Glossa magna

Psalmus 108

Numérotation du verset Ps. 108,1 

¶ In finem psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 108) D14 D30 Rusch Ps-G
1 ps. D. Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] inv. Ps-G (R F Q G ), + Vox Christi de Iudeis et de Iuda traditione D30
Numérotation du verset Ps. 108,2 I

Deus
laudem meam ne tacueris ¦
quia os peccatoris
et os dolosi
super me apertum est.
Numérotation du verset Ps. 108,3 II

Locuti sunt
adversum2 me lingua dolosa
2 adversum] adversus R F M* Q ΦGRV D14
et3 sermonibus
3 et] om. R
odii
circumdederunt4 me ¦ et expugnaverunt5 me gratis. 6
4 circumdederunt plerique codd. et edd. D14 D30 Rusch cum Ps-R Ps-H ] circuierunt R I Ps-G Ps-δ , circumierunt F |
5 expugnaverunt] pugnaverunt ΨB* |
6 <divisio.> dolosa+... me ¦ ... me. Bari1 |
Numérotation du verset Ps. 108,4 III

Pro eo
ut me diligerent
detrahebant mihi ¦
ego autem orabam.
Numérotation du verset Ps. 108,5 IV

Et posuerunt adversum7
7 adversum Ps-G (plerique codd. et edd.) Rusch ] adversus D14 Ps-G
me mala pro bonis ¦
et odium pro dilectione mea.
Numérotation du verset Ps. 108,6 V

Constitue
super eum peccatorem ¦
et diabolus stet a dextris eius.
Numérotation du verset Ps. 108,7 VI

Cum iudicatur
exeat condemnatus ¦ et oratio eius fiat in peccatum.
Numérotation du verset Ps. 108,8 VII

Fiant dies eius
pauci ¦ et episcopatum eius accipiat alter.
Numérotation du verset Ps. 108,9 VIII

Fiant filii eius orphani ¦ et uxor eius vidua.
Numérotation du verset Ps. 108,10 IX

Nutantes transferantur filii eius
et mendicent ¦ eiciantur8 de habitationibus suis.
8 eiciantur] et praem. D30²
Numérotation du verset Ps. 108,11 X

Scrutetur fenerator omnem substantiam eius ¦
et9 diripiant alieni labores eius.
9 et] ※ et D14
Numérotation du verset Ps. 108,12 XI

Non sit illi adiutor ¦
nec sit qui misereatur pupillis eius.
Numérotation du verset Ps. 108,13 XII

Fiant nati eius in interitum ¦ in generatione una deleatur nomen eius.
Numérotation du verset Ps. 108,14 XIII

In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini ¦ et peccatum matris eius non deleatur.
Numérotation du verset Ps. 108,15 XIV

Fiant contra Dominum semper
et dispereat de terra memoria eorum ¦
Numérotation du verset Ps. 108,16 

pro eo quod non est recordatus
facere misericordiam.
Numérotation du verset Ps. 108,17 XV

Et persecutus est hominem
inopem et mendicum ¦ et compunctum corde mortificare.
Numérotation du verset Ps. 108,18 XVI

Et dilexit maledictionem et veniet ei ¦
et noluit benedictionem
et elongabitur
ab eo.
Numérotation du verset Ps. 108,XVII 

Et induit
maledictionem sicut vestimentum
et intravit sicut aqua in interiora eius ¦
et sicut oleum in ossibus eius.
Numérotation du verset Ps. 108,19 XVIII

Fiat ei
sicut vestimentum quo operitur ¦
et sicut zona qua semper precingitur.
Numérotation du verset Ps. 108,20 XIX

Hoc opus
eorum
qui detrahunt mihi apud Dominum ¦
et qui loquuntur mala adversus animam meam.
Numérotation du verset Ps. 108,21 XX

Et
tu Domine Domine10
10 Domine² D14² (interl. compl. manu saeculi XIII) etc. ] om. D14 *
fac mecum
propter nomen tuum ¦
quia suavis est11 misericordia tua.
11 est Ps-G (I Q* ΦRGVP² U ΨB V D) D14 D30 Ω Ed1530 Clementina Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 108,XXI 

Libera me
Numérotation du verset Ps. 108,22 

quia egenus et pauper sum ego12 :
12 s. e. Ps-G (Q* ΦG*) Ed1530 Rusch cum Ps-R ] inv. D30 Ps-G, sum D14
et cor meum conturbatum13 est intra14 me.
13 conturbatum M ΦG ΨB D14 D30 V D ΩS Ed1455 Rusch edd. Clementina ] turbatum Cor2 (anti.) Ps-G |
14 intra] in R ΨB* cum Ps-R |
Numérotation du verset Ps. 108,23 XXII

Sicut umbra cum declinat ablatus sum ¦
et15 excussus sum sicut locuste16.
15 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) cum Ps-R ] om. D14 Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-G Cor2 (sine interpositione ET coniunctionis hebr. et grecus et anti.) |
16 locuste] locusta D14 D30 Ps-G (G ΨB) cum Ps-R Ps-H, lucuste Ps-G ( plerique codd. et edd. ) |
Numérotation du verset Ps. 108,24 XXIII

Genua mea infirmata sunt a ieiunio ¦
et caro mea immutata est propter oleum.
Numérotation du verset Ps. 108,25 XXIV

Et ego factus sum opprobrium illis ¦
viderunt me et moverunt17
17 et moverunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] moverunt Ps-G
capita sua.
Numérotation du verset Ps. 108,26 XXV

Adiuva me
Domine Deus meus ¦ salvum me fac18 secundum misericordiam tuam.
18 me fac Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] inv. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 108,27 XXVI

Et scient19
19 scient Ps-GB*) Rusch ] sciant Ps-G D14 D30
quia manus tua hec ¦ et tu20 Domine fecisti eam.
20 et tu Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] tu Ps-G (R F I Q ΦRGV G K)
Numérotation du verset Ps. 108,28 XXVII

Maledicent illi
et tu
benedices qui insurgunt in me
confundantur ¦ 21
21 confundantur Rusch Ps-G ] confundentur D30² Ps-G (I Q*G V ΩS) Ps-γ Ps-δ
servus autem tuus letabitur.
Numérotation du verset Ps. 108,29 XXVIII

Induantur qui detrahunt mihi pudore ¦
et operiantur sicut diploide22
22 diploide Ps-G ( nonnulli codd. V D ) Ω M Rusch Clementina ] deploide Ps-G , disploide ΩS
confusione sua.
Numérotation du verset Ps. 108,30 XXIX

Confitebor
Domino nimis
in ore meo ¦
et in medio multorum laudabo eum.
Numérotation du verset Ps. 108,31 XXX

Qui23 astitit24 a dextris pauperis ¦
23 Qui Ps-G ( M ² Q ΦP* K ΨB V D²) Ω Rusch cum Ps-αγ] Quia Ps-G |
24 astitit Ps-G (nonnulli codd. ΨB V D) Ω M Rusch edd assitit ΩS, adstetit Ps-G |
ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

Psalmus 108

Numérotation du verset Ps. 108,1 
prol.|
marg.| {191.987B} Deus laudem meam. Titulus: In finem psalmus David . Titulus patet, psalmus iste est, quintus eorum qui latius de Christi passione agunt. Prophetia enim hic de Christo esse ostenditur in Actibus apostolorum [AUGUSTINUS.] ubi de Iuda prophetatum hoc esse quod hic legitur a Petro dicitur, scilicet Episcopatum eius accipiat alter (Act. 1). De quo tamen solo non omnia que hic dicuntur possunt accipi, sed de genere inimicorum Christi, ingratorumque Iudeorum. Ut enim Petrus typum Ecclesie gerit, ita Iudas personas inimicorum Christi portat, quibus congruuntur etiam ea que de Iuda expressa sunt, ut illud: Et episcopatum eius accipiat alter.
marg.| [CASSIODORUS] Intentio. Monet Iude malitiam declinare, {191.987C} et Christi humilitatem imitari.
marg.| Modus: Tripartitus est psalmus. Primo incipiens Christus a prece increpat Iudeos, qui reddunt mala pro bonis. Secundo prophetat que mali recipient pro impietate, ibi 239, constitue super eum. Tertio precatur, ut resurrectionem consequatur, et inimici dedecus, ibi Et tu Domine. [CASSIODORUS.] Christus ergo secundum quod homo orans ad Patrem ait: OA
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,2 
I
prol.|
marg.| Deus [AUGUSTINUS.] qui solus verax es ex te, ne tacueris laudem meam ex te, cui laudanti credendum est. Vera est enim laus veracis Dei, ita vero impletum est ut orat, cum predicatus est unigenitus Filius {191.987D} Dei esse, quia os peccatoris. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Ecce decora diversitas. quasi1 : Ideo ne taceas laudem, quia iniqui non tacent vituperium. Et hoc est, quia os peccatoris et dolosi super me apertum est. Dum virtus mea operta est, quasi quod dolo tegebatur, a doloso erupit in vocem; sed ei credendum non est, quia falsa vituperatio est mendacis hominis, {191.988B} quod autem dolus erumpat in vocem, ostenditur cum ait:B
B ¶Codd. : PL191
1 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 108,3 
II
prol.|
marg.| Locuti sunt lingua dolosa, dicentes: [AUGUSTINUS.] Magister, scimus quia verax es etc. (Mt. 22). Et hoc fuit adversum me, quia insidiando hoc dicebant. Et deinde circumdederunt me sermonibus odii aperte clamantes: Crucifige, crucifige (Io. 19). Et expugnaverunt me gratis, et sine iusta causa. Sicut enim piis per se placet equitas, sic impiis iniquitas.C
C ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,4 
III
prol.|
marg.| {191.988C} Pro eo ut me diligerent [AUGUSTINUS.] id est pro eo quod debebant me diligere, detrahebant mihi, negantes me esse Filium Dei, et dicentes quod in Beelzebub eiicio demonia (Lc. 11). Vel secundum aliam litteram: Pro eo ut me diligerent, interficiebant me, et detrahebant mihi. Ideo enim interfecerunt, quia detraxerunt. Plus enim nocent in membris detrahentes Christo, qui animas crediturorum interficiunt, quam qui eius carnem mox resurrecturam peremerunt. Et est sensus: Pro bono mala reddebant, quod est deterius. Illi detrahebant, ego autem, econtra orabam, etiam pro ipsis, non solum pro fide discipulorum.D
D ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,5 
IV
prol.|
marg.| {191.988D} Et posuerunt. [AUGUSTINUS.] quasi2 : Reddebam bona pro malis, ipsi detrahebant mihi, qui orabam pro eis. Et ita posuerunt mala pro bonis, que mala pro quibus bonis? Ecce: et odium pro dilectione mea. Hic est omnis et magnus reatus eorum. Non enim nocere potuerunt persequentes, non necessitate, sed voluntate morientem, sed totum crimen persequentium {191.989A} est odium, quamvis sit voluntaria pena patientis.E
E ¶Codd. : PL191
2 quasi] + dicat PL
marg.| [AUGUSTINUS.] Hic notandum est quod in reddendis bonis vel malis sex differentie sunt, que commemorate animadverti facile possunt, scilicet reddere bona pro malis, non reddere mala pro malis. Hec duo bonorum sunt, et prius quidem melius est. Item non reddere bona pro bonis, et reddere mala pro bonis; et hec duo malorum sunt, et posterius quidem deterius est. Item reddere bona pro bonis, et mala pro malis, et hec duo mediorum sunt, id est eorum qui sunt vel mediocriter boni, vel mediocriter mali, et prius propinquum est bonis, quod Christus non arguit in Evangelio: sed plus oportere dicit, quia et ethnici hoc faciunt (Mt. 5). Diligunt enim diligentes {191.989B} se: posterius vero propinquum est malis, scilicet reddere malum pro malo, et convenit tamen et bonis. Unde et lex modum ultionis statuit, oculum pro oculo, dentem pro dente (Ex. 21), et huiusmodi: Que si dici potest iniustorum iustitia est, non tamen ideo est, quia iniqua sit ultio quam lex statuit; sed quia vitiosa est libido, id expetentis desiderio ulciscendi, magisque ad iudicem pertinet hoc inter homines discernere quam bonum hominem sibi expetere vindictam. Hic enim reddet malum pro malo iudex vero non, sed delectatione iustitie iustum reddet pro iniusto, quod est reddere bonum pro malo, quod etiam Deus iudex facit. [CASSIODORUS.] Tribus ergo modis omne peccatum {191.989C} contrahitur in huiusmodi redditionibus. Primus gradus est non reddere bona pro bonis. Secundus, reddere mala pro malis, extremus reddere mala pro bonis. Hoc deterius Iudei elegerunt, scilicet ut Christo detraherent, et odium pro dilectione redderent. Contra hec sunt alia tria. Primum est dare bona pro bonis. Secundum, non reddere mala pro malis. Perfectum, reddere bona pro malis, quod Christus orans pro Iudeis fecit (Lc. 23).F
F ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,6 
V
prol.|
marg.| Constitue. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Secunda pars, ubi incipit prophetare, que mali pro impietate recipiant, {191.989D} et legitur hoc prius specialiter de Iuda. Supra ergo de pluribus loquebatur. Locuti sunt et circumdederunt etc. Nunc vero quo digni sunt prenuntians, de uno dicit, intende in eum, id est in Iudam, qui se, id est Christum talibus tradidit. Quales erant de quibus ante loquebatur. quasi3 : Quia peccator et dolosus aperuit super me os suum, ideo constitue peccatorem, id est diabolum, super eum, qui Christo noluit esse subditus. Et quasi quis quereret, quem peccatorem? Subdit, et diabolus stet a dextris eius. Hoc dextrum cuique est quod aliis preponit. Et hic, id est Iudas opera diaboli preposuit operibus Dei, avaritiam sue saluti. Stetit ergo diabolus a dextris, quando preposuit avaritiam sapientie, et pecuniam sue saluti, ut eum traderet a {191.990A} quo debuit possideri, ne a diabolo possideretur. Et predicit, non optat.G
G ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 108,7 
VI
prol.|
marg.| Cum iudicatur, exeat condemnatus, id est quia noluit esse talis cui dicatur: Intra in gaudium Domini tui (Mt. 25), sit de quo dicatur: Proiice eum in tenebras exteriores (Mt. 22). Et ne putetur ab imminente damnatione liberari, oratione quam inter apostolos didicerat inquit: Et oratio eius fiat in peccatum [AUGUSTINUS.] quia non est per Christum, quem non vult sequi, sed persequi. Notandum quia non est iusta oratio, nisi que per Christum fit. Et non solum non delet peccatum, sed etiam ipsa fit in peccatum. Illa autem oratio non fit {191.990B} per Christum, que non affectu bono fit, nec bonum petit, sicut e converso. Illa fit per Christum, qua petitur quod petendum est, et eo modo quo petendum est; aliquando autem sic oratur, ut in parte sit oratio per Christum, et in parte non. Quando bonum non bene, vel bene non bonum petitur. Iudas autem, nec bonum nec bene petiit. [AUGUSTINUS.] Quando autem Iudas ita orare potuerit, ut oratio eius fieret in peccatum, queri potest, credo antequam Dominum traderet, et cum iam de illo cogitaret tradendo, non enim iam poterat orare per Christum.H
H ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,8 
VII
prol.|
marg.| Fiant dies apostolatus eius pauci [AUGUSTINUS.] Et, ne {191.990C} sacratus duodenarius numerus sit diminutus episcopatum eius accipiat alter. Loco enim eius substitutus est Matthias, ut legitur in Actibus apostolorum (Act. 1). [CASSIODORUS.] Nota quod hic primo in Veteri Testamento nomen episcopatus invenitur. EtI
I ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,9 
VIII
prol.|
marg.| Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Nota Iudam uxorem habuisse, et filios, et ita factum fuit, ut hic dicitur. Utique mortuo ipso, et filii eius orphani, et uxor eius vidua fuit. Sed dicet aliquis an hoc ad penam Iude pertinere credendum sit, quod sui passi sunt, an etiam ullus dolor tangat mortuos, de his que in suis post {191.990D} mortem contingunt, vel quomodo ea que circa nos aguntur, noverint spiritus eorum mortuorum. Cui respondendo magnam quidem esse questionem, nec in presenti esse disserendam. Verumtamen breviter potest dici, quod est cura mortuis de suis charis, ut de divite legitur: Qui dum tormenta apud inferos pateretur, levavit oculos ad Abraham, et inter alia dixit: Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum (Lc. 16). Habent enim mortui curam de vivis, quos sciunt vivere; quia nec in locis penarum vident eos, ubi dives sine fratribus erat, nec in requie beatorum, ubi Abraham et Lazarum quamvis longe agnoscebat: non tamen ideo consequens est eos scire, que circa charos illorum aguntur hic, vel {191.991A} leta vel tristia. [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] Si ergo hec sentiunt, mortui, id est suorum tristia, quod hic dicitur, cumulus est inde malorum. Si vero non sentiunt, formido est vivorum. Possunt enim timere ne pro peccatis suis vel parentum similia eis contingant.J
J ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,109 
IX
prol.|
marg.| Filii eius nutantes [AUGUSTINUS.] id est incerti quo eant transferantur et de habitationibus suis eiiciantur omni presidio destituti. Et mendicent quomodo hoc totum uxori eius contigerit et filiis indicat, dicens:K
K ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,11 
X
prol.|
marg.| Scrutetur foenerator omnem substantiam eius; et diripiant alieni labores eius . Sed quomodo habuerit substantiam qui cum apostolis Dominum sequebatur? omnia autem que habuit ita uxori et filiis dimisit, ut adhuc in illis cor habuit, nec vinculum cupiditatis abruperit, et putabat Dominum falli, quando ea que mittebantur de loculis auferebat (Io. 12).L
L ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,12 
XI
prol.|
marg.| Non sit illi adiutor. [CASSIODORUS.] Hoc ideo addit, quia et boni tentantur; sed habent Deum adiutorem, {191.991C} de illo autem dicitur, non sit illi adiutor, scilicet ad tuendam eius posteritatem, unde addit: Nec sit qui misereatur pupillis eius. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Pupilli dicuntur quasi pusilli: unde et pupilla oculi dicitur, quia parva. [AUGUSTINUS.] Sed quia possent sine adiutore filii, licet in erumnis crescere, et genus propagationis servare, addit:M
M ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,13 
XII
prol.|
marg.| Fiant nati eius in interitum. [CASSIODORUS.] Per hoc omnem posteritatis spem tollit. Et in generatione una deleatur nomen eius. [AUGUSTINUS.] quasi4 : Quod de eo generatum est, non generet, et cito transeat. EtN
N ¶Codd. : PL191
4 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 108,14 
XIII
prol.|
marg.| Iniquitas patrum eius redeat in memoriam in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur. [AUGUSTINUS.] Peccata patrum eis redduntur, qui a malis non recedunt eorum; sed non eis qui mutati sunt in Christo, qui iam non sunt filii iniquorum, quia iam non imitantur mores illorum. Si ergo Iudas teneret adoptionem quam acceperat, non pertineret ad eum sua preterita vel patrum iniquitas; sed quia rediit ad mala vetusti generis, rediit iniquitas patrum eius in conspectu Domini, ut in eo {191.992A} puniretur. Unde vere dicitur in Exodo: Reddam peccata patrum in filios etc. (Ex. 20). Quod dictum est de imitantibus iniquitatem patrum. Quod vero dicitur per Ezechielem prophetam: Filius non portabit iniquitatem patris (Ez. 18), de conversis ad Deum intelligendum est. EtO
O ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,15 
XIV
prol.|
Numérotation du verset Ps. 108,16 
prol.|
marg.| Fiant semper [AUGUSTINUS.] pater eius et mater contra Dominum, non ut Domino adversentur, sed ut Deus mala merita eorum non obliviscatur in isto. Et est, fiant contra Dominum, id est in conspectu Domini, quod et alii sic transtulerunt, Et memoria eorum, {191.992B} id est parentum eius dispereat de terra deleta progenie, pro eo quod non est recordatus Iudas facere misericordiam.P
P ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,17 
XV
prol.|
marg.| Et persecutus est hominem inopem et mendicum [CASSIODORUS.] scilicet Christum, pauperes persequi, sola sevitia est; alii vero, pro divitiis vel honoribus interdum huiusmodi patiuntur.Q
Q ¶Codd. : PL191
marg.| Vel de populo Iudeorum possunt hec omnia accipi. Hec eadem namque congruunt Iudeis, quorum personam Iudas gessit. quasi5 : Quia reddiderunt odium pro dilectione, ideo constitue {191.992C} peccatorem super eum, populum. Et diabolus stet a dextris eius, sicut de Iuda. Ita de Iudeis hec accipiuntur: Cum iudicatur exeat condemnatus, quia Iudei in nequitia sua permanentes thesaurizant sibi iram in die ire et revelationis iusti iudicii (Rm. 2). Et oratio eius fiat in peccatum, quia non fit per mediatorem Dei et hominum Iesum Christum. Et, fiant dies eius pauci, secundum regnum hoc accipiendum est quod postea non diu stetit, et episcopatum eius, populi, accipiat alter. Episcopatum Iudeorum, id est Christum, qui ad eos missus erat, accepit populus gentium. Unde, Verbum misit in Iacob Deus, et cecidit in Israel. Fiant filii eius orphani, amisso regno, quasi patre, vel amisso Patre Deo. Et uxor eius, id est plebs Iudaica, fiat {191.992D} vidua, amisso regno. Nutantes transferantur filii eius et mendicent, et eiiciantur de habitationibus suis. Ut sepe in captivitate factum est; et mendicent, sub regibus gentium, et foenerator, id est diabolus, qui mala commendat, vel Deus qui bona commodat, scrutetur omnem substantiam eius [AUGUSTINUS.] id est vitam, singula peccata puniens. Debita enim illorum non dimittuntur, quia in solo Christo dimittuntur quem respuerunt. Et alieni, id est diabolus et angeli eius, diripiant labores eius, quia non thesaurizant in celo. Et non sit illi adiutor: adiutor non est ei, cui Christus deest. Et pupillis {191.993A} eius, qui amisso regno vel Patre Deo, sic manserunt, nec sit qui misereatur, non dico ad temporalia, sed ad eterna habenda. Fiant nati eius in interitu, sempiterno. Et deleatur nomen eius, ideo quia mansit, in generatione una, id est quia regenerati non fuerunt. Et redeat in memoriam in conspectu Domini iniquitas patrum eius, que his malis in malitia perseverantibus redditur. Et non deleatur peccatum matris eius, id est Hierusalem terrene, que servit cum filiis, que prophetas interfecit. Fiant contra Dominum semper, id est a conspectu Domini peccatum eorum non aboleatur, sed semper puniatur. Et dispereat de terra viventium, id est Ecclesia, memoria eorum, quia cum essent rami naturales fracti sunt (Rm. 11), pro eo quod non est recordatus, {191.993B} vel Iudas, vel ipse populus, facere misericordiam; sed melius dicitur de populo, qui non est recordatus penitendo, ut supra membra Christi saltem faceret misericordiam, sed ea persequitur: Unde ait: Et persecutus est hominem inopem et mendicum, vel Iudas ipsum Christum sevissime, et compunctum corde mortificare, id est ut mortificaret. Hoc de Christo in membris dicitur. Compunctus enim corde non solet dici, nisi qui stimulis peccatorum punctus est in dolore penitendi. Sed quia et hi tales sunt membra Christi, ideo et eum quem crucifixerunt, Iudei persecuti sunt in membris.R
R ¶Codd. : PL191
5 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 108,18 
XVI
prol.|
marg.| {191.993C} Et dilexit maledictionem. [AUGUSTINUS.] Iudas de loculis furando, et Dominum vendendo (Io. 12), vel Iudei dicendo: Sanguis eius super nos, et super filios nostros (Mt. 26). Et veniet ei, et noluit benedicere [AUGUSTINUS.] sicut quando maledixerunt ceco illuminato, dicentes: Tu discipulus eius sis (Io. 26). Et elongabitur benedictio ab eo ad gentes.S
S ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,18 
XVII
prol.|
marg.| Et induit Iudas, vel populus maledictionem [Aug:] id est peccata, que modo delectant, sed dicuntur maledictio, quia tormenta parant, addit sicut vestimentum quod quia corporis est per ipsum, {191.993D} corpus depravatum significatur. Et eadem maledictio intravit sicut aqua in interiora eius, per quod intelligitur depravata anima, foris enim in corpore, et intus in anima maledictionem habuit, incidens in eius iudicium, qui corpus et animam perdit in gehennam et eadem maledictio fuit in ossibus eius. Per quod notatur depravata ratio. Addit sicut oleum: per quod ostenditur quia delectat eos modo facere mala. Vel ideo dicit, sicut oleum, quia homines fortes se putant. Ideo quia licet eis modo impune mala facere, sicut agoniste oleo unguntur, ut sint fortiores.T
T ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,19 
XVIII
prol.|
marg.| {191.994A} Fiat ei Iude vel populo ipsa maledictio, sicut vestimentum quo operitur. [Aug]. Idem videtur dicere hic quod supra ubi dixit, Induit maledictionem sicut vestimentum; sed differt, quia supradixit vestimentum quo induitur ut tunica. Hic vero dicit vestimentum, quo operitur ut pallio, quod est in conspectu hominum de iniquitate gloriari. Et fiat ei maledictio sicut zona qua semper precingitur. Zona precinguntur homines, ut ad opera sint aptiores non impediti sinibus vestium. Maledictione ergo sicut zona precingitur, qui non repente facit malum, sed dispositum aggreditur; et ita discit male agere ut semper sit paratus. Unde hic ait, semper precingitur.U
U ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,20 
XIX
prol.|
marg.| Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum. [AUGUSTINUS.] Non dixit, hec est merces eorum, sed opus. Patet enim quod vestimento et aqua, oleo, et zona opera describit, quibus maledictio eterna comparatur. Dicit autem pluraliter eorum, qui detrahunt, quia non unus tantum est Iudas, sed multi, de quibus dicit: Qui detrahunt mihi apud Dominum, dicentes me non esse eum, quem lex Domini et prophete prenuntiaverunt [ALCUINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] vel apud Dominum specialiter Christo detrahunt, qui dicunt eum non esse ex Patre, vel minorem Patre, et qui loquuntur mala adversus animam meam, dicentes non potuisse resurgere, cum {191.994C} vellet.V
V ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,21 
XX
prol.|
marg.| Et tu, Domine. [CASSIODORUS.] Tertia pars, ubi precatur, ut liberatus resurrectionem consequatur et inimici dedecus. quasi6 : Isti ita, Et tu, Domine, Domine. Geminatio notat affectum orandi. [AUGUSTINUS.] Et nota quod ait, et tu, quia non sine causa preposita est, Et, coniunctio, ac si diceret: Ideo dico: Et tu, quia et ego facio. Unde sequitur: Fac mecum, quia eadem sunt opera Patris et Filii. Et est sensus: Fac mecum, id est operare ut ego, in vasa misericordie. Vel fac mecum, id est adiuva {191.994D} me secundum hominem; et hoc non propter mea merita precedentia, sed propter nomen tuum: per hoc gratiam commendat. Nullis enim operum meritis precedentibus in tantam celsitudinem subvecta est humana natura, ut totum simul verbum et caro hoc est Deus et homo, unigenitus Filius diceretur. Hoc autem factum est ut ab illo qui creaverat per id quod non perierat id quod perierat quereretur. Unde hic sequitur: quia suavis est misericordia tua. Queris enim per me id quod perierat.W
W ¶Codd. : PL191
6 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 108,21 
XXI
prol.|
Numérotation du verset Ps. 108,22 
prol.|
marg.| Libera me. [AUGUSTINUS.] quasi7 : Ita utique fac mecum, libera me a passione, quia egenus et pauper {191.995A} ego sum. Egestas et paupertas Christi, est infirmitas ex qua crucifixus est. Et cor meum conturbatum est intra me. Unde: Tristis est anima mea usque ad mortem (Mt. 26). [CASSIODORUS.] Cor enim potuit turbari, sicut caro crucifigi, in quibus vera natura hominis aperitur. EtX
X ¶Codd. : PL191
7 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 108,23 
XXII
prol.|
marg.| Sicut umbra cum declinat ablatus sum, id est mortuus. Sicut enim ex umbra declinante fit nox, sic ex mortali carne fit mors. Et excussus sum sicut locuste. (AUGUSTINUS.) Hoc iam in membris eius, id est in fidelibus convenientius existimo intelligi. Unde apertius pluraliter dicit, sicut locuste quam sicut locusta. Excussi ergo, id est fugati a persecutoribus {191.995B} sunt fideles, qui sunt multi sicut locuste, vel salientes de loco ad locum, a simili locustarum. EtY
Y ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,24 
XXIII
prol.|
marg.| Genua mea infirmata sunt a ieiunio. (AUGUSTINUS.) Et hoc apertius in membris intelligitur. Et est genua mea infirmata sunt a ieiunio, id est fortes mei pane, id est Christo subtracto, defecerunt, quod in Petro apparuit, sed ne penitus succumbant factum est quod sequitur: Et caro mea immutata est in melius, in gloriam immortalitatis, ut in morte deficientes misso Spiritu confirmaret propter oleum, id est spiritualem gratiam, unde Christus dicitur. Christus enim dicitur a chrismate: chrisma unctio est. Immutata {191.995C} est ergo caro Christi, ut misso Spiritu sancto ungeret discipulos qui ad eos non venisset, si Christus non abivisset. Unde ait ipse: Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos (Io. 16). Et Evangelista ait: Nondum erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus (Io. 7).Z
Z ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,25 
XXIV
prol.|
marg.| Et ego factus sum opprobrium illis, (AUGUSTINUS.) quia factus sum maledictum per mortem crucis. Viderunt me et moverunt capita sua, quia viderunt quando genua mea infirmata sunt, sed non quando caro immutata. Et, ideo moverunt capita sua, (CASSIODORUS.) tamquam furiosi commotione capitis minantur, {191.995D} Ergo o,AA
AA ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,26 
XXV
prol.|
marg.| Domine, Deus meus, adiuva me totum, (AUGUSTINUS. CASSIODORUS.) scilicet caput et corpus. Nota quod Christus rogat ut homo qui prestat ut Deus salvum me fac secundum misericordiam tuam, (AUGUSTINUS.) non secundum debitum operum adiuva me.AB
AB ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,27 
XXVI
prol.|
marg.| Et per hoc scient vel sciat, (AUGUSTINUS.) hi scilicet pro quibus oravit, qui erant inter illusores, quid scient? Quia manus tua hec, et tu Domine, fecisti eam. Manus Patris est Christus. Unde: Et brachium Domini cui revelatum est (Is. LIII). Hec manus est {191.996A} et erat, quia est Verbum apud Deum, et fecit eam, dum Verbum caro factum est. Erat sine tempore secundum divinitatem, et facta est in tempore secundum carnem.AC
AC ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,28 
XXVII
prol.|
marg.| Maledicent insultantes illi manui tue Christo. [AUGUSTINUS.] Vana est ergo maledictio malorum. Deus vero cum benedicit, facit quod dicit. Et tu bonus benedices qui insurgunt in me, putantes proficere contra me, confundantur, quod erit cum exaltatus fuero super celos, et ceperit esse super omnem terram gloria mea. Servus autem tuus letabitur. Vel in dextera Patris, vel in membris letantibus. EtAD
AD ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,29 
XXVIII
prol.|
marg.| {996B} Qui detrahunt induantur pudore [AUGUSTINUS.] id est pudeat eos detraxisse mihi: quod in bono potest accipi, dum corriguntur. Et operiantur sicut diploide confusione sua. Diplois duplex pallium est. Unde alii interpretantur pro diploide, duplex pallium. Et est, operiantur sicut diploide confusione sua 8 id est confundantur intus et foris, id est coram Deo et coram hominibus. Unde alibi: Duplici contritione contere eos, Domine, Deus noster (Ier. XVII). Ego autem,AE
AE ¶Codd. : PL191
8 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 108,30 
XXIX
prol.|
marg.| Confitebor laudem Domino. [AUGUSTINUS.] Hoc in membris nimis, id est valde solet exponi nimis pro plus quam debet, sed et pro valde, accipitur ut hic. Confitebor, dico, in ore meo, quia ore confessio fit ad salutem (Rm. 10). Et laudabo eum in medio multorum, id est communi. Hoc est quod alibi dicit: In medio Ecclesie laudabo te (Ps. 21). Vel in medio multorum laudabo eum, id est in corde multorum, quia corde creditur ad iustitiam (Rm. 10).AF
AF ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 108,31 
XXX
prol.|
marg.| Qui astitit. [AUGUSTINUS.] quasi9 : Confitebor Domino, qui astitit a dextris pauperis. Diabolus a dextris {191.996D} Iude stetit, qui divitias suas augere voluit vendito Christo; sed Dominus astitit a dextris pauperis, ut ipse Dominus sit divitie pauperis. Astitit enim non ut annos huius vite augeret, vel ut fortem, vel ut incolumem, vel ut divitem faceret, sed ut animam salvaret a persequentibus. Unde subdit, ut salvos faceret a persequentibus animam meam, ne paupertate, id est infirmitate succumbat. Hoc autem adiutorium corpori Christi datum est in omnibus sanctis martyribus.AG
AG ¶Codd. : PL191
9 quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 108), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_108)

Notes :