Glossa ordinaria

Psalmus 68

Numérotation du verset Ps. 68,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps.68) D30 Ω M ΩF ΩX ΩP Δ (ω1 ) Rusch Ps-G
pro his qui commutabuntur
ipsi David1.
1 ipsi David ΩX] David Ps-G , psalmus David. Vox Christi cum pateretur D30
Numérotation du verset Ps. 68,2 I

Salvum me fac Deus ¦
quoniam intraverunt aque
usque ad animam meam.
Numérotation du verset Ps. 68,3 II

Infixus sum
in limo2 profundi ¦
2 limo D30 ΩF ΩP ΩX Δ P10489 Rusch ] limum Ps-G
et non est
substantia.
Numérotation du verset Ps. 68,III 

Veni
in altitudinem3 maris ¦
3 altitudinem D30 Δ ΩP Rusch ] altitudine ΩF ΩX ( ? macul. ) P10489² ( super ras. ), altitudines Ps-G
et tempestas demersit4* me.
4 demersit D30 ΩP Ps-G ] dimersit Rusch
Numérotation du verset Ps. 68,4 IV

Laboravi
clamans
rauce5 facte sunt fauces mee ¦ defecerunt oculi mei
5 rauce Ps-G D30 ΩX ω 1 P10489 Rusch ] sauce ω²
dum spero
in Deum meum6*.
6 Deum meum Ps-G D30 Δ ΩP ] Deo meo Rusch Ps-G | <divisio.> clamans+ Δ] clamans’ D30 ΩX
Numérotation du verset Ps. 68,5 V

Multiplicati sunt
super capillos capitis mei ¦
qui oderunt me gratis.
Numérotation du verset Ps. 68,VI 

Confortati sunt
qui
persecuti sunt7 me8 inimici mei iniuste ¦ 9
7 persecuti sunt Ps-G D30 ΩF ΩX Δ P10489 ] persecuntur ΦRGV Ω M cum Ps-R |
8 me] om. ΩF |
9 <divisio.> mei iniuste ¦ Δ ΩX] mei ¦ iniuste Ω M |
que non rapui tunc exsolvebam.
Numérotation du verset Ps. 68,6 VII

Deus
tu scis insipientiam meam ¦
et delicta mea
a te non sunt abscondita.
Numérotation du verset Ps. 68,7 VIII

Non erubescant
in me
qui exspectant
te Domine ¦ Domine virtutum.
Numérotation du verset Ps. 68,IX 

Non confundantur
super me ¦
qui querunt te Deus Israel.
Numérotation du verset Ps. 68,8 X

Quoniam
propter te sustinui opprobrium ¦
operuit
confusio faciem meam.
Numérotation du verset Ps. 68,9 XI

Extraneus factus sum
fratribus meis ¦
et peregrinus
filiis matris mee.
Numérotation du verset Ps. 68,10 XII

Quoniam zelus domus tue
comedit me ¦
et opprobria exprobrantium tibi
ceciderunt
super me.
Numérotation du verset Ps. 68,11 XIII

Et operui
in ieiunio
animam meam ¦
et factum est
in opprobrium mihi.
Numérotation du verset Ps. 68,12 XIV

Et posui vestimentum meum
cilicium ¦
et factus sum illis in parabolam.
Numérotation du verset Ps. 68,13 XV

Adversum me
loquebantur10 qui sedebant
10 loquebantur Ps-G (F² plerique codd. et edd.) D30 Ω M ΩF ΩX ΩP P10489 Ps- δ] exercebantur Ps-R Ps-G (R F* C I)
in porta ¦
et in me psallebant
qui bibebant
vinum.
Numérotation du verset Ps. 68,14 XVI

Ego vero
orationem meam
ad te Domine ¦ tempus beneplaciti Deus.
Numérotation du verset Ps. 68,XVII 

In multitudine misericordie tue
exaudi me ¦
in veritate salutis tue11.
11 tue2 Ω M ΩF ΩX] mee P10489
Numérotation du verset Ps. 68,15 XVIII

Eripe me
de luto
ut non infigar ¦
libera me12
12 libera me Ps-R Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Ω M ΩP ΩX ω 1 P10489 ] liberer Ps-γ Ps-G ( C I ) LXX , liberar Ps-G ( R* ) , libera Ps-G (R²)
ab his qui oderunt me
et de profundis13* aquarum.14
13 profundis Ps-δ Ps-G ΩP D30 ] profundo Ps-R Rusch |
14 <divisio.> infigar me ¦ ΩP |
Numérotation du verset Ps. 68,16 XIX

Non me demergat
tempestas aque
neque
absorbeat me profundum ¦ neque urgeat super me puteus os suum. 15
15 <divisio.> aque+ profundum ¦ ω 1] aque ¦… profundum Ω M ; aque ’… profundum ( finis linee ) ΩX, aque profundum ¦ ΩP
Numérotation du verset Ps. 68,17 XX

Exaudi me Domine
quoniam
benigna
est misericordia tua ¦ secundum multitudinem miserationum tuarum
respice in16 me.
16 in F² Q² D30 Ω M ΩF ΩX Δ P10489 Rusch plerique codd. et edd. cum. Ps-R LXX ] om. C Ps-G (R F* I Q*) Ed1455 Ed1530, ad me Ps-H
Numérotation du verset Ps. 68,18 XXI

Et
ne avertas17* faciem tuam a puero
17 avertas Ps-G D30 ΩF ΩP Δ P10489 Clementina ] auferas Rusch cum Ps-R
tuo ¦
quoniam tribulor
velociter
exaudi me.
Numérotation du verset Ps. 68,19 XXII

Intende anime mee
et libera eam ¦
propter inimicos meos eripe me. 18
18 <divisio.> mee… eam ¦ D30 ω 1 ΩP] mee ¦… eam Ω M ; mee ’… eam ¦ ΩX
Numérotation du verset Ps. 68,20 XXIII

Tu scis improperium meum
et19 confusionem meam ¦ 20
19 et Ps-G D30 Ω M ΩF ΩX Rusch ] om. P10489 |
20 meam] om. Ps-G | <divisio.> meum… meam ¦ Ω M ΩP ω 1] meum ’... meam ’ ΩX |
et reverentiam meam.
Numérotation du verset Ps. 68,21 XXIV

In conspectu tuo
sunt omnes qui tribulant me21 ¦ improperium22
21 tribulant me] tribulantes M* Q* ΦRGV Cor2 (anti. TRIBULANTES ME. Hec littera plus appropinquat hebreo qui habet ANGUSTIANTES ME vel ANGUSTIATORES MEI, et Ieronimo qui habet HOSTES MEI quam littera illa que habet QUI TRIBULANT ME ) |
22 improperium Rusch ] et praem. |
exspectavit cor meum
et miseriam.
Numérotation du verset Ps. 68,22 XXV

Et
sustinui
qui
simul contristaretur
et non fuit ¦ qui23 consolaretur24 et non inveni. 25
23 qui Ps-G (R M² G² ΨB V) Δ ΩF ΩS ΩX P10489 Rusch, cf. Ps-R ] et praem. Ps-G D30 Ω M ΩP Clementina |
24 consolaretur] + me Ps-G ( V ) |
25 contristaretur et non fuit ¦ qui consolaretur D30 Ω M ΩP ω 1] contristaretur ’ et non fuit qui consolaretur ’ ΩX |
Numérotation du verset Ps. 68,XXVI 

Et
dederunt in escam meam26 fel ¦
26 escam meam ω 1 ΩP Rusch ] esca mea Ps-G ( Q W Φ RGV K ) Cor2 (sic habet etiam Ieronimus) Ω M Ps-αδε Ps-Moz.
et in siti mea27
27 mea Ps-G D30 Rusch ] meo ΩP
potaverunt me aceto.
Numérotation du verset Ps. 68,23 XXVII

Fiat mensa
eorum
coram ipsis
in laqueum ¦
et in retributiones
et in scandalum.
Numérotation du verset Ps. 68,24 XXVIII

Obscurentur
oculi eorum ne videant ¦
et dorsum eorum
semper incurva.
Numérotation du verset Ps. 68,25 XXIX

Effunde
super eos
iram tuam ¦
et furor ire tue
comprehendat
eos.
Numérotation du verset Ps. 68,26 XXX

Fiat habitatio
eorum deserta ¦ et in tabernaculis eorum non sit qui
inhabitet.
Numérotation du verset Ps. 68,27 XXXI

Quoniam quem tu percussisti
persecuti sunt ¦ et super dolorem
vulnerum
eorum28
28 eorum ΩP] meorum Ps-G D30, om. ΩF
addiderunt.
Numérotation du verset Ps. 68,28 XXXII

Appone
iniquitatem
super iniquitatem eorum ¦ et non intrent
in iustitiam tuam29.
29 iustitiam tuam D30 Ω M ΩF ΩX ω 1 P10489 Rusch ] iustitia tua Ps-G ΩP
Numérotation du verset Ps. 68,29 XXXIII

Deleantur
de libro
viventium ¦
et cum iustis
non scribantur30.
30 scribantur D30 ΩF Rusch Ps-G ] scribentur ΩP
Numérotation du verset Ps. 68,30 XXXIV

Ego
sum pauper
et dolens ¦
salus tua Deus
suscepit me.
Numérotation du verset Ps. 68,31 XXXV

Laudabo nomen Dei
cum cantico ¦
et31 magnificabo eum
31 et Ps-R Ps-G ( F² I U* G* V D ) D30 Ω M ΩF Ω X P10489 ω 1 Rusch Ed1530 Clementina ] om. Ps-G Cor2 (grecus et anti. non interponunt ET sed Ieronimus cum hebr.)
in laude.
Numérotation du verset Ps. 68,32 XXXVI

Et
placebit Deo super vitulum
novellum ¦
cornua producentem
et ungulas. 32
32 <divisio.> Deo… novellum ¦ D30 ΩX ω 1] Deo ¦... novellum Ω M ¦
Numérotation du verset Ps. 68,33 XXXVII

Videant
pauperes
et letentur ¦
querite
Deum
et vivet anima vestra. 33
33 <divisio.> letentur ¦ Deum D30 ΩP] letentur ¦… Deum ’ ω 1, letentur ’… Deum ’ Ω M ; letentur ’… Deum ΩX
Numérotation du verset Ps. 68,34 XXXVIII

Quoniam exaudivit pauperes
Dominus ¦ et vinctos
suos
non despexit.
Numérotation du verset Ps. 68,35 XXXIX

Laudent illum celi
et terra ¦
mare
et omnia reptilia in eis.
Numérotation du verset Ps. 68,36 XL

Quoniam Deus salvam faciet
Sion ¦
et edificabuntur
civitates
Iude34.
34 Iude] Iudaeae Ps-G
Numérotation du verset Ps. 68,XLI 

Et
inhabitabunt
ibi ¦
et hereditate
acquirent eam.
Numérotation du verset Ps. 68,37 XLII

Et
semen servorum eius
possidebit35* eam ¦
35 possidebit Ps-R ( T² P Q R U X edd. ) Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Cor2 (Ieronimus) Ω M ΩF ΩP ΩX ω 1 P10489 Rusch ] possidebunt Ps-R Ps-G ( R I Q ΦRGV) LXX, possidebant Cor2 (secundum hebr. et anti. et grecum)
et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea.

Psalmus 68

Numérotation du verset Ps. 68,1 
A In finem
A ¶Codd. : (Ps.68) D30 Ω M ΩF ΩX ΩP P10489 Δ (ω1 ω² ) Rusch Ps-G
interl.| Christum
interl.| psalmus dirigens
marg.| IN  FINEM. AUGUSTINUS. Commutatus est ex forma Dei in deterius Adam in quo omnes moriuntur. Commutantur de malo fideles in bonum et de bono in melius in melius per gratiam in passione Christi qui transivit de mundo ad Patrem in quo et nos transire fecit de morte ad vitam de terra ad celum unde descendit ad eos qui ceciderant ut eos sublevaretuod est Pascha hebraice id est transitus. Grece vero pascha passionem significat. Pascha enim dicitur a patin id est pati secundum grecos.
marg.| CASSIODORUS. Quartus psalmus qui latius de passione et resurrectione.
marg.| CASSIODORUS. Agitur de causa commutionis id est pass<i>one Christi.
marg.| Hic loquitur Christus caput et corpus.
pro his qui commutabuntur
interl.| de mundo ad celum
ipsi David1.
1 ipsi David ΩX] David Ps-G , psalmus David. Vox Christi cum pateretur D30
interl.| Christo
Numérotation du verset Ps. 68,2 
I
Salvum me fac Deus ¦
marg.| SALVUM  ME  FAC. CASSIODORUS. Primo precatur salvus fieri quia multa patitur quantum ad se gratis sed quod alius rapuit ipse solvit.
marg.| CASSIODORUS. Hec est vox grani sinapis contempti dum in hortu obruitur, quod crescit in magnum olus, hoc fuscum et aspernabile prorsus. Sic et Christus de quo divimus eum non habentem speciem neque decorem sed tamen occupavit faciem terre factus mons magnus.
quoniam intraverunt aque
interl.| seditio et motus populi Iudeorum
marg.| AQUE. AUGUSTINUS. Id est turbe que prevaluerunt occidere Christum hoc dicendo in se transformat membra quibus amarus est transitus mortis per quem Christo coheremus et habet fel et acetum quod in passione Domino datum est ut clament ne cedant iniquitati timore mortis ultra quam non habent mali quid eis faciant.
usque ad animam meam.
interl.| tollendam||
Numérotation du verset Ps. 68,3 
II
Infixus sum
interl.| quasi tenuerunt me
interl.| corpore
in limo2 profundi ¦
2 limo D30 ΩF ΩP ΩX Δ P10489 Rusch ] limum Ps-G
interl.| Iudaice iniquitatis
interl.| CASSIODORUS. homo limus est sed cadendo a iustitia limus profundi est. AUGUSTINUS. cui persequenti qui non cedit commutatur de limo in aurum
marg.| IN  LIMO. Homo factus est de limo terre sed non de profundo sed per originalia et quotidiana peccata facti sunt homines limus profundi hi tales vero non substantia quia iam non a Deo facti sunt sed accessit. Vel non est mihi substantia id est virtus carnis evadendi passionem.
et non est
interl.| mihi
substantia.
interl.| non inveni quod feci
interl.| firmitas
interl.| status vite scilicet stabilitas
marg.| SUBSTANTIA. AUGUSTINUS. Dicuntur divitie et est :   non est mihi   substantia a, id est ad paupertatem veni, inde post   pauper et dolens ego sum b. Vel substantia dicitur illud quod est queque res. Fecit ergo Deus hominem substantiam scilicet naturaliter bonum sed quia non in eo remansit sed est in iniquitatem lapsus que non est substantia sed perversitas hominis non est substantia in qua infixus est Filius Dei quia in iniquitatem eorum infixus est. Et sic non est in eis substantia id est non inveni in eis quod feci.
a Ps. 68, 3.
b Ps. 68, 30
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 68,III 
Veni
interl.| ecce Ionas a ceto absorptus sed tertia die evomitus
marg.| VENI. AUGUSTINUS. Quia sponte. In altitudinem profundum insani populi.
in altitudinem3 maris ¦
3 altitudinem D30 Δ ΩP Rusch ] altitudine ΩF ΩX ( ? macul. ) P10489² ( super ras. ), altitudines Ps-G
interl.| in qua nos naufragabamur
et tempestas demersit4* me.
4 demersit D30 ΩP Ps-G ] dimersit Rusch
interl.| seditio transitorius impetus
interl.| voces inclamantium mortem
Numérotation du verset Ps. 68,4 
IV
Laboravi
interl.| tamen
interl.| quia non recipiebar
clamans
interl.| ad monendo eos
marg.| LABORAVI  CLAMANS. AUGUSTINUS. Diu clamavit. Ve vobis scribe et Pharisei ut rancus quantum ad illos quia non est ab eis intellectus.
marg.| CLAMANS. CASSIODORUS. Laborat si auditur non laborat cuius votum impletur.
rauce5 facte sunt fauces mee ¦ defecerunt oculi mei
5 rauce Ps-G D30 ΩX ω 1 P10489 Rusch ] sauce ω²
interl.| CASSIODORUS. discipuli desperaverunt vel quando mortuus
marg.| OCULI. CASSIODORUS. Ut oculi duorum in via non agnoscentium quibus factum est extra quod erat intra id est cecitas que in corde facta est et in oculis dixerunt enim. Sperabamus quod redempturus esset Israel.
marg.| AUGUSTINUS. Sed spem eis reddidit quando cicatrices palpandas obtulit quibus tactis. Thomas ad spem rediit clamans Deus meus et Dominus meus. Tetigit ergo formam servi et cognovit formam Dei. Ideo in lege dictum est. Non coques hedum in lacte matris id est apostolis adhuc teneris et infirmis non immittes passionem et mortem quia perditi fuissent.
dum spero
interl.| vel ab sperando
marg.| DUM  SPERO. CASSIODORUS. Causa subditur prestolor misericordiam non exoro potentiam.
in Deum meum6*.
6 Deum meum Ps-G D30 Δ ΩP ] Deo meo Rusch Ps-G | <divisio.> clamans+ Δ] clamans’ D30 ΩX
interl.| vel Deum meum 7
7 meum] scrips., vel praem. Rusch
Numérotation du verset Ps. 68,5 
V
Multiplicati sunt
interl.| qui oderunt etc.
interl.| ita ut et discipulus cum eis esset
marg.| MULTIPLICATI. AUGUSTINUS. Quod prius typice nunc in re aperte dicit.
super capillos capitis mei ¦
interl.| CASSIODORUS. capillis capitis comparat inimicos quia merito rasi sunt de Christo dum in Calvaria crucifixus est
marg.| SUPER  CAPILLOS pro infinito. Vel plures sunt his qui sunt ornatui.
qui oderunt me gratis.
interl.| sine causa
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 68,VI 
interl.| numerosi sunt et noxii
qui
interl.| etiam
persecuti sunt8 me9 inimici mei iniuste ¦ 10
8 persecuti sunt Ps-G D30 ΩF ΩX Δ P10489 ] persecuntur ΦRGV Ω M cum Ps-R
9 me] om. ΩF
10 <divisio.> mei iniuste ¦ Δ ΩX] mei ¦ iniuste Ω M
interl.| laus est in cause bonitate non in pene acerbitate. Causa enim facit martyrem non pena
que non rapui tunc exsolvebam.
interl.| hoc est gratis non peccavit et penas dedi
marg.| RAPUI. AUGUSTINUS. Rapere voluerunt divinitatem et perdiderunt felicitatem rapuit Adam presumens ut diabolus de divinitate.
Numérotation du verset Ps. 68,6 
VII
Deus
interl.| non rapui vel hoc ideo quia tibi placet
tu scis insipientiam meam ¦
interl.| id est meorum
interl.| quam mihi imputaverunt de morte et irrisione
marg.| DEUS  TU  SCIS. CASSIODORUS. Quia pro aliis sobvit precatur exspectantes antiquos et querentes alios scilicet modernos in se non frustrari cum tanta tam equinimitas ferat.
marg.| INSIPIENTIAM. AUGUSTINUS. Ex membris. Vel quod stultum est Dei sapientius est hominibus quod in me irriserunt qui sibi sapientes videbantur tu scisti quare fieret irrisio scilicet talis et mors.
marg.| AUGUSTINUS. Insipientiam quod mei ignari Dei hi sunt qui commutantur insapientes et iustos.
et delicta mea
interl.| que suscepi ad delendum non que admisi
a te non sunt abscondita.
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 68,7 
VIII
Non erubescant
interl.| frustrentur
marg.| NON  ERUBESCANT. AUGUSTINUS. Que solverit exponit hic ostendit quod superius de membris dixerat.
marg.| AUGUSTINUS. Non erubescant id est non dicatur eis ubi est Christus vester vel non prematur Ecclesia ut filii erubescant.
in me
interl.| moriente
qui exspectant
interl.| cum desiderio
marg.| QUI  EXSPECTANT CASSIODORUS. Quod oculis videre non potuerunt prophete et iusti ne ergo aliter eveniat quam Spiritus Sanctus per eos predixit. Sequitur Deus virtutum cui nihil impossibile.
te Domine ¦ Domine virtutum.
interl.| celestium vel terrestrium
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 68,IX 
Non confundantur
interl.| insultationibus
super me ¦
interl.| morientem
qui querunt te Deus Israel.
interl.| videntium Deum
marg.| DEUS  ISRAEL. AUGUSTINUS. Ut qui deitatem eius intueri possunt non seducantur infirmitate eius carnali.
Numérotation du verset Ps. 68,8 
X
Quoniam
interl.| merito non confundantur
interl.| non per culpa vel alia re
interl.| non est magnum sustinui sed propter te
propter te sustinui opprobrium ¦
interl.| in convitiis|B
B ¶Codd. : P106 Rusch
marg.| QUONIAM  PROPTER  TE. CASSIODORUS. Congregat in unum invidiam in Iudeos excitandam opprobrium in beelzebub #eicit demonia potator vorax.
operuit
interl.| ut videbatur
marg.| OPERUIT. Hoc solet evenire in bono laceratis qui solent tanto amplius ad tempus effici tristes quanto cognoscunt in se iniqua confingi.
confusio faciem meam.
interl.| consputam
Numérotation du verset Ps. 68,9 
XI
Extraneus factus sum
interl.| ut Ioseph
fratribus meis ¦
interl.| cognatione carnis
et peregrinus
interl.| unde hunc nescimus unde sit
marg.| PEREGRINUS vel hospes qui in domo ad tempus recipitur non ut frater carissimus quod eram.
filiis matris mee.
interl.| Synagoge
interl.| sed quare hoc
Numérotation du verset Ps. 68,10 
XII
Quoniam zelus domus tue
interl.| AUGUSTINUS. quia persecutus sum in illis iniquitates eorum dum flagellavi in templo male versantes
comedit me ¦
interl.| fuit mihi causa mortis
marg.| COMEDIT. me quando funiculo vendentes eieicit. Quid istum zelum sequitur subiungit.
et opprobria exprobrantium tibi
interl.| AUGUSTINUS. quicumque exprobrat Christo et Patri
ceciderunt
interl.| tandem
super me.
interl.| quia me invenerunt
marg.| ET  OPPROBRIA  EXPROBRIATIUM  TIBI  CECIDERUNT  SUPER. Quia increpati Iudei convitia quasi tela super eum miserunt ut nonne hic est filius Ioseph.
marg.| IMPROPERANTIUM  TIBI. Quando dixerunt numquid potest Deus parare mensam in deserto et isti sunt dii tui Israel unde nunc dicit eadem convicia cadere super se que olim exprobrabant ut ex consuetudine impia videas eos et non noviter hoc fecisse.
marg.| CONFUSIO  FACIEM. AUGUSTINUS. vel irreverentia id est impudentia quam oportet nos habere inter eos quibus displicet Christus ne erubescamus de eo.
marg.| ZELUS. CASSIODORUS. Cadunt super nos mala quando non possumus vitare illa ceciderunt igitur id est effectum habuerunt.
Numérotation du verset Ps. 68,11 
XIII
Et operui
interl.| CASSIODORUS. passio tristitie
in ieiunio
interl.| salutis eorum
marg.| ET  OPERUI  IN  IEIUNIO. AUGUSTINUS. Preelegi ieiunare potius quam fel et acetum accipere id est veteres et amaros qui non intrant in corpus eius.
marg.| CASSIODORUS. Et operui . Non exercui potentiam vindicando. Et factum est quod patuit in sputis.
animam meam ¦
interl.| voluntatem
et factum est
interl.| AUGUSTINUS. quia ab eis ieiunavi id est eis non consensi ideo insultant mihi
in opprobrium mihi.
marg.| IN  OPPROBRIUM. AUGUSTINUS. detrahentium et derisorum.
marg.| IN  IEIUNIO. AUGUSTINUS. Quia sicut esuriebat et sitiebat Christus eorum salutem et fidem ita et ieiunium Christi fuit quando defecerunt qui in eum crediderant.
interl.| quia
interl.| cur in opprobrium
Numérotation du verset Ps. 68,12 
XIV
Et posui vestimentum meum
interl.| vel tamen eos asperos volui esse vestimentum
marg.| ET  POSUI. AUGUSTINUS. Illis carnem opposui in qua sevirent et occului deitatem.
cilicium ¦
marg.| CILICIUM AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Mortalis caro ut de peccato damnaret peccatum.
marg.| CILICIUM lugubris caro ut quando flevit super Hierusalem et pro Lazaro.
et factus sum illis {t. 2 : Erfurt, f. 269vb ; facsim., p. 538b} in parabolam.
interl.| in similitudinem maledicti
marg.| IN  PARABOLAM. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. Irrisoriam ut cuilibet maledicendo dicerent sic tibi contingat ut crucifixo. Vel quia parabolas eos docebam unde vobis datum est nosse mysterium regni ceteris autem in parabolis et tunc adversum me etc.
Numérotation du verset Ps. 68,13 
XV
Adversum me
interl.| qui tibi hoc fecerunt
loquebantur11 qui sedebant
11 loquebantur Ps-G (F² plerique codd. et edd.) D30 Ω M ΩF ΩX ΩP P10489 Ps- δ] exercebantur Ps-R Ps-G (R F* C I)
interl.| habentes claves sapientie
marg.| QUI  SEDEBANT. CASSIODORUS. In porta sedent qui conventibus hominum sedula curiositate miscentur dicit ergo passionem suam Iudeorum esse fabulam ut nullus exiperetur qui huiusmodi locutionis esset alienus ; unde Cleophas aitc : «Tu solus peregrinus es in Hierusalem» etc.
c Lc. 24, 18.
in porta ¦
interl.| in publico
marg.| IN  PORTA. Civitatis ubi solent iudices sedere ad iudicandas causas id est in publico iudicio.
marg.| HIERONYMUS. Sicut scribe et Pharisei habentes clavem scientie sed nec intrantes nec alios intrare sinentes.
et in me psallebant
interl.| ecce in eum convertitur cantus qui prohibet vanos cantus
marg.| ET  IN  ME  PSALLEBANT. CASSIODORUS. De me aiebant in publicis conventibus et in conviviis psallebant irrisio mea erat psalterium.
qui bibebant
interl.| cum ego ieiunus
vinum.
interl.| erroris impietatis et superbie
interl.| dum ipsi ita insultarent
marg.| QUI  BIBEBANT  VINUM. AUGUSTINUS. Qui inebriantur temporali voluptate. Vel CASSIODORUS. In Deum probabili opere psallunt qui vinum spirituale bibunt.
Numérotation du verset Ps. 68,14 
XVI
Ego vero
interl.| dirigebam
marg.| EGO  VERO. CASSIODORUS. Predictis malis opposita est oratio pro parte sua ut dicamus non rixas sed orationes opponere iurgiis.
orationem meam
interl.| olim non corriguntur iniqui nihil restat nisi orare etiam pro ipsis
ad te Domine ¦ tempus beneplaciti Deus.
interl.| nunc est
interl.| gratie
interl.| exaudi quia
interl.| AUGUSTINUS. cum granum moritur surgit fructus
marg.| TEMPUS  BENEPLACITI. AUGUSTINUS. Ideo nunc est tempus beneplaciti et reconciliationis per incarnationem per sanguinem per mortem deinde quomodo hoc tempus provenerit exponit : In multitudine.
Numérotation du verset Ps. 68,XVII 
In multitudine misericordie tue
interl.| hoc tempus beneplaciti provenit
interl.| contra multitudinem iniquitatis nostre
interl.| ideo
exaudi me ¦
interl.| perfice in resurrectione
in veritate salutis tue12.
12 tue2 Ω M ΩF ΩX] mee P10489
interl.| CASSIODORUS. ut des salutem in resurrectione
interl.| sicut per prophetas promisisti
marg.| IN  VERITATE. AUGUSTINUS. Premisit de misericordia nunc subiungit de veritate quia universe vie misericordia et veritas misericordia dimittendo peccata veritas reddendo promissa.
Numérotation du verset Ps. 68,15 
XVIII
Eripe me
interl.| Christus ex infirmitate membrorum loquitur
interl.| in hoc audi
de luto
interl.| AUGUSTINUS. cui supra dixit se infixum corpore
ut non infigar ¦
interl.| non teneatur anima et si tenetur corpus
interl.| vel inheream
marg.| UT  NON  INFIGAR. AUGUSTINUS. Mente. Supra dixit infixum corpore dicitur hoc ex infirmitate membrorum de luto id est lutosis desideriis.
libera me13
13 libera me Ps-R Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Ω M ΩP ΩX ω 1 P10489 ] liberer Ps-γ Ps-G ( C I ) LXX , liberar Ps-G ( R* ) , libera Ps-G (R²)
interl.| exponit
interl.| in resurrectione
ab his qui oderunt me
interl.| hi sunt lutum
et de profundis14* aquarum.15
14 profundis Ps-δ Ps-G ΩP D30 ] profundo Ps-R Rusch
15 <divisio.> infigar me ¦ ΩP
DE PROFUNDO AQUARUM. CASSIODORUS. Iudei malignitate consilii profundi sunt seditionibus turbulenti.
Numérotation du verset Ps. 68,16 
XIX
Non me demergat
interl.| secundum spiritum supra mersus secundum carnem
interl.| irrecuperabiliter
tempestas aque
interl.| impetus Iudeorum
interl.| ut eam in profundum limi
neque
interl.| infernus
interl.| sic ut urgeat
absorbeat me profundum ¦ neque urgeat super me puteus os suum. 16
16 <divisio.> aque+ profundum ¦ ω 1] aque ¦… profundum Ω M ; aque ’… profundum ( finis linee ) ΩX, aque profundum ¦ ΩP
interl.| profunditas iniquitatis humane
interl.| infernus id est non sic absorbeat ut urgeat
marg.| PROFUNDUM. CASSIODORUS. Peccatorum quod deglutit animas unde peccator cum venerit in profundum peccatorum contem hec pericula membris ieus imminent.
marg.| NE  URGEAT. AUGUSTINUS. Et si cecidisti non claudit super te puteus os suum si non claudis tu os tuum sed confitere et dicd"de profundis clamavi ad Dominum" et evades. Claudit super illum qui in profundo contemnit a quo mortuo velut qui non sit perit confessio.
d Cf. Ps. 129, 1.
Numérotation du verset Ps. 68,17 
XX
Exaudi me Domine
marg.| EXAUDI  ME. CASSIODORUS. Periculis hominum expositis voce eorum precatur exaudi me Domine quia benigna misericordia non quia merui.
quoniam
interl.| hec est causa audiendi
benigna
interl.| vel suavis
interl.| non quia merui
interl.| suavis est misericordia tribulato ut panis esurienti
marg.| BENIGNA. AUGUSTINUS. Suavis est tribulato misericordia ut panis esurienti.
marg.| AUGUSTINUS. Venit tribulatio differt Deus subvenire ut moveat desiderium et fit dulce auxilium quod cum fit iam non est quo differat.
est misericordia tua ¦ secundum multitudinem miserationum tuarum
interl.| quibus peccata licet numerosa cedunt
interl.| non peccatorum meorum
respice in17 me.
17 in F² Q² D30 Ω M ΩF ΩX Δ P10489 Rusch plerique codd. et edd. cum. Ps-R LXX ] om. C Ps-G (R F* I Q*) Ed1455 Ed1530, ad me Ps-H
interl.| CASSIODORUS. non in peccata
Numérotation du verset Ps. 68,18 
XXI
Et
interl.| loquitur totus Christus
ne {t. 2 : Erfurt, f. 270ra ; facsim., p. 539ª} avertas18* faciem tuam a puero
18 avertas Ps-G D30 ΩF ΩP Δ P10489 Clementina ] auferas Rusch cum Ps-R
interl.| CASSIODORUS. a puritate
tuo ¦
interl.| Christo de quo : ecce puer meus quem elegi
marg.| A PUERO. AUGUSTINUS. Quolibet sancto parvo non superbo a quo superbiam tollit disciplina tribulationis.
quoniam tribulor
interl.| AUGUSTINUS. precessit afflictio mea sequatur misericordia tua
velociter
interl.| non est quo differas quoniam
exaudi me.
Numérotation du verset Ps. 68,19 
XXII
Intende anime mee
interl.| hoc ad occultam pertinet liberationem
et libera eam ¦
interl.| quod id est quam liberationem tu scis
propter inimicos meos eripe me. 19
19 <divisio.> mee… eam ¦ D30 ω 1 ΩP] mee ¦… eam Ω M ; mee ’… eam ¦ ΩX
marg.| PROPTER  INIMICOS. AUGUSTINUS. Ut confundantur liberatione mea. Vel ut convertantur quod si neutrum numquid non est liberandus sed est quedam liberatio occulta que propter sanctos fit ut septem fratres qui igne consumpti sunt cum matre hortante eos ne contra leges Dei hominibus consentirent. Est et alia liberatio manifesta propter inimicos vel puniendos vel etiam liberandos ut tres pueri de igne liberati sunt etiam corpore unde ipse Nabuchodonosor conversus Deum predicat.
marg.| AUGUSTINUS. Propter inimicos. Hoc ad apertam ut caro resurgat et ascendens Spiritum mittat unde inimici conversi sunt quibus non proderit si solam animam liberaveris.
Numérotation du verset Ps. 68,20 
XXIII
Tu scis improperium meum
interl.| verbis ut cum dicerent blasphemavit
marg.| TU  SCIS  IMPROPERIUM. AUGUSTINUS. Quia quare sint ista mihi tu nosti illi non norunt et quia ipsi in conspectu tuo sunt ista nescientes non poterunt confundi vel corrigi nisi manifeste eruas. Et ideo ait propter inimicos.
marg.| AUGUSTINUS. Tu scis improperium vel opprobrium etc. Opprobrium quod obiicit inimicus. Confusio est que mordet conscientiam. Verecundia quando et frons pro falsis erubescit hec omnia in corpore Christi. Obiicitur christianis nomen Christi. Fortibus ut Paulo gloria est. Qui dixit mihi autem absit gloriari nisi in cruce etc. Et alibi non enim erubesco evangelium. His ergo opprobrium tantum poterat obiici sed nec confusio sane menti nec verecundia fronti. Sed cum obiicitur quibusdam quod Christum occiderunt compuncti sunt mala conscientia et salubriter confusi ut possint dicere tu cognovisti confusionem. Quidam vero credunt sed confiteri erubescunt et hi commendantur Deo non ut sic eos relinquat sed adiuvando perficiat.
et20 confusionem meam ¦ 21
20 et Ps-G D30 Ω M ΩF ΩX Rusch ] om. P10489
21 meam] om. Ps-G | <divisio.> meum… meam ¦ Ω M ΩP ω 1] meum ’... meam ’ ΩX
interl.| que ex improperio
interl.| in passione
et reverentiam meam.
interl.| vel verecundiam
marg.| REVERENTIAM. AUGUSTINUS. Alii ignominiam ut alapas flagella et quod Pilato tamquam reus traditus est hec non pro suo reatu sed pro nobis sustinuit ut in talibus nos instrueret.
interl.| et
Numérotation du verset Ps. 68,21 
XXIV
In conspectu tuo
interl.| hec mihi inferunt et hoc in tui presentia et hoc est
marg.| IN  CONSPECTU  TUO. CASSIODORUS. Invidiam excitat contra eos ut tantum scelus presente Deo committerent.
sunt omnes qui tribulant me22 ¦ improperium23
22 tribulant me] tribulantes M* Q* ΦRGV Cor2 (anti. tribulantes me. Hec littera plus appropinquat hebreo qui habet   angustiantes me vel   angustiatores mei, et Ieronimo qui habet   hostes mei quam littera illa que habet   qui tribulant me )
23 improperium Rusch ] et praem. Ed1455
interl.| quod presciens vitare nollem
exspectavit cor meum
interl.| quia hec futura previdit et predixit et ad hoc venit
marg.| COR  MEUM. Quia voluntate sustinuit secundum illud desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum.
et miseriam.
interl.| que magis est crucifigentium quam ipse miserans dixit ignosce# illis quia nesciunt quid faciunt
Numérotation du verset Ps. 68,22 
XXV
Et
interl.| tunc
sustinui
interl.| sicut exspectavi et predixi ita impletum est
qui
interl.| HIERONYMUS. de tanta multitudine persecutorum
interl.| de persecutoribus sed leti scelus peregerunt
simul contristaretur
marg.| QUI  SIMUL  CONTRISTARETUR. AUGUSTINUS. Contristati sunt discipuli et mulieres que super eum flebant sed non simul carnaliter enim contristabantur de vita mortali que erat mutanda morte cum deberent cum eo tristari de ceteris qui medicum occidebant quod nemo tunc fecit.
et non fuit ¦ qui24 consolaretur25 et non inveni. 26
24 qui Ps-G (R M² G² ΨB V) Δ ΩF ΩS ΩX P10489 Rusch, cf. Ps-R ] et praem. Ps-G D30 Ω M ΩP Clementina
25 consolaretur] + me Ps-G ( V )
26 contristaretur et non fuit ¦ qui consolaretur D30 Ω M ΩP ω 1] contristaretur ’ et non fuit qui consolaretur ’ ΩX
interl.| qui proficit consolatur medicum
Numérotation du verset Ps. 68,XXVI 
Et
interl.| sed potius
dederunt in escam meam27 fel ¦
27 escam meam ω 1 ΩP Rusch ] esca mea Ps-G ( Q W Φ RGV K ) Cor2 (sic habet etiam Ieronimus) Ω M Ps-αδε Ps-Moz.
interl.| in eucharistiam se dant fellicos Iudei
marg.| ET  DEDERUNT  IN  ESCAM  MEAM  FEL. AUGUSTINUS. Quod non inveni simul tristes et consolantes hoc fuit mihi   fel amarum propter merorem. Acetum id est acidum propter vetustatem eorum. Legitur in evangelio fel ei oblatum sed in potu non in esca. Mystice ergo dicitur id est super escam suavem quam cum discipulis acceperat que est esca unitatis Christi iniecerunt   fel quod adhuc hodie facit et gravius peccat contemptor sedentis in celo quam qui crucifixit ambulantem in terra. Dant bibendum amarum potum qui male vivendo scandalum faciunt Ecclesie ut heretici. Gustavit Dominus docens et nos gustare id est pati tales sed non bibit quia non possunt tales in corpus eius recipi. Mystice ergo hoc predicitur sicut et mystice factum est in passione.
marg.| CASSIODORUS. Et dederunt . Hec est consummatio passionis cum dixisset sitio fel cum aceto obtulerunt hoc facto mores suos amarissimos indicantes.
et in siti mea28
28 mea Ps-G D30 Rusch ] meo ΩP
interl.| qua desideravi fidem
potaverunt me aceto.
interl.| veteri acredine
interl.| AUGUSTINUS. quia nisi vetustatem inveni
Numérotation du verset Ps. 68,23 
XXVII
Fiat mensa
interl.| fel et acetum
interl.| Scriptura
marg.| FIAT  MENSA. CCASSIODORUS. Prophetia contra adversarios.
marg.| AUGUSTINUS. Fiat mensa .   Mensa : Scriptura hanc Iudei habuerunt dum mandatum Dei coluerunt postquam a lege ieiuni sunt hec mensa coram ipsis gentibus data est ut gravius dolerent.
eorum
interl.| AUGUSTINUS. que eis prolata
coram ipsis
interl.| AUGUSTINUS. qualem laqueum mihi exhibuerunt dando mihi talem potum talis potus et laqueus sit illis
interl.| reprehensionis
marg.| IN  LAQUEUM ut qui littera legis alios stringebant in ea obligati caderent. In retributionem quia illis ablata et gentibus data. Malorum fuit retributio dum nolentes in ea epulari ab ea sunt exclusi. In scandalum quia deserentes pacis auctorem rixas sibi et prava opera concitant.
marg.| CORAM  IPSIS. AUGUSTINUS. Quia vident malum esse et tamen faciunt vivi descendentes in infernum unde etiam. Nisi Dominus esset in nobis for vivos deglu nos id est scientes se non debere consentite illis.
et in retributiones
interl.| quia sic tribuerunt
interl.| angustiarum
et in scandalum.
interl.| CASSIODORUS. ipsi sibi sunt scandalum
interl.| offendiculum
Numérotation du verset Ps. 68,24 
XXVIII
Obscurentur
interl.| quia noluerunt intendere
interl.| AUGUSTINUS. quasi quia sine causa non viderunt fiat eis non videre
oculi eorum ne videant ¦
interl.| agnoscant verum solem
marg.| OCULI. AUGUSTINUS. Doctores qui pereunt.
marg.| OBSCURENTUR. Id est lumen scientie perdant.
et dorsum eorum
interl.| hoc consequens de obscuratis oculis quia superna non vident de inferioribus #cogitarent
interl.| rationem vel mentem
marg.| ET  DORSUM. Eorum id est minores. Cum enim lumen scientie perdunt qui pereunt ad portanda peccatorum onera et ad appetenda terrena inclinantur sequentes vel dorsum mens eorundem. Semper hoc de illis qui non penittent.
semper incurva.
Numérotation du verset Ps. 68,25 
XXIX
Effunde
interl.| preterea exterius puniendi hic et in futuro
marg.| EFFUNDE. CASSIODORUS. Ut in morem fluminis sit copiosa.
super eos
interl.| ut obruat
iram tuam ¦
interl.| vindictam tuam
et furor ire tue
interl.| quando illud evenit quod timetur
comprehendat
interl.| hic persequitur ibi comprehenditur
eos.
interl.| quasi fugientes
marg.| COMPREHENDAT ut non liceat effugere.
Numérotation du verset Ps. 68,26 
XXX
Fiat habitatio
interl.| CASSIODORUS. domus private
marg.| FIAT  HABITATIO. AUGUSTINUS. Hoc iam in manifestato sicut supra liberetio non solum occulta cum dixit intende anime sed et aperta secundum corpus cum dixit propter inimicos meos eripe. Ita hic calamitates predicit occultas de quibus ante obscurentur oculi in cecitate mentis eorum et apertas unde modo fiat habitatio eorum deserta ut factum est modo cum perdiderunt locum et #gentes in quo superbierunt contra Deum.
eorum deserta ¦ et in tabernaculis eorum non sit qui
interl.| de numero eorum
inhabitet.
marg.| IN  TABERNACULIS CASSIODORUS. Templo et regio palatio ad hoc ponit inhabitare quod fit devote mentis affectu ad domos habitare quod fit corporea mansione.
interl.| quare hoc eis
Numérotation du verset Ps. 68,27 
XXXI
Quoniam quem tu percussisti
interl.| pro redemptione quasi quod Deus ad bonum illi exercent ad malum
interl.| mortalitate que est pena humani generis
marg.| TU  PERCUSSISTI CASSIODORUS. Non sua culpa   percussisti passione ad salutem gentium hoc illi crudeli voto impleverunt.
persecuti sunt ¦ et super dolorem
interl.| penam
interl.| id est super mortem quam intulerunt meis
marg.| et super dolorem qui erat pro perditione eorum.
vulnerum
interl.| peccatorum pro membris
eorum29
29 eorum ΩP] meorum Ps-G D30, om. ΩF
interl.| vel meorum
addiderunt.
interl.| custodes
interl.| persecutiones
marg.| ADDIDERUNT. Inferre mortem. Vel  SUPER  DOLOREM vulnerum meorum id est que mihi infixerant lancea et clavis.
marg.| ADDIDERUNT custodes sepulcri.
Numérotation du verset Ps. 68,28 
XXXII
Appone
interl.| HIERONYMUS. predicit fieri sicut iustum est premittti a Deo
interl.| et ideo
iniquitatem
interl.| vitium vitio vel iniquos filios iniquis patribus
marg.| APPONE  INIQUITATEM. AUGUSTINUS. Iniquitas eorum fuit ut hominem occiderunt et super hoc apposuit Deus ut Filium suum occiderent ut sicut servos premissos ita ipsum heredem.
super iniquitatem eorum ¦ et non intrent
interl.| viam vite
in iustitiam tuam30.
30 iustitiam tuam D30 Ω M ΩF ΩX ω 1 P10489 Rusch ] iustitia tua Ps-G ΩP
interl.| in tuam relicta sua qua est ex lege
Numérotation du verset Ps. 68,29 
XXXIII
Deleantur
interl.| secundum spem eorum
marg.| DELEANTUR. AUGUSTINUS. Quia scriptos se putant id est constet etiam ipsis non ibi esse illos unde cadent a latere tuo mille et decem millia a dextris tuis id est multi scandalizabuntur ex eo numero qui se sperabant sessuros tecum et staturos ad dexteram.
de libro
interl.| liber est notitia Dei
viventium ¦
interl.| veterum scilicet Abraham Isaac et Iacob
marg.| LIBRO  VIVENTIUM. CASSIODORUS. Notitia Dei qua predestinavit ad vitam quos prescivit conformes fieri imagini Filii sui. Non sic tamen accipiendum est tamquam in hoc libro aliquem scribat Deus quem postea deleat sed secundum spem illorum qui scriptos se putant.
et cum iustis
interl.| secundum equitatem
interl.| novis apostolis scilicet et aliis
interl.| hoc negatur illis qui non sunt ut ait titulus commutati
31 scribantur D30 ΩF Rusch Ps-G ] scribentur ΩP
Numérotation du verset Ps. 68,30 
XXXIV
Ego
interl.| autem totus Christus loquitur
sum pauper
interl.| beati pauperes
interl.| humilis
marg.| EGO  SUM  PAUPER. CASSIODORUS. Hic dispensationem incarnationis et sanctitatem propositi exponit dicens quis finis passionis.
et dolens ¦
interl.| beati qui lugent
interl.| in passione
marg.| ET  DOLENS. AUGUSTINUS. Hoc secundum caput pro omnibus dolet unde dolores nostros ipse portavit quod nullus alius ideo dicit ego.
salus tua Deus
interl.| ex voce capitis
suscepit me.
interl.| in resurrectione
interl.| ut iam non sim pauper vel dolens unde laudabo
Numérotation du verset Ps. 68,31 
XXXV
Laudabo nomen Dei
interl.| in me et in membris
interl.| quia et si omnis desunt Deus mecum
cum cantico ¦
interl.| delectatione
et32 magnificabo eum
32 et Ps-R Ps-G ( F² I U* G* V D ) D30 Ω M ΩF Ω X P10489 ω 1 Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. Ps-G Cor2 (grecus et anti. non interponunt et sed Ieronimus cum hebr.)
interl.| ad proximum
interl.| hic et in futuro
in laude.
Numérotation du verset Ps. 68,32 
XXXVI
Et
interl.| hoc quod laudabo
interl.| plus legalibus
placebit Deo super vitulum
interl.| AUGUSTINUS. sacrificium laudis gratius erit quam sacrificium vituli
marg.| ET  PLACEBIT. CASSIODORUS. Laus puri cordis plus placet quam mactatio pecudum.
novellum ¦
interl.| qui significat novam vitam
marg.| VITULUM  NOVELLUM. AUGUSTINUS. Pro peccatis offerabatur novellus vitulus qui significabat novitatem secuturam que defensionem habet in cornibus munimen pedum in ungulis per quas aspera seculi calcet producentem quia fidelis quotidie virtute Dei augetur.
marg.| AUGUSTINUS. Vitulus ungulis terram excitat sic qui non contradicit sed tamen terrenum abiecte sapit ungulis excitandus est et super hunc vitulum placebit laudatio mea cum angelis ubi nec adversarius erit ventilandus nec piger de terra excitandus.
cornua producentem
interl.| quibus ventiletur qui contradicit hereticus
et ungulas. 33
33 <divisio.> Deo… novellum ¦ D30 ΩX ω 1] Deo ¦... novellum Ω M ¦
Numérotation du verset Ps. 68,33 
XXXVII
Videant
interl.| credant
marg.| VIDEANT. CASSIODORUS. Quod oblatio iam est in mente non in rebus ubi pauper equatur diviti et o pauperes hoc tamen contuitu Dei facite querite Dominum. Vel ut videatis querite Deum escam mentis.
pauperes
interl.| ut saturari queant
et letentur ¦
interl.| spe gaudeant
querite
interl.| vos inopes
Deum
interl.| esurite sitite quia ipse est panis vivus qui de celo descendit
et vivet anima vestra. 34
34 <divisio.> letentur ¦ Deum D30 ΩP] letentur ¦… Deum ’ ω 1, letentur ’… Deum ’ Ω M ; letentur ’… Deum ΩX
interl.| et si non corpus
interl.| querite omnibus temporibus ita et vos audiet
Numérotation du verset Ps. 68,34 
XXXVIII
Quoniam exaudivit pauperes
interl.| aliter non audiret
Dominus ¦ et vinctos
interl.| mortalitate vel peccatis vel suis legibus
suos
interl.| a se solvendos
marg.| VINCTOS. AUGUSTINUS. Qui ultra necessaria querit compedes onerat sed sufficiat diei malitia sua.
marg.| AUGUSTINUS. Vinctos. Mortalitate qua Dominus offendus servos compedivit sed inde clamantes audit.
non despexit.
Numérotation du verset Ps. 68,35 
XXXIX
Laudent illum celi
interl.| apostoli
et terra ¦
interl.| Ecclesia Iudeorum
mare
interl.| gentes
marg.| CELUM  TERRA  MARE. CASSIODORUS. Ad litteram id est celestia terrestria et natantia hec laudant dum ex eis laudatur creator.
marg.| CASSIODORUS. Divitie sunt pauperis videre creata et inde laudare creatorem.
marg.| LAUDENT. CASSIODORUS. Quod prius simul nunc singillatim monet vel laudent celestia terrestria natantia et ut perfecte omnia concludat addit omnia que in eis sunt sic omnis creatura ad laudes invitatur.
marg.| HIERONYMUS. CASSIODORUS. Ac si diceret omne genu flectatur celestium terrestrium et infernorum.
et omnia reptilia in eis.
interl.| cum hec considerantur laudatur Deus sed est et aliud cur laudare debeant
marg.| ET  OMNIA  REPTILIA. CASSIODORUS. Omnes modi monstruosi in peccatis herentes terrenis.
Numérotation du verset Ps. 68,36 
XL
Quoniam Deus salvam faciet
interl.| in eternum et si hic affligitur
marg.| QUONIAM  DEUS  SALVAM. AUGUSTINUS. In spe fidelis populi finitur constructio Ecclesie unde omnis creatura laudare monetur.
Sion ¦
interl.| Ecclesiam
interl.| nunc
et edificabuntur
interl.| per orbem
civitates
interl.| Ecclesie
Iude35.
35 Iude] Iudaeae Ps-G
interl.| per confessionem humilitatis
interl.| Christi qui de Iuda
Numérotation du verset Ps. 68,XLI 
Et
interl.| pauperes
inhabitabunt
interl.| constanti mente
ibi ¦
interl.| in ea Sion
et hereditate
interl.| CASSIODORUS. quando ad celestem Hierusalem pervenient
acquirent eam.
Numérotation du verset Ps. 68,37 
XLII
Et
interl.| qui
semen servorum eius
interl.| imitatores fidei vel boni actus
possidebit36* eam ¦
36 possidebit Ps-R ( T² P Q R U X edd. ) Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Cor2 (Ieronimus) Ω M ΩF ΩP ΩX ω 1 P10489 Rusch ] possidebunt Ps-R Ps-G ( R I Q ΦRGV) LXX, possidebant Cor2 (secundum hebr. et anti. et grecum)
interl.| Hierusalem
et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea.
interl.| AUGUSTINUS. Hi sunt semen non qui carne filii sunt quia et servi dilexerunt nomen eius
marg.| ET  QUI  DILIGUNT. CASSIODORUS. Quid per singula omnes qui diligunt nomen tuum habitabunt.
marg.| AUGUSTINUS. Hi sunt semen servorum. Iste enim versus exponit precedentem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 68), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_68)

Notes :