Glossa ordinaria

Psalmus 15

Numérotation du verset Ps. 15,1 

¶ Tituli inscriptio1 ipsi2 David. 3
¶Codd. : (Ps. 15) D30 ΩP ΩM (156vb-157rb) ΩS (259vb-260ra) ΩX (222vb) P15205 (23rb-24va) P1076 P10489 (29r-30r) ω 1 (71vb) ω² (118rb-va) Rusch Ps-G , def. C.
1 Tituli inscriptio Ps-G Rusch ] Tituli scribtio Amiatinus D14, titulus scriptio ΦV, In ( om. M ) tituli inscriptione W M D30 cum HIERONYMUS, comm. p. 25 |
2 ipsi] om. L Mcum Ps-δ Ps-Moz x Hier. |
3 David] + vox Christi ad Patrem D30 , + vox ecclesie confitentium Christo Valic24 |
Numérotation du verset Ps. 15,I 

Conserva me Domine
quoniam speravi in te4* :
4 speravi in te Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP] in te speravi Ps-G (R I L) Valic24 Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 15,2 

Dixi
Domino Deus5 meus
5 Deus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] Dominus Ps-G (R F)
es tu,
quoniam bonorum meorum non eges.
Numérotation du verset Ps. 15,3 II

Sanctis qui sunt in terra eius6 :
6 Sanctis Ps-G ΩP] Sancti Ps-R | sunt - in terra eius Ps-G Od D30 ΩP] inv. Rusch (hapax) , in terra sunt eius Valic24 Ps-R
mirificavit7 omnes voluntates meas in eis.
7 mirificavit Ps-G D30 ΩP Ps-R] mirificabit Ps-G (Q² ΦRG) Ps-R (D), + mihi Ps-G , mirificavi Ps-R (Q² U) Ps-Moz C
Numérotation du verset Ps. 15,4 III

Multiplicate sunt
infirmitates eorum ¦ postea
acceleraverunt.
Numérotation du verset Ps. 15,IV 

Non congregabo
conventicula eorum
de sanguinibus ¦ nec memor ero nominum eorum
per labia mea.
Numérotation du verset Ps. 15,5 V

Dominus
pars hereditatis mee
et calicis mei ¦
tu es
qui restitues hereditatem meam mihi.
Numérotation du verset Ps. 15,6 VI

Funes
ceciderunt
mihi in preclaris ¦
etenim hereditas mea preclara est mihi.
Numérotation du verset Ps. 15,7 VII

Benedicam Dominum8
8 Dominum ΩP Rusch ] Domino Ps-G
qui tribuit mihi intellectum ¦
insuper
et usque ad noctem
increpuerunt9
9 increpuerunt ΩP Rusch ] increpaverunt Ps-G
me renes mei.
Numérotation du verset Ps. 15,8 VIII

Providebam Dominum
in conspectu meo semper ¦ quoniam a dextris est mihi nec10 commovear.
10 nec Ps-GRP K* D) Valic24 (interl.) ΩP Rusch ] ne Ps-G Valic24 D30
Numérotation du verset Ps. 15,9 IX

Propter hoc
letatum est cor meum et exultabit11 lingua mea ¦ insuper
11 exultabit Ps-GRG ΨB) Rusch ] exultavit Ps-G Valic24 D30 ΩP
et caro mea requiescet in spe.
Numérotation du verset Ps. 15,10 X

Quoniam non derelinques
animam meam
in inferno ¦ nec12 dabis sanctum tuum
12 nec Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] non Ps-G
videre corruptionem.
Numérotation du verset Ps. 15,XI 

Notas mihi
fecisti vias
vite
adimplebis me
letitia cum vultu tuo ¦ delectationes13
13 delectationes ΩP etc delectatio Ps-G
in dextera tua
usque in finem.

Psalmus 15

Numérotation du verset Ps. 15,1 
A Tituli inscriptio1 ipsi2 David. 3
A ¶Codd. : (Ps. 15) D14 D30 ΩP ΩM (156vb-157rb) ΩS (259vb-260ra) ΩX (222vb) P15205 (23rb-24va) P1076 P10489 (29r-30r) ω 1 (71vb) ω² (118rb-va) Rusch Ps-G , def. C.
1 Tituli inscriptio Ps-G Rusch ] Tituli scribtio Amiatinus D14, titulus scriptio ΦV, In ( om. M ) tituli inscriptione W M D30 cum Hieronymus, comm. p. 25
2 ipsi] om. L M cum Ps-δ Ps-Moz x Hier.
3 David] + vox Christi ad Patrem D30 , + vox ecclesie confitentium Christo Valic24
interl.| sicut in arcu triumphali
marg.| TITULI. CASSIODORUS. Hic titulus de evangelio non de Veteri Testamento sumitur. Quod titulus notavit, id est victoria et regnum. Convenit Christo quod hic agitur.
marg.| AUGUSTINUS. Christus secundum hominem hic loquitur, de quo titulus regalis in passione eminuit : « Iesus Nazarenus rex Iudeorum ».
marg.| CONSERVA. Psalmus secundus qui breviter de passione et resurrectione, primo unam hominis naturam Christus ostendens petit se servari dicens omnia que pertulit ad gloriam hereditatis sue perducta.
Numérotation du verset Ps. 15,I 
Conserva me Domine
interl.| inter pericula
interl.| et debes
quoniam speravi in te4* :
4 speravi in te Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP] in te speravi Ps-G (R I L) Valic24 Rusch cum Ps-R
interl.| non in me
interl.| ecce meritum quo servari debeo
Numérotation du verset Ps. 15,2 
Dixi
interl.| speravi
interl.| quia vel et
interl.| non labiis sed cordis affectu
Domino Deus5 meus
5 Deus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] Dominus Ps-G (R F)
interl.| id est mei hominis
es tu,
interl.| vere Deus
quoniam bonorum meorum non eges.
interl.| AUGUSTINUS. Bonis meis non exspectas beatus fieri
marg.| BONO  MEORUM  NON  EGES. CASSIODORUS. Si Christi hominis bonis non eget Deus sed ab ipso habet omnia, destruitur arrogantia hominum et heresis Pelagianorum qui putant aliquid boni suis viribus fieri.
Numérotation du verset Ps. 15,3 
II
Sanctis qui sunt in terra eius6 :
6 Sanctis Ps-G ΩP] Sancti Ps-R | sunt - in terra eius Ps-G Od D30 ΩP] inv. Rusch (hapax) , in terra sunt eius Valic24 Ps-R
interl.| non maledictionis sed cui benedicitur
marg.| SANCTIS  QUI. CASSIODORUS. Exposuit iam Christus qualiter oravit narrat nunc que bona fecit illi Deus.
marg.| AUGUSTINUS. Qui in terra viventium spem suam fixerunt, que est eis ancora in fluctibus seculi, miras fecit omnes voluntates meas in provectu eorum in quo senserunt quid eis profuit, et humilitas ut morerer, et potentia ut resurgerem.
mirificavit7 omnes voluntates meas in eis.
7 mirificavit Ps-G D30 ΩP Ps-R] mirificabit Ps-G (Q² ΦRG) Ps-R (D), + mihi Ps-G , mirificavi Ps-R (Q² U) Ps-Moz C
interl.| completas plantatas vel in eis id est inter eos qui hec viderunt et intellexerunt
interl.| AUGUSTINUS. Christus dicit voluntatem moriendi et resurgendi
marg.| MIRIFICAVIT. CASSIODORUS. Quasi hec dixi Domino. Dominus autem   mirificavit id est fecit miras   voluntates . He sunt mire dum eis obedientes fiunt de terrenis celestes.
Numérotation du verset Ps. 15,4 
III
interl.| Sed prius
Multiplicate sunt
interl.| AUGUSTINUS. Non ad perniciem sed ut ad medicum accelerarent
marg.| MULTIPLICATE  SUNT. CASSIODORUS. Quasi mirificavit voluntates meas sanctis quibus per severitatem legis infirmitas carnalis multiplicata est ut gratiam Novi Testamenti desiderarent. Vel multiplicate salubri affectione Deo providente ut de exteriori afflictione intelligatur.
infirmitates eorum ¦ postea
interl.| sed non priori more
acceleraverunt.
Numérotation du verset Ps. 15,IV 
interl.| Quia
Non congregabo
interl.| AUGUSTINUS. Non erunt conventus eorum carnales nec de sanguinibus pecorum propitiatus congregabo eos quasi non secundum legalem ritum faciam eis
conventicula eorum
interl.| instituta
de sanguinibus ¦ nec memor ero nominum eorum
interl.| AUGUSTINUS. Id est antiquorum patrum sed spirituali mutatione obliviscentur quod fuerunt quia non iam dicentur peccatores inimici, vel homines, sed iusti fratres, filii Dei
marg.| NEC  MEMOR etc. Ut prius in Veteri Testamento quando specialiter designabat, vel populum ut hec dices filiis Israel. Vel personam ut Moysi. Vel8 tribum ut dic domui Beniamin domui Iude. Nunc autem non est distinctio personarum sed in omni gente qui timet Deum hic acceptus est illi.
8 Vel] Ve cacogr. Rusch
per labia mea.
interl.| loquens modo
marg.| PER  LABIA. CASSIODORUS. Propria vel per apostolos. Vel labia duo testamenta que in uno sono consonant quibus voluntates eius ostenduntur.
Numérotation du verset Ps. 15,5 
V
Dominus
interl.| Pater
interl.| quasi non ero memor sed potius habebunt mecum hereditatem ipsum Dominum
pars hereditatis mee
interl.| intransitive id est portio hereditaria mei et meorum
marg.| PARS  HEREDITATIS. AUGUSTINUS. Eligant alii alia quibus fruantur; pars autem mei et sanctorum Deus.
marg.| NON  CONGREGABO  DE  SANGUINIBUS, fundentes {t. 2 : Erfurt, f. 236va ; facsim., p. 472a} sanguinem, sed qui Deum eligunt partem.  TU  ES  QUI  RESTITUES, id est tu es Domine hereditas, tu restitutor eius.
marg.| CASSIODORUS. Vel Dominus est pars, id est portio, et premium hereditatis mee, id est sanctorum, ET  PARS  CALICIS  MEI, id est merces passionis. Hereditas enim ad gentes, calix ad passsionem pertinet qui bibitus dat resurre<ctionem>.
marg.| CASSIODORUS. Sed nemo se putet heredem nisi preclarus.
et calicis mei ¦
interl.| AUGUSTINUS. Bibant alii venena et mortiferas voluptates, ego et mei Deum
interl.| intransitive, id est calix meus
tu es
interl.| o Pater
qui {t. 2 : Erfurt, f. 236va ; facsim., p. 472a} restitues hereditatem meam mihi.
interl.| AUGUSTINUS. Non mihi quod amisi, sed meis in quibus ego sum, et cum quibus unum sum   restitues notitiam claritatis mee quam amiserunt, que erat apud te priusquam mundus fieret, vel lumen claritatis id est gloriam immortalitatis
Numérotation du verset Ps. 15,6 
VI
Funes
interl.| quasi restitues hereditatem que est preclara
interl.| id est limites possessionis mee in tuam claritatem
ceciderunt
interl.| quasi sorte ceciderunt, sicut possessio sacerdotum et levitarum Deus est
marg.| FUNES  CECIDERUNT quasi sorte in qua est divina electio ut et sors cecidit super Matthiam et quisque capit ad mensuram suam.
mihi in preclaris ¦
interl.| non omnibus sed videntibus in quibus ego
marg.| IN  PRECLARIS id est in sanctis.
etenim hereditas mea preclara est mihi.
interl.| quasi videntibus est preclara
Numérotation du verset Ps. 15,7 
VII
interl.| Ego autem
Benedicam Dominum9
9 Dominum ΩP Rusch ] Domino Ps-G
marg.| BENEDICAM  DOMINUM. CASSIODORUS. Gratias agit Patri de intellectu et passione in qua eo favente vincit, et de resurrectione et confessione, et hec sunt per que hareditas restituitur, ut sit rex Iudeorum ut titulus dicit.
qui tribuit mihi intellectum ¦
interl.| quo omnia sancta et vera vidit Christus
marg.| INTELLECTUM. AUGUSTINUS. quo hec hereditas videri et possideri potest.
insuper
interl.| iniuriis
marg.| insuper autem id est super intellectum.
et usque ad noctem
interl.| mortem
marg.| USQUE  AD  NOCTEM, id est «mortem, erudivit me inferior pars mea, carnis assumptio, ut experirer tenebras mortalitatis quas ille intellectus non habet»a, quia pro eis nec turbari nec deficere potuit.
a Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos (Ps. 15, 7), CCSL 38, p. 91 : «   Insuper autem et usque ad noctem emendauerunt me renes mei. Super intellectum autem usque ad mortem me erudiuit inferior pars mea, carnis assumtio; ut experirer tenebras mortalitatis, quas ille intellectus non habet ».
increpuerunt10
10 increpuerunt ΩP Rusch ] increpaverunt Ps-G
interl.| vel : erudierunt |b
b Ps-H
interl.| Iudei qui de Iuda unde ego
marg.| Increpuerunt iniuriis temptatione et passione.
interl.| per temptationes et passiones
me renes mei.
marg.| RENES. CASSIODORUS. Ex quibus secundum carnem exivi, scilicet parentela.
Numérotation du verset Ps. 15,8 
VIII
interl.| sed in his
Providebam Dominum
interl.| AUGUSTINUS. Non abstuli odium ab eo qui semper est providens qui in eum post ista temporalia recurrerunt
marg.| PROVIDEBAM  DOMINUM. CASSIODORUS. Hinc trahe exemplum quo peccata vitentur qui enim Deum semper acie mentis intuetur, non peccatis inclinatur.
in conspectu meo semper ¦ quoniam a dextris est mihi nec11 commovear.
11 nec Ps-GRP K* D) Valic24 (interl.) ΩP Rusch ] ne Ps-G Valic24 D30
interl.| AUGUSTINUS. Id est favet mihi ut in eo stabilis permaneam.
interl.| Ideo nihil sinisteri mihi prevalet
Numérotation du verset Ps. 15,9 
IX
Propter hoc
interl.| ideo etiam in cogitationibus et in verbis est exultatio
interl.| AUGUSTINUS. Plena est letitia et que corde hilari concipitur et alacri sermone profertur.
letatum est cor meum et exultabit12 lingua mea ¦ insuper
12 exultabit Ps-GRG ΨB) Rusch ] exultavit Ps-G Valic24 D30 ΩP
interl.| AUGUSTINUS. Non deficiet in interitu sed requiescet id est dormiet in spe resurrectionis.
et caro mea requiescet in spe.
marg.| INSUPER. AUGUSTINUS. Sicut suprac :   Insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei ut pro modo molestiarum sint, modo gaudia humanitatis celestia.
c Ps. 15, 7.
Numérotation du verset Ps. 15,10 
X
Quoniam non derelinques
interl.| communi more aliorum
animam meam
interl.| quam habeo ut verus homo
in inferno ¦ nec13 dabis sanctum tuum
13 nec Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] non Ps-G
interl.| corpus meum a te sanctificatum
videre corruptionem.
interl.| putrefactionem ; alibi dicit se pati corruptionem, id est vulnerationem, ibi scilicet :
interl.| «Que utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem»d
d Ps. 29, 10 ; cf. Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 25, 10), CCSL 97, lin. 200 : « Hic enim corruptionem, id est putrefactionem iuste negat fieri, que generaliter carnem uastat humanam » ; ibid., (Ps. 29, 10), CCSL 97, lin. 159 : « Ab ipsa enim parte dicitur : si descendero in corruptionem, id est ad putrefactionem, cui lege generali cuncta caro subiecta est; qualis erit spes fidelium, qui me sub triduana celeritate resurgere crediderunt ? »
marg.| QUONIAM  NON  DERELINQUES. AUGUSTINUS. In qua spe requiescet ? In hac quia nec anima in inferno dabitur nec corpus sanctum per que et alii sanctificandi sunt patieris corrumpi.
Numérotation du verset Ps. 15,XI 
interl.| Immo
Notas mihi
interl.| meis in quibus mihi
fecisti vias
interl.| per me
vite
interl.| humilitatis ut ad vitam redeant, unde per superbiam deciderant
adimplebis me
interl.| AUGUSTINUS. Ut ultra nihil desiderent cum facie ad faciem te viderint
letitia cum vultu tuo ¦ delectationes14
14 delectationes ΩP etc delectatio Ps-G
interl.| et interim sunt eis in itinere huius vite
marg.| DELECTATIONES. AUGUSTINUS. Delectatio est in favore tuo, in itinere huius vite perducens ad finem glorie conspectus tui.
in dextera tua
interl.| id est favore et propitiatione tua
usque in finem.
interl.| perfecte et eternaliter



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_15)

Notes :