Psalmus 102
Numérotation du verset
Ps. 102,1
¶Psalmus1* David.
¶Codd. : (Ps. 102)
D30
ΩX Δ (ω1 ω²
T79
)
P10525
Bari1
P15613
.
–
Glossa :
La29
Rusch
Ps-G
1 Psalmus La29 ΩX
Sixtina
] Ipsi
Ps-G Clementina,
+ ipsi
V
ΩB
Ed1530 cum Ps-γ Ps-Moz
X , laus ipsi ΩS, in fine psalmus David
Q, om.
ΩM Ed1455
Numérotation du verset
Ps. 102,I
Benedic anima mea Domino ¦
et omnia
que intra me sunt nomini sancto eius.
Numérotation du verset
Ps. 102,2 II
Benedic anima mea Domino ¦
et
noli oblivisci
omnes retributiones eius.
Numérotation du verset
Ps. 102,3 III
Qui propitiatur
omnibus iniquitatibus tuis ¦
qui sanat omnes infirmitates tuas.
Numérotation du verset
Ps. 102,4 IV
Qui redemit2*
2 redemit
La29
ΩX
Ps-G
(C I Q² W ΦV U)
P15613 cum Ps-R
] redimit
Cor2
(Ieron. cum greco)
D30
Δ
P105
25
Bari1
ΩB
Rusch Ps-G
, redimet
Cor2
(anti.) ΦRG Ps-αγζσ
Ps-Moz
de interitu vitam tuam ¦ qui coronat te
in3 misericordia et miserationibus.
3 in
Cor2
(non premittitur secundum hebr.)
D30 La29
ΩB
Rusch Ps-G
]
om. Cor2
(non premittitur secundum hebr. sed tantum secundum latinum et grecum
IN
) ΩX
Numérotation du verset
Ps. 102,5 V
Qui replet in bonis desiderium tuum ¦
renovabitur
ut aquile4 iuventus tua.
4 aquile] aquila ΩB
(hapax)
Numérotation du verset
Ps. 102,6 VI
Faciens
misericordias
Dominus ¦ et iudicium
omnibus iniuriam patientibus.
Numérotation du verset
Ps. 102,7 VII
Notas fecit5 vias suas Moysi ¦ filiis Israel6
5 fecit
D30
ΩX ΩB
etc.
] mihi
praem. Bari1 (hapax)
, + Dominus P15613
|
6 Israel
D30
Δ] Israhel
ω
1 (
sec. m.
)
P10525
|
voluntates suas.
Numérotation du verset
Ps. 102,8 VIII
Miserator
et misericors Dominus ¦
longanimis
et multum misericors.
Numérotation du verset
Ps. 102,9 IX
Non in perpetuum irascetur ¦
neque in eternum comminabitur.
Numérotation du verset
Ps. 102,10 X
Non
secundum peccata nostra
fecit7 nobis ¦ neque8 secundum iniquitates9 nostras retribuit nobis.
7 fecit
Ps-G
ΩX
La29 Rusch Clementina
] faciat
VL
(Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 302 (= Maur. 302 + Guelferbytanus 25), ed. SPM 1, p. 110.22), fecistis
VL (
HIERONYMUS
,
Commentarii in prophetas minores (Os.)
, lib. 3 (Os. 3, 11), CCSL 76, lin. 314)
|
8 neque
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
)
D30
Ω ΩX Δ
P10525 Bari1 P15613 La29
Rusch Clementina cum Ps-R
] nec
Ps-G
|
9 iniquitates
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
)
D30
Ω ΩX Δ
P105
25 Bari1 P15613
Rusch Clementina cum Ps-R
] iniustitias
Ps-G
|
Numérotation du verset
Ps. 102,11 XI
Quoniam10 secundum altitudinem celi a terra ¦ corroboravit11 misericordiam suam super timentes se.
10 Quoniam] Non
cacogr
.
Bari1,
+ et ΩB (
hapax
)
|
11 corroboravit
La29
] corroborabit ΩX, + et ΩB
(hapax)
|
Numérotation du verset
Ps. 102,12 XII
Quantum distat ortus ab occidente ¦
longe12 fecit a nobis iniquitates nostras.
12 longe] et
praem.
ΩB (
hapax
)
Numérotation du verset
Ps. 102,13 XIII
Quomodo miseretur
pater filiorum† misertus est Dominus timentibus se ¦ 13
13 Dominus timentibus
ω
1
P10525
] domentibus
cacogr
. ω² | <divisio.> (filiorum)+
D30²
(
m. post.)
ΩB² (
m. post.
)
Numérotation du verset
Ps. 102,14
quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.14
14
<divisio.> filiorum+
D30
² Δ] Ω
2 sec. m., filiorum Bari1 (finis linee)
Numérotation du verset
Ps. 102,XIV
Recordatus est quoniam pulvis sumus†
Numérotation du verset
Ps. 102,15
homo
sicut fenum ¦
dies eius
tamquam flos agri
sic efflorebit.15
15
<divisio.> sumus+... fenum ¦... eius
D30
Δ, sumus... fenum ¦... eius
P10525
, sumus ¦... eius
Bari1 P15613,
sumus... eius ¦
T79
Numérotation du verset
Ps. 102,16 XV
Quoniam
spiritus pertransibit16 in illo
16 pertransibit
Ps-G
(ΨB² V²
plerique codd. et edd.
)
D30
ΩX Δ
P105
25 Bari1 P15613
La29 Rusch
cum
Ps-Moz
X] pertransivit
Ps-G
(R*
C
M Q² W V*)
cum LXX
et non subsistet ¦ et non cognoscet amplius locum suum.
Numérotation du verset
Ps. 102,17 XVI
Misericordia autem Domini
ab eterno
et usque in eternum ¦
super timentes eum.17
17
<divisio.> eterno’... eternum ¦
D30*
(
eras.
)
ω
1, eterno... eternum ¦
D30² ω²
, eterno ¦... eternum
Bari1 P15613
Numérotation du verset
Ps. 102,XVII
Et iustitia illius in filios filiorum ¦
Numérotation du verset
Ps. 102,18
his qui servant testamentum eius.
Numérotation du verset
Ps. 102,XVIII
Et memores sunt mandatorum ipsius ¦ ad faciendum ea.
Numérotation du verset
Ps. 102,19 XIX
Dominus
in celo paravit18
18 paravit ΩX
La29Rusch Ps-G
] parabit ΦRGV
sedem suam ¦
et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Numérotation du verset
Ps. 102,20 XX
Benedicite Domino
omnes19 angeli eius’ 20
†
19 omnes
Ps-G
(
Ψ
B²
V D
²)
Hi D30²
(Benedicite Domino omnes
: in ras.
) ΩS ΩX ΩB Δ
P10525 Bari1 P15613
Rusch Clementina cum Ps-R LXX
]
om. Cor2
(hebr. et antiq. et Ieron. non interponunt
OMNES
sed sed grecus habet. Standum est primis)
Ps-G
(
cett.
)
D30* La29
|
20 a. eius
Ps-G
(Q* ΦRGV K² ΨB*)
P15613 Rusch cum Ps-R
] illius
Ps-G
|
potentes
virtute21 ¦
21 virtute
La29
] virtutes
Q*
ΩX*
(exp. -s)
facientes verbum illius’22
22 illius ΩX
Rusch Ps-G
] eius
La29 Ps-G
(Q* Φ RGV K² ΨB*)
cum Ps-R Ps-H
ad audiendam
vocem sermonum eius.
Numérotation du verset
Ps. 102,21 XXI
Benedicite Domino
omnes virtutes eius ¦
ministri eius qui facitis voluntatem eius.23
23 vv. XX / XXI]
inv. P15613
Numérotation du verset
Ps. 102,22 XXII
Benedicite Domino
omnia opera eius ¦
in omni loco dominationis24
24 dominationis
Cor2
P
(lemma) Cor2
FPTV (sed grec. habet d-nis)
La29 Rusch
ΩX
Ps-G cum graec. :
τῆς δεσποτείας] dominationes
(Hebr. et anti. habent
DOMINATIONES
et concordant Hieronymo [-mus
V3466 Cor2
P*] qui sic habet
IN OMNIBUS LOCIS POSTESTAS
[-tatis
V
] eius
)
Cor4
V (. . s<empe>r habet
DOMINATIONES
[-nis
Edmaior.
] non
DOMINATIONIS
[-nes
Edmaior.
]) ΩB
Ps-G (F Q*
3
U) Ed1455
¶ Nota : Le texte de Cor2 est instable en partie parce que les copistes ont cherché à l’adapter aux usages locaux, français ou méridionaux. CorS1
(
)
semble avoir la version correcte, les trois autres témoins considèrent
dominationes
comme le texte reçu, corroboré par
Cor4
V qui assure que le texte des bibles de référence aurait
dominationes,
ce qui n’est pas le cas de l’exemplar parisien (ΩX) mais du texte de Bologne (ΩB)
.
Les 3 autres témoins n’ont pas d’équivalent de
Cor4
(voir édition en ligne)
. - Edmaior.
corrige ici
V
d’après
P
sans le dire en intervertissant
dominationes
et
dominationis.
eius25
25 eius
Cor2
VF
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
) Δ
P10525 Bari1 P15613 Rusch cum Ps-R
] ipsius
Ps-G
(R F C I)
cum Ps-R Ps-H
| <divisio.> eius ¦... eius]
D30 P10525 Bari1 P15613
(eius² ’)
,
eius... eius ¦
ω
1, eius’... eius ¦
ω²
, eius ¦... eius ¦
T79
benedic anima mea Domino26.27
26 Domino] Dominus ΦRGV
cum Ps-R
|
27
<divisio.>
Cor2
V (. . s<emp>r habet
DOMINATIONES
non
DOMINATIONIS,
sed secundum hoc credo quod punctum debet esse in medi<an>te ante
BENEDIC
et non ante
al
IN OMNI
cum tamen e contrario sit in . . ».)
|
Psalmus 102
Numérotation du verset
Ps. 102,1
prol.|
marg.|
{191.919A} Benedic, anima mea, Domino. Titulus: Psalmus ipsi David. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Post preces pauperis, sequuntur preconia gaudentis. Omnes enim qui in Christo sunt, quasi unus homo sunt, qui hic loquitur et excitat atque hortatur animam suam, ut benedicat Dominum, volens definire cur sit benedicendus. Causam enim laudis supponit, ne quis ad hoc piger inveniatur. Et est sensus tituli: Ipsi David, id est Christo, fit iste psalmus, id est ista laus, que hic cantatur, Christo fit, et non alii.
marg.|
Intentio: Monet ad laudem. Modus: Tripartitus est psalmus. Primo Propheta per sua beneficia sibi a Deo collata, hortatur benedicere Deum. Secundo per ea que antiquis contulit, et posteris collaturus est, ibi faciens misericordias. {191.919B} Tertio per celestes, et omnes alias creaturas, monet benedicere Deo, ibi Benedicite Domino. [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] Propheta in pesona generalis iusti loquens secundum superiorem vim anime, id est rationem, exhortatur animam ad benedicendum, dicens: OA
A
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 102,1
I
I
prol.|
marg.|
Anima mea, benedic Domino
[AUGUSTINUS.] id est lauda Dominum, qui dicit: Sacrificium laudis honorificabit me (Ps. XLIX). Clama ergo voce si homo est, qui audiat; sine voce clama, si non est qui audiat homo, quia audit Deus. Deinde iterat expressius quod dixerat: Et omnia que intra me sunt [CASSIODORUS.] id est omnes cogitationes, omnes vires, nulla {191.919C} discrepent. Benedicat nomini sancto eius. [AUGUSTINUS.] Numquam enim deest qui audiat interiora, et ideo numquam sileant. Item repetit:B
B
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 102,2
II
II
prol.|
marg.|
Benedic, anima mea, Domino
. [AUGUSTINUS.] Repetitio ad exhortationem valet. Dico benedicas, et ut semper benedicas, noli oblivisci omnes retributiones eius: non sit ante oculos tuos delectatio peccati, sed damnatio peccati, et remissio Dei. Cogita omnia mala tua, quia quot ea sunt, tot bone retributiones sunt Dei. Non enim ante oculos poterunt esse omnes retributiones Dei, nisi ante oculos tuos fuerint omnia peccata tua. Et nota quod non ait retributiones, sed {191.919D} retributiones eius; aliud enim debebatur, et aliud redditum est quod non debebatur. Tribuit homo mala pro bonis, et retribuit ei Deus bona pro malis, pro quibus bonis tribuit homo mala. Ecce bonum est, quia homo est, et quia vivit, et quia ad imaginem Dei est factus, pro quibus cum debuisset homo reddere Deo sui similitudinem, reddit dissimilitudinem. Et pro his malis reddit Deus bona, inspirando penitentiam, et prestando veniam. Et ideo alibi: Quid retribuam Domino, pro omnibus que retribuit mihi? (Ps. CXV.) Tribuit, cum me fecit; retribuit, {191.920A} cum iustificavit. He autem sunt retributiones, ipse estC
C
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 102,3
III
III
prol.|
marg.|
Qui omnibus iniquitatibus tuis propitiatur, remittendo eas. [AUGUSTINUS.] Qui post remissionem etiam sanat omnes infirmitates tuas, vel languores tuos, quia corpus infirmum est, et ex languore corporis multa suggeruntur anime carnalia desideria: titillant, et quibusdam capitur anima; sed non est timendum, quia sanat omnes infirmitates tuas, nunc fovendo blandis, nunc secando asperis. Omnipotenti enim medico nullus insanabilis languor occurrit, maxime autem in fine sanabit languores, quando hoc corruptum induet incorruptionem. Unde subditD
D
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 102,4
IV
IV
prol.|
marg.|
{920B}
Qui redimit
vel redimet. [AUGUSTINUS.] quasi1 : Inde sanat omnes languores, quia ipse est qui redimit pretio sanguinis, vitam tuam de interitu, id est de corruptione, que tanta est in corpore, et aggravat animam quam impedit, ad ipsum Deum cogitandum, atque a sublimi intentione detorquent animam, sed finietur cum induet incorruptionem. Sanabit utique, quia ipse est, qui si viceris, etiam coronat te iam incorruptum, quod non est nisi ab eius misericordia, unde subdit: Coronat dico, in misericordia et miserationibus.E
E
¶Codd. :
PL191
1 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 102,5
V
V
prol.|
marg.|
{920C}
Qui etiam replet desiderium tuum in bonis
. Post coronam non restat lucta, in qua iuveris; sed satiaris his, que hic desiderabas, ad que suspirabas. Quando erit hoc? quando renovabitur ut aquile iuventus tua. quasi2 : Hoc non est in presenti, ubi nemo repletur, sed semper indiget. Sed quando renovata erit iuventus tua? et addit, ut aquile. Renovatur iuventus aquile, sed non ad immortalitatem. Similitudo enim data est, quanta potest esse de re mortali ad immortalem. Dicitur aquila, dum senio gravatur, rostri immodice crescentis unco non posse os aperire, et cibum capere. Et inde languescit, sed quodam naturali modo collidit rostrum ad petram, {191.920D} et excutit rostri onus, quo cibus impediebatur, et redit ad cibum, et omnia reparantur ei, ut fiat iuvenis. Sic et quod nos impedit comedere panem nostrum, petra aufert et excutit vetustatem, id est Christus, ut in eo renovemur, quibus vetustas claudit os oblitis comedere panem nostrum.F
F
¶Codd. :
PL191
2 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 102,6
VI
VI
prol.|
marg.|
Faciens misericordias Dominus
. [ALCUINUS. AUGUSTINUS.] Secunda pars, ubi monet benedicere per ea que {191.921A} facta sunt antiquis, et posteris fient. quasi3 : In futuro introibimus, satiabimur. Quid in via hic nobis est? numquid deserimur? non, quia Dominus relinquens nos in deserto, sed ducens ad patriam et faciens misericordias. Sed misericordibus, de quibus dicitur: Beati misericordes, quoniam illi misericordiam consequentur (Mt. 5); illi sunt qui diligunt inimicos, et in se peccantibus dimittunt. Hunc misericordie fructum Dominus scribens in terra, cum accusaretur adultera, exigebat (Io. 8). Ante enim in lapide scripsit Deus signans Iudeorum duritiam, sed inclinatus in carnem scripsit in terra humane mentis fructum paritura. Inclinatio enim ipsius incarnationis humilitatem significat, per quam in Christianis misericordie fructum erexit. Hec {191.921B} autem misericordia in omnes est facienda. Unde Apostolus: Operemur bonum ad omnes etc. (Gal. 6) Et illud: Omni petenti tribue (Lc. 6); et: Si esurierit inimicus tuus ciba illum (Rm. 12). Legitur tamen alibi: Ne tradas peccatori, et ne suscipias peccatorem, que predictis adversa videntur. Sed in hoc quid videtur auctorum conflictu, duo sunt attendenda, natura et vitium. Naturam iuva, vitium persequere. Ergo ne tradas peccatori, et ne suscipias peccatorem, id est non amore iniquitatis illius suscipias eum. Econtrario, omni petenti tribue; et: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, scilicet subveni nature, non iuves peccatum; da operi Dei, non operi hominis. Nam quod homo est, opus Dei est; quod peccator est, opus hominis est. Sic qui dat {191.921C} iusto pro alia causa, nisi quia opus Dei est, non dat iusto. Ideo dicitur: Qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet (Mt. 10). Hoc quoque misericordiam non impedit, si puniuntur mali. Puniendi enim sunt iniqui, non animo ultionis, sed dilectionis. Ubi autem potentior occurrit, nec potes corrigere vel monere, tolera; securus quod non erit impunitus; post misericordiam enim subdit, de iudicio dicens: Et Dominus est faciens iudicium. Unde: Mihi vindictam et ego retribuam, dicit Dominus (Dt. 23). Sed quibus? Omnibus iniuriam patientibus ab his qui non sunt sui iuris, id est qui non pertinent ad iura gubernationis ipsius qui patitur, in quos nequit disciplinam exercere. Deinde ostendens {191.921D} que antiquis fecit, subiungit:G
G
¶Codd. :
PL191
3 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 102,7
VII
VII
prol.|
marg.|
Notas fecit vias suas Moysi. [AUGUSTINUS.] Per Moysen omnes sanctos accipe: uno posito omnes occurrunt; tamen eum ideo specialiter ponit, quia per eum data est lex, ut convincatur languidus, et prodatur in quinque porticibus quinque librorum legis, et non sanetur (Io. 5). Ut sic querat medicum, et sanetur unitas in piscina, ad descensum angeli mota, id est in Christi passione, qui cum de celo descendit, a populo passus est. Lex ergo data est, ut superbus humilietur; humilis confiteatur 222 et sic sanetur. Et he sunt occulte vie, quas ostendit Deus Moysi; per quem legem dedit, ut abundaret delictum. {191.922A} Et filiis Israel veris, notas fecit voluntates suas. EtH
H
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 102,8
VIII
VIII
prol.|
marg.|
Dominus est miserator actu, et misericors natura. [CASSIODORUS.] Misericordiam necessario sequitur patientia. Unde subdit: Et longanimis, quia peccantes diu sustinet; et misericors [AUGUSTINUS.] quia dat bona, et vocat multis modis. Vocat enim beneficiis creature, vocat impertiendo tempus vivendi, vocat per lectorem, vocat per tractatorem, vocat per intimam cogitationem, vocat per flagellum correctionis, vocat per misericordiam consolationis. Et hoc multum quia et blasphemis est misericors, et vere misericors, quiaI
I
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 102,9
IX
IX
prol.|
marg.|
{922B}
Non irascetur in perpetuum
[AUGUSTINUS.] bonis scilicet. Ira est pro primo peccato, quam in hoc seculo patimur; sed consolatur, promittens finiendam, neque in eternum comminabitur 4 de pena eterna. Quod inde probandum est, quia,J
J
¶Codd. :
PL191
4 + [GLOSSA INTERLINEARIS]
PL
Numérotation du verset
Ps. 102,10
X
X
prol.|
marg.|
Non secundum peccata nostra fecit nobis
. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] quasi5 : Quod non merebamur, accepimus. Hoc omnibus convenit, quibus gratis bona prestat. Neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis, sed post offensam absolvit. {191.922C} Et vere,K
K
¶Codd. :
PL191
5 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 102,11
XI
XI
prol.|
marg.|
Quoniam corroboravit misericordiam super timentes se
. [AUGUSTINUS.] Secundum quid? secundum altitudinem celi a terra. Si celum potest abscedere a protectione terre; et Deus poterit non protegere timentes se? attende aptam comparationem. Celum enim undique circa terram est. Inde etiam peccantibus lux provenit ad oculos; inde er, inde spiritus, inde pluvia ad terram, unde fructus. Sine Deo defixit terra, sic protectio Dei manet super timentes se. Et quid fecit? ecce,L
L
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 102,12
XII
XII
prol.|
marg.|
{191.922D} Quantum distat ortus ab occidente [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] tam longe fecit a nobis iniquitates nostras. quasi6 : De tenebris facit lumen splendere. Quando enim peccatum remittitur, occidunt peccata, et gratia oritur: peccata tamquam in occasu sunt; gratia qua liberaris, in ortu est. Avertere ergo ab occasu peccatorum, et tende ad ortum gratie, et ita surgis et proficis. Fecit ergo longe a nobis iniquitates nostras, quantum distat ortus ab occidente 7 quando fecit ut ille occidant, et gratia oriatur. Sed quare hoc fecit? gratis, non meritis. Et hoc estM
M
¶Codd. :
PL191
6 quasi] + dicat
PL
7 + [GLOSSA INTERLINEARIS]
PL
Numérotation du verset
Ps. 102,13
XIII
XIII
prol.|
Numérotation du verset
Ps. 102,14
prol.|
marg.|
Quomodo pater miseretur filiorum [AUGUSTINUS.] etiam flagellis, ita, misertus est Dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, id est infirmitatem nostram. Novit quod fecit, quomodo lapsum sit, quomodo reficiendum sit, quomodo adoptandum sit, quomodo ditandum sit; [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] a factura enim Creatoris repulsi, ipsi nos male finximus. Deinde exponit figmentum nostrum, subdens:N
N
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 102,XIV
prol.|
Numérotation du verset
Ps. 102,15
prol.|
marg.|
Recordatus est quoniam pulvis sumus 8
{191.923B} quia etsi facti sumus imago tua, o Domine, pulvis tamen sumus, ariditate peccati. Vel secundum aliam litteram, que est: Memento quoniam pulvis sumus. [AUGUSTINUS.] quasi9 : Quod figmentum cognovit? nos infirmos, unde conversus ad Deum dicit: Memento quoniam pulvis sumus. Memento, id est perseveret erga nos misericordia tua, ne obliviscatur gratie tue. [CASSIODORUS. ALCUINUS.] Dico pulvis est homo, et cito transit. Homo sicut fenum, quod hodie floret, et mox arescit. Et dies eius, id est quod pulchrius habet, est tamquam flos agri, qui citius transit. Homo sicut fenum, et sic efflorebit homo, id est ad plus sic florebit, vel efflorebit, id est deflorebit. [ALCUINUS.] Est enim intentivum vel privativum.
8 + [GLOSSA INTERLINEARIS]
PL
9 quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, distingue litteram. Ostendit statum hominis, {191.923C} ne superbiat, dicens: Homo hoc habet quod sicut fenum est dies eius. Homo enim sicut flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. Et tamquam flos agri sic efflorebit totus splendor humani generis, honores, divitie etc. [AUGUSTINUS.] Flos feni est qui non est annuus, quod pulchrius est, cito cadit. Unde: Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni; fenum aruit, et flos decidit: sed verbum Domini manet in eternum a. Quod propter te factum fenum, id est caro est: ex te ergo pulvis es, sed ex misericordia illius aliquid. [AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] Unde subdit in sequenti: Misericordia autem Domini ab eterno etc. quasi10 : Homo est {191.923D} fenum, vel flos. Et vereO
a Is. 40.
O
¶Codd. :
PL191
10 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 102,16
XV
XV
prol.|
marg.|
Quoniam spiritus [Haimo. AUGUSTINUS.] qui est in illo, pertransibit ab eo. Ecce qui timebat, abiit. Hic enim est finis morientium, et illo exeunte, non subsistet homo. [Haimo.]
marg.|
Vel ita: Spiritus existens in illo pertransibit ab eo, quia dum est in illo variatur, et post exit. Unde subdit: Et non subsistet spiritus in eo, et non cognoscet amplius locum suum [CASSIODORUS.] id est non revertetur ad corpus, in hoc mundo. Hoc dicit contra dementes, qui dicunt animas in hunc mundum redituras.P
P
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 102,17
XVI
XVI
prol.|
marg.|
Misericordia autem Domini ab eterno. [CASSIODORUS.] quasi11 : Talis est natura hominis, sed per misericordiam Dei eternus erit. Hic presumptionem premit, inde spem statuit. Et hoc est, misericordia autem Domini ab eterno, id est cum mundus cepit administrari, et usque in eternum, id est sine fine, super timentes eum, non super alios.Q
Q
¶Codd. :
PL191
11 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 102,XVII
prol.|
Numérotation du verset
Ps. 102,18
prol.|
marg.|
Et iustitia illius est in filios filiorum. [ALCUINUS. AUGUSTINUS.] Ecce misericordia et iustitia simul, retributionem dicit super filios filiorum. Multi autem iusti non habent filios, nedum filios filiorum; sed filii {191.924B} sunt opera. Filii filiorum sunt merces operum. Et est sensus: Misericordia illius est super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum, id est per misericordiam et iustitiam eius dabitur timentibus eum eterna merces pro bonis operibus, et ne omnes presumant, subdit, his qui servant testamentum eius.R
R
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 102,XVIII
prol.|
marg.|
Et qui memores sunt mandatorum ipsius [AUGUSTINUS.] id est non ut memoriter tantum pronuntient; sed ad faciendum ea, id est ut agant quod didicerunt; quod si nimis multa tibi videntur, in duobus mandatis caritatis omnia implentur (Mt. 22). Tene ergo radicem caritatis, et tota arbor est in te. {191.924C} Finis enim precepti est caritas.S
S
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 102,19
XIX
XIX
prol.|
marg.|
Dominus in celo etc. [CASSIODORUS.] Predicat iudicium futurum, ne peccantes indolescant. quasi12 : Et debes esse memor ut facias, quia Dominus [AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] id est Christus, qui descendit et ascendit, in celo sedem suam iudiciariam, id est de bonis et malis iudicabit in celo existens, qui prius in terra irrisus est; et ne impotentem putes, et id est quia regnum ipsius dominabitur.T
T
¶Codd. :
PL191
12 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 102,20
XX
XX
prol.|
marg.|
Benedicite Domino. [CASSIODORUS.] Tertia pars, ubi per celestes, et omnes alias creaturas, monet benedicere, incipiens ab angelis, et dicens: angeli eius [ALCUINUS. Haimo.] non mali. Benedicite Domino, aggratulando dicit, non imperando vel monendo. quasi13 : Quod facitis amo. Et, o vos potentes, id est omnes potestates celestes, qui estis potentes virtute, non vitio, ut diabolus. Benedicite ei, vos dico, facientes verbum illius. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] Verbo Dei non es iustus aut fidelis, nisi cum facis. Facientes dico, ad audiendam vocem sermonum eius, id est humiles ad obediendum, non superbi, qui suum auctorem norunt et venerantur. Hi tales digni sunt benedicere, non alii. Vel facientes {191.925A} ad audiendam vocem sermonum eius, id est ad hoc ut per vos nos audiamus, vestro exemplo instruamur.U
U
¶Codd. :
PL191
13 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 102,21
XXI
XXI
prol.|
marg.|
Omnes virtutes eius. 14 Per hoc significatur ille ordo angelorum, benedicite Domino. [CASSIODORUS. Haimo. AUGUSTINUS.] Verbum toties iteratum concitat animos. Deinde generaliter de omnibus subdit: O ministri eius, qui facitis voluntatem eius, non tantum dicitis, vos, benedicite. Malus enim etsi tacet lingua, vita blasphemat; et si hymnum cantat, tamen multos intuentes mala mittit in blasphemias. {191.925B} [ALCUINUS. AUGUSTINUS.] Si ergo vis benedicere Deum, fac verbum eius, fac voluntatem eius. Unde in Levitic. os turturis iubetur retorqueri ad axellas (Lv. 1), ut quod habet in ore, ostendat in opere. Et ne te iactes qui facis voluntatem eius, quia non est opus tuum, sed Dei. Ipse enim per te et in te bonum operàtur.V
V
¶Codd. :
PL191
14 + [GLOSSA INTERLINEARIS]
PL
Numérotation du verset
Ps. 102,22
XXII
XXII
prol.|
marg.|
Benedicite Domino, omnia opera eius. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Cum bene vivis, omnia opera eius benedicunt. Vel omnia opera, id est celestia et terrestria. Benedicite dico, in omni loco dominationis eius; vel in omni loco sunt dominationes eius. Sic ubi non dominatur, {191.925C} ibi non benedicatur. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Ubique est, ubique benedicatur: nullus excusatur. Sicut ergo nulla creatura, sic nullus locus laudi excipitur. Benedic, anima mea, Domino. Unde cepit, ibi finit. Benedictio a capite, benedictio a fine. A benedictione profecti sumus, ad benedictionem redeamus, in ea {191.926A} regnemus. Per hoc notat eos qui bonis initiis bonum finem adiungunt.W
W
¶Codd. :
PL191
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 102), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 31/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_102)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 102), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 31/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_102)
Notes :