Glossa magna

Psalmus 113

Numérotation du verset Ps. 113,1 

¶Alleluia.1
¶Codd. : (Ps. 113) D14 D30 Lunel ( textus tantum ) ω 1 Ω U Rusch Ps-G | Alleluia] om. D14 ; + Vox apostolica cum Iudeis increpans idola D30
1 + ex [ sic pro et] hoc ALLELUIA ad finem CXII pertinet fidem Stut23 (in calce Ps. 112) ¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio Stut23 (Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [ mutil. ], 114, 115, 116, 117) , Donatiano De Bruyne industria Hieronymo tributis , vide D. DE BRUYNE , «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)», Speculum 3 (1932), 365. [MM2023]
Numérotation du verset Ps. 113,I 

In exitu
Israel
de Egypto ¦
domus
Iacob
de populo barbaro.
Numérotation du verset Ps. 113,2 II

Facta est Iudea
sanctificatio eius ¦
Israel potestas eius.
Numérotation du verset Ps. 113,3 III

Mare vidit et fugit ¦
Iordanis
conversus est retrorsum.
Numérotation du verset Ps. 113,4 IV

Montes
exultaverunt
ut arietes ¦
et colles
sicut agni ovium.
Numérotation du verset Ps. 113,5 V

Quid
est tibi mare
quod fugisti ¦ et tu Iordanis
quia conversus es retrorsum ?
Numérotation du verset Ps. 113,6 VI

Montes
exultastis sicut2 arietes ¦ et colles
2 exultastis sicut D14 D30 Hi ω 1 Ω U Rusch Ps-G ] ut Ps-G (R) Lunel cum Ps-R
sicut agni ovium.
Numérotation du verset Ps. 113,7 VII

A facie Domini
mota est terra ¦
a facie Dei Iacob.
Numérotation du verset Ps. 113,8 VIII

Qui
convertit petram in stagna aquarum ¦ et rupem in fontes aquarum3.
3 rupem D30 ω 1 Ω U] rupim D14 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 113,9 IX

Non
nobis
Domine non nobis ¦
sed nomini tuo da gloriam.
Numérotation du verset Ps. 113,10 X

Super
misericordia tua et veritate tua4 :
4 misericordia tua et veritate tua Hi D30 Lunel ω 1 Ω U Ps-G Rusch ] misericordiam tuam et veritatem tuam Ps-GRGB ΨB*) D14 cum Ps-R
nequando dicant gentes
ubi est Deus eorum?
Numérotation du verset Ps. 113,11 XI

Deus autem noster in celo ¦
omnia quecumque voluit fecit5.
5 fecit] + ÷ diapsalma Ps-G (ΦRG) D14 ( eras .)
Numérotation du verset Ps. 113,12 XII

Simulacra gentium
argentum et aurum ¦
opera
manuum hominum.
Numérotation du verset Ps. 113,13 XIII

Os habent et non loquentur ¦
oculos habent et non videbunt.
Numérotation du verset Ps. 113,14 XIV

Aures habent et non audient ¦ nares habent et non odorabunt6.
6 odorabunt Hi D14 D30 Lunel ω 1 Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Ω U Rusch ] odorabuntur Ps-G (R L tantum)
Numérotation du verset Ps. 113,15 XV

Manus habent
et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt ¦ non clamabunt in gutture suo.
Numérotation du verset Ps. 113,16 XVI

Similes illis fiant qui faciunt ea ¦
et omnes
qui confidunt in eis7.
7 eis Hi D30 Lunel ω1 Ω U Ps-G Ps-G ] ea D14 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 113,17 XVII

Domus
Israel
speravit
in Domino ¦
adiutor eorum
et protector eorum est.
Numérotation du verset Ps. 113,18 XVIII

Domus Aaron
speravit in Domino ¦ adiutor eorum
et protector eorum est.
Numérotation du verset Ps. 113,19 XIX

Qui timent Dominum speraverunt
in Domino ¦ adiutor eorum et protector eorum est.
Numérotation du verset Ps. 113,20 XX

Dominus
memor fuit nostri ¦
et benedixit nobis.
Numérotation du verset Ps. 113,XXI 

Benedixit domui Israel ¦
benedixit domui Aaron.
Numérotation du verset Ps. 113,21 XXII

Benedixit
omnibus
qui timent Dominum ¦ pusillis cum maioribus.
Numérotation du verset Ps. 113,22 XXIII

Adiiciat
Dominus super vos ¦
super vos
et super filios vestros.
Numérotation du verset Ps. 113,23 XXIV

Benedicti vos
a Domino8* :
8 a Domino Ps-G (I K² ΨB* V* D) D14 ω 1 ΩS Ω U edd. cum Ps-R ] Domino Ps-G Hi Lunel D30 Rusch
qui fecit
celum et terram.
Numérotation du verset Ps. 113,24 XXV

Celum celi
Domino ¦ terram
autem dedit
filiis hominum.
Numérotation du verset Ps. 113,25 XXVI

Non mortui
laudabunt te Domine ¦ neque omnes
qui descendunt
in infernum.
Numérotation du verset Ps. 113,26 XXVII

Sed nos qui vivimus
benedicimus Domino ¦ ex hoc
nunc
et usque in seculum.

Psalmus 113

Numérotation du verset Ps. 113,1 
prol.|
marg.| {191.1017C} In exitu Israel . Titulus: Alleluia. Item hic alleluia ponitur ex alio negotio. [CASSIODORUS.] Sicut enim ex diversis actibus Deus laudatur, ita ex variis negotiis iste titulus ad notatur. Hic enim ab initio Hebrei populi, Propheta incipiens per magna miracula illi populo exhibita, Christum mundo datum nuntiat. Per quas similitudines, id est per earum significata etiam quisque Christianus liberatur. [AUGUSTINUS.] {191.1017D} Erant enim illa miracula figure mysteriorum spiritualium Christi et Ecclesie, quod in psalmi expositione clarescet. Hic ergo non narrantur preterita tantum, sed futura predicuntur, quia in illis gestis futura significabantur. Et ideo, non omnia hic dicuntur, que ibi gesta sunt. Sed quedam aliter, ne putetur Propheta recolere tantum preterita.
marg.| Intentio: [CASSIODORUS.] Ad cultum et laudem veri Dei invitat.
marg.| Modus. Tripartitus est psalmus. Primo dicit Propheta, que mirabilia dedit Deus Hebreis in figura: et Christianis in spiritu. Secundo, interrogat quare hec facta sunt, ibi Quid est tibi mare Tertio simulacra inania gentium probat, et religionem Dei commendat, ibi simulacra. Incipiens ergo Propheta a mirabilium narratione, ait:A
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,1 
I
prol.|
marg.| {191.1018C} In exitu Israel de Egypto, scilicet Domus Iacob de populo barbaro [ALCUINUS.] cum populus Israel de Egypto, id est de populo barbaro, exiret.B
B ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,2 
II
prol.|
marg.| Facta est Iudea sanctificatio eius [ALCUINUS.] id est sanctificatus est populus ille in Iudea, id est in {191.1018D} terra promissionis colendo verum Deum, que terra ante erat per idololatriam polluta. Et Israel potestas eius facta est terre, id est potens factus est in ea. Qui enim in Egypto fuerant servi, ibi Ecclesia facti sunt domini. ErgoC
C ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,3 
III
prol.|
marg.| Mare Rubrum vidit populum de Egypto exeuntem, et fugit [HIERONYMUS.] id est divisum est, ut populus pede sicco transiret. Et Iordanis conversus est retrorsum. [AUGUSTINUS.] Hoc aliter dicit quam factum fuerit. Ibi enim legitur stetisse Iordanis ab ea parte qua aque desuper influebant; nec quidquam ibi dicitur de gestientibus montibus, de quibus hic dicitur: Montes exsultaverunt. Sed tam ibi facta, quam hic dicta figure {191.1019A} sunt [HIERONYMUS. AUGUSTINUS.] ergo per Israel et Iacob, recte intelligitur populus Christianus, qui prius est Iacob, id est luctator; post Israel, id est videns Deum. Per Egyptum vero, que interpretatur afflictio, intelligitur seculum. [ALCUINUS.] Sicut ergo populus ille cum exiret de Egypto, sanctificatus et potens factus est in Iudea: ita Christianos exeuntes de peccatis sanctificat confessio. [AUGUSTINUS.] Iudea, enim interpretatur confessio. In exitu, spirituali, qui fit mente et ope Dei, Israel, id est videntium Deum, de Egypto, id est de afflictione seculi, cui renuntiant [HIERONYMUS.] scilicet domus Iacob, id est Ecclesia, que est domus luctantium, quod prius sumus, quam Israel, de populo barbaro [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] id est a blasphemiis gentium, a quibus mente semoti esse debemus. {191.1019B} [AUGUSTINUS.] Vel a turba demonum; barbara enim lingua est, que Deum non laudat, In illius, inquam, exitu, facta est Iudea, id est confessio, sanctificatio eius, que sanctificatio est in corde, quod purgat confessio, et per eam facti Israel, possunt resistere vitiis, et esse filii Dei: Unde subdit; Israel potestas eius. quasi1 : Per confessionem sanctificatus est, et per eam factus est, Israel, id est videns Deum, et eius facti Israel, est, potestas resistendi vitiis, et ut sit Filius Dei, secundum illud; Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius a. Et hoc, mare, seculi, vidit, id est peccatores seculi. Et fugit, id est retro fit, ut via sine contradictione ad spiritualem libertatem pateret, {191.1019C} Et Iordanis, qui interpretatur descensus, id est humiles baptizati, conversus est retrorsum, id est ad eum unde orti sunt redierunt. Bonum ergo est illis ut retrorsum convertantur, fiatque Deus illis ante faciem, quem sibi a tergo 247 potuerunt, et sic posteriorum obliti in ea que ante sunt se extendant. [CASSIODORUS.] Vel quia Iordanis in mare decurrit, per eum significantur illi qui variis desideriis rapiunt alios in magnum mare, id est in huius seculi amaricantem malitiam; sed hec in adventu Domini cessant, quasi conversa retrorsum, Et hoc est quod dicit, Iordanis conversus est retrorsum. Et tuncD
a Io. 1.
D ¶Codd. : PL191
1 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 113,4 
IV
prol.|
marg.| {191.1019D} Montes [AUGUSTINUS.] id est dispensatores verbi Dei, scilicet apostoli, exsultaverunt, vel gestierunt, qui sunt ut arietes, id est ut duces populi, qui cornibus utriusque testamenti hereticos debellant et superstitiones diruunt. Unde alibi: Afferte Domino filios Dei, afferte Domino filios arietum (Ps. 28) . Et sexta mansio filiorum Israel de Egypto venientium fuit Helim que interpretatur arietes, ubi erant duodecim fontes, et Septuaginta palme (Ex. 15), quibus significantur duodecim apostoli, et Septuaginta discipuli, quos in sexta etate elegit Dominus, ut per quatuor mundi partes Christi victorie palmam portarent: destruentes gemino cornu utriusque {191.1020A} Testamenti omnem scientiam adversus Christum se erigentem. Et colles, dicti a colendo [CASSIODORUS.] id est mediocres, exsultaverunt, qui semen fidei receperunt (1Cor. 4), qui sunt, sicut agni ovium [AUGUSTINUS.] id est per Evangelium ab arietibus geniti, non invidi, innocentes; per arietes generati in fide. Non enim ad litteram, hec tantum accipienda sunt. Unde per Iordanem, id est per antiqua facta hic signari, non ambigas, que hodie spiritualiter fiunt.E
E ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,5 
V
prol.|
marg.| Quid est tibi mare. [AUGUSTINUS.] Secundo interrogat quare hec fiant, ut excitet admirationem, et solvit, {191.1020B} ibi a facie Domini. quasi2 : Mare fugit, et Iordanis convertitur retrorsum, sed hec videntes mirantur, dicentes: Quid est tibi mare, id est seculum, quod fugisti? quasi3 : Quid est o seculum quod tua impedimenta cesserunt, ut tot millia hominum mundo renuntiantium ad Dominum convertantur? et hoc est quod sequitur: Et tu Iordanis [CASSIODORUS.] scilicet o vos qui variis desideriis fluitis, quid est quia conversus es retrorsum? id est a tuo proposito. quasi4 : Cur vestras consuetudines dimisistis. Item, o vosF
F ¶Codd. : PL191
2 quasi] + dicat PL
3 quasi] + dicat PL
4 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 113,6 
VI
prol.|
marg.| Montes [AUGUSTINUS.] quibus dicetur in fine: Euge, {191.1020C} serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Mt. 25). Quid est quod exsultastis sicut arietes, et vos colles quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei etc. (ibid.) Quid est quod exsultastis sicut agni ovium. Ecce cur:G
G ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,7 
VII
prol.|
marg.| A facie Domini. [CASSIODORUS.] Ipse qui quesierat solvit; et fit duobus predictis una responsio, quia unus auctor et mare et Iordanem, id est secula fecit obstupescere, et sua, id est montes et colles gaudere. Christo enim apparente moti sunt homines a sua superstitione ad cultum Domini. quasi5 : Ideo hec facta sunt, quia terra que prius erat pigra ad {191.1020D} bene operandum mota est [AUGUSTINUS.] vel commota est a sua superstitione ad cultum Dei ut solidius firmetur. Et hoc, A facie Domini, id est a presentia Domini, qui dicit: Vobiscum sum usque ad consummationem seculi (Mt. 28). Vel a facie Domini [Haimo. GLOSSA INTERLINEARIS.] id est a cognitione Domini, quam habent. Vel a facie Domini, id est a clementia Domini, id est ab ira eius quam prevident futuram, et quasi quis quereret: Quis est Deus? subdit, a facie Dei Iacob? [HIERONYMUS. ALCUINUS.] quasi6 : Dominus a cuius facie movetur terra, est Deus Iacob, scilicet non est Deus recens. Vel qui facit suos luctari, ipse etiam est:H
H ¶Codd. : PL191
5 quasi] + dicat PL
6 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 113,8 
VIII
prol.|
marg.| {191.1021A} Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum [AUGUSTINUS.] id est se prius durum cum ignoraretur, liquefecit ad irrigandos fideles, ut sit in eis fons aque vive salientis in vitam eternam (Io. 4), quod factum est cum ipse resurgens aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Lc. 24). Ipse ergo Dominus prius erat quasi petra et rupes, donec apertis Scripturis velut fons influeret, atque inundaret in omnes credentes, dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibet (Io. 7).
marg.| Vel ita, ipse est qui convertit petram, id est dura corda Iudeorum, in stagna aquarum [CASSIODORUS.] id est ad aquam baptismi, et rupem, id est gentiles, {191.1021B} in fontes aquarum, ut et ipsi emanent irriguos fontes predicationis.I
I ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,9 
IX
prol.|
marg.| Non nobis. [CASSIODORUS.] Cum dixit Deum dare bona, petit ut propter nomen suum det ea, quia merita non videt in hominibus. quasi7 : Ita de petra emanat aqua, et hec non meritis data est, sed tua misericordia: et hoc est, o Domine, non nobis Iudeis, non nobis gentibus [Haimo.] id est non meritis nostris: Sed nomini tuo da gloriam [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] quia est hec gratia erumpentis aque de petra non pro meritis nostris, sed illo miserante data est. Unde non ait, da bona; sed pro eo dicit, da gloriam, {191.1021C} quia pro bonis datis, nobis gratis, gloriosus apparet. Gloria est enim cum in meritis dat: ergo da gloriam nomini tuo, id est da nobis pietate tui nominis bona, pro quibus nomen tuum glorificetur. Gloriam dico procedentem,J
J ¶Codd. : PL191
7 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 113,10 
X
prol.|
marg.| Super, id est de, misericordia tua, qua impios vocas, et peccantibus parcis. Et de veritate tua qua non venientes iudicas, et bonis premia promissa restituis. In misericordia enim vocat impios, et peccantibus parcit. In veritate, impios et non venientes iudicat et punit, et premia promissa restituit. [ALCUINUS.]
marg.| Vel ita: Gloriam, dico, procedentem, {191.1021D} super misericordia tua, id est de reparatione humani generis. Et de veritate tua, id est de promissione impleta, qua promisisti adventum Filii. Ideo da gloriam, nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? Hoc sepe impii imputant bonis afflictis, etiam hoc solent dicere nobis gentes, que habent visibiles deos, quia invisibilem Deum colimus. Quod ne semper dicant, ait: Nequando etc. [AUGUSTINUS.] quasi8 : Da gloriam, nequando dicant gentes, ubi est Deus eorum? quod tunc implebitur, quando, scilicet signum Filii hominis apparebit in celo, cum eis adhuc non credendus predicatur, sed iam tremendus ostenditur.K
K ¶Codd. : PL191
8 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 113,11 
XI
prol.|
marg.| {191.1022A} Deus autem noster. [CASSIODORUS. ALCUINUS.] quasi9 : Gentes querunt ubi est, nos autem respondemus, Deus noster autem est in celo, id est in Christo homine, secundum illud: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (2Cor. 5). [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Vel in celo, id est potens super omnes creaturas. Vel in celo sursum, alia littera, quia omnia corpora celestia et terrestria transgreditur. Et omnia quecumque voluit in corporalibus vel in spiritualibus, fecit, per quod omnipotens apparet.L
L ¶Codd. : PL191
9 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 113,12 
XII
prol.|
marg.| Simulacra. [CASSIODORUS.] Tertio, inania gentium simulacra {191.1022B} improbat, et religio Dei quam sit utilis ostendit. [AUGUSTINUS.] Est hic perfecta demonstratio, in vituperatione et laude. Ostensa enim potentia nostri Dei ex operibus, transit ad deos gentium visibiles. quasi10 : Noster Deus talis, sed simulacra gentium, non utique veri dii, sunt, aurum et argentum, in materia, de qua sunt, gentiles habent quidem et lignea et fictilia; sed pretiosiora ponit, quibus maior reverentia exhibetur, ut qui in his erubescit facilius in ceteris erubescat. [ALCUINUS. AUGUSTINUS.] Dico sunt argentum et aurum, sed quia hec fecit Deus, inquit, opera manuum hominum, sunt in forma. quasi11 : Hec venerantur quod inde fecerunt. Materiam namque creavit Deus, sed stultitia {191.1022C} hominum formam addidit [AUGUSTINUS.] Noli ergo manus addere ut ex eo metallo quod fecit verus Deus velis facere falsum Deum: imo falsum hominem, quem pro vero venereris Deo, quem, si quis pro vero homine, etiam in amicitia reciperet, insaniret. Sunt ergo, opera manuum hominum, quia manu hominum sunt formata; sed non habent membrorum officia. Unde subdit:M
M ¶Codd. : PL191
10 quasi] + dicat PL
11 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 113,13 
XIII
prol.|
marg.| Os habent et non loquentur. [AUGUSTINUS.] Homo illis melior est, qui loquitur. Hoc est enim proprium hominis, scilicet loqui. Cetera vero, que sequuntur, communia sunt homini cum bestiis, ut non solum homines, sed et belluas, scias simulacris esse anteponendas. {191.1022D} Plus autem valet in affectibus miserorum forma, viventi similis, scilicet quod, os habent etc. quam ad eos corrigendos quod non vivit, nec officiis membrorum potest uti. Oculos habent et non videbunt.N
N ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,14 
XIV
prol.|
marg.| Aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt. [AUGUSTINUS.] Manifesta et evidentissima sunt hec. Quis enim puer interrogatus non hoc certum esse responderet quod simulacra os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt etc. que divinus sermo contexit. Cur ergo Spiritus sanctus {191.1023A} a Deo inculcat in multis Scripture locis, que sunt omnibus nota, quia effigies viventi similis homines seducit, ut putent in ea esse occultum numen, et non esse sine vivo habitatore. Unde et demonia ad possidenda simulacra invitant, quorum presidentium varia fallacia, mortiferi seminantur, et multiplicantur errores. Hec autem alibi damnat Propheta, dicens: Omnes dii gentium demonia (Ps. XCV), prudentiores vero dicunt se nec idola, nec in eis demonia colere; sed que per idola significantur, ut per hoc erem, per illud terram etc. et huiusmodi: Hos transeunt et alii dicentes se non colere ipsa corpora, sed que illis regendis president numina, ut Iovem, Mercurium, et huiusmodi, que omnia damnat Apostolus dicens: Qui commutaverunt {191.1023B} veritatem Dei in mendacium, et servierunt creature potius quam Creatori (Rm. 1).O
O ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,15 
XV
prol.|
marg.| Manus habent et non palpabunt. [AUGUSTINUS.] Hoc et simie possunt, que manibus contrectant, meliores itaque illis sunt. Pedes habent et non ambulabunt, non clamabunt in gutture suo. Melior est bestia, que si non loquitur, clamorem habet in faucibus, et notandum quod post loqui, quod est proprium hominis, hoc belluis commune addit, ut pro bestiis intelligas dictum etc. que supra dixit belluis communia, non solum ad homines referas; nam et vident {191.1023C} et audiunt, et olfaciunt, et ambulant, ut non solum homines, sed etiam belluas simulacris preponendas cognoscas: ut si pudet adorare bestiam hec omnia habentem, multo magis pudeat, te adorare mutum et carens vita sensuque simulacrum.P
P ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,16 
XVI
prol.|
marg.| Similes illis fiant. 12 quasi13 : Quia talia sunt simulacra. Itaque omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis, adorantes ea, similes illis fiant. [AUGUSTINUS.] Videant ea apertis et viventibus oculis, et adorent clausis et mortuis mentibus simulacra non videntia, nec viventia. [ALCUINUS.] Vide ergo erubescibilem culturam, dum ait: Similes illis fiant, {191.1023D} quod vere sunt, sicut dictum est. Vel similes illis fiant, id est similes se eis esse intelligant, ut dissimiles fieri laborent.Q
Q ¶Codd. : PL191
12 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
13 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 113,17 
prol.|
marg.| Domus Israel. [CASSIODORUS. ALCUINUS.] Hic commendat Christiane religionis utilitatem. quasi14 : Gentes confidunt in simulacris, que iuvare non possunt. Domus autem Israel [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] id est generalis Ecclesia speravit quod non videtur, in Domino mundo abiecto, ut autem perduret usque in finem patientia, adiutor etc.
14 quasi] + dicat PL
marg.| [Haimo. CASSIODORUS.] Vel ita continua. Speravit dico, unde, Dominus est adiutor eorum in bonis agendis, et protector eorum contra diabolicas fraudes. [AUGUSTINUS.] Ne autem videatur {191.1024A} maioribus iam esse res que minoribus est spes, addit,R
R ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,18 
XVIII
prol.|
marg.| Domus etiam Aaron [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] id est ordo etiam sacerdotum speravit in Domino, et Dominus est adiutor eorum, ut et ipsi perseverent. Et protector eorum est, ne eis noceatur. Ideo minorum et maiorum est Dominus adiutor, quia utrique timent Dominum. EtS
S ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,19 
XIX
prol.|
marg.| Qui timent Dominum, in omni gente [Haimo. CASSIODORUS.] speraverunt in Domino. Hec duo, scilicet {191.1024B} spes et timor, beatos faciunt; et Dominus adiutor eorum, et protector eorum est; [AUGUSTINUS.] non enim nos nostris meritis prevenimus misericordiam Dei, sedT
T ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,20 
XX
prol.|
marg.| Dominus memor fuit nostri. [HIERONYMUS. Haimo. CASSIODORUS.] Vel ita continua, vere adiutor; nam, Dominus, qui diu quasi oblitus videbatur, fuit memor nostri, ut per Filium missum converteret nos, et nobis conversis, benedixit, per eumdem Filium. Et repetit quibus benedixit,U
U ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,20 
XXI
prol.|
marg.| Benedixit domui Israel, id est Ecclesie. Benedixit {191.1024C} domui Aaron, id est pontificibus.V
V ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,21 
XXII
prol.|
marg.| Benedixit omnibus qui timent Dominum. [CASSIODORUS.] Nullum genus hominum excluditur pusillis benedixit cum maioribus.W
W ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,22 
XXIII
prol.|
marg.| Adiiciat Dominus benedictionem super vos [AUGUSTINUS.] o Iudei, Et super vos, o gentes, et super filios vestros.
marg.| Vel ita distinguit inter patres et filios, scilicet inter magistros et discipulos, dicens: O patres, o magistri, adiiciat Dominus super vos, id est in numero vestro adiiciat alios. Et ita factum est, quia {191.1024D} crevit numerus magistrorum. Et adiiciat super filios vestros, quod ita factum est, quia crevit numerus sequacium, cum de lapidibus suscitantur filii Abrahe (Mt. 3). Accessit enim fides omnium gentium, et crevit numerus, non solum sapientium antistitum, sed etiam obedientium populorum, ergoX
X ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,23 
XXIV
prol.|
marg.| Vos [AUGUSTINUS.] utrique patres et filii, benedicti estis a Domino, qui fecit vos celum in maioribus, et terram in pusillis: sed quia et hi pusilli crescendo fiunt celi magni, sic sunt celum terre: quam lacte simplicis doctrine nutriunt, ut sint etiamY
Y ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,24 
XXV
prol.|
marg.| {191.1025A} Celum celi [AUGUSTINUS.] dum eam sperant in celum converti. Hoc autem celum celi, est a Domino, quia illi magni soli Domino dociles sunt, quia iam non ab homine neque per hominem, sed per ipsum Deum capiunt sinceritatem et ubertatem sapientie. Nec tantum celum celi sunt, sed etiam filii hominum. Quibus filiis hominum terram dedit, in qua operentur, id est subiectos quos excolant ad fructificandum. Et cum hec ita sint, ergo utrique, scilicet celum et terra, id est maiores et minores vivant ex eo qui fecit ea, et laudent; aliter enim morientur, et a mortuo quasi non sit perit confessio. Unde converso sermone ad Dominum, dicit:Z
Z ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,25 
XXVI
prol.|
marg.| {191.1025B} Non mortui [AUGUSTINUS.], in peccatis laudabunt te, Domine.
marg.| Vel ita: Celum celi, dicit eos, ut ante diximus, quorum mentes sic sublimavit, ut nulli hominum sed ipsi Deo dociles fierent, quorum comparatione omne visibile, id est celum et terra, dicitur terra, quam dedit filiis hominum, id est minoribus, ut eius consideratione coniiciant Creatorem, quem infirmi sine hoc adminiculo adhuc videre non possunt. Et hoc est quod dicit, celum celi, est Domino, quia illi maiores a solo Domino docentur. Idem sensus est cum priori. Terra autem, id est omnia visibilia, dedit filiis hominum, id est infirmis, ut per ea cognoscant invisibilia Dei. Non mortui etc. Hec non mutantur.
marg.| Vel ita ab illo loco: Benedicti [CASSIODORUS.] {191.1025C} quod optavit supra benedici, iam confisus dicit: Benedicti, quasi15 : Dixi adiiciat, et sic erit, quia vos, eritis, benedicti, et hoc, Domino, id est honori Domini. Hoc enim ad Dominum pertinet [ALCUINUS.] ut et ei serviatis. Et est Domino, dativus casus. Domino dico, qui fecit celum et terram [CASSIODORUS.] id est omnem creaturam. Debetis esse Domino, quia etiam, celum celi, id est Christus est, Domino, id est ad honorem Domini . Terram autem, id est populum instruendum, dedit filiis hominum, id est predicatoribus, secundum illud: Sicut {191.1026A} misit me Pater, et ego mitto vos in mundum (Io. 20), ut eatis et fructum afferatis (Io. 15).
15 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita Dominus fecit celum et terram, sed, celum celi, id est ἐμπύριον celum, quod statim factum sanctis angelis fuit repletum: quod dicitur ἐμπυριον, id est igneum, a splendore, non a calore, πῦρ enim Grece [CASSIODORUS. Haimo.] Latine ignis dicitur: dedit, Domino, Christo, secundum quod homo. Terram autem, istam inferiorem, dedit filiis hominum, ut in ea se purificent. Cum hec ita sint, o Domine, non mortui in peccatis, laudabunt te, quia non est speciosa laus in ore peccatoris (Sir. 15). Neque omnes, id est aliquis omnium qui descendunt in infernum [HIERONYMUS.] id est in profundum vitiorum, quia peccator cum venerit in profundum vitiorum, contemnet, sicut alibi dicit {191.1026B} Scriptura (Prv. 18). [CASSIODORUS.] Vel in infernum, dicit ad litteram. Locum penarum, in quem non tantum impii, sed etiam sancti ante adventum Christi descendebant. Et ideo non universaliter dicit nulli qui descendunt, sed particulariter. Neque omnes, scilicet laudabunt te, qui descendunt in infernum, quia et sancti illuc descenderunt, sed non fuerunt in inferiori inferno. Illi impii non laudabunt:AA
AA ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 113,26 
XXVII
prol.|
marg.| Sed nos qui vivimus, vita gratie [HIERONYMUS.] benedicimus Domino, id est laudamus Dominum, ex hoc, id est ex quo incipimus, et nunc scilicet progrediendo, {191.1026C} Et usque in seculum sine fine.AB
AB ¶Codd. : PL191



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 113), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_113)

Notes :