Glossa magna

Psalmus 23

Numérotation du verset Ps. 23,1 

¶Psalmus David1 in2 prima sabbati3.
¶Codd. : (Ps.23) D14 D30 ΩM (158vb-159rb) ΩS (261vb) ΩX (224rb) P15205 (38[bis]ra-39ra) P1076 Δ ( ω 1 ) Rusch Ps-G , def. C
1 Psalmus David Ω X] inv. Φ M U K D, Psalmus Amiatinus |
2 in V ΩS ΩX Rusch Ed1530 ] om. D14 D30 Ps-G |
3 Psalmus... sabbati ΩSX P15205 P15205 ² D14 D30 Ps-G ] om . ΩM P10489 Δ, prima sabbati psalmus David inv. Clementina, prima sabbati] prima die ΦV, om. W, + prophetia vocationum gentium et perfectio eorum D30 |
Numérotation du verset Ps. 23,I 

Domini est terra et plenitudo eius ¦
orbis terrarum et4 universi qui habitant in eo5. 6
4 et] ÷ et universi : D14 R I² ΦGV K |
5 in eo Cor2 (moderni) D14² (in ras. ut vid.) Δ Ω Rusch Ps-G ] in ea Cor2 (anti. habent ubique EA, EAM EAM et hebr. similiter [...] sed grecus ubique habet feminimum sicut latinum, et tunc fit relatio ad hoc nomen TERRA ) L ΦRGVP² cum Ps-R |
6 <divisio> terra… eius ¦ … terrarum D14 D30 ΩX P15205 Δ] terra… eius ’… terrarum ’ ΩM ; terra ¦… eius… terrarum ¦ ΩS |
Numérotation du verset Ps. 23,2 II

Quia7 ipse
7 Quia] om. L* cum LXX Ps-R
super maria
fundavit
eum8 ¦
8 eum Cor2 (moderni) ΦP* Ψ plerique codd. et edd. Hi D30 Ω P15205 P10489 Ps-G ] eam Cor2 (anti. hebr. grecus ubique habet feminimum sicut latinum, et tunc fit relatio ad hoc nomen TERRA ) L ΦRGVP² U D14 Δ cum Ps-R
et super flumina preparavit eum9.
9 eum Cor2 (moderni) ΦR*P* Ψ plerique codd. et edd. D30 Δ Ω P15205 P10489 Ps-G ] eam Cor2 (anti. hebr. grecus ubique habet feminimum sicut latinum, et tunc fit relatio ad hoc nomen TERRA ) L 1 ΦR²GVP ² U D14 Ps-α Ps-γ Ps-η, illam Ps-R
Numérotation du verset Ps. 23,3 III

Quis
ascendet10 in montem Domini ¦
10 ascendet ΦP ΨB² V² D U D14 D30 Δ Ω P15205 P10489 Rusch Ed1530 Clementina ] ascendit Ps-G
aut quis stabit
in loco sancto eius ?
Numérotation du verset Ps. 23,4 IV

Innocens manibus
et mundo corde
qui non accepit
in vano
animam suam ¦
nec iuravit in dolo proximo suo. 11
11 <divisio> corde†... suam¦ D30 Δ etc. ] corde¦ ... suam’ D14, corde ¦… suam ΩX, corde¦ ... suam¦ Hi, corde ’… suam ’ ΩM
Numérotation du verset Ps. 23,5 V

Hic accipiet
benedictionem
a Domino ¦
et misericordiam
a Deo salutari12 suo. 13
12 salutari plerique codd. et edd. Hi D30 P10489 P15205 Δ Ω Rusch cum Ps-R ] salvatore Ps-G (R) |
13 <divisio> Domino ¦ D30 ω 1 (sec. m.) |
Numérotation du verset Ps. 23,6 VI

Hec est
generatio
querentium14 eum15 ¦
14 querentium] requirentium F* L cum Ps-γ Ps-δ |
15 eum D30 etc. ] Dominum Hi (tantum), Deum P10489 |
querentium faciem Dei
Iacob16.
16 Iabob] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 23,7 VII

Attollite17 portas
17 Attollite] Tollite L cum Ps-R, Diapsalma praem. D14
principes vestras
et elevamini
porte eternales ¦ et introibit rex glorie.18
18 <divisio> vestras†... eternales ¦ D14 D30 ΩM Δ etc. ] vestras¦... eternales, Hi P15205; vestras… eternales¦ ΩS ΩX
Numérotation du verset Ps. 23,8 VIII

Quis est iste
rex glorie ? ¦ Dominus fortis
et potens,
Dominus potens in prelio. 19
19 <divisio.> glorie ¦… potens ’ D30 ω 1 ] glorie¦… potens¦ ΩMS ; glorie¦… potens ω² ΩX ; glorie… potens¦ P15205
Numérotation du verset Ps. 23,9 IX

Attollite20
20 Attollite] Tollite I L cum Ps-R
portas principes vestras21 et elevamini porte eternales ¦
21 vestras] vestri L cum Ps-R
et introibit rex glorie. 22
22 <divisio> vestras†... eternales ¦ D14 D30 ΩM ω1 etc. ] vestras¦... eternales, Hi P15205; vestras… eternales ¦ ω² ΩS ΩX
Numérotation du verset Ps. 23,10 X

Quis est iste
rex glorie ? ¦
Dominus virtutum ipse est rex glorie23.
23 glorie] + diapsalma Ps-G

Psalmus 23

Numérotation du verset Ps. 23,1 
prol.|
marg.| {245C} Domini est terra. Titulus: Psalmus David, in prima Sabbati. Prima Sabbati dicitur dies prima post Sabbatum [ (58)] . Hebrei namque propter dignitatem Sabbati omnes dies alios appellant nomine Sabbati, dicentes primam Sabbati, secundam Sabbati, et deinceps, sicut gentiles dies appellabant nominibus planetarum, dicentes diem Lune, diem Martis, diem Mercurii etc. Christiani vero dies appellant ferias, eo quod omnibus diebus a servili opere, id est a peccato cessare debemus. [CASSIODORUS.] In prima autem Sabbati, mundus conditus est, et lux divisa a tenebris rebus confusis, atque informibus accipientibus formas, et in eadem die Christus depositis mortalitatis tenebris, clarificatus est, et homo depulsa peccatorum {191.245D} caligine, restauratus per Christi resurrectionem. [AUGUSTINUS.] De hac clarificatione Christi, et hominis reparatione, agit hic psalmus. Et est sensus tituli: Psalmus iste est David qui hic loquitur in persona sua, vel Ecclesie. Psalmus dico, agens de clarificatione Domini, et hominis reformatione, que facta est in prima Sabbati [CASSIODORUS.] que Dominica {191.246C} dicitur: eadem que dies fuit prima in primordiali rerum conditione.
marg.| [ALCUINUS.] Intentione monet victorem Christum cum triumpho suscipere [CASSIODORUS.]. Modus talis; tripartitus est psalmus. Primo dicit totum orbem esse Dei, ut sicut nullus ab eius imperio, ita nec a fide eius sit alienus. Secundo determinat quibus virtutibus prediti sint in Ecclesia, ibi quis ascendet. Tertio, superstitiosos avocat a pravitate, ut patulis cordibus Christum recipiant, ibi attollite portas. Propheta itaque a simili preconis, qui post triumphum totam terram clamat esse victoris resurrectionis Christi gloriam attendens, ait:A
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 23,1 
I
prol.|
marg.| Domini, id est Christi, qui est Dominus dominantium, {191.246D} est terra [CASSIODORUS.] id est Ecclesia fructifera. Hec est terra bona, super quam Evangelicum semen cecidit, et protulit fructum, tricesimum, sexagesimum, centesimum, et plenitudo eius, id est omnia, quibus plena est Ecclesia, scilicet omnes sancti et charismata gratiarum. Et hec terra, id est Ecclesia, non est parva, sed est de toto orbe et de omnibus {191.247A} qui in eo sunt. Unde subdit, et ipsa est orbis terrarum, et in ea sunt universi qui habitant in eo. [AUGUSTINUS.] Cum enim clarificatus Dominus annuntiatur in fidem omnium gentium, tunc et totus orbis fit Ecclesia eius, id est in toto orbe, et de toto orbe fit Ecclesia eius. Et merito Ecclesia est Domini.B
B ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 23,2 
II
prol.|
marg.| Ipse fundavit [AUGUSTINUS.] id est firmissime stabilivit eam super maria, id est super omnes fluctus seculi, ut eos superet, nec sibi noceant; et preparavit eum orbe [HIERONYMUS.] id est Ecclesiam, super flumina, id est super cupidos huius seculi. [AUGUSTINUS.] Ut enim flumina in mare fluunt, ita cupidi homines labuntur in seculum, et hos etiam superat Ecclesia, que victis Dei {191.247B} gratia cupiditatibus secularibus ad recipiendam mortalitatem caritate paravit.C
C ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 23,3 
III
prol.|
marg.| Quis ascendet. [CASSIODORUS.] Secunda pars ubi determinat quibus virtutibus prediti sunt in Ecclesia; quasi1 : Orbis, id est Ecclesia, de toto orbe terrarum est Domini, non tamen ibi est, nisi innocens. Et hic dicit sub interrogatione, ut attentos reddat. Quis ascendet in montem Domini? etc. Vel ad littera possunt accipi superiora. Domini est terra, quam creavit, et plenitudo eius, id est omnia quibus eam ornavit. [HIERONYMUS.] Et non pars terre tantum, imo, orbis terrarum, id est totus mundus, et, universi qui {191.247C} habitant in eo, id est omnes incole eius sunt Domini. Et merito, quia ipse super maria fundavit eum et super flumina prep. etc. [ALCUINUS.] id est statuit eam ne obruatur a mari, vel a fluminibus. Qui ascendit in montem, quasi dicat [HIERONYMUS.] orbis, et omnes eius incole sunt Domini [CASSIODORUS.] sed in monte iustitie eius non est aliquis nisi innocens. Et ad hoc utitur interrogatione dicens, quis ascendet? [HIERONYMUS.] quasi dicat magno nisu opus est. Quis hic ponitur pro raritate, non pro impossibilitate in montem Domini [AUGUSTINUS.] id est in altam iustitiam Domini, aut quis stabit post ascensum in loco sancto eius super maria et flumina parato [AUGUSTINUS.] id est quis permanebit meo quo ascendet? [HIERONYMUS.] quasi2 : Pauci ascendunt, et pauciores permanent. Multi enim ascendunt, {191.247D} qui non perseverant. Deinde premisse interrogationi respondet, dicens:D
D ¶Codd. : PL191
1 quasi] + dicat PL
2 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 23,4 
IV
prol.|
marg.| Innocens manibus etc. [ALCUINUS.] Et dicit utique illum ascensurum et permansurum, qui est innocens ad proximum. [HIERONYMUS.] Tribus modis, scilicet manu, id est opere, et corde, quod notat ibi innocens manibus et mundo corde et qui est innocens in verbis. Et hoc est quod ibi ait, nec iuravit in dolo etc. et qui sibi ipsi innocens est. [ALCUINUS.] Quod ibi dicit, qui non accepit etc. quasi3 : Queritur quis ascendet et stabit? ille utique, qui est innocens manibus [AUGUSTINUS.] id est purus in operibus, quia per manus {191.248A} opera intelliguntur. Et qui est, mundo corde, id est mundus in cogitationibus, et qui non accepit in vano animam suam, id est qui non deputavit animam suam rebus non permanentibus et caducis, sed eam sentiens immortalem, eterna desideravit. Et ideo non iuravit in dolo proximo suo. Sicut enim simplicia, et non fallentia sunt eterna, ita se prebuit proximo. [ALCUINUS.] Nil promittit, unde decipiat eum ne dum peius faceret, permittit iuramenta simplicia, et dolosa prohibet. Et nota quod non ait simpliciter, non iuravit, sed non iuravit in dolo. Ex quo datur intelligi quod permittit iuramenta simplicia, et dolosa prohibet. [CASSIODORUS.] In dolo autem iurat, qui aliter facturus est quam promittit; cum periurium sit, nequiter decipere credentem. [HIERONYMUS.] Ille in dolo non {191.248B} iurat, qui quod cogitat predicat, et opere implet. Vel animam, hic sensualitatem suam accepit. Et est, qui suam animam sensualem, id est sensualitatem que est inferior vis anime, non accepit, id est non acceptabilem habuit. In vano 4 id est id peccato [HIERONYMUS.] qui nullis eam fecibus peccaminum post baptismum maculavit. Nec iuravit in dolo proximo suo, hoc non mutatur.E
E ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
4 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 23,5 
V
prol.|
marg.| Hic accipiet quasi5 : Debet quisque innocens esse et sibi et proximo, et inde sunt ei hec premia quia, hic, talis ascendit in montem Domini [CASSIODORUS.] id est in altitudinem iustitie et fidei: quod {191.248C} quidem est ei a Domino. Et hoc est, quod ait hic accepit benedictionem a Domino 6 id est per Domini benedictionem acceptam, ascendet et stabit in alta iustitia Dei.
5 quasi] + dicat PL
6 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
marg.| Vel ita, quasi7 : Ille qui predicta habet, ascendet. Illa vero non habet a se, sed a Deo, quia, hic accipiet benedictionem, id est predicta bona, a Domino. [CASSIODORUS.] Et hec benedictio per misericordiam, non per merita datur, quia prius per misericordiam peccata dimittit Deus. Et hoc est quod ait: Et accipiet misericordiam, id est remissionem peccatorum per misericordiam factam a Deo salutari suo, id est a Christo, et ne putes predicta de solo Christo fore accipienda, quiaF
F ¶Codd. : PL191
7 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 23,6 
VI
prol.|
marg.| {191.248D} Hec generatio, id est talis est generatio omnium communiter, querentium eum vel Deum. Ac si diceret: Licet singulariter dixerim ascendet, innocens accipiet: tamen hi tales non sunt pauci, sed est generatio [CASSIODORUS.] id est multitudo baptismo renata, et non nisi querant Deum. Ideo ait, querentium eum.
marg.| Vel ita continua: Vere benedictio erit per misericordiam. Sic enim [AUGUSTINUS.] id est per misericordiam nascuntur in baptismo qui querunt eum. Et hoc est: hec est generatio querentium eum, non utique pro favore seculari, vel pro terrenis opibus, sed querentium Deum, ita quod faciem Dei [REMIGIUS.] id est presentiam et cognitionem eius querunt, Dei, dico Iacob [CASSIODORUS.] id est qui querunt Deum ut Iacob quesivit. Quod {191.249A} faciunt illi qui ferventiores aliis volunt preponi, ut eis primatum det sicut Iacob fecit, que preposuit Esau, cuius primogenita hereditavit [AUGUSTINUS.] ita et Christiano populo posterius nato dat Deus primatum, Iudeis ablatum id est Christum. Unde Isaias: Auferam ab Hierusalem caput et caudam (Is. 9).G
G ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 23,7 
VII
prol.|
marg.| Attollite [CASSIODORUS.] tertia pars. Christiana religione declarata superstitiosos a pravitate avocat, ut patefactis cordibus Christum admittant quasi8 : Et quia nullus ascendit, vel stat, nisi innocens et purus: Ergo, o vos principes mundi, et superstitiosi, {191.249B} ut sunt hypocrisiarche, attollite, vel tollite, id est auferte ab animis vestris portas vestras, (CASSIODORUS.) id est mortis; que a principe diabolo posite sunt, per quas ipse ad corda intrat. Porte ille sunt vitia et peccata, quibus locus sit diabolo in cordibus hominum. Et contra illas portas mortis elevamini, id est exaltamini, in cordibus hominum, porte eternales, scilicet omnis gratia, que veniente Christo data est, qui spiritu gratie plenus alios gratia rigavit, ut spiritualia nequitie de cordibus suorum pelleret. Elevamini dico, et sic introibit ad corda rex glorie [AUGUSTINUS.] id est Christus, in quo sine superbia gloriemur, qui precinctus humilitate superbiam diaboli, ut fortis athleta expugnare {191.249C} venit.H
H ¶Codd. : PL191
8 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 23,8 
VIII
prol.|
marg.| Quis est iste. [CASSIODORUS.] Interrogat hic Propheta non propter suam ignorantiam, sed ad convincendam Iudeorum superbiam et perfidiam. [ALCUINUS.] Et ut amplius Christum commendando, alios ad eius invitet amorem, sic dicens: Quis est iste rex glorie? [CASSIODORUS.] Quid intraturus est ad corda? respondet, describens eum per virtutes, quasi proprio nomine dicens: [CASSIODORUS.] Ipse est Dominus absolute omnium fortis in rebus, et si cum gladiis eum cepistis et potens, et si Pilato eum tradidistis, Dominus est potens in prelio ubi contra diabolum pugnavit, et contra Iudeos. Ne ergo in pugna, vos Iudei, eum {191.249D} superasse putetis, et si adversus eum ad horam prevaluisse videamini.I
I ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 23,9 
IX
prol.|
marg.| Attollite, vel tollite portas, principes vestras, et elevamini, porte eternales et introibit etc. Congeminatio est hic. [CASSIODORUS.] Predicta enim repetit, ut amplius determinet quis sit rex glorie et non per singula, ut prius fecerat, dicendo, potens, fortis etc. sed sicut prius premittens Prophetam interrogationem:J
J ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 23,10 
X
prol.|
marg.| {191.250A} Quis est iste rex glorie? (CASSIODORUS.) Breviter et totum respondet, scilicet Dominus virtutum celestium, id est angelorum, vel virtutum, (ALCUINUS.) id est gratiarum, quia omnibus omnia dat dona; vel Dominus virtutum, (HIERONYMUS.) id est terrenorum principum ipse est rex glorie. Ubi apud nos est virtutum, in Hebreo habetur sabaoth, quod interpretatur exercituum, vel militiarum, vel virtutum.K
K ¶Codd. : PL191
prol.| Aliter attollite vel tollite etc. principes dicit demones, qui principari hominibus volunt. Ait ergo: O principes tenebrarum qui primatum in hominibus queritis, tollite portas principes, id est auferte aditus cupiditatis et timoris, ne impediant Dominum venientem, quos statuistis in animis hominum, ut per eos ad decipiendos homines intretis [AUGUSTINUS.] dum timent {191.250B} non timenda, et cupiunt non cupienda. Et vos porte eternales, id est aditus eterne vite, scilicet renuntiationis seculi, et conversionis ad Deum, elevamini 9 id est exaltamini in cordibus hominum. Et sic introibit rex glorie [AUGUSTINUS.], id est Christus in quo sine superbia gloriemur. Qui superavit portas mortis, et patefecit sibi celestes ianuas, implens quod dixerat: Gaudete, quoniam ego vici mundum (Io. 16). Quis est iste? [AUGUSTINUS.] Pavet admirans mortalis natura, dum audit regem glorie intraturum, et querit: Quis est iste rex glorie? respondet Propheta, ipse est fortis et potens, quem tu infirmum et oppressum putasti. Ipse est Dominus potens in prelio, ubi contra mortem pugnavit, contracta, {191.250C} et concreta cicatrice, et senties te reparatam immortalitate reddita. Infirmitate namque hominis soluta, que terris debebatur, ubi cum morte belligeratum est, firmata est clarificatio Domini. Attollite, vel tollite; egit supra contra demones, hinc iam itur in celum, id est celestes angelos alloquitur, qui solebant ab hominibus adorari. Et exclamat iterum Propheta dicens: Vos etiam celestes principes tollite portas vestras quas habetis in animis hominum, qui adorant militiam celi. Ante Christi namque adventum permittebant se angeli boni adorari illa adoratione que dulia est, non latria (Gn. 18, Iosue 5), ut sibi potius quam malis angelis reverentia exhiberetur ab hominibus [ (59)], sed post incarnationem ex humilitate {191.250D} atque subiectione, quam debet Domino suo prohibent homines se adorare, ut intelligant humanam naturam in Christo super omnem creaturam exaltatam. Unde in Apocalypsi angelus dixit Ioanni: Noli me adorare, conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum (Apc. 21). Et elevamini porte eternales, id est porte eterne iustitie, et caritatis et castitatis, per quas unum verum Deum diligat anima et non fornicetur sub multis qui dicuntur dii, et sic introibit rex glorie ad mentem ut ad dexteram Patris interpellet (Hbr. 7), id est interpellare pro nobis credatur. Quis est iste rex glorie? (AUGUSTINUS.) Princeps etiam huius eris, qui ante primatum habebat in homine, miratur et querit: Quis {191.251A} est iste rex glorie? Respondet Propheta: Dominus virtutum scilicet celestium, vel terrenorum, ipse est rex glorie, etiam supra te glorificato corpore pergit, ille tentatus super omnes angelos tendit, ille ab angelo prevaricatore tentatus. Nemo ergo princeps se obiiciat nequam, atque intercludat iter ipsius ad nos, ut tamquam Deus habitet in nobis, atque colatur. Vel aliter, attollite, vel tollite. Dicit hec David propheta, persona angelorum sibi assumpta, qui Christum precesserunt descendentem ad inferos vel ascendentem ad celos, Angeli ergo preeuntes Christum ad infernum dicunt tartareis potestatibus [HIERONYMUS.] O vos, principes, inferni, tollite portas vestras, id est auferte potestatem vestram, qua usque nunc in inferno omnes detinebatis. Et ipsi idem {191.251B} precedentes Christum in ascensione dicunt: Et o vos porte eternales, que hactenus eratis clause, scilicet aditus celi, ingressus paradisi, elevamini, id est aperiamini, et introibit rex glorie, id est Christus in celum. Hic est summus sacerdos, qui in veteri lege semel in anno cum sanguine intrabat in sancta sanctorum (Hbr. 9). Mirantur autem demones et querunt: Quis est iste rex glorie? [HIERONYMUS.] quasi10 : Nos regem nostrum habemus, scilicet diabolum. Iste rex glorie, quis est? Respondent angeli Christum precedentes ad infernum: Ipse est Dominus fortis et potens, qui mortem vicit et diabolum; Dominus potens in prelio, contra diabolum principem vestrum, quia alligavit fortem, et nunc {191.251C} venit evertere domum eius et diripere vasa, id est confringere infernalia claustra, et educere captivam captivitatem. [HIERONYMUS.] Attollite portas, virtutes, ministre precedentes Christum in ascensione, ad alias virtutes celestes clamant, ut viam Domino venienti aperiant, eique occurrant, o principes celi attollite portas vestras, id est reserare celestes aditus venienti Domino. Et o vos, porte eternales elevamini. id est aditus celi et eternalis ingressus pateat. Aperiantur etheree ianue, et eternarum edium valve. Et introibit rex glorie in celum ut ad dexteram Patris interpellet pro nobis [AUGUSTINUS.HIERONYMUS.]. Ipse autem virtutes angelice, novo mysterio carne induti stupefacti, querunt cum admiratione: Quis est iste {191.252A} rex glorie? quibus respondent alie: Dominus virtutum, ipse est rex glorie.L
L ¶Codd. : PL191
9 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
10 quasi] + dicat PL
prol.| Vel aliter, attollite portas, principes hic appellat sanctos, de quibus alibi dicitura: Et nunc, reges, intelligite, et Petrus ait: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sanctab. 11 quasi12 : quia nullus ascendit nisi innocens et mundus, ergo, o vos, principes, id est fideles, qui estis genus electum, regale sacerdotium, attollite portas vestras, id est amplificate bona opera, per que Deus intrat. Et elevamini, porte eternales, et introibit rex glorie. Hec et sequentia non mutantur a lectione prime expositionis usque, attollite, ubi est repetitio precedentium, usque ad finem,M
a Ps. 2.
b 1Pt. 2.
M ¶Codd. : PL191
11 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
12 quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 23 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_23)

Notes :