Psalmus 125

Numérotation du verset Ps. 125,1 

¶Canticum graduum. 
¶Codd. : (Ps. 125) D14 D30 Δ Ω F ΩP Rusch Ps-G | graduum] + Vox Christi de futura Ecclesia ad populum dicit D30
Numérotation du verset Ps. 125,I 

In convertendo1
1 in convertendo] cum converterit Ps-α
Dominus2
2 Dominus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 Ω Ω F Δ ΩP Rusch cum Ps-R ] Dominum Ps-G
captivitatem Sion ¦ facti sumus sicut consolati.
Numérotation du verset Ps. 125,2 II

Tunc
repletum est gaudio
os nostrum ¦ et lingua nostra
exultatione.
Numérotation du verset Ps. 125,III 

Tunc dicent inter gentes ¦
magnificavit Dominus facere cum eis.
Numérotation du verset Ps. 125,3 IV

Magnificavit Dominus facere nobiscum ¦
facti sumus letantes.
Numérotation du verset Ps. 125,4 V

Converte3
3 converte Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 ² Cor2 Ω M Δ ΩP] convetere cacogr. Rusch pro convertere Ps-G (R M* ΨB*) D30 * Ω F ΩS Ed1530 etc.
Domine
captivitatem nostram ¦
sicut torrens in austro.
Numérotation du verset Ps. 125,5 VI

Qui seminant
in lacrimis ¦
in exultatione metent.
Numérotation du verset Ps. 125,6 VII

Euntes4
4 Euntes Ps-G D14 D30 Δ ΩP] Exeuntes Rusch (hapax)
ibant et flebant ¦
mittentes semina sua5.
5 mit(t)entes Ps-G ( M ² K² V D ΨB²) D30 Δ Ω M Ω F ΩS ΩP Rusch Ed1530 ... Clementina ) Rusch cum Ps-R ] portantes D14 Ps-G
Numérotation du verset Ps. 125,VIII 

Venientes
autem venient ¦ cum6 exultatione
6 cum Ps-G ( M ² V D) D14 D30 Ω Δ Ω F ΩP Rusch edd in Ps-R Ps-G
portantes manipulos suos.

Psalmus 125

Numérotation du verset Ps. 125,1 
¶Canticum graduum. A
A ¶Codd. : (Ps. 125) D14 D30 Δ Ω F ΩP Rusch Ps-G | graduum] + Vox Christi de futura Ecclesia ad populum dicit D30
marg.| CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Septimus gradus in figura veteris testamenti per venturum Christum reversionem de captivitate quasi de Babylonia prophetat unde iam consolatio et seminatio ut plus metatur.
marg.| AUGUSTINUS. Redempti sanguine Christi et conversi a captivitate hec cantant dum peregrini gementes in via. Sion est Hierusalem in angelis eterna in hominibus captiva.
marg.| CASSIODORUS. Primum magnitudo facti cum magnitudine gaudii ostenditur. Secundo precatur conversionem a captivitate adhuc futura ibi. Convertere Domine.
Numérotation du verset Ps. 125,I 
1 in convertendo] cum converterit Ps-α
interl.| vel : cum converterit
interl.| ut redeuntium de Babylonia quam conversionem Dominus fecit
marg.| IN  CONVERTENDO. AUGUSTINUS. Vel cum converterit quasi de preterito loquens futura pronuntiat et ut figura preteriti futura se cogitare ostendat ait tunc dicent. Quod iam de futuro est unde et post ut hec fiant orat convertere Domine captivitatem nostrum.
Dominus2
2 Dominus Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 Ω Ω F Δ ΩP Rusch cum Ps-R ] Dominum Ps-G
interl.| vel : Dominum
captivitatem Sion ¦ facti sumus sicut consolati.
interl.| AUGUSTINUS. consolatio non est nisi miserorum gemimus in re consolamur in spe
interl.| et si nondum securi
marg.| SICUT. AUGUSTINUS. Non semper ad similitudinem ponitur sed ad proprietatem ut hic unde etiam dicitur fecit ut iustus quod vere est ita facti fiunt isti sicut consolati id est gavisi sunt ut consolationem accipientes in resurrectione Christi qui precessit ut consequamur.
Numérotation du verset Ps. 125,2 
II
Tunc
interl.| et
interl.| Dominus convertit
interl.| nulla conversione
repletum est gaudio
interl.| in spe gaudet
interl.| non mundi sed redemptionis
os nostrum ¦ et lingua nostra
interl.| corporis
interl.| vel que intus clamat ad eum
marg.| OS. CASSIODORUS. Cordis arcanum ubi primum gaudia que post officio lingue erumpunt.
marg.| AUGUSTINUS. Os nostrum cordis ; inde procedit malum vel bonum quod nos mundat vel inquinat ; undea : « Quod procedit de ore inquinat », non de ore carnis sed cordis. Non enim si nominas furta et alia mala immundus es, sed dum cogitas etsi sileas.
a Mt. 15, 11.
exultatione.
Numérotation du verset Ps. 125,III 
Tunc dicent inter gentes ¦
interl.| AUGUSTINUS. hoc fit cum de toto corde ad Ecclesiam curritur
magnificavit Dominus facere cum eis.
marg.| INTER  GENTES. AUGUSTINUS. Non gentes quia non omnes credunt.  MAGNIFICAVIT quia vident eos etiam virtutes operari firmum testimonium ab adversario. CASSIODORUS. Et vere magnificavit ne dubites de verbis gentium.
interl.| et vere
Numérotation du verset Ps. 125,3 
IV
Magnificavit Dominus facere nobiscum ¦
interl.| AUGUSTINUS. nos nobis male fecimus qui sub peccato nos vendidimus
interl.| unde
facti sumus letantes.
interl.| AUGUSTINUS. qui prius captivi
interl.| unde
Numérotation du verset Ps. 125,4 
V
Converte3
3 converte Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 ² Cor2 Ω M Δ ΩP] convetere cacogr. Rusch pro convertere Ps-G (R M* ΨB*) D30 * Ω F ΩS Ed1530 etc.
interl.| vel convertere 4
4 convertere] corr., converte Rusch
Domine
interl.| Dominus solvit captivitatem
interl.| misso redemptore
marg.| CONVERTERE  DOMINE. CASSIODORUS. Secunda pars precatur conversionem que futura in qua fiet seminatio spe gaudii.
marg.| CASSIODORUS. Adventus Domini redemptione predicta precantur iterum peccata sua dimitti. In generali remissione gaudent et sibi veniam precantur convertere Domine captivitatem
captivitatem nostram ¦
interl.| qua sub diabolo captivi tenemur
marg.| CAPTIVITATEM  NOSTRAM. CASSIODORUS. Nulla ad litteram in diebus David sed sub diabolo mundus captivus.
sicut torrens in austro.
interl.| convertitur
marg.| SICUT  TORRENS  IN  AUSTRO. AUGUSTINUS. Scriptura monens de bonis ait : Sicut glacies in sole ita solventur peccata tua peccata enim ligant nos ut frigus aquam ut non currat quando autem flat callidus ventus auster liquescit glacies implentur torrentes sic flante Spiritu Sancto solvimur a peccatis et currimus ad patriam in quo cursu labor. Sed non ideo desistendum quia qui seminat in lacrimis.
Numérotation du verset Ps. 125,5 
VI
Qui seminant
interl.| opera misericordie ad que sufficit voluntas si desit facultas inde metitur pax. Num ergo dicitur pax in terra divitibus non sed hominibus bone voluntatis
in lacrimis ¦
interl.| in hac vita plena lacrimis
in exultatione metent.
interl.| fructum eterne beatitudinis
marg.| IN  LACRIMIS. AUGUSTINUS. Spiritualis seminatio semper in lacrimis unde beati qui lugent qui vero seminant in carne cum letitia seminant sed post fletus quia extrema gaudii luctus occupat.
marg.| IDEM. Zaccheusb. « Ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus. Et si quem defraudavi » etc. Ad hoc enim retinuit dimidium non ut haberet quod possideret sed unde redderet debita. Magna voluntas multum dedit multum seminavit. In hac etiam voluntate illa vidua que duo minuta misit non parum seminavit immo tantum quantum Zaccheus minores ferebat facultates sed parem habebat voluntatem. Si attendis quid dederunt diversa invenies. Si attendis unde dederunt paria invenies. Sed est et aliud vilius quo seminato metitur illa messis scilicet calix aque frigide dicente Domino : Qui dederit calicem aque frigide non perdet mercedem.
b Lc. 19, 8.
Numérotation du verset Ps. 125,6 
VII
Euntes5
5 Euntes Ps-G D14 D30 Δ ΩP] Exeuntes Rusch (hapax)
interl.| et ideo si cum fletu seminant tamen exultant et hoc est
marg.| EUNTES. CASSIODORUS. Provectu melioris vite.  MITTENTES ante se premittentes in illo seculo.  SUA non de rapina sed de proprio labore venientes ad iudicium hoc commune omnium sed ad gaudium non nisi boni veniunt.
ibant et flebant ¦
interl.| quia miseri inter miseros
marg.| ET  FLEBANT. AUGUSTINUS. Quia miseri etc. AUGUSTINUS. Melius est ut nullus sit miser quam ut tu facias misericordiam. Qui enim ut faciat misericordiam optat esse miseros crudelem habet misericordiam. Sicut crudelis est medicus qui ut exerceat artem suam optat multos esse egros.
mittentes semina sua6.
6 mit(t)entes Ps-G ( M ² K² V D ΨB²) D30 Δ Ω M Ω F ΩS ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 ... Clementina ) Rusch cum Ps-R ] portantes D14 Ps-G
interl.| misericordiam hinc ascenditur
Numérotation du verset Ps. 125,VIII 
Venientes
interl.| ad iudicium
autem venient ¦ {t. 2 : Erfurt, f. 314ra ; facsim., p. 627ª} cum7 exultatione
7 cum Ps-G ( M ² V D) D14 D30 Ω Δ Ω F ΩP Rusch edd in Ps-R Ps-G
interl.| AUGUSTINUS. tunc erit triumphus letantium et ipsi morti insultantium in qua hic gemebatur
portantes manipulos suos.
interl.| fructum seminis id est coronam gaudiorum et exultationis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ps. Psalmus 125), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/02/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=26&chapitre=26_125)

Notes :