Glossa ordinaria

Psalmus 71

Numérotation du verset Ps. 71,1 

¶Psalmus David in Salomonem1.
¶Codd. : (Ps. 71) D30 Rusch Ps-G
1 Psalmus David - in Sal. Gr240 Rusch ] inv. D30 , + Vox Ecclesie de Christo ad Dominum D30, In Salomonem Ps-G
Numérotation du verset Ps. 71,2 I

Deus iudicium tuum
regi da ¦
et iustitiam tuam
filio
regis.
Numérotation du verset Ps. 71, II 

Iudicare populum tuum
in iustitia ¦ et pauperes tuos
in iudicio.
Numérotation du verset Ps. 71,3 III

Suscipiant
montes
pacem
populo ¦
et colles
iustitiam.
Numérotation du verset Ps. 71,4 IV

Iudicabit pauperes
populi
et salvos faciet
filios
pauperum ¦ et humiliabit
calumniatorem.
Numérotation du verset Ps. 71,5 V

Et
permanebit cum sole et ante lunam ¦
in generatione et generationem2.
2 in generatione et generationem D30 Rusch ] generationes generationum Ps-G
Numérotation du verset Ps. 71,6 VI

Descendet
sicut pluvia in vellus ¦ et
sicut stillicidia stillantia
super terram.
Numérotation du verset Ps. 71,7 VII

Orietur
in diebus eius iustitia et abundantia pacis ¦ donec auferatur luna.
Numérotation du verset Ps. 71,8 VIII

Et dominabitur
a mari
usque ad mare ¦ et a flumine usque ad terminos
orbis terrarum.
Numérotation du verset Ps. 71,9 IX

Coram illo
procident Ethiopes ¦
et inimici eius
terram lingent.
Numérotation du verset Ps. 71,10 X

Reges Tharsis
et insule
munera
offerent ¦
reges Arabum et Saba dona adducent.
Numérotation du verset Ps. 71,11 XI

Et
adorabunt eum omnes reges ¦
omnes gentes
servient ei.
Numérotation du verset Ps. 71,12 XII

Quia liberabit3*
3 liberabit Cor2 (... licet Hieronymus in futuro) F² C I M² ΦRGV* ΨB* D30 V D Ω Ed1455 Ed1530 Ed1532 Clementina ] liberavit R F* Cor2 (anti. habent in preterito licet... ) Rusch Ps-G
pauperem
a potente ¦
et pauperem
cui
non erat adiutor.
Numérotation du verset Ps. 71,13 XIII

Parcet
pauperi
et inopi ¦ et animas pauperum
salvas faciet.
Numérotation du verset Ps. 71,14 XIV

Ex usuris et iniquitate
redimet
animas eorum ¦ et honorabile
nomen eorum
coram illo.
Numérotation du verset Ps. 71,15 XV

Et vivet
et dabitur ei de auro Arabie
et adorabunt4
4 adorabunt] orabunt Ps-G
de ipso semper ¦ tota die
benedicent ei.
Numérotation du verset Ps. 71,16 XVI

Erit firmamentum
in terra
in summis montium
superextolletur
super Libanum
fructus eius ¦
et florebunt
de civitate
sicut fenum terre.
Numérotation du verset Ps. 71,17 XVII

Sit nomen eius benedictum in secula ¦
ante solem
permanet nomen eius.
Numérotation du verset Ps. 71,XVIII 

Et
benedicentur in ipso omnes tribus terre5 ¦ omnes gentes
5 in ipso - omnes tribus terre Ps-G ] inv. Rusch
magnificabunt6 eum.
6 magnificabunt plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R] beatificabunt Ps-G (R) cum hebr. LXX Ps-med. Ps-H
Numérotation du verset Ps. 71,18 XIX

Benedictus Dominus Deus Deus Israel ¦
qui facit mirabilia solus.
Numérotation du verset Ps. 71,19 XX

Et benedictum nomen
maiestatis
eius in eternum ¦
et replebitur maiestate eius
omnis terra.
Fiat fiat.

Psalmus 71

Numérotation du verset Ps. 71,1 
APsalmus David in Salomonem1.
A ¶Codd. : (Ps. 71) D30 Rusch Ps-G
1 Psalmus David - in Sal. Gr240 Rusch ] inv. D30 , + Vox Ecclesie de Christo ad Dominum D30, In Salomonem Ps-G
interl.| Christum verum pacificum
interl.| qui interpretatur pacificus
marg.| IN  SALOMONEM. AUGUSTINUS. Verum pacificum qui fecit utraque unum qui medium parietem macerie id est inimicitie solveus et ambos reconciliavit Deo qui super pacem reconciliationis dabit pacem immortalitatis unde pacem meam do vobis pacem meam relinquo vobis qui hic commendatur secundum utramque naturam.
marg.| CASSIODORUS. Quartus psalmus de duabus naturis Christi. Monet ut Christum verum Deum et verum hominem regem credamus et est prophetia de Christo.
Numérotation du verset Ps. 71,2 
I
interl.| Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio
marg.| DEUS  IUDICIUM. CASSIODORUS. De iudicio optando illud dari Filio.
regi da ¦
interl.| quasi fac quod prevideo
et iustitiam tuam
interl.| iustum iudicium
interl.| epimone repetitio
marg.| IUSTITIAM  TUAM  FILIO  REGIS. AUGUSTINUS. Nota repetitiones eisdem vel aliis verbis multum commendant divina eloquia que maxime sunt in psalmis et in eo genere sermonis quo affectus animi est movendus.
filio
interl.| et ideo non usurpat regnum quia Filius regis
regis.
interl.| id est tui qui es rex
interl.| ad quid. Ad iudicandum ut discernat eum a non suis
Numérotation du verset Ps. 71, II 
Iudicare populum tuum
interl.| qui et eius est
in iustitia ¦ et pauperes tuos
interl.| hic est populus Dei humiles scilicet et non superbi
in iudicio.
Numérotation du verset Ps. 71,3 
III
Suscipiant
interl.| quasi hec da. Sed prius presciatur iudicaturus per legatos et hoc est
montes
interl.| maiores
marg.| MONTES. AUGUSTINUS. Prophete apostoli qui celo altitudine proximant pacent nuntiandam populo fideli id est Christum.
pacem
interl.| initiandum
interl.| humilitatis ut se non offerant pro sua maioritate
populo ¦
interl.| ad populum
et colles
interl.| id est minores
marg.| ET  COLLES suscipiant iustitiam id est Christum vel montes pacem populo et colles de utrisque predicatoribus precedentibus et sequentibus dicit. Vel  SUSCIPIANT  MONTES id est maiores.
marg.| PACEM verbum reconciliationis scilicet verbum evangelii ad hoc ut nuntient populo.
marg.| ET  COLLES id est minores. Iusti id est obedientiam ut obediant doctrine veritatis.
marg.| TUUM  ET  TUOS dicendo ostendit omnia que sunt Patris esse et Filii et e converso.
iustitiam.
interl.| suscipiant
interl.| ut non servos Domino anteponant vel obedientiam
interl.| verbum reconciliationis
interl.| et vere dabis quia
Numérotation du verset Ps. 71,4 
IV
Iudicabit pauperes
interl.| patres prophetas apostolos
populi
marg.| IUDICABIT  PAUPERES  POPULI. CASSIODORUS. Idem agit de eodem iudicio affirmando. Post optationem virtute prophetie dicit que sunt adventu Domini prestanda.
marg.| AUGUSTINUS. Vel secundum aliam litteram. Iustitia iudicabit pauperes populi. Sed codices qui habent ut in littera magis approbantur.
marg.| PAUPERES  POPULI. AUGUSTINUS. Id est eos qui pauperes in populo in quo boni malique commixti.
et salvos faciet
interl.| sic iudicabit ut
filios
interl.| discretos ab iniquis
interl.| qui sub eis proficiunt
pauperum ¦ et humiliabit
interl.| in presenti humiliat per gratiam vel in futuro iudicio vel ut in preterito per passionem
marg.| HUMILIABIT. AUGUSTINUS. Dum enim gratia sua adiuvat ut gratis homo colat Deum humiliatur diabolus qui dicit. Numquid gratis colit Iob Deum. Vel humiliatus est diabolus quando per calumnias Iudeorum eum occidit in quo nihil iuris habuit. Calumniatur qui innocentes nittitur trahere in culpam.
calumniatorem.
interl.| diabolum
Numérotation du verset Ps. 71,5 
V
Et
interl.| iudicabit etc.
permanebit cum sole et ante lunam ¦
interl.| id est omnia mortalia in mortalitate precedit
marg.| CUM  SOLE. Id est quamdiu tempora volventur contra illos qui dicunt Ecclesiam aliquando destituram. Et ante lunam potuit dicere ante solem id est cum temporibus et ante tempora ante que est eternum sed per lunam maluit designare incrementa et defectus mortalium.
marg.| HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Vel humiliabit et victo diabolo permane cum sole splendor id est Filius cum Patre sedens ad dexteram Patris in eternum hoc est ante lunam et generationes generationum.
in generatione et generationem2.
2 in generatione et generationem D30 Rusch ] generationes generationum Ps-G
interl.| vel in seculum seculi vel in generationem et generatione
interl.| expositio precedentis
marg.| ANTE  LUNAM  GENERATIONIS  ET  GENERATIONUM. AUGUSTINUS. Alia littera exponit quid lunam dixit generationis id est ante generationes generationum que transeunt decessione et accessione mortalium.
Numérotation du verset Ps. 71,6 
VI
Descendet
interl.| quomodo incipiet hoc regum
interl.| AUGUSTINUS. prius in populum Iudeorum unde matrem sibi et apostolos elegit sicca area totius orbis descendit gratia Christi
interl.| ecce ubi incipiet et terminabitur regnum
marg.| DESCENDET. CASSIODORUS. Ecce quis et qualis ille rex qui iudicaturus est.
marg.| AUGUSTINUS. Descendet sicut pluvia . Alludit facto Gedeonis quod in libro Iudicum legitur qui pugnaturus contra Madianitas petiit victorie signum a Domino tale ut vellus eius in area positum complueretur area remanente sicca et ita factum est. Postea pettit ut area irrigaretur sicco remanente vellere quod similiter et ita factum fuit. In quo mystice significatum est quod populus Iudeorum prius irrigaretur gratia Christi sicca area gentilitatis et postea complueretur gentilitas sicco vellere Iudeorum.
marg.| CASSIODORUS. Descendet. Christus quem nihil posset sustinere si vellet manifesta potestate cognosci voluit leniter in utero virginis sine aliquo strepitu ut pluvia in vellus descendere ut magis ostenderet virtutem si eam temperasset. Lana enim accipiendo vel reddendo aquam non rumpitur integra manet sic Deus in virginem. Item alia similitudo comprobat sicut stillicidia que in modum roris summa lenitate descendunt quis ergo post tam apertas similitudines dubitet de partu virginis.
sicut pluvia in vellus ¦ et
interl.| postea descendet
marg.| IN  VELLUS. AUGUSTINUS. Vellus Iudea que auctoritate doctrine expolianda erat ut ovis vellere vel quia doctrine pluviam detinebat quam nolebat gentibus predicare.
sicut stillicidia stillantia
interl.| sicco vellere Iudeorum
super terram.
Numérotation du verset Ps. 71,7 
VII
Orietur
interl.| que oriens attulit exequitur
{t. 2 : Erfurt, f. 272va ; facsim., p. 544ª} in diebus eius iustitia et abundantia pacis ¦ donec auferatur luna.
interl.| AUGUSTINUS. id est ut non sit id est pax erit donec morte destructa iam non sit carnis mortalitas vel extollatur luna id est Ecclesia elevetur per gloriam resurrectionis
Numérotation du verset Ps. 71,8 
VIII
Et dominabitur
interl.| tam late diffundetur Ecclesia
marg.| ET  DOMINABITUR. CASSIODORUS. Ostendit que sit amplitudo regni.
a mari
interl.| ad quem libet finem terre
interl.| sic latum erit regnum
usque ad mare ¦ et a flumine usque ad terminos
interl.| AUGUSTINUS. hoc est quod prius a mari usque ad mare
marg.| A FLUMINE. AUGUSTINUS. A Iordane ubi vox hic est Filius meus dilectus. Inde ergo doctrina eius cepit inde auctoritas magistri dilatatur usque ad terminos orbis terre predicato evangelio regni.
marg.| CASSIODORUS. Inde regula baptismi per totum orbem manavit.
marg.| CASSIODORUS. Paucis verbis magna docet sacramenta.
orbis terrarum.
interl.| circumquaque
Numérotation du verset Ps. 71,9 
IX
Coram illo
interl.| per partes quod generaliter dixit ostendit
interl.| id est illum adorabunt
procident Ethiopes ¦
interl.| qui in finibus terre id est termini
interl.| gentes a parte totum
et inimici eius
interl.| pertinaces schismatici qui invident glorie Christi
terram lingent.
interl.| AUGUSTINUS. homines schismaticos amabunt et suaves habebunt quibus auctoribus contradicunt divinis eloquiis
marg.| INIMICI  TERRAM  LINGENT. CASSIODORUS. Pertinaces dicuntur inimici quorum esca penalis est humus in modum serpentis id est amabunt terrena.
Numérotation du verset Ps. 71,10 
X
Reges Tharsis
interl.| dominatores vitiorum
interl.| fideles contemplativi
marg.| THARSIS. HIERONYMUS. Contemplatio in qua fixi sunt fideles qui offerunt munera dum devoto animo serviunt.
et insule
interl.| etiam extremi
marg.| INSULE sunt qui vitia mundi circumfluentia a se excludunt.
munera
interl.| seipsos
offerent ¦
interl.| devote serviendo
reges Arabum et Saba dona adducent.
interl.| reges alios in societate Ecclesie adducent ;   reges etiam mali   Arabum et Saba id est persequentes nescientes immolando martyres adduxerunt
marg.| REGES  ARABUM  ET  SABA. HIERONYMUS. CASSIODORUS. He patrie que diversis odoribus mulcent nares significant eos qui delectatione se tractant molliter. Reges qui hec blandimenta rigide discipline subiiciunt.
marg.| CASSIODORUS. Vel iuxta interpretationes nominum. Tharsis : exploratio gaudii. Arabia humilis vel campestris. Saba incensio vel conversio. Et est   reges Tharsis . Illi qui explorant verum gaudium. Et insule qui a se excludunt vitia. Offerent munera id est se et alios. Et reges Arabum id est humiles iustitia et equitate plani. Et   reges Saba id est qui divino igne succensi sunt vel conversi ad Deum adducent dona se scilicet et alios. Vel historialiter potest accipi de regibus qui venerunt adorare Christum.
Numérotation du verset Ps. 71,11 
XI
Et
interl.| que familia
interl.| quid per singula
adorabunt eum omnes reges ¦
interl.| qui videntur adorandi
interl.| terre
omnes gentes
interl.| qui terrenos habent dominos non est gens que in parte populi sui non adoret auctorem
servient ei.
interl.| cure ei tantus honor
Numérotation du verset Ps. 71,12 
XII
Quia liberabit3*
3 liberabit Cor2 (... licet Hieronymus in futuro) F² C I M² ΦRGV* ΨB* D30 V D Ω Ed1455 Ed1530 Ed1532 Clementina ] liberavit R F* Cor2 (anti. habent in preterito licet... ) Rusch Ps-G
interl.| vel liberabit
marg.| QUIA  LIBERABIT. CASSIODORUS. De operibus eius agit.
marg.| Liberabit et si liberatus pauper postea offendit parcet quia omnes #peccant et egent gratia Dei.
marg.| Si liberat non tamen peccata pro quibus tenebantur ei palcent sed parcet id est peccata dimittet et animas salvas faciet in participatione iustitie.
pauperem
interl.| populum credentium in quo et reges
a potente ¦
interl.| a diabolo quem non sua virtus sed peccata hominum potentem fecerunt
et pauperem
interl.| determinat quem pauperem
cui
interl.| etiam
non erat adiutor.
interl.| AUGUSTINUS. quia homo iustus vel angelus vel lex vel liberum arbitrium non poterat liberare nisi tantum leo de tribu Iuda
Numérotation du verset Ps. 71,13 
XIII
Parcet
interl.| ex usuris
interl.| redimendo peccata dimittet
pauperi
interl.| non de se confidenti sed de gratia
et inopi ¦ et animas pauperum
interl.| ab iniquitate vitanda dando gratiam ad iustitiam faciendam
salvas faciet.
interl.| vel in futuro scilicet non modo parcet
Numérotation du verset Ps. 71,14 
XIV
Ex usuris et iniquitate
interl.| peccatis
interl.| hoc est quod supra dixit parcet pauperi
marg.| EX  USURIS. AUGUSTINUS. Usure peccata ubi plus malis est in suppliciis quam commissum est in peccatis. Ex usuris ergo redimet peccata dimittendo que debebant ampliora supplicia.
marg.| Ex iniquitate iuvando per gratiam ad iustitiam faciendam.
marg.| AUGUSTINUS. Vel ex usuris de futuro id estpenis eternis et iniquitate id est peccato ipso pro quo ei pena debebatur.
redimet
interl.| pretio sanguinis
interl.| et si malis contemptibile hic tamen erit
nomen eorum
interl.| vel nomen eius coram ipsis quia reddunt gratias beneficiis dantes virtutem nomini eius
marg.| nomen . AUGUSTINUS. christianum
coram illo.
interl.| et si morte redemit pauperem tamen
marg.| CORAM. Illo quia in eiusregno ante ipsum victuri sunt.
Numérotation du verset Ps. 71,15 
XV
Et vivet
interl.| sine fine qui contemptus est moriens
marg.| ET  VIVET. CASSIODORUS. de honorificentia regis.
et dabitur ei de auro Arabie
interl.| id est sapientes mundi in Christum credent
marg.| ARABIE. AUGUSTINUS. Per Arabiam gentes per aurum sapientiam que excellit inter doctrinas.
et adorabunt4
4 adorabunt] orabunt Ps-G
interl.| adveniat regnum tuum
de ipso semper ¦ tota die
interl.| toto tempore
marg.| DE  IPSO. AUGUSTINUS. Multiplicando vel consequendo vel de eius institutione quia ipse orare docuit.
benedicent ei.
interl.| bona vita
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 71,16 
XVI
Erit firmamentum
interl.| panis fidei confirmans #cor
marg.| FIRMAMENTUM. AUGUSTINUS. Prophetarum est quia quod predixerunt implevit.
in terra
interl.| ista
interl.| quod mirum
in summis montium
interl.| prophetis apostolis
marg.| SUMMA  MONTIUM. AUGUSTINUS. Auctores Scripturarum prophete et apostoli quos firmat quia omnia ab illis predicta in illo sunt impleta.
marg.| IN  TERRA. Quia propter eos qui in terra sunt omnia scripta sunt. Unde et ipse in terram venit ut ea impleret.
superextolletur
interl.| ispe extollet suos super cedros Libani
super Libanum
interl.| AUGUSTINUS. candidatio et signicat candorem seculi
marg.| SUPER  LIBANUM. AUGUSTINUS. Sicut Libanus proceras cedros producit sic Christus sanctos ad celum.
fructus eius ¦
interl.| boni
marg.| FRUCTUS. Dilectiores Christi super ex super Libanum quia omnia secularia contemnunt vel fructus eius caritas que super omnia dona. Unde apostolus : Adhuc eminentiorem vobis viam demonstro.
et florebunt
interl.| gratissime in futuro
de civitate
interl.| Dei id est Ecclesia
sicut fenum terre.
interl.| fructiferum ut frumentum
marg.| SICUT  FENUM. CASSIODORUS. Non etas feni sed viriditas sanctis comparatur boni de ista civitate presentis Ecclesie migrantes in illa beatitudine florebunt.
marg.| AUGUSTINUS. In Genesi feni nomine et frumentum intelligitur cum iussit Deus producere terram omne lignum et omne fenum. Vel fenum omnis caro quia omnis caro fenum cui comparatur omnis claritas civitatis quam cepit edificare Caim. Et est illud quod in eternum nobis promittitur diffamabitur super omnia seculi. Et comparabitur feno terre quicquid pro magno habetur in seculo.
interl.| ergo
Numérotation du verset Ps. 71,17 
XVII
Sit nomen eius benedictum in secula ¦
interl.| CASSIODORUS. quia eternam dat gloriam in eternum glorificetur
marg.| SIT  NOMEN  EIUS. CASSIODORUS. Monet omnes laudes ei dicere quia omnes in eo benedicentur.
interl.| et
ante solem
interl.| id est ante tempora et omnem creaturam id est in eternum
marg.| ANTE  SOLEM. CASSIODORUS. Id est ante omnem creaturam ne putes temporalem Dei Filium.
permanet nomen eius.
interl.| filii regis
Numérotation du verset Ps. 71,XVIII 
Et
interl.| ut Abrahe promissum esta : “In semine tuo benedicentur omnes gentes”.
a Cf. Gn. 26, 4.
benedicentur in ipso omnes tribus terre5 ¦ omnes gentes
5 in ipso - omnes tribus terre Ps-G ] inv. Rusch
interl.| omnes benedicti
marg.| OMNES  GENTES. AUGUSTINUS. Ne tribus duodecim accipias addit omnes gentes.
magnificabunt6 eum.
6 magnificabunt plerique codd. et edd. D30 Rusch cum Ps-R] beatificabunt Ps-G (R) cum hebr. LXX Ps-med. Ps-H
interl.| magnum eum fatendo
Numérotation du verset Ps. 71,18 
XIX
Benedictus Dominus Deus Deus Israel ¦
interl.| omnibus dictis hymnum eructuat
marg.| BENEDICTUS  DOMINUS  DEUS. AUGUSTINUS. A parte sua laudat. Nota exclamatoriam benedictionem cum admonitione et prophetia.
qui facit mirabilia solus.
interl.| quia quicumque facit ipse in illo facit
Numérotation du verset Ps. 71,19 
XX
Et benedictum nomen
interl.| christianum quod est de Christo
interl.| quod est maius omnibus nominibus
maiestatis
interl.| gloria
eius in eternum ¦
interl.| quamdiu seculum durat. Et in seculum seculi quod quidam interpretes addunt
et replebitur maiestate eius
interl.| vel gloria eius
interl.| ipsius glorificatione. Ecce quasi subscriptio principis confessio audientium
omnis terra.
interl.| sancti
Fiat fiat.
marg.| +Hucusque secundus liber et hoc quod scribitur Defecerunt laudes David fili lesse ad finem eiusdem libri pertinet. Psalmus vero principium est tertii libri.B b
b ¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio Stut23 (Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [mutil.], 114, 115, 116, 117), Hieronymo tributis Donatiano De Bruyne industria, vide D. De Bruyne , «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)», Speculum 3 (1932), 365. [MM2023]
marg.| FIAT. CASSIODORUS. Magnificum est quod sic concludit. Optantis est semel dicere nimium desiderantis repetere. Quasi diceret : quid iussisti Domine ita   fiat fiat donec quod cepit a flumine perveniat usque ad terminos orbis terre.
marg.| HIERONYMUS. Sciendum quod septuagesimus primus psalmus secundi libri finis est ; unde et in extremo habet fiat fiat, pro quo in hebreo dicitur   amen amen .



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 71), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_71)

Notes :