Glossa ordinaria

Psalmus 83

Numérotation du verset Ps. 83,1 

¶In finem
¶Codd. : (Ps. 83) D30 ΩX Bari1 Rusch Ps-G
pro torcularibus
filiis
Chore
psalmus1.
1 In finem... psalmus] Canticum psalmus Asaph. Vox Ecclesie ad Dominum de Iudeis D30
Numérotation du verset Ps. 83,2 I

Quam dilecta
tabernacula tua Domine virtutum ¦
Numérotation du verset Ps. 83,3 

concupiscit et deficit2 anima mea in atria Domini.
2 deficit D30 Rusch Ps-G* ] defecit Ps-G (R F C I M* Q* Φ G* K V) Bari1 cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 83,II 

Cor meum
et caro mea ¦
exultaverunt3
3 exultaverunt D30 Rusch Ps-G cum Ps-R] exultavit Ps-G
in Deum vivum.
Numérotation du verset Ps. 83,4 III

Etenim passer invenit sibi
domum ¦
et turtur
nidum
ubi4
4 ubi ΨB D30² (eras.) Rusch cum Ps-R ] sibi praem. plerique codd. et edd. D30* (ut vid.) Bari1 Cor2 (sic et grecus) Ed1455 (!), ubi sibi Ed1530
reponat5 pullos suos.
5 reponat F U D D30* (ut vid.) Ω Rusch cum Ps-R] ponat D30² (in ras.) Ed1455 Ps-G
Numérotation du verset Ps. 83,IV 

Altaria tua
Domine virtutum ¦ rex meus
et Deus meus.
Numérotation du verset Ps. 83,5 V

Beati
qui habitant in domo tua Domine6 ¦
6 Domine ΩS Rusch Clementina cum Ps-R ] om. D30 Ps-G
in secula seculorum laudabunt te.7
7 te] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 83,6 VI

Beatus vir
cuius8* est auxilium abs te
8 cuius Ps-G (F² plerique codd. et edd.) D30 Bari1 cum Ps-R Ps-H ] cui Ps-G* (F* C) cum Ps-γ Ps-δ Hieron. ep. 106
ascensiones
in corde suo 9
9 suo] om. ΦG
disposuit
Numérotation du verset Ps. 83,7 

in valle lacrimarum ¦
in loco quem posuit.
Numérotation du verset Ps. 83,8 VII

Etenim
benedictionem10* dabit legis lator 11
10 benedictionem ΨB D* D30 ΩS ΩX Ed1455 Ed1530 Ed1532 Clementina cum Ps-R, cf. LXX (R) ] benedictiones Cor2 (hebr. et anti. in plurali habent BENEDICTIONES cum greco) Bari1 Rusch Ps-G, benedictionis F M* Q, benedictione D² cum Ps-H |
11 legislator plerique codd. et edd. Q D30] legisdator R F I |
ibunt12
12 ibunt] + sancti V
de virtute
in virtutem13 ¦
13 in virtutem] in virtute F
videbitur
Deus deorum in Sion.
Numérotation du verset Ps. 83,9 VIII

Domine
Deus virtutum exaudi orationem meam ¦
auribus
percipe Deus Iacob.14
14 Iacob] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 83,10 IX

Protector noster
aspice Deus ¦
et respice
in faciem christi tui.
Numérotation du verset Ps. 83,11 X

Quia melior est dies una
in atriis tuis ¦
super millia.
Numérotation du verset Ps. 83,XI 

Elegi abiectus esse
in domo Dei mei ¦
magis quam habitare
in tabernaculis peccatorum.
Numérotation du verset Ps. 83,12 XI

Quia15
15 Quia D30 Bari1 Rusch Ps-G ] Quoniam ΩX cum Ps-R
misericordiam et veritatem
diligit 16
16 diligit] ÷ diligit÷ R² Q ΦG² K ΨB ( et in R3 ΦG² : post diligit in R² K ΨB : post deus); om. R* (spatio relicto) ΦP* G* rell. codd. et edd.
Deus ¦
gratiam
et gloriam
dabit17 Dominus.
17 dabit] om. ΦG
Numérotation du verset Ps. 83,13 XII

Non privabit bonis
eos qui ambulant in innocentia18 ¦
18 innocentia Ps-G* (M* etc.) D30 Rusch ] innocentiam F* C M²
Domine19 virtutum beatus homo20* qui sperat in te.
19 Domine] + Deus R M* cum Ps-R LXX (R et Lucian.) |
20 homo Ps-G (plerique codd. et edd.) D30 Bari1 Rusch hebr. LXX Ps-R Ps-H Ps-Med (Clm343) ] vir Ps-G* (R F C I) cum Ps-δ et Hier. tract. p. 91 |

Psalmus 83

Numérotation du verset Ps. 83,1 
AIn finem
A ¶Codd. : (Ps. 83) D30 ΩX Bari1 Rusch Ps-G
interl.| Christum
pro torcularibus
interl.| habitus
interl.| id est agens de Ecclesiis in quibus pressure tribulationum
marg.| IN  FINEM  PRO  TORCULARIBUS. AUGUSTINUS. Nihil hic dicitur de torcularibus visibilibus unde constat spiritualia esse una in vite oliva in arbore libero fruuntur acre nec illa est vinum nec ista oleum ante pressuram sic quos prescivit Deus ante secula fieri conformes imaginis Filii antequam accedant ad servitutem Dei fruuntur in seculo deliciosa libertate sed cum accedunt ad servitutem Dei dicitur eis fili accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad temptationem ecce torcular conteruntur exuuntur integumentis carnalium desideriorum quasi vinaciis exuuntur veteri homine et in apothecam Dei defluunt ideo torcularia dicuntur Ecclesie presentis temporis sed qui in his filii   Chore id est calvi scilicet Christi. Calvus namque Eliseus irrisus a pueris figura fuit Christi qui in Calvaria crucifixus. Ideo hic premitur christianus ut querat quietem que non est hic et fit ei Deus refugium. Qui enim incumbit terrenis incumbit in baculum arundinis.
marg.| PRO  TORCULARIBUS. AUGUSTINUS. In torculari fructus uve vel olive emanat sic in pressuris merita sanctorum patent que in pace latebant.
filiis
interl.| proponitur
Chore
interl.| id est Christi in Calvaria crucifixi
psalmus1.
1 In finem... psalmus] Canticum psalmus Asaph. Vox Ecclesie ad Dominum de Iudeis D30
interl.| dirigens
marg.| CASSIODORUS. Psalmus secundus de caritate.
marg.| CASSIODORUS. Primo de inestimabili desiderio eterne domus.
Numérotation du verset Ps. 83,2 
I
Quam dilecta
interl.| AUGUSTINUS. de eternis dicit in quibus nulla est pressura vel de militia que in terra
interl.| CASSIODORUS. quasi non potest dici quantum
marg.| QUAM  DILECTA. Ecce quanta militia. Etenim passer quam secura. Beati qui habitant ad quam beatitudinem ducit. Beatus vir cuius #opera.
tabernacula tua Domine virtutum ¦
interl.| CASSIODORUS. in futuro miram potentiam Dei sentit vel hic virtutes Deus mittit in auxilium
Numérotation du verset Ps. 83,3 
concupiscit et deficit2 anima mea in atria Domini.
2 deficit D30 Rusch Ps-G* ] defecit Ps-G (R F C I M* Q* Φ G* K V) Bari1 cum Ps-R
interl.| a statu suo inde tendens in atria Domini
interl.| ex tristitia quia non habet quod desiderat
Numérotation du verset Ps. 83,II 
Cor meum
interl.| sed numquid sine gaudio ; immo est et gaudium in spe et ideo tolerat torcular
et caro mea ¦
interl.| domita
exultaverunt3
3 exultaverunt D30 Rusch Ps-G cum Ps-R] exultavit Ps-G
interl.| et si graventur
in Deum vivum.
interl.| hinc in illud eternum
interl.| qui dat vivere
interl.| quia
Numérotation du verset Ps. 83,4 
III
Etenim passer invenit sibi
interl.| unde exultaverunt duobus predictis duo reddit cor est ut passer modo exercet pennas in virtutibus huius temporis spe fide et caritate ut volet in domum in qua pernaneat
domum ¦
interl.| scilicet non manufactam
marg.| ETENIM  PASSER. AUGUSTINUS. Duobus duo reddit. Cor ut passer. Caro ut turtur cui dat et pullos corde cogitamus Deum quasi volet passer ad domum. Carne agimus opera.
marg.| CASSIODORUS. Sicut passer deserit silvas et inventa domo letatur ubi non timet insidias sic anima letatur dum scit sibi domum paratam in celo.
marg.| Spiritus qui est quasi passer volans in altum tendens ad ipsum Deum.
et turtur
interl.| casta caro
nidum
interl.| ad tempus
marg.| NIDUM. AUGUSTINUS. Nidus ad tempus domus vero in eternum. Nidum ergo dicit fidem et conformitatem sacramentorum Ecclesie quem nidum querit turtur ut reponat pullos suos. Non enim abiicit ubicumque sed in nido Ecclesie facit opera bona salubriter pro quibus salvatur per quod differt ab aliis qui opera faciunt sed non in nido fidei. Nam et pagani faciunt opera vestiunt nudos etc. Et heretici multa faciunt sed non in nido Ecclesie et ideo conculcantur non servantur hec caro est mulier per quam seducitur passer sed salvabitur per generationem operum si in nido id est si perseveraverit in fide prebet autem Deus ? unde fiat nidus induit enim se feno carnis ut ad te veniret.
ubi4
4 ubi ΨB D30² (eras.) Rusch cum Ps-R ] sibi praem. plerique codd. et edd. D30* (ut vid.) Bari1 Cor2 (sic et grecus) Ed1455 (!), ubi sibi Ed1530
interl.| non abiicit eos ubicumque
reponat5 pullos suos.
5 reponat F U D D30* (ut vid.) Ω Rusch cum Ps-R] ponat D30² (in ras.) Ed1455 Ps-G
Numérotation du verset Ps. 83,IV 
Altaria tua
interl.| Ecclesiastica sacramenta
interl.| quem nidum
interl.| celestem patriam
Domine virtutum ¦ rex meus
interl.| qui regis
et Deus meus.
interl.| qui creasti
Numérotation du verset Ps. 83,5 
V
Beati
interl.| sed nidus est in peregrinatione in pressura ubi positus suspirat in superna promissa dicens
qui habitant in domo tua Domine6 ¦
6 Domine ΩS Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] om. D30 Ps-G
interl.| celesti ubi non est timor
marg.| BEATI  QUI  HABITANT. AUGUSTINUS. Hoc boni iam habent scilicet quod habitant in domo tua. Sequitur in secula seculorum laudabunt te hoc totum negotium est ibi sanctorum. Non est ibi necessitas que mater est omnium humanarum actionum quia cui faciunt ibi quippiam ubi nulli indigent habent ergo et agunt unde beati sunt. Omnis autem beatus habendo vel agendo dicitur beatus.
marg.| ALTARIA. CASSIODORUS. ubi anime celesti convivio epulantur ubi anima quasi in domo gaudeat.
marg.| AUGUSTINUS. et caro reponit opera sua unde beati qui etc. ubi ostendit ad quam beatitudinem militia ducit.
in secula seculorum laudabunt te.7
7 te] + diapsalma Ps-G
interl.| hoc agunt
Numérotation du verset Ps. 83,6 
VI
Beatus vir
interl.| beati in futuro qui habitant <in domo tua Domine> etc.
interl.| etiam modo est
interl.| AUGUSTINUS. sed quomodo veniemus cum corpus gravet volantem
marg.| BEATUS  VIR. CASSIODORUS. Quo auxilio ad domum veniatur.
cuius8* est auxilium abs te
8 cuius Ps-G (F² plerique codd. et edd.) D30 Bari1 cum Ps-R Ps-H ] cui Ps-G* (F* C) cum Ps-γ Ps-δ Hieron. ep. 106
interl.| contra labores huius seculi
ascensiones
interl.| quid enim ei prodest multum quia
interl.| gradus quibus ascendit quia semper proficit
interl.| AUGUSTINUS. quanto plus amaveris tanto plus ascendes
disposuit
Numérotation du verset Ps. 83,7 
in valle lacrimarum ¦
interl.| ubi disposuit
interl.| hic enim ploratur ubi seminatur
interl.| ecce torcular
interl.| ut quo ascendatur
marg.| IN  VALLE  LACRIMARUM. CASSIODORUS. Vallis lacrimarum est penitentis humilitas. Vel Hieronymus deiectio huius seculi quem posuit vel disposuit. AUGUSTINUS. unde autem ploratio quia lege nos afflixit per quam cognovimus peccatum repugnare Spiritui et gemimus quomodo scilicet veniamus ad locum quem posuit. Ope eius et auxilio utique.
marg.| HIERONYMUS. Vel valle lacrimarum id est in hac deiectione seculi in loco quem posuit Deus homini ut ibi peccata fleret vel homo sibi cum peccavit.
in loco quem posuit.
interl.| Deus vel homo
marg.| IN  LOCO. AUGUSTINUS. Qui non potest exponi quem «oculus non vidit nec auris audivit»a id est futurum regnum quod disposuit et ordinavit Deus ut ad id per gradus veniatur.
a 1Cor. 2, 9.
Numérotation du verset Ps. 83,8 
VII
Etenim
interl.| post legem veniet gratia
interl.| vel cum
benedictionem10* dabit legis lator 11
10 benedictionem ΨB D* D30 ΩS ΩX Ed1455 Ed1530 Ed1532 Clementina cum Ps-R, cf. LXX (R) ] benedictiones Cor2 (hebr. et anti. in plurali habent benedictiones cum greco) Bari1 Rusch Ps-G, benedictionis F M* Q, benedictione D² cum Ps-H
11 legislator plerique codd. et edd. Q D30] legisdator R F I
interl.| ecce Christus dator utriusque testator et auctor
ibunt12
12 ibunt] + sancti V
interl.| quid prestat benedictio gratie. Ecce per eam
de virtute
interl.| vel <virtu>tibus
in virtutem13 ¦
13 in virtutem] in virtute F
interl.| quia per gratiam mult virtutes dantur quibus venitur in Christum Dei virtutem ut videatur illis finitis in Sion id est in plenitudine contemplationis
videbitur
interl.| cognitione horum gaudiorum redit ad suspiria videns ubi adhuc sit et dicit
Deus deorum in Sion.
interl.| sicut est Deus apud Deum Verbum apud Patrem qui est Deus deorum id est christianorum
Numérotation du verset Ps. 83,9 
VIII
Domine
interl.| VIDEBITUR DEUS IN SION. Et ut videam. O Domine Deus dator illarum virtutum quibus ascenditur ad te, vel Deus celestium virtutum id est angelorum quibus me sociari cupio
Deus virtutum exaudi orationem meam ¦
interl.| ut illis me socies
marg.| DOMINE  DEUS  VIRTUTUM. CASSIODORUS. Orat et humiliat se pro impetratio ne huius auxilii.
auribus
interl.| ut in lucra me iuves sicut iuvisti Iacob
percipe Deus Iacob.14
14 Iacob] + diapsalma Ps-G
marg.| DEUS  IACOB etc. AUGUSTINUS. quem fecisti Israel apparens ei sic fac et me Israel.
Numérotation du verset Ps. 83,10 
IX
Protector noster
interl.| umbra alarum tuarum
aspice Deus ¦
interl.| genus humanum protege et hoc per Christum
et respice
interl.| si non propter nos saltem quia sumus conformes imaginis filii tui
in faciem christi tui.
marg.| RESPICE  IN  NOS. AUGUSTINUS. Ipse enim loquitur in nobis unde apostolus. An experimentum eius queritis qui in me loquitur Christus. Et in nobis recipitur sicut ipse ait : qui vos recipit me recipit.
marg.| AUGUSTINUS. Respice Chrisum Pater semper respicit. CASSIODORUS. Sed fac presentia incarnationis eum gentibus respici. Vel ita per faciem innotescimus aliis. Respice ergo in faciem id est innotescere fac omnibus Christum ut possimus ire de virtute in virtutem.
interl.| ideo oro
Numérotation du verset Ps. 83,11 
X
Quia melior est dies una
interl.| sine ortu vel occasu
in atriis tuis ¦
interl.| hec sunt ad que suspirat
super millia.
interl.| dierum que desiderant homines
marg.| DIES  UNA. Immutabilis scilicet sine ortu et occasu cui non cedit dies hesternus quem non urget crastinus.   super millia super infinitos dies presentes qui habent finem. Propter quod elegi et si possem regnare abiectus opinione hominum in domo in Ecclesia. Ecce quam dulce fasce torcularis premi.
Numérotation du verset Ps. 83,XI 
Elegi abiectus esse
interl.| humilis
interl.| in valle lacrimarum invenit humilitatem qua ascendit
in domo Dei mei ¦
interl.| non extra vel mea vel in infimo loco unde vocetur superius
magis quam habitare
interl.| quod esse potens inter peccatores
in tabernaculis peccatorum.
interl.| gloria seculi
Numérotation du verset Ps. 83,12 
XI
Quia15
15 Quia D30 Bari1 Rusch Ps-G ] Quoniam ΩX cum Ps-R
interl.| qua prius subvenit et indulget
misericordiam et veritatem
interl.| qua postea coronat
marg.| QUIA  MISERICORDIAM  ET  VERITATEM. CASSIODORUS. Ideo in domo Dei malo esse quam alibi quia in ea dat misericordiam qua iustificat post veritatem promissi premii sed quibus his qui ambulant in innocentia.
diligit 16
16 diligit] ÷ diligit÷ R² Q ΦG² K ΨB ( et in R3 ΦG² : post diligit in R² K ΨB : post deus); om. R* (spatio relicto) ΦP* G* rell. codd. et edd.
interl.| ut credenti det que promisit
Deus ¦
interl.| et
gratiam
interl.| hic
interl.| unde gratia Dei sum id quod sum
et gloriam
interl.| ibi
interl.| unde super est corona iustitie
dabit17 Dominus.
17 dabit] om. ΦG
interl.| ideo
interl.| sed quibus dabit his qui ambulant in innocentia. Et hoc est
Numérotation du verset Ps. 83,13 
XII
Non privabit bonis
interl.| cur ergo pro bonis terrenis deseritur innocentia. Quid lucratur qui damnificatur #habet lucrum auri perdit innocentiam
{t. 2 : Erfurt, f. 282va ; facsim., p. 564ª} eos qui ambulant in innocentia18 ¦
18 innocentia Ps-G* (M* etc.) D30 Rusch ] innocentiam F* C M²
interl.| ergo
interl.| quid ergo restat nobis in tempore pressure ut illic perveniamus. Sperare in Domino. Et hoc est
Domine19 virtutum beatus homo20* qui sperat in te.
19 Domine] + Deus R M* cum Ps-R LXX (R et Lucian.)
20 homo Ps-G (plerique codd. et edd.) D30 Bari1 Rusch hebr. LXX Ps-R Ps-H Ps-Med (Clm343) ] vir Ps-G* (R F C I) cum Ps-δ et Hier. tract. p. 91
interl.| qui spem ponit in eternis non occiduis paucis verba omnia concludit
marg.| DOMINE  VIRTUTUM. Qui tanta facis que dici non possunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 83 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_83)

Notes :