Psalmus 149

Numérotation du verset Ps. 149,1 

¶Alleluia.1
¶Codd. : (Ps. 149) D14 D30 Δ (ω1 ) ΩS ΩP Rusch Ps-G (cum apparatu) , def. Ω F
1 Alleluia Ps-G D30 Rusch Clementina ] + Alleluia ΦRV F U D14, + Vox Christi D30
Numérotation du verset Ps. 149,I 

Cantate Domino canticum novum ¦
laus eius in ecclesia2 sanctorum.
2 ecclesia] ecclesiis W cum Ps-Moz X
Numérotation du verset Ps. 149,2 II

Letetur
Israel in eo qui fecit eum ¦
et filie3 Sion
3 filie Ps-GB*3 V D) D30 Δ Ω ΩP Rusch Ed1530 cum Ps-R (mult. codd.) ] filii Cor2 (hebr. et anti. et Hieron. habent FILII et grecus similiter) Ψ Ps-G Clementina
exultent in rege suo.
Numérotation du verset Ps. 149,3 III

Laudent nomen eius in choro ¦
in tympano
et psalterio psallant ei.
Numérotation du verset Ps. 149,4 IV

Quia beneplacitum est Domino in populo suo4 ¦
4populo suo] beneplacito populi sui D14 tantum
et exaltavit5*
5exaltavit Ps-G (V*) ΩP ΩS Clementina (Ed1592*) cum Ps-R ] exaltabit Hi D14 D30 Fi179 ω1 Ed1455 Ps-G , exultabit , exultavit Rusch
mansuetos in salutem6.
6 salutem Ps-G ( plerique codd. et edd.) D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] salute Ps-G (R M ΦRV U) cum LXX Ps-α Ps-γ
Numérotation du verset Ps. 149,5 V

Exultabunt sancti
in gloria ¦
letabuntur in cubilibus suis.
Numérotation du verset Ps. 149,6 VI

Exultationes7* Dei
7 Exultationes Cor2 (anti.) plerique codd. et edd., F² U Fi179 D14 D30 Δ ΩS Ed1455 cum Ps-R ] Exultatione F*, Exaltationes Cor2 (hebr. et grecus) R Clementina cum hebr. LXX Ps-α Ps-γ Ps-ς Ps-H
in gutture8
8 gutture] guttur K* ΨB*
eorum ¦ et gladii
ancipites
in manibus eorum.
Numérotation du verset Ps. 149,7 VII

Ad faciendam vindictam in nationibus ¦
increpationes9
9 increpationes] increpationem F Ψ cum Ps-H
in populis.
Numérotation du verset Ps. 149,8 VIII

Ad alligandos reges eorum in10 compedibus ¦
10 in] om. F*
et nobiles eorum in manicis11
11 manicis] vinculis F* cum Ps-R
ferreis.
Numérotation du verset Ps. 149,9 IX

Ut faciant in eis iudicium conscriptum ¦
gloria hec est omnibus sanctis eius12.
12 eius] + Alleluia Ed1455 Clementina cum hebr. Ps-H

Psalmus 149

Numérotation du verset Ps. 149,1 
AAlleluia.1
1 Alleluia Ps-G D30 Rusch Ed1455 Clementina ] + Alleluia ΦRV F U D14, + Vox Christi D30
marg.| ALLELUIA. CASSIODORUS. Post omnes creaturas quas in precedenti psalmo monuit laudare Deum eo quod ab ipso create sunt hic proprius et specialius Israel invitat ad novum canticum pro novitate sibi facta que mirabilior est Dei operatio hec est sanctificatio Israel per quam de veteri factus est novus.
marg.| CASSIODORUS. Primo multis modis monet laudare regem qui eis benevolus et beneficus. Secundo agit de gaudiis sanctorum ibi : exultabunt.
Numérotation du verset Ps. 149,I 
Cantate Domino canticum novum ¦
interl.| de mysterio redemptionis et promissione eternitatis
marg.| CANTICUM  NOVUM. AUGUSTINUS. Qui vult cantare hoc canticum diligat eterna ut fiat novus. Vetus enim homo vetus canticum cantat de terrenis. Novus homo novum cantat de spiritualibus. Canticum scilicet pacis canticum caritatis et iocunditatis. Quisquis enim sequitur veterem animositatem non novam caritatem novum canticum non cantat.
laus eius in ecclesia2 sanctorum.
2 ecclesia] ecclesiis W cum Ps-Moz X
interl.| CASSIODORUS. hec laus non ubicumque non a quibuscumque sed in Ecclesia catholica vel in futura Hierusalem
marg.| LAUS  EIUS  IN  ECCLESIA. Hic ubi et a quibus cantiri debeat hoc canticum determinat.
Numérotation du verset Ps. 149,2 
II
Letetur
interl.| licet hic multa patiatur
Israel in eo qui fecit eum ¦
interl.| etiam secundo ut sit Israel
et filie3 Sion
3 filie Ps-GB*3 V D) D30 Δ Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 cum Ps-R (mult. codd.) ] filii Cor2 (hebr. et anti. et Hieron. habent filii et grecus similiter) Ψ Ps-G Clementina
interl.| vel : filii
interl.| idem sunt Israel et filie Sion
exultent in rege suo.
interl.| Christo quem tunc videbunt
marg.| IN  REGE  SUO. Id est in Christo qui est rex et sacerdos. AUGUSTINUS. Ut rex enim pugnavit pro nobis de cruce diabolum vincens ut sacerdos se pro nobis obtulit nihil inveniens in hominibus quod pro eis offerret.
Numérotation du verset Ps. 149,3 
III
Laudent nomen eius in choro ¦
interl.| qualiter
interl.| in unitate caritatis
interl.| concordia morum
marg.| IN  CHORO. CASSIODORUS. Quia nulla dispersio sed carissima unitas tunc exultatio erit de tympano et psalterio non ipsi actus.
in tympano
interl.| motrificatione carnis
interl.| spirituali operatione
Numérotation du verset Ps. 149,4 
IV
Quia beneplacitum est Domino in populo suo4 ¦
4populo suo] beneplacito populi sui D14 tantum
marg.| QUIA  BENEPLACITUM. CASSIODORUS. In prima conditione rerum legimus omnia placuisse Deo sed post mutatis qualitatibus et penitere et gaudere unde penitet me fecisse hominem. Et alibi : gaudebo super uno peccatore penitentiam agente. Secundum hoc dicit hic beneplacitum est Domino in populo cum peccata dimittit vel cum parem angelis faciet.
et exaltavit5*
5exaltavit Ps-G (V*) ΩP ΩS Clementina (Ed1592*) cum Ps-R ] exaltabit Hi D14 D30 Fi179 ω1 Ed1455 Ps-G , exultabit ω² , exultavit Rusch
interl.| vel : exaltabit
mansuetos in salutem6.
6 salutem Ps-G ( plerique codd. et edd.) D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] salute Ps-G (R M ΦRV U) cum LXX Ps-α Ps-γ
interl.| eternam
Numérotation du verset Ps. 149,5 
V
Exultabunt sancti
interl.| exultavit mansuetos et pro eo
marg.| EXULTABUNT. CASSIODORUS. Secunda pars ubi agit de gaudiis sanctorum et potestate.
in gloria ¦
interl.| in vindicta malorum.
interl.| CASSIODORUS. vindicta peccantium gloria est sanctorum
marg.| GLORIA. CASSIODORUS. Est bonorum actuum frequens laudatio de quibus iusti letantur in cubilibus id est in conscientia ideo quia habent tam bonum Dominum qui dat peccantibus gratiam et in meritis vitam eternam. Fatuus extra in fabulis hominum letatur sanctis hic modus gaudii est ut ad illum referantur bona qui dedit.
letabuntur in cubilibus suis.
interl.| intus in conscientia non extra in populari favore
Numérotation du verset Ps. 149,6 
VI
Exultationes7* Dei
7 Exultationes Cor2 (anti.) plerique codd. et edd., F² U Fi179 D14 D30 Δ ΩS Ed1455 cum Ps-R ] Exultatione F*, Exaltationes Cor2 (hebr. et grecus) R Clementina cum hebr. LXX Ps-α Ps-γ Ps-ς Ps-H
interl.| non sui
in gutture8
8 gutture] guttur K* ΨB*
interl.| id est lingua
eorum ¦ et gladii
interl.| sermo Christi
interl.| vel : framee |a
a Ps-α : « framee bisacute ».
ancipites
interl.| vel : bisacuti vel   bisacute |b
b Ps-α : « framee bisacute ».
interl.| ex veteri et novo
in manibus eorum.
interl.| potestate
interl.| ut dicant ubi velint et cui velint
marg.| EXULTATIONES  DEI. CASSIODORUS. Virtus Dei et potentia predicatur in gloria sanctorum.   in cubilibus in diversis mansionibus est gloria sanctorum. De quibus Dominus : In domo Patris mei mansiones multe sunt.   in gutture qui in corde et in lingua non desinunt laudare eum a quo eterna habent.   gladii potestatem verbi Dei accipientes cum Domino iudicabunt sedentes super duodecim sedes et tunc vere fiet vindicta et increpatio in populis tunc reges terre ligabuntur unde non sit liberum exire.   et nobiles . Ferent ferrea vincula ut gravia ad portandum et que non possunt rumpi et sic fiet iudicium conscriptum id est ab angelis comprobatum. De quo apostolus : «Nescitis quia angelos iudicabimus» et, ne putes solos apostolos iudicare, addit :   gloria hec scilicet potestas iudicii   est omnibus sanctis eius, id est perfectis qui pro Christo omnia terrena reliquerunt.
marg.| AUGUSTINUS. Exultationes Dei in gutture . Sic enim letantur in cubilibus et faucibus id est in corde et lingua ut non sibi tribuant quod boni sunt sed Deo a quo acceperunt quod sunt et sperant id quod nondum sunt.
Numérotation du verset Ps. 149,7 
VII
Ad faciendam vindictam in nationibus ¦
interl.| ut occidant peccatores illo gladio bisacuto. Secundum illud : ego occidam et vivere faciam
increpationes9
9 increpationes] increpationem F Ψ cum Ps-H
interl.| vel obiurgationes
interl.| ne putes sanguinem fundi subdit
in populis.
Numérotation du verset Ps. 149,8 
VIII
Ad alligandos reges eorum in10 compedibus ¦
10 in] om. F*
interl.| preceptis Dei
et nobiles eorum in manicis11
11 manicis] vinculis F* cum Ps-R
interl.| vel : vinculis c
c Ps-R
interl.| id est Dei mandatis
interl.| ut quod Deus coniunxit homo non separat. Et item alligatus es uxori noli querere solutionem
ferreis.
interl.| quia dura sunt vincula hoc est iudicium quod faciunt sancti per omnes gentes
marg.| AD  ALLIGANDOS  REGES etc. His vinculis mandatorum et preceptorum Dei ligantur gentium reges et nobiles seculi ab infirmis et contemptibilibus huius mundi quos elegit Dominus ut fortia queque confunderet ipsoque implevit Spiritu Sancto. Et dedit eis frameas bisacutas ut ad Christi timorem nobilium corda converterent et seculari nobilitate contempta paupertatem eligerent et nobilitatem in Christo. Voluit enim prodesse imperatori de piscatore non piscatori de imperatore.  AUGUSTINUS per hos ligat reges et nobiles in vinculis ferreis ne progrederentur ad illicita.
Numérotation du verset Ps. 149,9 
IX
Ut faciant in eis iudicium conscriptum ¦
interl.| ad hoc habent gladios in manibus
marg.| IUDICIUM  CONSCRIPTUM. AUGUSTINUS. A patribus sancitum ista antea scripta sunt et modo complentur. Legebantur enim aliquando nec fiebant modo fiunt et concludit ita per omnes gentes. Hoc agunt sancti, sic gloriantur, sic exultant in   gloria sic cantant   canticum novum, sic dicunt Alleluia corde ore vita.
gloria hec est omnibus {t. 2 : Erfurt, f. 325vb ; facsim., p. 650b} sanctis eius12.
12 eius] + Alleluia Ed1455 Clementina cum hebr. Ps-H
interl.| et ita consequentur eternam gloriam



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 149), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/02/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_149)

Notes :