Psalmus 34

Numérotation du verset Ps. 34,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 34) D30 Ω M Ω F ΩP ΩS ΩX P15205 P 3 P10489 ω 1 Rusch Ps-G
psalmus ipsi David1.
1 ipsi David ΩS ΩX P15205   P 3]  David Ω F P15205 ² Rusch, Huic David D14 Ps-G , Huic David exprobratio cum Dei dictione D30 ; om. Ω M P10489 ω 1
Numérotation du verset Ps. 34,I 

Iudica2 Domine
2 iudica ΩX] + me P10489 ( lapsus )
nocentes me ¦
expugna
impugnantes me.3
3 impugnantes plerique codd. Ps-G (M² Q² G² ΨB2 V2) D30 Ω P15205 P10489 ω 1 Rusch cum Ps-R ] expugnantes Ps-G (F M Q WΦRGVU G ΨB) cum Ps-α Ps- γ
Numérotation du verset Ps. 34,2 II

Apprehende
arma et scutum ¦
et exsurge
in adiutorium mihi.
Numérotation du verset Ps. 34,3 III

Effunde frameam
et conclude
adversus eos
qui persequuntur me ¦ dic
anime mee salus tua
ego sum.
Numérotation du verset Ps. 34,4 IV

Confundantur
et revereantur4 ¦
4 revereantur Ps-G D30 Ω Corsiniana40E15 T5 ω1 Rusch ] + simul P15205 P10489
querentes5 animam meam.
5 querentes Ps-G D30 Ω M Ω FX Corsiniana40E15 T5 P15205 P10489 ω1] qui querunt ΩS
Numérotation du verset Ps. 34,V 

Avertantur
retrorsum et confundantur ¦ cogitantes mihi mala.
Numérotation du verset Ps. 34,5 VI

Fiant
tamquam pulvis ante faciem venti ¦
et angelus
Domini coartans eos.
Numérotation du verset Ps. 34,6 VII

Fiat
via
illorum6 tenebre
6 illorum] eorum Ω F
et lubricum ¦
et angelus Domini
persequens eos.
Numérotation du verset Ps. 34,7 VIII

Quoniam
gratis
absconderunt
mihi
interitum laquei sui ¦ 7
7 interitum Ps-G D14² D30 Ω M ΩX ω 1 Rusch ] in interitu Ω F ΩS ΩX* P10489 , in interitum Ps-G (F Q² ΦR*GVP ΨB*) D14 * P15205
supervacue
exprobraverunt
animam meam. 8
8 <divisio.> michi… sui  ¦ Ω M Ω F ΩX ω 1] michi  ¦… sui ΩS
Numérotation du verset Ps. 34,8 IX

Veniat illi9
9 illi D30 Ω P15205 P10489 Ps-G (K)] illis ω1 Ps-G (K2 ΨB) cum LXX Ps-R
laqueus
quem ignorat 10 et captio
10 ignorat D30 Ω P15205 P10489 Ps-G ] ignorant ω1 L K² cum LXX Ps-R
quam abscondit11
11 abscondit Ω P15205 ? P10489 Ps-G ] absconderunt ω1 L* K² cum LXX
apprehendat eum12 ¦
12 apprehendat eum D14 D30 Ω Ω F P10489 Ps-G ] apprehendat eos L K² ω 1 P15205 cum LXX Ps-R , comprehendat eum Ps-G
et in laqueo13*
13 laqueo Ps-G (R F C I Q* W ΦG*P*) D14 * Ω F ΩS ΩP ΩX] laqueum Ps-G * ( plerique codd. et edd. ) D14 ² D30 Ω M P15205 P 3 P10489 ω 1 Rusch
cadat14 in ipso15*. 16
14 cadat Ω F ΩS ΩX ω 1 P 3 P10489 Ps-G] cadent ω 1*, cadant ωP15205 |
15 ipso Ps-G D14 D30 Ω F ΩS ΩX ω 1 Cor2 ] corr . (cf. infra), ipsum Ps-G (L M U V D ΨB²) Ω M P15205 P 3 P10489 Cor2 ( P15554 V3466 T402 : Require Ex. 8, 24°. Sic modus dicendi variatur cum aliqua significantia. Alii habent in ipsum, hoc est : utrumque in acusativo ; grecus : utrumque secundum ablativum, hoc est per dativum) Ed1530 Clementina , idipsum Rusch cum Ps-R |
16 <divisio.> ignorarat+... eum ¦ D30 , ignorant +… eos  ¦ ω 1] ignorat  ¦… eum  ¦ Ω MS, ignorat ¦… eum Ω F, ignorat... eum ¦ ΩX, ignorat  ¦… eos P15205 |
Numérotation du verset Ps. 34,9 X

Anima autem mea
exultabit
in Domino ¦
et17 delectabitur
17 et D14 Ω Ω F P15205 P10489 ω1 Rusch ] om. Ps-G
super18 salutari suo.
18 super Ω P10489 ω1 Ps-G ] in P15205* (sec. m. Glosæ corr.)
Numérotation du verset Ps. 34,10 XI

Omnia ossa mea19
19 mea] om. C*
dicent ¦ Domine quis20 similis
20 quis] qui R
tui21 ?
21 tui Ps-G (nonnulli codd. et edd.) D14² D30 Ps-R ] tibi Ps-G (L) D14* Ed1455 Ed1530 Clementina cum Ps-Med. (+Clm343) Ps-R
Numérotation du verset Ps. 34,XII 

Eripiens
inopem
de manu fortiorum22 eius ¦
22 fortiorum Ps-G * (R F) ] fortioris Ps-G (C I L)
egenum23 et pauperem a diripientibus24 eum.
23 egenum] et praem. C (ut vid.) I cum hebr. LXX Ps-α Ps-β Ps-γ Ps-δ Ps-ε Ps-Moz Ps-H |
24 diripientibus] rapientibus L cum Ps-R |
Numérotation du verset Ps. 34,11 XIII

Surgentes testes
iniqui ¦
que25 ignorabam
25 que Ω P10489 ω1 Ps-G ] qui P15205
interrogabant me.
Numérotation du verset Ps. 34,12 XIV

Retribuebant mihi
mala pro bonis ¦ sterilitatem
anime mee.26
26 <divisio.> XII+XIII  ¦ ¦ XIV D14
Numérotation du verset Ps. 34,13 XV

Ego autem cum mihi
molesti essent ¦ induebar cilicio.
Numérotation du verset Ps. 34,XVI 

Humiliabam
in ieiunio animam meam ¦ et oratio mea
in sinu
meo27
27 sinu meo Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 Ω F Ω ω1 P15205 P10489 Cor2 Rusch ] sinum meum Ps-G (R F C I)
convertetur.
Numérotation du verset Ps. 34,14 XVII

Quasi proximum
quasi28* fratrem nostrum sic complacebam ¦
28 quasi D14 D30 Ω MS P10489 ω1 Ps-G ] et praem. Ω F ΩX P15205 Rusch Ed1530 Clementina
quasi
lugens et contristatus sic humiliabar. 29
29 <divisio.> nostrum sic complacebam  ¦ D30 Ω F ω 1] nostrum  ¦ sic complacebam ΩS
Numérotation du verset Ps. 34,15 XVIII

Et adversum30 me letati sunt
30 adversum Ps-G D30 ΩF ΩSX P10489 ω 1 Rusch ] adversus Ps-G (L ΦRGV) D14 ΩM
et convenerunt ¦
congregata31 sunt
31 congregata] congregati ΩX*
super me flagella et ignoravi.
Numérotation du verset Ps. 34,16 XIX

Dissipati sunt
nec compuncti temptaverunt me
subsannaverunt me32
32 me1 D14² D30 Ω F ΩS Rusch Ps-G ] om. D14* | me² Ps-G D30 Rusch ] om. D14 ΩS*
subsannatione ¦ frenduerunt super me
dentibus suis. 33
33 <divisio.> sunt ’ nec compuncti + D30 ω 1] sunt nec compuncti  ¦ … ΩMFS, sunt compuncti... me ¦... subsanatione ΩP
Numérotation du verset Ps. 34,17 XX

Domine
quando respicies ¦
restitue
animam meam a malignitate eorum’ a leonibus
unicam meam. 34
34 <divisio.> respicies  ¦ … meam… eorum ’ D30 ω 1 ] respicies… meam  ¦… eorum Ω F P15205  ; respicies ’… meam… eorum  ¦ Ω (respicies… Ω MX), respicies... eorum ¦ ΩP
Numérotation du verset Ps. 34,18 XXI

Confitebor tibi in Ecclesia
magna ¦
in populo
gravi laudabo te.
Numérotation du verset Ps. 34,19 XXII

Non supergaudeant mihi
qui adversantur mihi inique ¦ qui oderunt
me35 gratis et annuunt oculis.
35 me Ps-G D30 Ω F ΩP Rusch ] om. D14 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 34,20 XXIII

Quoniam
mihi quidem pacifice loquebantur ¦
et in iracundia
terre loquentes dolos cogitabant.
Numérotation du verset Ps. 34,21 XXIV

Et
dilataverunt super me os suum ¦
dixerunt
euge euge
viderunt oculi nostri.
Numérotation du verset Ps. 34,22 XXV

Vidisti Domine
ne sileas ¦
Domine ne discedas a me.
Numérotation du verset Ps. 34,23 XXVI

Exsurge36
36 Exsurge ΩP] + Domine R* L P15205 cum LXX Ps-R
et intende37 iudicio
37 intende ΩP] + in P10489
meo ¦ 38
38 iudicio meo D14 D30 Ω F ΩP ω 1 Rusch Ps-G Ps-αγ Ps-Moz ] iudicium meum Ps-G (L ΨB*) cum Ps-R
Deus meus et Dominus meus in causam meam3940
39 causam meam D14 D30 Ω F ΩP ω 1 Cor2 (secundum satis antiq. et grecum) Rusch Ps-G ] causa mea Ps-G (R F ΦG²V U) Cor2 (secundum antiquiores) |
40 <Divisio> meo  ¦… meus Ω MFX P15205 ] meo  ¦ ... meus ’ ω 1, meo Deus meus  ¦ ΩS ω 1 ΩP |
Numérotation du verset Ps. 34,24 XXVII

Iudica me
secundum iustitiam
meam41*
41 meam Ι² G* K Ω F Ω P15205 P10489 cum Ps-α Ps-Moz C] tuam Cor2 ( hebr. anti. grecum Remigius exponit ) ω 1 ΩP Rusch Weber
Domine Deus meus ¦
et non supergaudeant mihi4243
42 et non... mihi] non insultent in me inimici mei L, cf. Ps-R |
43 <Divisio> meam… meus  ¦ D30 ω 1 (tuam…) Ω] meam  ¦…meus P15205 |
Numérotation du verset Ps. 34,25 XXVIII

Non dicant
in cordibus suis
euge euge
anime nostre ¦ nec dicant devorabimus44 eum.
44 nec Cor2 (hebr. et antiq.) D14 D30 Ω F ΩP Rusch Ps-G ] ne Ps-G (M W) Ps-H, non ΩX* | devorabimus Ps-GR²GP G ² K Ψ D) Cor2 Ω Ω F ΩP ω 1 P15205 P10489 Rusch ] devoravimus Ps-GR* G* ΨB*) D30 Ed1530 Clementina Ps-G
Numérotation du verset Ps. 34,26 XXIX

Erubescant
et revereantur simul ¦
qui gratulantur
malis meis.
Numérotation du verset Ps. 34,XXX 

Induantur
confusione et reverentia ¦ qui maligna45
45 maligna Ps-G (R F C) D14 D30 CorS3* Ω ΩP P15205 P10489 ω1 Rusch cum Ps-R (N² T* Q² R² rell. codd.)] magna CorS3 Clementina , restit. errante archetypo Ps-G (L) cum hebr. LXX Ps-R (A H N* S T² Q* R* edd.)
loquuntur super me.
Numérotation du verset Ps. 34,27 XXXI

Exultent et letentur qui volunt iustitiam meam ¦
et dicant semper magnificetur
Dominus qui volunt pacem
servi eius.
Numérotation du verset Ps. 34,28 XXXII

Et lingua
mea
meditabitur iustitiam tuam ¦ tota die laudem tuam.

Psalmus 34

Numérotation du verset Ps. 34,1 
prol.|
marg.| {345C} Iudica, Domine. Titulus. In finem, psalmus ipsi David. [AUGUSTINUS.] Per David qui interpretatur manu fortis, vel desiderabilis aspectu, intelligitur Christus, qui vincendo diabolum est manu fortis: vitam eternam promittendo, est visu desiderabilis. Quid {191.345D} enim fortius illa manu, que hostem stravit, non armata; sed in ligno clavis transfixa? Quid desiderabilius eo, in quem angeli desiderant prospicere? quem et martyres non videntes voluerunt mori, ut ad illum videndum mererentur pervenire? Ipse ergo vere desiderabilis est, dum vitam promittit, quod in hoc psalmo agitur. Hic enim Christus invocat Deum contra tribulatores capitis et corporis, et per tribulationes omnibus vitam promittit. Et est sensus: Psalmus iste dirigens nos in finem attribuitur ipsi David, id est Christo, qui hic loquitur, nunc in persona sua, nunc in persona corporis. [CASSIODORUS.] Et est iste psalmus secundus eorum qui late agunt de passione Christi. Intentio. Monet ut adversa feramus.
marg.| Modus. Tripartitus est psalmus. {191.346C} Primo incipit ab oratione, pro utraque parte orans, id est pro se, et pro adversariis cum commemoratione culpe eorum. Secundo premittens de spe boni et gaudio, narrat quam maligne erga Christum fecerint, ibi anima autem. Tertio de fructu passionis agit, promittens confessionem totius Ecclesie, ibi {191.346D} confitebor tibi. Incipiens itaque ab oratione in persona sua et suorum membrorum, ait: OA
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 34,1 
I
prol.|
marg.| Domine, iudica [CASSIODORUS.] condemna nocentes me voto; et expugna [AUGUSTINUS.] id est vince, impugnantes me actu. Ecce Deus pro nobis pugnat. « Si Deus pro nobis, quis contra nos? » a B
a Rm. 8.
B ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 34,1 
II
prol.|
marg.| Apprehende. 1 Hoc prius ex persona menbrorum legitur. quasi2 : Dico, expugna, sed quomodo hoc ages? Apprehende pro me arma et scutum. Magnum spectaculum est videre Deum armatum pro te. [AUGUSTINUS.] Qui habet arma et scutum armis {191.347A} hostes percutit, scuto nos protegit. Sed quid est scutum Dei, et que sunt arma eius? Scutum est protectio bone voluntatis Dei, qua nos defendit. Unde alibi: Ut scuto bone voluntatis tue coronasti nos (Ps. 5). Arma Dei nos sumus, quia ut nos ab eo, ita ipse armatur de nobis, quibus percutit inimicos. Et est, apprehende arma et scutum [CASSIODORUS.] id est ita adiuva et muni nos tua bona voluntate, ut et inimicos percutiamus, et ab eorum iaculis protegamur. Vel arma Dei dicit animam iusti, vel Christi [ALCUINUS.] qua hostes debellavit, que nil agit, nisi Deus pugnet de ea. Ideo ait, apprehende arma et scutum, id est animam Christi sic rege et defende, ut per eam adversarios debelles, et nos protegas. Et exsurge in adiutorium mihi. [AUGUSTINUS.] Dicit {191.347B} Deus dormire, dum nos dormimus; et exsurgere, dum nos vigilamus et excitamur. Unde alibib: Exsurge, quare obdormis, Domine? Unde in Evangelioc legitur quod dormiebat Iesus in navi, et tunc fluctuabat navis: si vigilaret, non fluctuaret. Navis cor tuum est, aliquando ergo dormit Deus in navi, id est fides in corde tuo tepescit; et tunc fluctuat navis. Observa naufragium, et excita Christum dormientem, id est fidem: que si vigilaverit fiet tranquillitas. Recedent enim tentationes omnes, aut certe nihil valebunt, quando Christus, id est fides tua, vigilaverit in corde tuo. Dic ergo: Exsurge, id est innotesce, appare, sentire in adiutorium mihi, et in aliosC
b Ps. 43.
c Cf. Mt. 8.
C ¶Codd. : PL191
1 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
2 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 34,3 
III
prol.|
marg.| Effunde frameam [HIERONYMUS.] id est multiplica vindictam, et adversus eos qui persequuntur me, id est visibiles et invisibiles hostes, conclude, id est fac conclusionem, ne evagentur tibi nocendo. [AUGUSTINUS.] Vel framea idem est quod arma, id est anima iusti. Hec framea effunditur, dum abundantibus iustis vita bona coruscat. Unde et concluditur hostis, non habens de nobis male loqui. Et quia suggerunt invisibiles hostes anime mee, non est salus ipsi in Deo eius. Tu contra eos dic anime mee in re ipsa, ut audiam in te, quid? salus tua ego sum, utroque modo, scilicet in presenti et in futuro, in temporalibus {191.347D} et eternis, ut preter te nullum queram. Vel in propria persona dicit Christus, apprehende arma quasi inimicos iudica. [ALCUINUS.] Pro me autem fac quod oro, scilicet apprehende arma, id est fac me habere arma, scilicet doctrinam et miracula. Et scutum, id est constantiam, et exsurge in adiutorium mihi, id est fac me uti acceptis, scilicet armis et scuto. Et effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me, id est qui modo sum in obscuro clarifica, ita evidenter ut concludas et convincas inimicos, ne habeant quid oblatrent; et dic anime mee, ita ut omnes sciant: Salus tua ego sum.D
D ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 34,4 
IV
prol.|
marg.| Confundantur et revereantur. Hic predicit mala {191.348A} inimicorum. [AUGUSTINUS.] Et est prophetia, non optatio. quasi3 : Salva animam meam, ita ut querentes eam perdere confundantur. Et hoc est quod subdit, confundantur et revereantur, id est timeant penas, querentes animam meam perdere, non imitari. EtE
E ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 34,4 
V
prol.|
marg.| [HIERONYMUS.] Avertantur a Deo, ut sint retrorsum; et confundantur mortifera confusione cogitantes mihi mala. Vel potius de convertendis dicit hoc, pro quibus orat. [AUGUSTINUS.] quasi4 : Animam meam salva, et confundantur, etiam salubriter ad penitentiam; et revereantur, id est timeant penas querentes animam meam. Et avertantur retrorsum, id est sequantur et non precedant; non dent consilium, {191.348B} sed accipiant. Petrus enim precedendo, Satanas sequendo discipulus fuit. Et confundantur salubriter cogitantes mihi mala, id est sequentes iam deliberabunt bona; pertinaces autem in malitiaF
F ¶Codd. : PL191
4 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 34,5 
VI
prol.|
marg.| Fiant tamquam etc. [AUGUSTINUS.] Prophetia hic est qua predicit mala iniquorum; non optatio, ut optet sic evenire. Vel propheta in spiritu Dei eo modo ea dicit quo Deus facit ea, id est fieri sinit certo iudicio, iusto et sancto, atque tranquillo, non perturbata ira, non animo exercendarum inimicitiarum, sed iustitia vitiorum puniendorum. Quam Propheta servari optat ei quod congaudet, non delectatus {191.348C} malo creature. Verumtamen et sic prophetia est. Ait ergo: [AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, id est tentationis, id est facile cedant tentationi, vel suggestioni etiam minime, quasi non exspectent. Faciem venti, id est presentiam gravioris tentationis, sed antecedant minori, et angelus Domini, scilicet malus, sit coarctans eos, scilicet affligens eos cum ipsa suggestione. Et siquando per rationem resistant,G
G ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 34,6 
VII
prol.|
marg.| Fiat via illorum, id est ratio, tenebre et lubricum, id est obscura et lubricosa, id est inconstans. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Vel tenebre, id est ignorantia, {191.348D} et lubricum, id est luxuria; fiat via illorum, ut in his vitiis tamquam in barathrum mortis descendant. Horrenda via est hec, quis non horreat lubricum et tenebras? Quis non caveat ibi figere pedes? Sunt ista duo mala magna et pene hominum. Et angelus Domini sit persequens eos, qui non sinat eos stare, donec luceat ante pedes. Hoc dicit a simili illius qui in tenebris et lubrico facile impellitur, cum non viderit ubi pedem moveat. Vel hoc forte facit ut exspectet, donec luceat. 5 Sed hos non sinit angelus Domini stare, donec lux gratie oriatur eis, sed in varia mala precipitat.H
H ¶Codd. : PL191
5 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 34,7 
VIII
prol.|
marg.| {191.349A} Quoniam gratis. Hic commemorat culpam inimicorum. Et quasi quis quereret: Quo merito sunt tanta mala eis? respondet: Audi quo merito. [AUGUSTINUS.] Quoniam gratis, quia eis non nocui, absconderunt Iudei, ut putabant, cum eorum tamen corda cognoscerem mihi Christo interitum laquei sui 6 id est consilia et insidias, quibus me occiderent; sed tamen fuit eis in interitum laqueus suus, et non mihi. Ille enim laqueus non morientis [CASSIODORUS.] sed peccantis erit interitus. [AUGUSTINUS.] Unde alia editio habet, absconderunt mihi muscipulam corruptionis sue, et exprobraverunt, id est accusaverunt animam meam: et hoc supervacue, id est inutiliter, falsa scilicet dicentes, non probantes. Et ideoI
I ¶Codd. : PL191
6 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 34,8 
IX
prol.|
marg.| Veniat illi laqueus quem ignorat [AUGUSTINUS.] ipse suus laqueus teneat illos. Ecce digna retributio. Nil enim iustius quam illa evenire que absconderunt. Inde enim decipiuntur, unde decipere voluerunt; inde nocetur eis, unde nocere voluerunt. Unde subdit, et captio quam abscondit apprehendat eum, ut funiculis suorum peccatorum constringantur, que contulerunt occulte tractantes quomodo caperent Christum et pertimerent, et in laqueum cadat, non in alium, sed in ipsum, qui mihi tetenderunt, tamquam si quisquam veneni calicem preparet alicui, et oblitus biberet. Ita factum est Iudeis, qui laqueum paraverunt ipsi Christo: in quem inciderunt. Nemo {191.349C} enim malus est, qui non prius sibi noceat. Sic enim putato malitiam esse, quomodo ignem. Si incendere vis aliquid, illud quod admoves igni, prius ardet: nisi ardeat, non incendit aliud. Verbi gratia, cum faculam apponis igni, prius ardet ut aliud possit incendere: ita ergo malitia procedit ex te, et quem vastat antequam te, quo profundit ramum, ledit; ubi radicem habet, non ledit. Equidem dico, quod malitia tua ut alteri non noceat, fleri potest; ut autem tibi non noceat, non potest. Vel secundum aliam litteram, in laqueum cadat in ipsum, neutraliter [HIERONYMUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] id est ex hoc ipso quod mihi parant laqueum, cadant interius. Vel de pena exteriori potest accipi, qua puniti sunt Iudei, pro peccato {191.349D} mortis Christi, hoc modo: Veniat illi laqueus captivitatis, quem ignorat, et captio quam abscondit mihi apprehendat eum, id est similiter capiatur a Tito et Vespasiano, ex improviso, sicut me ceperunt; et in laqueum mortis cadat in ipsum, scilicet quem mihi paraverunt. Eodem modo interficiantur, sicut me interficiunt. Et ita evenit. Quidam enim fuerunt capti, et quidam interfecti. Vel in bono potest accipi laqueus, et captio. [CASSIODORUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] Et dicit hec optando bonum eis de morte Christi provenire. quasi7 : Paraverunt mihi mortem, et ex ea veniat ille laqueus quem ignorat, id est laqueus veritatis quam peccator ignorat, astringat eos, cuius nexu diabolo adherentes, Deo adhereant; et captio quam abscondit [CASSIODORUS. ALCUINUS.] id est {191.350A} abscondita captio, mors Christi, apprehendat eum, non suis sceleribus relinquatur. Et in laqueum cadat, bonum, quo a malis cohibeant. Et hoc in ipso, id est ex ipsa morteJ
J ¶Codd. : PL191
7 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 34,9 
X
prol.|
marg.| Anima mea etc. [ALCUINUS.] Secunda pars ubi premissa spe boni et gaudio enarrat quam maligne erga benignum agunt. Et loquitur hic prius Christus, quasi8 : Hec predicta illis fient, anima autem mea exsultabit, ut que audit salus tua ego sum, exsultabit, dico, in Domino, non querens alias extrinsecus divitias, non querens circumfluere voluptatibus {191.350B} bonisque terrenis, sed ipsum solum sibi proponens, quo nil suavius est: non deficit qui omnia fecit. Ipsum ergo pete, et in illo habebis omnia, et delectabitur, quasi9 : anima autem mea exsultabit in Domino. Unde hoc sequitur, quod etiam delectabitur in salutari suo 10 id est super salvatione sua, que facta est ei in resurrectione. Qua scilicet resurrectioneK
K ¶Codd. : PL191
8 quasi] + dicat PL
9 quasi] + dicat PL
10 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 34,10 
XI
prol.|
marg.| Omnia ossa mea [HIERONYMUS.] id est discipuli mei roborati sunt, et dicent, gratias agentes: Domine etc. Et hoc dicent illi qui sunt ossa mea, id est firmi. Etsi enim caro cedat; tamen ossa [AUGUSTINUS.] id est iusti, verbis laudant. Carnes enim [ALCUINUS.] id est {191.350C} carnales et infirmi non habent verba laudis et confessionis, quia infirma apud te silent penitus, sed fortia te magnum laudant et timent. Vel ex persona Ecclesie potest dici: [AUGUSTINUS.] Anima autem mea exsultabit in Domino, non mutatur. Et delectabitur super salutari etc. id est Christo, de quo alibi dicitur: Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Lc. 2). Et omnia ossa mea dicent, id est omnis fortitudo mentis mee dicet [AUGUSTINUS.] quia hoc alius dicere nequit, scilicet quod sequitur, scilicet: O Domine, quis similis sit tibi vel   tui ? Nullus. Nihil enim in diis vel creaturis simile est illi [AUGUSTINUS.] quia ipse solus eripuit hominem de manu forti. Unde subdit: ‘Tu es’. L
L ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 34,10 
XII
prol.|
marg.| Eripiens incarnationem Verbi in opere [CASSIODORUS.] id est genus humanum, de manu fortiorum eius, id est diaboli qui tenebat eum; sed manu fortis alligavit diabolum [AUGUSTINUS.] qui erat fortior homine, quem ipse vicit egenum et pauperem a diripientibus eum, id est a diabolo et membris eius. Idem accipitur per inopem, egenum et pauperem [CASSIODORUS.] scilicet genus humanum, quod est quasi unus inops, et egenus et pauper: Inops, quia mortalis; egenus, quia in sudore vultus sui querit panemd; pauper, quia de pura sapientia deiectus, tenuem et umbratilem habet rationem.M
d Gn. 2.
M ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 34,11 
XIII
prol.|
marg.| Sergentes testes iniqui. [CASSIODORUS.] Dictis calamitatibus hominis, ne ipse Christus ab his alienus videatur, passionem suam exponit, quasi11 : Non modo alii calamitates passi sunt, sed etiam ego, quia surgentes, quasi subito et immoderate testes iniqui, iniqui, quia contra equum testabantur, interrogabant me, non convincebant ea, scilicet que ignorabam actu, peccata sunt ea que Christus ignoravit facere, sicut usu dicitur de aliquo: Non novit benefacere, quia non benefacit [AUGUSTINUS.] Ita et Christus, qui est cognitor iniquitatum quas iudicat, dicitur ignorare peccatum, non quasi non videndo, et non iudicando, sed non committendo. Alienum est enim ab opere, et a {191.351B} conscientia eius. Et ideo dicit, ignorabam, quo modo ars dicitur nescire vitium, quod tamen per artem cognitum devitatur. Ideo ait: Que ignorabam interrogabant me, quasi12 : De iniquitatibus interrogabant me cum vincere volebant, sed non poterant 13 quia ego sum ars ipsa, in qua quisque non discit nisi facere bonum. Et cum venissem salvare eos, et curassem infirmos eorum, pro iis bonisN
N ¶Codd. : PL191
11 quasi] + dicat PL
12 quasi] + dicat PL
13 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 34,12 
XIV
prol.|
marg.| Retribuebant mihi mala pro bonis, scilicet sterilitatem anime mee: cum ego attulissem fecunditatem [AUGUSTINUS.] ipsi retribuebant sterilitatem. Ego attuli vitam, ipsi mortem retribuerunt; ego honores, ipsi contumelias; ego medicinam, ipsi vulnera. Hanc sterilitatem {191.351C} in ficu maledixit Dominus, ubi cum quereret non invenit, folia erant in ea et fructus non erant (Mc. 11), id est verba erant in Synagoga, et facta non erant. Vide enim in verbis numerositatem, et in factis sterilitatem. Ait enim Apostoluse: Qui predicas non furandum, furaris etc. O
e Rm. 2.
O ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 34,13 
XV
prol.|
marg.| Ego autem. quasi14 : Illi ita; ego autem* cum mihi molesti essent [AUGUSTINUS.] et cum sevirent in me, induebar cilicio, id est sub carne mortali latebam secundum divinitatem, quia non exercui potentiam, ideo ignotus eis fui. Caro enim Christi dicitur cilicium, propter similitudinem carnis peccati. Cilicium enim {191.351D} fit de pilis caprarum, que in veteri lege offerebantur pro peccatis. Et etiamP
P ¶Codd. : PL191
14 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 34,13 
XVI
prol.|
marg.| Humiliabam, id est affligebam, animam meam in ieiunio. [AUGUSTINUS.] Quale fuit illud Christi ieiunium, corporale an spirituale? Manducare quidem volebat Christus, quando poma in arbore querebat; bibere etiam volebat, quando mulieri Samaritane dixit: Da mihi bibere (Io. 4). Sed non de hac siti, non de hoc ieiunio hic agitur, sed de alio ieiunio in illo significato. Esurivit enim et sitivit Christus salutem nostram, bona nostra. Ieiunabat ergo, quia nulla bona opera in Iudeis invenit, et apostoli eum fugerant et in turba se absconderant; {191.352A} et Petrus qui se usque ad mortem perseveraturum promiserat, iam ter negaverat: vix invenit unum latronem, quem in cruce gustavit. Ideoque in huius rei memoria passionis die arctissimum ieiunium observat sancta Ecclesia. Et oratio mea, quasi15 : Humiliabam me in ieiunio, et etiam orabam, et oratio mea convertetur in sinu meo vel meum [AUGUSTINUS.] id est non alium orabam, quam illum qui mihi personaliter unitus est, dicit Christus secundum quod homo, secundum quod orat; sed oratio ad sinum convertitur, id est ad verbum in quo erat Pater. Sinus enim est secretum in quo orare iubemur, ubi oravit Susannaf. Secretum vero Christi est divinitas ad quam orat humanitas. [Aug]. Christus enim secundum quod Verbum est non orat, {191.352B} sed exaudit. Et non sibi subvenire querit, sed omnibus subvenit cum Patre. Et est, oratio mea in sinu meo convertetur, id est in me ipso homo interpellat divinitatem. Vel oratio mea convertetur in sinu meo; vel verbum meum 16 id est non proderit nisi his qui sunt predestinati, qui sunt familiares futuri, et sani, in sinu sancte Ecclesie, a quo exierant leprosi facti, ut manus Moysi, que extra sinum apparebat leprosa, sana in sinu est facta (Ex. 4).Q
f Dn. 13.
Q ¶Codd. : PL191
15 quasi] + dicat PL
16 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 34,14 
XVII
prol.|
marg.| Quasi proximum etc. [CASSIODORUS.] Casus pro casu ponitur, accusativus pro ablativo. Et est: et si mihi molesti essent Iudei, ego tamen sic complacebam {191.352C} mihi in eis, quasi proximum et quasi fratrem nostrum, id est quasi de proximo, et quasi de fratre nostro. Ita mihi complacebam in eis, id est de eorum affinitate gaudebam, qui me insequebantur. 17 Ecce gratia pro odio; beneficium pro lesione. Vel complacebam Patri meo habendo eos, subaudi sic, quasi proximum, et quasi fratrem nostrum. Et cum hec omnia facerem [CASSIODORUS. ALCUINUS.] tamen nolebant converti; et cum nollent converti, ego sic humiliabar, id est dolebam quasi pater lugens filium, constristatus de morte filii. Alii interpretes dicunt, quasi lugens mater incurvabar super eos. Vel in persona membrorum potest dici: Et oratio, quasi18 : Humiliabam animam, dicit Christus in persona membrorum, et etiam {191.352D} orabam pro Iudeis, et oratio mea in sinu meo convertetur [HIERONYMUS.] id etsi eis non profuerit, ego tamen non sum frustratus mea mercede, ut Dominus dicit in Evangelio: In quamcumque domum intraveritis, dicite: Pax huic domui; et si illi qui in ea sunt non receperint, pax vestra in sinu vestro et ad vos revertetur, vel reducetur (Mt. 10), id est [CASSIODORUS.] si non eis, tamen vobis proderit. Ita eius oratio, qua in membris oravit, a Iudeis non accepta ad eum rediit quasi proximum. Item hic loquitur in membris, in quibus sunt quidam valde proximi Deo, qui criminali macula numquam sunt polluti; alii sunt qui per peccatum longe sunt. Illis ergo gaudium est, istis luctus et tristitia. De illis qui proximi sunt prius agit, ponens casum pro casu. Et hoc est, ego sic {191.353A} complacebam, Deo, quasi proximum et quasi fratrem nostrum, id est quasi proximo et fratri. Hoc dicere convenit propinquanti ad Deum, gaudenti, qui placet Deo, quasi fratri et proximo: cui non appropinquatur locis, sed actionibus. [AUGUSTINUS.] Deo enim, qui ubique est, et nullo continetur loco non ut per loca appropinquamus, vel ab illo removemur; sed propinquare illi est similem ei fieri, longinquare ab illo dissimilem illi fieri, ut cum videris duas res prope similes, dicis: Propinqua hec est illi; et quando dissimiles, quamvis uno loco, una manu teneantur, tamen dicis: Longe est hec species, vel res ab illa. Et sicut qui similis est gaudet, ita qui dissimilis est gemit. Unde iste subdit, quasi lugens et contristatus sic etc. Hoc convenit non longinquo, ut sic {191.353B} proximet.R
R ¶Codd. : PL191
17 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
18 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 34,15 
XVIII
prol.|
marg.| Et adversum me. [CASSIODORUS.] Loquitur hic Christus exponens quam impie egerint Iudei contra ipsum, quasi19 : Ego tristabar de perditione eorum, et ipsi adversum me letati sunt [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] quasi20 : Illi sunt leti, ego tristis; cum enim pie contristor, Iudei impie letantur: Et convenerunt in concilium, et congregata super me sunt flagella 21 id est tormenta parabant, et ignoravi secundum opinionem eorum. Vel ignoraverunt alia littera [CASSIODORUS.] scilicet cui facerent, et cur, vel quod in eos essent reditura.S
S ¶Codd. : PL191
19 quasi] + dicat PL
20 quasi] + dicat PL
21 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 34,16 
XIX
prol.|
marg.| Dissipati sunt [CASSIODORUS.] id est dissoluti, vel stupefacti visis miraculis in passione, nec tamen pre duritia cordium compuncti sunt per penitentiam. Vel dissipati [ALCUINUS.] id est dispersi sunt per totum orbem a Romanis. Nec tamen, compuncti sunt, id est non penituerunt. Vel dissipati sunt, id est divisi: Alii enim dicunt quod bonus est, alii non; sed seducit turbas (Io. 7). Nec compuncti sunt, et tentaverunt me, dicentes: Dic nobis si tu es Christus Filius Dei vivi (Mt. 27) et subsannaverunt me [AUGUSTINUS.] dicentes: Alios salvos fecit, seipsum non potest {191.353D} salvum facere (ibid.). Subsannaverunt, dico subsannatione: Hoc genus locutionis, scilicet ubi est geminatio, ponitur, cum res copiose facta videtur ut dicitur: Ut benedicens benedicam te, et gaudens gaudebo. Et frenduerunt super me dentibus suis [CASSIODORUS. ALCUINUS.] ut fere mos sevitie est, quod quando ratio deficit dentibus frendit, et quod vult tacens ostendit. [AUGUSTINUS.] Hec autem que capti in cruce referuntur facta hic, corpori ubique fiunt. Hec autem in oratione finit, subdens:T
T ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 34,17 
XX
prol.|
marg.| Domine etc. quasi22 : Hic mihi faciunt mali, dicit Christus, sed, o Domine, quando respicies, ut {191.354A} me resuscites? [CASSIODORUS.] quasi23 : Ne diu differas, sed restitue amimam meam corpori die tertio: animam dico erutam a malignitate eorum, et a leonibus, id est a potestatibus sevientibus, erue unicam meam, id est Ecclesiam, vel carnem meam, que sine peccato fuit. Vel ex persona nostra dicit quibus tardum est: Domine, quando respicies? [AUGUSTINUS.] id est quando videbimus vindictam de eis qui nobis insultant, quando illam viduam iudex tedio victus exaudiet, cum iudex noster non tedio, sed amore differt salutem nostram, ratione, non inopia, ut scilicet magis desideremus et numerus omnium nostrum impleatur usque in finem; et tamen nos ex desiderio dicimus: Domine, quando respicies? restitue animam meam etc. id est Ecclesiam.U
U ¶Codd. : PL191
22 quasi] + dicat PL
23 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 34,18 
XXI
prol.|
marg.| Confitebor. Tertia pars. [CASSIODORUS. ALCUINUS.] Iam de fructu passionis agit, et permittit confessionem totius Ecclesie. Inde precatur cum commemoratione culpe sue confusione persecutorum, et exsultatione fidelium. quasi24 : 25 Dico, restitue, et si hoc feceris confitebor tibi in Ecclesia, hec est unica. Et addit magna, quia est de omnibus gentibus; et in populo gravi, quem scilicet non aufert ventus tentationis, laudabo te in omni multitudine [AUGUSTINUS.] scilicet granorum et palearum confessio est, sed laus in gravibus est et granis, non in palea. Palea volat, frumentum remanet, quia grave est. Bona est hec gravitas, longe distans ab illa de qua alibi: Uusquequo {191.354C} gravi corde? (Ps. 4) Hec confirmat, illa deprimit, et in profundum submergit, scilicet seculi, unde subiecti non sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. Et ut ego confitear illi,V
V ¶Codd. : PL191
24 quasi] + dicat PL
25 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 34,19 
XXII
prol.|
marg.| Qui adversantur mihi inique, non supergaudeant mihi. [AUGUSTINUS.] Insultant enim de palea mea qui etiam oderunt me 26 quod non omnes adversi faciunt; et gratis, quia eis non nocui. Repetit hic Christus de passione sua [HIERONYMUS.] ut de pena eorum addat. Dico adversantur et odiunt, et tamen annuunt oculis [AUGUSTINUS.] sicut hypocrite et simulati, pronuntiantes {191.354D} vultu quod in corde non habent. [CASSIODORUS.] Vel annuunt oculis, quando vicissim se tacitis nutibus admonent ad decipiendum et tentandum. Et vere annuunt mihi ut hypocrite.W
W ¶Codd. : PL191
26 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 34,20 
XXIII
prol.|
marg.| Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur, dicentes: Scimus quia verax es, magister, et in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Cesari, an non? (Mt. 22) [AUGUSTINUS.] Hi sunt annuentes qui talia loquebantur, et ipsi loquentes taliter [CASSIODORUS.] id est dum loquerentur pacifice, cogitabant dolos. Et hoc in iracundia, id est exitialiter. Cogitat enim quis dolum, qui non vult occidere, que iracundia erat {191.355A} terre 27 id est pro terra, scilicet ne perderent locum et gentem.X
X ¶Codd. : PL191
27 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 34,21 
XXIV
prol.|
marg.| Et ipsi qui prius erant annuentes et dolos cogitantes, post aperte dilataverunt 75 super me os suum, libera et aperta voce mortem inclamantes: Crucifige, crucifige eum (Lc. 23). Et in ipsa morte dixerunt: Euge, euge, bene est nobis; viderunt oculi nostri de te quod voluimus, quod desiderabamus. Vel dixerunt insultando, euge, euge. [AUGUSTINUS.] Vox irrisoria est et insultatoria; iam viderunt oculi nostri facta tua, et mirabilia tua. Hic est Christus, et si ipse est Christus rex Israel, descendat de cruce, et credimus {191.355B} ei (Mt. 27).Y
Y ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 34,22 
XXV
prol.|
marg.| Vidisti. Quasi dicat illi ita: 28 Sed, o tu Domine, vidisti, obedientiam meam et iniquitatem illorum. [CASSIODORUS.] Hoc dicitur, quando in memoriam revocare volumus aliquid. Ac si diceret: Vidisti quam crudeles sunt illi, et quam patiens ego. Et ideo ne sileas [AUGUSTINUS.] id est ne differas dare sententiam [HIERONYMUS.] sed iudica; Domine ne discedas a me, in passione, sed, oZ
Z ¶Codd. : PL191
28 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 34,23 
XXVI
prol.|
marg.| Domine [CASSIODORUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] qui videris iacere, exsurge {191.355C} ad reddendum mihi et adversariis, et intende iudicium, vel iudicio, meum, vel meo [ALCUINUS.] reddendo mihi nomen, quod est super omne nomen, ut ego intensus sum, et merito intende in causam meam [AUGUSTINUS.] passionis scilicet et mortis, scilicet quod pro redemptione humani generis patior et morior. Tu dico, intende, qui es Deus meus et Dominus meus, vel ex persona membrorum dicit: Domine ne discedas a me, donec veniat iudicium, sicut promisisti mihi: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi (Mt. 28). Sed exsurge, Domine, in auxilium meum, et ad remunerandum. Et intende iudicio meo, quod tribulatus sum, quod laboribus et doloribus cruciatus sum. Sed quia et ista multi mali patiuntur, addit, intende in {191.355D} causam meam, pro qua patior. Pena enim similis est sceleratis et bonis, sed non causa; martyrem facit itaque non pena, sed causa. IdeoAA
AA ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 34,24 
XXVII
prol.|
marg.| Domine, iudica me [GLOSSA INTERLINEARIS. AUGUSTINUS.] quem illi iudicant iniuste, non secundum penam, sed secundum iustitiam tuam, quam mihi dedisti. Vel meam, que in me est. Hec est causa mea [AUGUSTINUS.] iudica, dico, o Domine, tu qui es Deus meus, et secundum hoc me iudica, scilicet quo tu es Deus meus. 29 Dico ut me iudices secundum iustitiam tuam, {191.356A} et secundum eamdem iustitiam iudica illos qui me persequuntur; et non supergaudeant mihi [CASSIODORUS.] id est magis defleant quam gaudeant implesse mala sua.AB
AB ¶Codd. : PL191
29 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 34,25 
XXVIII
prol.|
marg.| Non dicant in cordibus suis 30 et si in ore: euge, euge, est anime nostre [AUGUSTINUS.] id est bene est nobis, quia fecimus quod voluimus. Sensus talis est: Ostende eis quia nihil fecerunt, et ut non gaudeant, nec dicant: devorabimus eum 31 ut non resurgeret, sed potiusAC
AC ¶Codd. : PL191
30 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
31 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 34,26 
XXIX
prol.|
marg.| {191.356B} Erubescant in clarificatione resurrectionis mee, et revereantur, id est simul omnes timeant penas qui gratulantur malis meis [HIERONYMUS.] non solum facientes. Vel de membris, vel in membris hoc dicit, non dicant; et agit de persecutoribus Ecclesie, ut sunt Iudei et gentes, quasi32 : non gaudeant; et ut hoc sit, ne dicant, devorabimus eum, vel absorbebimus eum. [AUGUSTINUS.] Iustum devorant illi qui sunt incorporati malis. Sicut enim illi reviviscunt quos mactat vel manducat Petrus, ita illi absorbentur, qui in corpus malorum transformantur. Erubescant. quasi33 : illi non dicant hoc, sed potius erubescant de peccatis ut nos absorbeamus eos, ut Israel absorpsit vitulum comminutum, quem Aaron in ignem conflavit. Moyses vero de {191.356C} monte descendens in ignem misit, et confudit formam, et deinde comminuit, et misit in aquam, et dedit populo bibere (Ex. XXXII). Quo significatur corpus impiorum [ (72)] cuius malitie characterem sancti predicatores confundunt igne celesti, et per aquam baptismi mundatum in societatem Ecclesie traiiciunt. Quod ut fiat hic precatur dicens: Erubescant. [CASSIODORUS.] Qui erubescit actus suos, propria estimatione damnat, sed quia potest erubescere qui non habet reverentiam, ideo addit: et revereantur simul, ut conversionem notet, quia reverentia est timor Domini cum amore. Et quos erubescere velit, addit, qui gratulantur malis meis. Deinde quod dixerat evidentius determinat dicens:AD
AD ¶Codd. : PL191
32 quasi] + dicat PL
33 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 34,XXX 
prol.|
marg.| Induantur plene confusione, vel pudore [CASSIODORUS.] quasi cilicia penitentie et veste lugubri et reverentia: pudor est contra audaciam quam habuerunt furentes; reverentia, contra impudentiam falsitatis. Hoc debent habere, ut his illa curent. Vel in malo potest accipi, induantur, quasi34 : erubescant hic ad salutem; et revereantur. Quod si noluerint [HIERONYMUS.] induantur tandem in inferno confusione mala; et reverentia, illi scilicet, qui maligna, vel magna, id est superba, loquuntur super me.AE
AE ¶Codd. : PL191
34 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 34,27 
XXXI
prol.|
marg.| Exsultent [CASSIODORUS.] In spe magna fidelium finit, sicut alii psalmi de passione. quasi35 : Illi erubescant et confundantur, exsultent autem et letentur qui volunt, non suam iustitiam statuere 36 sed iustitiam meam imitari et qui ex ea volunt pacem servi eius [HIERONYMUS.] id est Christi 37 id est pacem meam, quam veni mittere in terram ad Deum et ad proximum; et exsultantes dicant: Semper magnificetur Dominus, id est ita usque in finem seculi magnificetur, sicut iam est magnificatus in conversione quorumdam. Multum distat {191.357B} inter hos letantes et predictos. Illi enim maledicunt: Euge, euge anime sue [CASSIODORUS.] que letitia cito fugit; isti vero non anime sue hoc dicunt, sed vota ad Deum convertunt, et in eius laudibus, non in se, suam letitiam ponunt, que est perpetua.AF
AF ¶Codd. : PL191
35 quasi] + dicat PL
36 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
37 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 34,28 
XXXII
prol.|
marg.| Et lingua. quasi38 : Confitebor, laudabo, et lingua mea meditabitur iustitiam tuam: meditatio cordis est non lingue, sed ita Christi vox consonat cordi, ut quod est cordis detur ori, cum ait, lingua mea meditabitur iustitiam tuam. Lingua eius meditata est iustitiam Dei [CASSIODORUS.] quando Novum Testamentum populis predicavit. Et tota die {191.357C} laudem tuam [AUGUSTINUS.] quia in omnibus verbis et factis Deum laudavit. Tota die enim laudat qui bene omnia agit. Non desinit laudare qui non desinit bene agere; non desinit bene agere qui non desinit iustus esse. Omnia ergo bona age, et Dominum laudasti tota die. Vel lingua interior [HIERONYMUS.] scilicet lingua mentis et non corporis; mea, id est meorum fidelium, dixit Christus, meditabitur iustitiam tuam. Unde alibi: Lex tua meditatio mea est. [ALCUINUS.] Vel lingua, Christi accipiuntur predicatores, per quos alios docet. quasi39 : Hoc fiat quod dixi, et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, id est predicatores mei ex studio annuntiabunt te iustum, qui promissa implesti; et tota die laudem tuam, id est omnia annuntiabunt universaliter {191.357D} in quibus laudandus es.AG
AG ¶Codd. : PL191
38 quasi] + dicat PL
39 quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_34)

Notes :