Glossa ordinaria

Psalmus 139

Numérotation du verset Ps. 139,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 139) D30 T79 Rusch Ps-G | David] + Vox Christi est D30
Psalmus
David.
Numérotation du verset Ps. 139,2 I

Eripe me Domine ab homine malo ¦
a viro iniquo
eripe me.
Numérotation du verset Ps. 139,3 II

Qui cogitaverunt iniquitates in corde ¦
tota die
constituebant prelia.
Numérotation du verset Ps. 139,4 III

Acuerunt
linguas suas1
1 linguas suas Ps-G ( L M ² V D ) ΩS Rusch Clementina cum Ps-R ] linguam suam D30 Cor2 (secundum hebr. et antiq. et grecum et Ieron. ) T79 Ps-G
sicut serpentes2 : venenum aspidum
2 serpentes Cor2 (secundum hebr. et antiq. et grecum et Ieron.) Ps-G ( plerique codd. et edd. ) T79 Rusch ] serpentis Ps-G ( M* Q ² W U ) Cor2 (secundum hebr. et antiq. et grecum et Ieron. s. vel serpentis) Clementina
sub labiis eorum.3
3 eorum] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 139,5 IV

Custodi me Domine
de manu peccatoris ¦
et4* ab hominibus iniquis
4 et Ps-GG V* D30 ²) ΩS T79 Ed1530 Clementina ] om. D30 * Rusch Weber
eripe me.
Numérotation du verset Ps. 139,V 

Qui
cogitaverunt supplantare gressus meos ¦
Numérotation du verset Ps. 139,6 

absconderunt superbi laqueum mihi.
Numérotation du verset Ps. 139,VI 

Et funes
extenderunt in laqueum ¦ iuxta
iter scandalum
posuerunt mihi.
Numérotation du verset Ps. 139,7 VII

Dixi Domino
Deus meus es tu ¦ exaudi Domine
vocem deprecationis mee.
Numérotation du verset Ps. 139,8 VIII

Domine Domine virtus salutis mee ¦ obumbrasti super caput meum5 in die belli.
5 meum D30 Rusch Weber ] om. T79 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 139,9 IX

Non6 tradas me7 Domine a8 desiderio meo
6 Non Ps-G D30 T79 Rusch] Ne Ps-G (K*) Clementina cum Ps-R |
7 me Ps-G ( G ² K² V) D30 Ω T79 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G |
8 a Ps-G (V D) D30 Ω T79 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R LXX] om. Ps-G (I*), Cor2 (antiq. non habent A nec ipse Hieron. sed ponit ibi DESIDERIA, tamen grecus habet) |
peccatori ¦ cogitaverunt
contra me, ne derelinquas me ne forte exaltentur9*.
9 ne derelinquas me D30 T79 ] om. Rusch (hapax) | exaltentur] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 139,10 X

Caput10 circuitus eorum ¦
10 Caput] Cadent cacogr. T79
labor labiorum ipsorum operiet eos.
Numérotation du verset Ps. 139,11 XI

Cadent super eos
carbones ¦
in ignem11
11 ignem Ps-G (R M ² Φ G ΨB V D edd. ) D30 Ω T79 Rusch Clementina cum Ps-R ] igne Ps-G
deicies eos
in miseriis
non subsistent.
Numérotation du verset Ps. 139,12 XII

Vir linguosus
non dirigetur in terra ¦
virum iniustum mala capient in interitu.
Numérotation du verset Ps. 139,13 XIII

Cognovi
quia faciet
Dominus iudicium inopis ¦
et vindictam
pauperum.
Numérotation du verset Ps. 139,14 XIV

Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo ¦
et12 habitabunt recti cum vultu tuo.
12 et Ps-G ( M Q² W U ΨB² D) D30 Ω Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 (hebr. et antiq. non interponunt) Ps-G

Psalmus 139

Numérotation du verset Ps. 139,1 
A In finem
A ¶Codd. : (Ps. 139) D30 T79 Rusch Ps-G | David] + Vox Christi est D30
interl.| Christum
Psalmus
interl.| dirigens
David.
interl.| est
interl.| Ecclesie que hic loquitur
marg.| IN  FINEM  PSALMUS  DAVID. AUGUSTINUS. Conquestio gemitus oratio corporis Christi inter malos constituti nondum habentis in re sed in spe bonum ubi est plena exultatio.
marg.| Monet ut contra mala seculi Deum oremus.
marg.| CASSIODORUS. Prius proponit qui hostes que mala monent opponens eis preces. Secundo dicit quod auxilium habeat contra mala ibi : dixi Domino. Tertio que sint mala inimicorum aperit ibi : caput. Ecclesia ergo inter malos laborans clamat.
Numérotation du verset Ps. 139,2 
I
Eripe me Domine ab homine malo ¦
interl.| AUGUSTINUS. non ab uno sed a toto genere cum principe diabolo qui homo dicitur in figura unde inimicus homo hoc fecit qui superseminavit zizania et vir quia fortis ad nocendum.
a viro iniquo
interl.| quia nocet. AUGUSTINUS. omnia malus nocet
marg.| A VIRO  INIQUO. AUGUSTINUS. Iniquus est qui nocet unde cum dixisset ab homine malo quasi exponens subiunxit a viri iniquo significare volens quod omnis malus iniquus quia vel sibi vel alii nocet. Et alii quidem nocet vel mox ut malus est vel postea. Sunt enim quidam mali qui non videntur iniqui quia non sunt sevi non asperi non persequentes et pressuras hominibus facientes sed tamen luxuriosi ebriosi voluptatibus dediti qui et si aliis nocere non videntur sibi tamen nocent et ita non sunt innocentes. Innocens enim est qui nec sibi nec alii nocet. Si quis tamen alte consideret etiam aliis nocet saltem exemplo quia vivit tecum et ad id quod agit invitat postea vero nocebit etiam opere cum enim que habet voluptuose vivendo consumpserit postea rapit aliis quod effundere possit. Ex voluptate ergo et luxuria quibus aliis nocere non videbatur procedit quo te pungat. Sicut spine in radice lenes sed inde procedit quod pungit. Incendatur ergo radix et non est unde procedat spina. Ita dum quis voluptuose vivit nulli nocere videtur sed post rapit quod effundat. Corrigatur ergo voluptas tamquam radix et rapina non nascetur.
interl.| eripe a populo malorum et maxime ab his
interl.| facilius vitaretur aperta inimicitia quam occulta quia «nulla pestis efficacior quam familiaris inimicus»a.
a Boethius, De consolatione, 3, prosa 5, linea 36.
Numérotation du verset Ps. 139,3 
II
Qui cogitaverunt iniquitates in corde ¦
interl.| et si non in labiis bona
marg.| QUI  COGITAVERUNT. Qualiter mali persequuntur exequitur impugnant enim bonos tribus modis scilicet lingua manu et corde. Et de corde premittit dicens. Qui cogitaverunt. Quasi diceret : Eripe me a populo malorum.
marg.| AUGUSTINUS. Qui et si in labiis plerumque bona pretendant tamen cogitaverunt iniquitatem in corde.
tota die
interl.| continua letitia non lassata per moram
constituebant prelia.
interl.| bella semper de cordibus et si verba pacata
Numérotation du verset Ps. 139,4 
III
Acuerunt
interl.| verba nequitie sue polierunt
marg.| ACUERUNT. Qualiter in lingua persequantur ostendit.
linguas suas1
1 linguas suas Ps-G ( L M ² V D ) ΩS Rusch Clementina cum Ps-R ] linguam suam D30 Cor2 (secundum hebr. et antiq. et grecum et Ieron. ) T79 Ps-G
interl.| impugnant corde, lingua, manu
sicut serpentes2 : venenum aspidum
2 serpentes Cor2 (secundum hebr. et antiq. et grecum et Ieron.) Ps-G ( plerique codd. et edd. ) T79 Rusch ] serpentis Ps-G ( M* Q ² W U ) Cor2 (secundum hebr. et antiq. et grecum et Ieron. s. vel serpentis) Clementina
interl.| insanabile
marg.| SICUT  SERPENTES. AUGUSTINUS. In serpente est astutia et dolus nocendi. Ideo et serpit non habens pedes ut non audiatur cum venit lenis est eius tractus sed non rectus sic mali serpunt ad nocendum sub leni tractu habentes occultum venenum unde subdit venenum aspidum sub labiis eorum.
sub labiis eorum.3
3 eorum] + diapsalma Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. In labiis aliud habent
Numérotation du verset Ps. 139,5 
IV
Custodi me Domine
interl.| CASSIODORUS. quia validus est ad nocendum, unde princeps mundi dicitur
marg.| custodi me de persecutione que fit manu id est opere subdit.
marg.| CASSIODORUS. Custodi me quia per multa fallit que nequit precavere.
de manu peccatoris ¦
interl.| diaboli
et4* ab hominibus iniquis
4 et Ps-GG V* D30 ²) ΩS T79 Ed1455 Ed1530 Clementina ] om. D30 * Rusch Weber
interl.| membris eius per quos conatur quod per se nequit
eripe me.
interl.| ut non noceant
Numérotation du verset Ps. 139,V 
Qui
interl.| AUGUSTINUS. non dico ut non noceant in causis seculi sed in via Dei
cogitaverunt supplantare gressus meos ¦
interl.| vicinas vie Dei foveas parant
interl.| decipere a via Dei retrahere
Numérotation du verset Ps. 139,6 
absconderunt superbi laqueum mihi.
marg.| SUPERBI. AUGUSTINUS. Hoc nomine breviter totum corpus diaboli explicavit inde est quod et iustos se dicunt et nolunt confiteri. Omnis superbus et invidus est sicut diabolus qui invidit homini quod perdidit.
Numérotation du verset Ps. 139,VI 
Et funes
interl.| peccata sua que mihi suadent facere
marg.| ET  FUNES. AUGUSTINUS. Unde Isaias : «Ve his qui trahunt peccata sicut restem longam» quia addunt peccata peccatis ut qui defendit quod male agit et cum adulterio addit homicidium et pro illo veneficium producitur restis non de rectis sed tortis filis ut sit ei ; unde : «Ligentur pedes et manus et mittatur in tenebras exteriores».
extenderunt in laqueum ¦ iuxta
interl.| ubi
interl.| non in
iter scandalum
interl.| AUGUSTINUS. non exeas a via id est a preceptis Dei et non ruis in scandala
posuerunt mihi.
Numérotation du verset Ps. 139,7 
VII
Dixi Domino
interl.| illi homines et non mei
marg.| DIXI  DOMINO. AUGUSTINUS. Diapsalma. Secunda pars quod auxilium contra mala. Quasi diceret tot modis mali impugnant et quod est remedium inter tot et tanta mala dixi Domino Deus meus magna fiducia et si omnium Deus proprie tamen eorum qui eo fruuntur.
Deus meus es tu ¦ exaudi Domine
interl.| non aliud quero
vocem deprecationis mee.
interl.| deprecationes malorum sive voce quia sine vita id est affectu caritatis
marg.| EXAUDI  VOCEM. AUGUSTINUS. Vox hominum et animatorum sonus est ceterorum qui ergo precantur Deum et non de eo bene sentiunt sonum habent qui bene vocem que est vita et anima deprecationis. Talis dicit  DOMINE  DEUS id est verissime Domine non ut homines domini qui emunt saccello tu sanguine.
Numérotation du verset Ps. 139,8 
VIII
Domine Domine virtus salutis mee ¦ obumbrasti super caput meum5 in die belli.
5 meum D30 Rusch Weber ] om. T79 (hapax)
interl.| id est in pugna foris contra fictos intus contra legem membrorum gratia refrigerat
marg.| VIRTUS  SALUTIS. AUGUSTINUS. Qui das vires saluti mee videbat pericula mala abundantia pro quibus refrigescit caritas sed ut vidit solacium scilicet quod qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit perseverantia igitur ad virtutem pertinet quia ergo difficile est in longa via perseverare tu es virtus ut perseverando sim salvus. Et unde spero quod es virtus quia obumbrasti ad hoc valebit mihi obumbraculum ut estum non patiar a meipso a meo desiderio quo locus sit diabolo sine quo nihil facit quantumcumque seviat hostis.
Numérotation du verset Ps. 139,9 
IX
Non6 tradas me7 Domine a8 desiderio {t. 2 : Erfurt, f. 320rb ; facsim., p. 639b} meo
6 Non Ps-G D30 T79 Rusch] Ne Ps-G (K*) Clementina cum Ps-R
7 me Ps-G ( G ² K² V) D30 Ω T79 Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
8 a Ps-G (V D) D30 Ω T79 Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R LXX] om. Ps-G (I*), Cor2 (antiq. non habent a nec ipse Hieron. sed ponit ibi   desideria, tamen grecus habet)
interl.| tradidit illos Deus in desiderium cordis eorum
marg.| NON  TRADAS  ME. AUGUSTINUS. Diabolus proponit lucrum ut trahat te ad fraudem non habebis lucrum nisi fraudes lucrum esca est fraus laqueus quem ergo vincit desiderium esce cadit in laqueum sed estum desiderii temperat umbraculum Dei et nusquam est locus diabolo nisi ex tuo desiderio.
peccatori ¦ cogitaverunt
interl.| inimici
interl.| hoc ne fiat probabilis res sequitur ut sicut illi faciunt consilium in malum ita virtus Dei auxilium
contra me, ne derelinquas me ne forte exaltentur9*.
9 ne derelinquas me D30 T79 ] om. Rusch (hapax) | exaltentur] + diapsalma Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. quia seducto homine gaudet et triumphat diabolus et sui
Numérotation du verset Ps. 139,10 
X
Caput10 circuitus eorum ¦
10 Caput] Cadent cacogr. T79
interl.| caput eorum est circuitus id est diabolus qui numquam recte incedit et error et temporalia
marg.| CAPUT  CIRCUITUS.   diapsalma : tertia pars ubi dicit que sint mala inimicorum.
marg.| AUGUSTINUS. Quasi diceret me tegit umbra tua sed illos capit circuitus eorum mali eunt in gyrum erroris ubi iter sine fine huius circuitus superbia est caput quia initium omnis peccati superbia est. Et quia omnis superbus fictus et fictus mendax ideo subdit labor labiorum id est mendacium. Laborat enim qui fingit quid dicat veritas autem facile dicitur operiet proteget defendet vel de assertione superantur.
labor labiorum ipsorum operiet eos.
marg.| VEL  LABOR. CASSIODORUS. Id est falsa et mendax assertio eorum. Operiet eos quia de sua falsa assertione superantur.
Numérotation du verset Ps. 139,11 
XI
Cadent super eos
interl.| hic in terra antequam veniat ignis eternus
marg.| CADENT  SUPER  EOS. AUGUSTINUS. Vel carbones ignis in terra et deicies eos in hac mortali vita antequam veniet ignis eternus. Cadent super eos carbones ignis scilicet sancti qui ex mortuis resurgunt qui cum essent tenebre aliquando nunc autem lux in Domino qui cum alios accendunt alios deiciunt cum enim mali vident eos lucere invident eis sic et super eos cadunt unde apostolus aliis sumus odor vite in vitam aliis odor mortis in mortem.
carbones ¦
interl.| id est ardores concupiscentiarum cadent super eos id est conterent eos in hac vita et post seculum deicies eos in ignem eternum et sic illo involuti non subsistent
in ignem11
11 ignem Ps-G (R M ² Φ G ΨB V D edd. ) D30 Ω T79 Rusch Clementina cum Ps-R ] igne Ps-G
interl.| in illos carbones
deicies eos
interl.| permittes deici
in miseriis
interl.| huius seculi impatientes cadunt id est deficiunt quas boni patienter transeunt
non subsistent.
Numérotation du verset Ps. 139,12 
XII
Vir linguosus
interl.| cui voluptas est loqui nec attendit quid dicat
marg.| VIR  LINGUOSUS. AUGUSTINUS. Quisquis vult dirigi magis optet audire quam loqui. Sicut Iacobus ait : Sit omnis homo velox ad audiendum tardus ad loquendum. Perfectius esset omnes audire sponsum unde ait Ioannes. Amicus sponsi stat et audit et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Sed propter imperitos loqui aliquando est necesse ut doceantur. Qui semper docere desiderat semper vult imperitos habere quos doceat gaudium ergo sit taciturnitatis et sponsum audiendi in voluntate. Vox doctrine sit in necessitate et ita non erit vir linguosus qui numquam dirigitur. Intus a veritate audiendum est ut intremus in gaudium Domini. Quem enim delectat loquendo foras exire tumidus est et quia foris est quod amat mitterur in tenebras exteriores de interioribus ergo sit gaudium de exterioribus necessitas non voluntas.
non dirigetur in terra ¦
interl.| in hac vita
virum iniustum mala capient in interitu.
interl.| AUGUSTINUS. quasi diceret omnes volunt se abscondere a malo quod et boni fugiunt sed malum capit homines bonos non ad interitum et si patiantur quia modo et anima coronatur et in posterum caro reparabitur. Malos vero capit ad interitum quia in miseriis non subsistent
marg.| INIUSTUM  IN  INTERITUM. AUGUSTINUS. Quod non fit inopi qui si capitur malis non tamen in interitum flagellat Deus omnem filium quem recipit. Et licet boni modo sint afflicti tamen confitebuntur inter gravia quod laudabilius. Et habitabunt ideo nihil timetur in mundo.
Numérotation du verset Ps. 139,13 
XIII
Cognovi
interl.| quod illi non prevident
interl.| hec mala modo sed et de futuro
quia faciet
interl.| tandem et si non modo
Dominus iudicium inopis ¦
interl.| qui esurit querit pulsat
et vindictam
interl.| vel : causas |b
b Ps-α : causam.
pauperum.
Numérotation du verset Ps. 139,14 
XIV
Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo ¦
interl.| AUGUSTINUS. dum et causam eorum ages et iudicium facies confitebuntur nomini tuo quia nihil suis meritis tribuent sed tue misericordie et ita sunt recti qui enim ad se flectit cor torquet qui vero in Deum intendit dirigit et ideo ibi ei requies ubi cor habet
marg.| VERUMTAMEN. Conclusio psalmi ubi dicit quod si boni liberati sint et de inimicis vindicati non tamen sibi dant sed Deo unde et habitabunt cum eo.
et12 habitabunt recti cum vultu tuo.
12 et Ps-G ( M Q² W U ΨB² D) D30 Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Cor2 (hebr. et antiq. non interponunt) Ps-G
interl.| quibus male erat in vultu suo in cuius sudore panem ederunt
marg.| HABITABUNT  CUM  VULTU  TUO. Quia dum sicut est videbunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 139), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_139)

Notes :