Glossa ordinaria

Psalmus 127

Numérotation du verset Ps. 127,1 

¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 127) D14 D30 Δ Ω F ΩP Rusch Ps-G | graduum] + propheta de Christo ad Ecclesiam dicit D30
Numérotation du verset Ps. 127,I 

Beati omnes
qui timent
Dominum ¦ qui ambulant in viis eius.
Numérotation du verset Ps. 127,2 II

Labores
manuum tuarum
quia1 manducabis ¦
1 quia Ps-G Hi D14 D30 Δ Ω F ΩP] qui Ps-G (I V), om. Rusch cum Ps-R
beatus es
et bene tibi erit.
Numérotation du verset Ps. 127,3 III

Uxor tua
sicut vitis abundans ¦ in lateribus domus tue.
Numérotation du verset Ps. 127,IV 

Filii tui
sicut novelle olivarum2 ¦ in circuitu mense tue.
2 novelle Ps-G (K² ΨB D edd. ) Hi Ω Ω F ΩP Δ Rusch cum Ps-R ] novella Ps-G D30
Numérotation du verset Ps. 127,4 V

Ecce sic benedicetur homo ¦
qui timet Dominum.
Numérotation du verset Ps. 127,5 VI

Benedicat tibi3
3 tibi Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Ω Ω F ΩP Δ Rusch cum Ps-Moz x] te Ps-G (R F I L M* Q* ΦRGV ΨB*) D14 cum Ps-R
Dominus
ex Sion ¦ et videas4
4 videas Ps-G Hi Ω F Δ Rusch ] videat ΩP
bona Hierusalem omnibus diebus vite tue.5
5 <divisio.> 5. VI Sion ¦ Hi D14 D30 Ω F Δ, Sion... Hierusalem ¦ Rusch
Numérotation du verset Ps. 127,6 VII

Et6 videas filios filiorum tuorum ¦
6 Et Ps-G Hi D30 Δ Ω Ω F ΩP Rusch ] Ut Ps-G (V) D14
pacem super Israel7.
7 pacem Ps-G (R² plerique codd. et edd. ) Hi D30 Ω Ω F Δ ΩP Rusch cum Ps-H Ps-R (R)] pax Ps-G (R* F L) cum Ps-R

Psalmus 127

Numérotation du verset Ps. 127,1 
¶Canticum graduum.A
A ¶Codd. : (Ps. 127) Hi D14 D30 Δ Ω F ΩP Rusch Ps-G | graduum] + propheta de Christo ad Ecclesiam dicit D30
marg.| CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Nonus gradus est ut pacificus caste timeatur qui solus exaltat custodit edificat.
marg.| CASSIODORUS. Primo bona timentis enumerat. Secundo optat bona timenti.
Numérotation du verset Ps. 127,I 
Beati omnes
interl.| miseri qui mundana
marg.| BEATI  OMNES. CASSIODORUS. Sciendum quatuor esse timores preter naturalem qui omnibus inest scilicet mundanum sive humanum servilem initialem castum vel filialem. Humanus timor est quando timemus pati pericula carnis vel perdere bona mundi hic in primo gradu cum mundo deseritur sed timor divinus comes est per omnes gradus. Servilis cum per timorem gehenne continet se homo a peccato quo presentiam iudicis et penas metuit et timore facit quicquid boni facit. Non timore amittendi eternum bonum quod non amat sed timore patiendi malum quod formidat. Bonus est iste timor et utilis per quem paulatim fit consuetudo iustitie. Et succedit initialis timor quando incipit quod durum erat amari et sic incipit excludi timor a caritate et succedit timor castus de quo hic dicit quo timemus ne tardet ne discedat ne eo careamus ille utilis sed non permanens in eternum ut iste de quo hic dicit propheta.
qui timent
interl.| casto timore
Dominum ¦ qui ambulant in viis eius.
interl.| CASSIODORUS. hoc ait ut non modo a malis separemur sed in fide ambulemus
Numérotation du verset Ps. 127,2 
II
Labores
interl.| ita beati sunt qui timent quia vel sine quia
interl.| et o vos vel o tu quia omnes unus
manuum tuarum
interl.| vel fructum tuorum
marg.| LABORES  MANUUM. CASSIODORUS. Et nota quod a pluribus cepit dicens beati. Sed quia omnes unum sunt in Christo singulariter sequitur labores manuum etc.
marg.| AUGUSTINUS. Labores fructuum dicit cum deberet dicere fructum laborum sed quia et labores cum gaudio sumuntur propter spem et ipsi iocundant et modo sunt cibus sed iocundior eorum fructus erit quando sancti venient cum ex portantes manipulos suos.
quia1 manducabis ¦
1 quia Ps-G Hi D14 D30 Δ Ω F ΩP] qui Ps-G (I V), om. Rusch cum Ps-R
interl.| iam in presenti de labore
beatus es
interl.| in futuro de fructu
et bene tibi erit.
Numérotation du verset Ps. 127,3 
III
Uxor tua
interl.| Ecclesia uxor Christi que est fertilis vinea, non in omnibus ut paleis sed in lateribus, id est qui inherent Christo
marg.| UXOR  TUA. CASSIODORUS. Et si hoc ad litteram accipi posset tam nec omni timenti Deum convenit nec soli. Sed mystice bene accipitur et omni timenti generaliter convenit. Quasi diceret ita beatus es o tu timens quia uxor id est sensualitas bene est subdita rationi et sic manens in paradiso id est in quiete abundat in bonis operibus. Vel uxor sapientia viri de qua Salomon ama sapientiam tamquam sponsam et ipsa amplexabitur te que ut vitis uvas iocundos fructus bonorum operum dedit domus cogitatio cuius parietes sunt duo testamenta in quibus mens ut in lateribus domus consolidatur. Et de sapientia uxore filii nati non filie pro infirmitate hi circumdant mensam id est altare quando pane celesti satiantur. Comparantur novellis olivis que viridiores et fortiores et in fructu uberiores unde et lumen et fessorum levamen. Hic vitis et olive memorantur sicut vulnerato a latronibus infunditur vinum et oleum. In vino austeritas est iustitie in oleo lenitas misericordie illud ad vetus hoc ad Novum Testamentum pertinet.
marg.| AUGUSTINUS. Vel per uxorem intelligitur Ecclesia. Et dirigitur sermo ad Christum cum dicitur tua et tui nec tamen mutatur vox vel persona propter unitatem capitis et corporis unus enim homo Christus caput est et corpus et in capite quisque fidelium hoc habet.
marg.| BENE. CASSIODORUS. Ubi bene est omnia bona confluunt ad gaudium suavitatis.
{t. 2 : Erfurt, f. 314va ; facsim., p. 628ª} sicut vitis abundans ¦ in lateribus domus tue.
Numérotation du verset Ps. 127,IV 
Filii tui
interl.| opera
interl.| qui et uxor Ecclesia scilicet
sicut novelle olivarum2 ¦ in circuitu mense tue.
2 novelle Ps-G (K² ΨB D edd. ) Hi Ω Ω F ΩP Δ Rusch cum Ps-R ] novella Ps-G D30
interl.| quia pacifici oleum autem pacem figurat per caritatem sine qua nulla est pax
Numérotation du verset Ps. 127,4 
V
Ecce sic benedicetur homo ¦
interl.| sed quare hoc ex timore Dei
interl.| conclusio beati
qui timet Dominum.
Numérotation du verset Ps. 127,5 
VI
Benedicat tibi3
3 tibi Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Ω Ω F ΩP Δ Rusch cum Ps-Moz x] te Ps-G (R F I L M* Q* ΦRGV ΨB*) D14 cum Ps-R
interl.| benedictione
Dominus
interl.| AUGUSTINUS. sed ne queras benedictiones has que non sunt ex Sion que etiam malis sunt sed potius
interl.| que est
interl.| id est eterna benedictione
marg.| BENEDICAT. CASSIODORUS. Secunda pars ubi ex pietate postulat benedici timentes optat hic bona timenti que scilicet non sunt malis communia.
ex Sion ¦ et videas4
4 videas Ps-G Hi Ω F Δ Rusch ] videat ΩP
interl.| ibi positus nunc spe tunc in re
bona Hierusalem omnibus diebus vite tue.5
5 <divisio.> 5. VI Sion ¦ Hi D14 D30 Ω F Δ, Sion... Hierusalem ¦ Rusch
interl.| CASSIODORUS. cumulus bonorum eternitas
marg.| VEL  DOMINUS. AUGUSTINUS. Iudeorum.   ex sion progressus.   benedicat tibi ita.   ut videas bona non que transeunt sed bona.   Hierusalem omnibus diebus id est eterna que videbuntur semper quod non ista possunt.
Numérotation du verset Ps. 127,6 
VII
Et6 videas filios filiorum tuorum ¦
6 Et Ps-G Hi D30 Δ Ω Ω F ΩP Rusch ] Ut Ps-G (V) D14
interl.| fructum bonorum operum. CASSIODORUS. vel eos qui doctrina tua generantur
pacem super Israel7.
7 pacem Ps-G (R² plerique codd. et edd. ) Hi D30 Ω Ω F Δ ΩP Rusch cum Ps-H Ps-R (R)] pax Ps-G (R* F L) cum Ps-R
interl.| omnia illa bona vocantur pax



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 127), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_127)

Notes :