Glossa magna

Psalmus 1

Numérotation du verset Ps. 1,1 I

¶Beatus vir
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G
qui non abiit
in consilio
impiorum ¦
et in via peccatorum
non stetit
et in cathedra
pestilentie
non sedit.
Numérotation du verset Ps. 1,2 II

Sed in lege
Domini
voluntas eius ¦
et in lege eius
meditabitur die ac nocte.
Numérotation du verset Ps. 1,3 III

Et erit
tamquam
lignum
quod plantatum est
secus decursus aquarum ¦
quod fructum suum
dabit in tempore suo.
Numérotation du verset Ps. 1,IV 

Et folium eius
non defluet ¦
et omnia
quecumque faciet
prosperabuntur.
Numérotation du verset Ps. 1,4 V

Non sic impii
non sic ¦
sed
tamquam
pulvis
quem proicit ventus
a facie terre.
Numérotation du verset Ps. 1,5 VI

Ideo
non resurgunt1
1 resurgunt Ps-G (F² cett. codd.) D14 Mz145 Mz374 P15205 P10489 Ω Δ] resurgent Ps-G (F* ΦV) cum Ps-γ Ps-Mozc Ps-H LXX
impii
in iudicio ¦
neque peccatores
in consilio iustorum.
Numérotation du verset Ps. 1,6 VII

Quoniam novit Dominus
viam iustorum ¦
et iter impiorum
peribit.

Psalmus 1

prol.| Petri Lombardi Magna Glossatura in Psalmos incipit.
Numérotation du verset Ps. 1,1 
I
prol.|
marg.| {191.61B} [CASSIODORUS.] Beatus dicitur cui omnia optata succedunt, vir scilicet contra prospera et adversa firmus, qui non abiit 1 a Deo in regionem dissimilitudinis, id est cogitatione non peccavit, quamvis esset positus, in consilio impiorum, id est quamvis impii hoc molirentur: quod est laudabilius
1 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
marg.| [AUGUSTINUS HIERONYMUS.] Non abiit iste, sicut Adam, qui consensit uxori, a diabolo decepte. Impii hoc molientes, demones sunt, et Scribe, et Pharisei. Et in via peccatorum non stetit [AUGUSTINUS].   Via peccatorum mundus est, in quo quidem natus, et inter peccatores conversatus est, sed non tenuit eum illecebra seculi 2 {191.61C} Vel   via peccatorum est prava operatio, que ducit ad mortem. Et est: in via peccatorum non stetit, id est vel in mundo, vel in prava operatione   Et in cathedra pestilentie non sedit [AUGUSTINUS], id est, noluit terrenum regnum. Est enim pestilentia, morbus late pervagatus, omnes, aut pene omnes involvens, et dicitur a pastu, quasi pastulentia. Hic est amor dominandi quo vix caret aliquis. Vel cathedra pestilentie, accommodatius accipitur prava, et perniciosa doctrina, que ut cancer serpit. Et est in cathedra pestilentie non sedit, id est non perniciosam doctrinam docuit, sed salubrem. Ecce hoc primo versu ostenditur immunis ab omni malo per remotionem eorum que in primo homine fuerunt.A
A ¶Codd. : PL191
2 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 1,2 
II
prol.|
marg.| {191.61D} Sed in lege Domini [REMIGIUS]. Hic ostenditur Christus {191.62B} plenus omni bono in se, quia non est perfecta laus fugere vituperanda, nisi sequantur laudanda. Unde post ostensam immunitatem, addit, Sed in lege, quasi3 : Non abiit, non stetit, non sedit, sed in lege Domini fuit voluntas eius [AUGUSTINUS]. Aliud est esse in lege, aliud sub lege. Qui est in lege, secundum legem agit, voluntarie legi obediens. Qui autem sub lege est, secundum legem agit, necessitatis timore coactus. Ille liber, iste vero servus. Iterum: Aliud est lex littere, que scribitur servo; aliud lex sanctitatis, que mente conspicitur a filio, qui non indiget litteris; iusto enim lex posita non est, ut ait Apostolus (1Tim. 1) . Dicit ergo, in lege Domini quia voluntate serviebat, non sub lege, quasi ex tristitia et ex timore serviret voluntas eius, id {91.62C} est Christi [CASSIODORUS]. Voluntas dicit, ut ostendat quod non sit tedium ei laborum. Et hec voluntas non est otiosa, vel non est ad horam [AUGUSTINUS]. Sed meditabitur die ac nocte, id est assidue, et in prosperis, et in adversis. Dies enim letitiam, nox adversitatem significat. [CASSIODORUS] In lege eius: non utique in littera legis, sed in sanctitate propositi. Et est hec legis meditatio sanctitatis iugis observatio. Vide qualiter hec precedentibus respondeant. Ibi dicit, non abiit; hic, voluntas in lege. Ibi non in via peccatorum stetit, non in cathedra pestilentie sedit; hic, assidue in lege Domini   meditabitur .B
B ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 1,3 
III
prol.|
marg.| {191.62D} Et erit tamquam lignum quod plantatum . [ALCUINUS] Supra ostendit Christum immunem ab omni malo, {191.63A} et plenum omni bono in se; hic utilis nobis ostenditur: et hoc tribus modis, scilicet dans fructum vite, et folia, et obumbrans. Et nota quia hec omnia non omni beato viro conveniunt, sed Christo soli. Et est hec plena definitio beati viri, quasi4 : Meditabitur die ac nocte, et erit tamquam lignum. Loquitur de Christo, a simili ligni vite quod erat in medio paradisi, de quo homo obediens, si comederet, viveret in eternum. Ita qui Christum spiritualiter sumit, non videbit mortem in eternum 5. Et sicut illud lignum ceteris viridius erat, sic et Christus ceteris sanctis viridior erat, cui spiritus non est datus ad mensuram [HIERONYMUS]. Erat ergo tamquam lignum, id est vere lignum vite, ut ait Sapientia. Est lignum vite omnibus amplectentibus eam {91.63B} 6. Tamquam, aliquando similitudinem notat tantum, aliquando veritatis expressionem facit, aliquando utrumque, ut hic. Ita enim notat similitudinem, ut veritatis non excludat expressionem [AUGUSTINUS]. Quod plantatum est, id est humanatum est, vel incarnatum, per quod ad eum accedere 7 possumus. Et hoc8, secus decursus aquarum [ALCUINUS. AUGUSTINUS]. Aque Spiritum sanctum significant, iuxta illud a : Qui crediderit in me, flumina de ventre eius fluent aque vive . Et est contra estum vitiorum, ut aque contra estum sitis. Et est, plantatum est secus decursus aquarum, id est homo fiet secundum operationem Spiritus sancti, qui in eum plenissime descendit. Et ideo apponit decursus aquarum, ut plenitudinem notet [ALCUINUS]. Vel per aquam, sapientia Dei intelligitur: {191.63C} quia interior homo reficitur, ut sitis aqua. Et est plantatum secus decursus aquarum, id est secundum sapientiam, que hominem suscepit, id est fiet homo unitus sapientie Dei. Et bene ait, secus aquam, quia non est factus homo Deus vertibilitate nature in naturam, sed unione persone [AUGUSTINUS]. Et ita aque sunt mortale genus. Unde Ioannes in Apocalypsib: Aque multe populi multi quia defluunt in mortem, ut aqua in mare. Et est plantatum secus decursus aquarum, id est secundum fluxum populorum, quia in similitudine carnis peccati apparuit 9. Quod lignum   dabit fructum suum , id est vitam eternam in tempore suo, id est in tempore plenitudinis, quo reseratus est aditus paradisi, {191.63D} de quo [AUGUSTINUS]: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (2Cor. 6).
a Cf. Io. 7, 38.
b Cf. Apc. 17, 15.
4 quasi] + dicat PL
5 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
6 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
7 accedere] hactenus deficit Cava22
8 hoc] + est Cava22
9 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
marg.| Vel ita: Dabit fructum suum, id est Ecclesias constituet, in tempore suo, id est post resurrectionem et ascensionem, misso Spiritu.
marg.| Vel ita: Dabit fructum suum, id est Spiritum sanctum mittet. In tempore suo , id est post glorificationem suam. Unde in Evangelio: Non est datus Spiritus sanctus, quia nondum glorificatus est Christus c. Et nota hoc lignum esse rationabile, per hoc quod ait, dabit [CASSIODORUS]. Dare etenim pertinet ad rationabilem sensum et ad voluntatem offerentis. C
c Io. 7.
C ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 1,3 
IV
prol.|
marg.| [AUGUSTINUS] Et folium eius non defluet id est verbum {191.64A} eius non erit irritum, sed deducet ad vitam. Unde: celum et terra transibunt, « verba autem mea non transibunt »d. [CASSIODORUS]. Et bene verba, folia dicuntur, quia sicut folia tegunt fructus suos, ita verba Domini suas promissiones custodiunt [ALCUINUS]. Et quid per singula? [AUGUSTINUS, CASSIODORUS, GLOSSA INTERLINEARIS] Et omnia quecumque faciet prosperabuntur, id est fructus et folia, id est facta et dicta, prosperabuntur sibi contra casum Ade et membris suis. Et bene dicit omnia, quia etsi moreretur, tamen omnia que faciet prosperabuntur, quia mors eius est salus mundi. D
d Mt. 24.
D ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 1,4 
V
prol.|
marg.| Non sic impii . Hic est secunda pars, ubi agit {191.64B} de ultionibus iniquorum, et terret adversis. Horum formido gratiora facit promissa, quasi10 : Omnia illius prosperabuntur. Sed impii non sic, quia nihil poterunt assequi. Et nota quia hac repetitione immobilis firmitas monstratur. Non sic, sed sunt tamquam pulvis, quia cedunt pravis suggestionibus, non habentes humorem gratie Dei; quem proiicit ventus, id est superbia, que vento comparatur, quia petit alta et inflat; a facie terre, id est a presentia stabilitatis eterne [AUGUSTINUS] que dicitur terra a simili, quia sicut hec terra nutrit et continet exteriorem hominem, ita illa interiorem. E
E ¶Codd. : PL191
10 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 1,5 
VI
prol.|
marg.| Ideo non resurgunt impii . Et quia ventus proiicit, {91.64C} id est quia dati fuerunt in reprobum sensum, ideo non resurgunt impii, prima resurrectione, que est in fide, scilicet a peccatis. Et hoc, in iudicio, id est ut se iudicent et accusent.F
F ¶Codd. : PL191
marg.| Due quippe resurrectiones sunt. Una, anime, in presenti, qua resurgit homo a peccatis. Unde Apostolus: Exsurge, qui dormis, et illuminabit te Christus (Eph. 5) . Alera, corporis, in futuro, qua fiet impassibile et immortale. Hic agit de illa que est anime.Neque ipsi peccatores item resurgent, in consilio iustorum, ut voluntatem Dei suis preferant voluntatibus, quod est consilium iustorum. Vel in concilio, alia littera, iustorum, id est in concordi multitudine iustorum, et est idem sensus cum priori {91.64D} et accipit eosdem peccatores et impios.
marg.| Vel ita: Dicit superbis tolli, quod ipsi ambiunt, id est ut iudicent, agens de resurrectione corporis et iudicio futuro, quasi11 : Quia ventus proiicit, ideo non resurgunt impii in iudicio, id est ut iudicent, quod planius repetit [AUGUSTINUS] neque ipsi, id est peccatores resurgent in concilio iustorum, id est in iudicio, ut cum eis iudicent. Consilium dicit iudicium ex similitudine quia iudicium Dei, quasi in consilio erit, in quodiversa peccata diversis penis punientur.
11 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, ut alios accipiamus impios, alios peccatores. G
G ¶Codd. : PL191
marg.| +marg.| {{<scholion Herberti> . Ambrosiu s : Dominus dixit. Qui non crediderit iam iudicatus est. In quo enim spes non est, pro mortuo habendus est. Ecce qualiter Ambrosius interpretatur eos qui foris sunt iam iudicatos esse. Confer 12 1Cor. 6 e super « Nam eos qui foris ». H }}
e Cf. 1Cor. 5, 13
H ¶Codd. : Cbg150 ; om . PL191 {MM2022}
12 Confer] coniec. C. Cbg150
marg.| [CASSIODORUS :] « Impii sunt infideles, idololatre, apostate, » [AUGUSTINUS :] « qui cum resurgent non iudicabuntur, quia iam iudicati sunt ». Peccatores, sunt Christiani falsi. Et est, quia ventus proiicit; ideo impii, id est penitus infideles, {91.65A} non resurgent in iudicio, ad hoc ut iudicentur, quia iam iudicati sunt; neque peccatores, id est falsi fideles, resurgent in consilio iustorum, id est ut iudicent, sed iudicabuntur tantum.I
I ¶Codd. : PL191
marg.| [HIERONYMUS AUGUSTINUS] Nota quod quatuor ordines in iudicio erunt: Alii namque erunt, qui iudicabunt et non iudicabuntur, ut apostoli, et alii perfectissimi; alii, qui neque iudicabunt, nec iudicabuntur, quia iam iudicati sunt. Sententia enim damnationis eorum toti Ecclesie nota est, ut infideles. Alii iudicabuntur et salvabuntur, ut mediocriter boni. Alii iudicabuntur et damnabuntur, ut mediocriter mali. Ideo Iob ait: Non salvat impios, et pauperibus iudicium tribuitf. Quia hi qui nequiter opprimuntur, ipsi tunc super oppressores suos iudices {91.65B} venient. [HIERONYMUS] J
f Iob. 36.
J ¶Codd. : PL191
marg.| [GREGORIUS] « Due quippe sunt partes, electorum scilicet atque reproborum; sed bini ordines eisdem singulis partibus continentur. Alii namque iudicantur et pereunt, alii non iudicantur et pereunt; alii iudicantur et regnant, alii non iudicantur et regnant. Iudicantur et pereunt, quibus Dominica inclamatione dicitur13 g: « Sitivi14, et non dedistis mihi potum. Discedite, maledicti, in ignem eternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 15  ». Alii vero in extremo iudicio non iudicantur et pereunt, de quibus, propheta ait: « Non resurgunt impii in iudicio ». Et Dominus16 aith: Qui autem non credit, iam iudicatus est. Et Paulus17 i: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Resurgunt vero 18 omnes, etiam infideles, sed ad tormentum, {91.65C} non ad iudicium. Non enim tunc eorum causa discutitur qui ad conspectum districti iudicis iam cum damnatione sue infidelitatis accedunt. Professionem vero fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut pereant, ut mediocriter mali. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem iudicis in extrema examinatione non audient, quia preiudicati sunt infidelitatis sue tenebris, eius quem despexerant invectione redargui non merentur. Illi saltem verba iudicis audiunt, qui eius fidem saltem verbo19 tenuerunt. Isti in damnatione sua eterni iudicis nec verba percipiunt, quia eius reverentiam ne verbo tenus servare voluerunt. Illi legaliter {91.65D} pereunt, quia sub lege peccaverunt positi. Istis in perditione sua de lege nihil dicitur, quia nil legis habere conati sunt. Princeps namque terrenam rempublicam regens, aliter punit civem interius delinquentem, atque aliter hostem exterius rebellantem. In illo iura sua consulit, eumque sub verbis digne invectionis addicit. Contra hostem vero bellum movet, instrumenta perditionis exercet, dignaque eius malitie tormenta retribuit. De malo vero eius quid habeat, lex non requirit. Ita ergo in extremo iudicio et legalis illum invectio percutit, quia ab eo quod professione tenuit, actione declinavit, et iste sine iudicii invectione perimitur, qui lege fidei non tenetur. Ex electorum vero parte, alii iudicantur et regnant, qui vite maculas lacrymis {91.66A} tergent20. Qui mala precedentia factis sequentibus redimentes, quicquid illicitum aliquando fecerunt, ab oculis iudicis, eleemosynarum superductione cooperiunt. Quibus iudex veniens, in dextera consistentibus dicitj: « Esurivi et dedistis mihi manducare », etc. Alii autem non iudicantur, et regnant, qui et 21 precepta legis, perfectionis virtute transcendunt, quia nequaquam hoc solum quod cunctis divina lex precipit implere contenti sunt, sed prestantiori desiderio plus exhibere appetunt quam preceptis generalibus audire potuerunt. Quibus Dominica voce dicitur: Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis sue sedebitis et vos super thronos iudicantes duodecim tribus Israelk. Et de quibus {91.66B} propheta ait: Dominus ad iudicium veniet cum senatoribus populi suil. Et de quibus Salomon, cum de sancte Ecclesie sponso loqueretur, intulit dicens: Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrem. Hi itaque in extremo iudicio non iudicantur et regnant, quia cum auctore suo etiam iudices veniunt. Reliquentes quippe omnia plus propria22 devotione exsecuti sunt, quam iuberi generaliter audierunt. Speciali namque iussione paucis perfectioribus, et non generaliter omnibus dicitur, hoc quod adolescens dives audivitn: Vade et vende omnia, etc.23 Si enim sub hoc precepto, id est consilio cunctos iussio generalis astringeret, culpa profecto esset, aliquid nos de hoc mundo possidere. {91.66C} Sed aliud est quod per Scripturam sacram dicitur omnibus24 aliud quod specialiter perfectioribus imperatur. Hi ergo recte sub generali iudicio non tenentur, quia25 et precepta generalia vivendo vicerunt. Sicut enim non iudicantur et pereunt, qui suadente perfidia legem tenere26 contemnunt, ita non iudicantur et regnant, qui suadente etiam pietate ultra generalia divine legis precepta perficiunt27. Hinc est quod Paulus etiam specialia precepta transcendens, plus opere exhibuit quam institutione legis et permissionis accepit. Cum enim accepisset ut Evangelium predicans de Evangelio viveret, et Evangelium audientibus contulit, et tamen Evangelii sumptibus sustentari recusavit. Cur ergo {91.66D} iste iudicetur ut regnet, qui minus quod servaret accepit; sed maius quo viveret, invenit? »K o
g Mt. 25.
h Io. 3.
i Rm. 2.
j Mt. 25.
k Mt. 19.
l Is. 3.
m Prv. 31.
n Mt. 19.
o ¶Fons : = Gregorius Magnus , Moralia in Iob , lib. 26, § 27, CCSL 143B, lin. 20-97. [MM2022]
K ¶Codd. : PL191
13 dicitur] + esuriui et non dedistis mihi manducare CCSL143B
14 Sitivi] esuriui et non dedistis mihi manducare praem. CCSL143B
15 Discedite... angelis eius] hospes eram et non collegistis me; nudus et non operuistis me; aeger et in carcere et non uisitastis me CCSL143B
16 Dominus] de quibus Dominus ait CCSL143B
17 Paulus] de quibus Paulus ait CCSL143B
18 vero] ergo etiam CCSL143B
19 verbo] verba CCSL143B
20 tergent] tergunt CCSL143B
21 et] etiam CCSL143B
22 propria] prompta CCSL143B
23 omnia etc.] quae habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me CCSL143B
24 dicitur omnibus] generaliter omnibus praecipitur CCSL143B
25 quia] qui CCSL143B
26 legem tenere] lege teneri CCSL143B
27 perficiunt] proficiunt CCSL143B
marg.| [AUGUSTINUS] Recte ergo iudicium pauperibus tribuit, quia quanto huic mundo magna humilitate despecti sunt, tanto tunc, acceptis sedibus, maiori culmine potestatis excrescunt. Hinc alias dicitur: Donec iustitia convertatur in iudiciump. Iustitia ergo in iudicium vertitur, quia hi qui nunc iuste atque irreprehensibiliter vivunt, tunc iudicandi potentiam nanciscuntur. Hinc Laodicensi Ecclesie dicitur: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius (Apc. III), Vincens Dominus in throno cum Patre sedisse se asserit, quia post passionis certamina, post resurrectionis palmam, claruisse omnibus quod potestati {91.67A} Patris esset equalis iudicavit, eique se non disparem, calcato aculeo mortis innotuit. Unde et Marie, necdum se credenti Patri similem, dicit: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patremq. Nobis enim in throno Filii sedere est, ex eiusdem Filii potestate iudicare. Quia enim iudicii principatum ex eius virtute percipimus, velut in eius throno residemus. Nec abhorret a vero, quod alias super duodecim thronos venturos testatur esse discipulos. Hic vero in throno suo perhibet esse sessuros. Per thronos quippe duodecim, universale iudicium; per thronum vero Filii, singulare culmen iudiciarie potestatis ostenditur. L
p Ps. 93.
q Io. 20.
L ¶Codd. : PL191
marg.| Vel ita, et accipit eosdem impios et peccatores, quos quia ventus proiicit, ideo non resurgent impii in iudicio, id est ut iudicent in futuro. {91.67B} Hoc convenit cum secunda sententia, sed differt quod sequitur: Et ipsi ideo peccatores non resurgent in concilio iustorum, id est ut iudicati in collegio sanctorum quiescant. Vel in concilio iustorum, in eodem sensu, id est in eterno bono, quod sanctis sequi consilium est. M
Numérotation du verset Ps. 1,6 
VII
prol.|
marg.| Quoniam novit , quasi28 : Impii non resurgunt cum sanctis in iudicio, quia opera iustorum Deus diligit; impiorum vero, non; hoc est, quoniam novit, etc. Vel sic, iunge secundum primam precedentem sententiam: Non resurgunt hic in anima, quia Deus non approbat eorum opera; nam iustorum tantum, et hoc est, quoniam novit Dominus viam {191.67C} iustorum, ut sua et approbat, et iter, id est opus impiorum peribit. Peribit dicit pro non novit Dominus, sed planius dicitur, quia hoc est nesciri a Domino quod perire; et sciri a Domino est manere et esse N
N ¶Codd. : PL191
28 quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_1)

Notes :