
interl.|
ordo sacerdotum
marg.|
DOMUS
AARON. AUGUSTINUS. Ne autem videatur maioribus iam res que inferioribus est spes addit domus Aaron.
speravit in Domino ¦ adiutor eorum
interl.|
ut et ipsi perseverent
et protector eorum est.
interl.|
ne eis noceatur
Numérotation du verset
Ps. 113,19
XIX
XIX
Qui timent Dominum speraverunt
interl.|
ideo adiutor et protector maiorum et minorum quia utrique timent Dominum
interl.|
hec duo spes et timor bestos faciunt
interl.|
in omni gente
in Domino ¦ adiutor eorum et protector eorum est.
Numérotation du verset
Ps. 113,20
XX
XX
Dominus
interl.|
non enim nos prevenimus misericordiam Dei sed Dominus memor fuit nostri
interl.|
qui diu quasi oblitus videbatur
interl.|
nam
memor fuit nostri ¦
interl.|
per Filium missum
marg.|
MEMOR. CASSIODORUS. Ut converteret et conversos per eundem benedixit.
et benedixit nobis.
Numérotation du verset
Ps. 113,XXI
Benedixit domui Israel ¦
interl.|
Ecclesie
benedixit domui Aaron.
interl.|
pontificibus
Numérotation du verset
Ps. 113,21
XXII
XXII
Benedixit
interl.|
scilicet
omnibus
interl.|
nullum genus excluditur
qui timent Dominum ¦ pusillis cum maioribus.
interl.|
maioribus benedixit
Numérotation du verset
Ps. 113,22
XXIII
XXIII
Adiiciat
interl.|
autem
interl.|
benedictionem vel numero vestro alios
interl.|
ita factum est cum de lapidibus suscitantur filii Abraheb
b Cf. Mt. 3, 9 ; Lc. 3, 8.
Dominus {t. 2 : Erfurt, f. 302rb ; facsim., p. 603b} super vos ¦
interl.|
o Iudei
super vos
interl.|
o gentes
et super filios vestros.
marg.|
SUPER
VOS. AUGUSTINUS. Quia crevit numerus magistrorum. SUPER
FILIOS quia crevit etiam numerus sequacium. Ergo vos utrique patres et filii benedicti estis Domino qui vos fecit celum in maioribus et terram in minoribus vel fecit omnem creaturam.
interl.|
et sic erit|B
B
¶Codd. : Lunel Rusch | Et]
om.
Lunel
Numérotation du verset
Ps. 113,23
XXIV
XXIV
Benedicti vos
a Domino8* :
8 a Domino
Ps-G
(I K² ΨB* V* D)
D14 ω
1 ΩS
Ω
U
edd. cum Ps-R
] Domino
Ps-G
Hi
Lunel D30 Rusch
marg.|
BENEDICTI
VOS
DOMINO. CASSIODORUS. Qui optavit supra benedici iam confisus dicit benedicti quod ad Deum pertinet ut et ei serviatis vere Domino quia etiam celum celi in Christus est ad honorem Domini. Vel celum celi id est empyreum dedit Domino Christo secundum quod homo.
Terram autem
istam inferiorem
dedit filiis hominum
ut in ea se purificent. Vel populum predicatoribus unde sicut misit me Pater et ego mitto vos.
qui fecit
celum et terram.
interl.|
in maioribus
marg.|
ET
TERRAM. AUGUSTINUS. In pusillis sed quia et hi crescendo fiunt celi magni sic sunt celum terre quam lacte nutriunt ut sint et celum celi dum eam sperant in celum verti hoc autem celum celi est Domino quia illi magni soli Domino docibiles sunt quia iam non ab homine neque per hominem sed per ipsum Deum capiunt sinceritatem et ubertatem sapientie quibus filiis hominum dedit terram in qua operentur id est subiectos quos excolent ad fructificandum unde sicut misit me Pater et ego mitto vos etc. ergo utrique celum et terra vivant ex eo qui fecit ea et laudent. Aliter enim morientur et a mortuo quasi non sit perit confessio.
Numérotation du verset
Ps. 113,24
XXV
XXV
Celum celi
interl.|
autem
interl.|
quia maiores a solo Deo docentur
marg.|
CELUM
CELI. AUGUSTINUS. Dicit eos quorum mentes sic sublimavit ut nulli hominum sed ipsi Deo docibiles fierent quorum comparatione omne visibile id est celum et terra dicitur terra quam dedit filiis hominum id est minoribus ut eius consideratione coniiciant creatorem quem infirmi sine adminiculo adhuc videre non possunt.
Domino ¦ terram
interl.|
est
interl.|
a
interl.|
populum instruendum
interl.|
omnia visibilia
interl.|
in pusillis
autem dedit
interl.|
ut per ea cognoscant invisibilia Dei
filiis hominum.
interl.|
minoribus predicatoribus
Numérotation du verset
Ps. 113,25
XXVI
XXVI
Non mortui
interl.|
cum hec ita sunt non mortui in peccatis
laudabunt te Domine ¦ neque omnes
interl.|
aliquis omnium
marg.|
NEQUE
OMNES. CASSIODORUS. Vel non omnes qui descendunt quia et sancti descenderunt sed non in inferiori.
qui descendunt
interl.|
quia peccator cum venerit in profundum vitiorum contemnet
in infernum.
interl.|
profundum vitiorum
Numérotation du verset
Ps. 113,26
XXVII
XXVII
Sed nos qui vivimus
interl.|
vita gratie
benedicimus Domino ¦ ex hoc
interl.|
ex quo incipimus
nunc
interl.|
scilicet progrediendo
et usque in seculum.
interl.|
sine fine
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 113), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_113)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 113), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_113)
Notes :