Glossa magna

Psalmus 147

Numérotation du verset Ps. 147,12 

¶Alleluia
¶Codd. : (Ps. 147) D30 ΩP Rusch Ps-G
Aggei et Zacharie1.
1 ¶ Aggei et Zacharie Ps-G ( F V ) Sedulius L Ed1530 Rusch cum Ps-α cum LXX Sedulius G] om. Ps-G D30 Ps-R, + Aggei ΩS, + Vox Christi ad Ecclesiam D30
Numérotation du verset Ps. 147,I 

Lauda
Hierusalem
Dominum2 ¦ lauda
2 Dominum] Domino R
Deum tuum Sion.
Numérotation du verset Ps. 147,13 II

Quoniam3
3 Quoniam Ps-G D30 ΩP] Quia Rusch cum Ps-Med
confortavit
seras portarum tuarum ¦
benedixit filiis tuis
in te.
Numérotation du verset Ps. 147,14 III

Qui posuit fines tuos
pacem ¦
et adipe frumenti satiat te.
Numérotation du verset Ps. 147,15 IV

Qui emittit
eloquium suum
terre ¦
velociter currit sermo eius.
Numérotation du verset Ps. 147,16 V

Qui
dat nivem
sicut lanam ¦
nebulam
sicut cinerem spargit.
Numérotation du verset Ps. 147,17 VI

Mittit
crystallum suum4
4 suum Ps-G D30 ] suam Ps-G (K² ΨB² D edd. ) Ω ΩP Rusch
sicut5 buccellas6 ¦
5 sicut Ps-G Ps-R ] tamquam Clm343 (pseud.) Ps-Moz x Ps-Med |
6 buccellas Ps-G ] frustra panis Clm343 (pseud.) Ps-R Ps-α Ps-δ |
ante faciem
frigoris eius
quis sustinebit7?
7 sustinebit Ps-G D30 ΩP Rusch ] subsistit Ps-R , subsistet Ps-R (B D P R X² a b c d) Ps-αγδ Ps-Med
Numérotation du verset Ps. 147,18 VII

Emittet
verbum suum
et liquefaciet ea ¦
flabit spiritus eius
et fluent aque.
Numérotation du verset Ps. 147,19 VIII

Qui
annuntiat
verbum suum Iacob ¦
iustitias8 et iudicia9 sua10 Israel.
8 iustitias Sedulius (δικαιώματα)] iustitiam Clm343 (pseud) Ps-Med |
9 iudicia Sedulius (κρίματα)] iudicium Clm343 (pseud) Ps-Med |
10 sua Sedulius (αυτού)] in Clm343 (chrism.) Ps-Med |
Numérotation du verset Ps. 147,20 IX

Non fecit taliter omni nationi ¦ et iudicia sua non manifestavit eis.

Psalmus 147

Numérotation du verset Ps. 147,12 
prol.|
marg.| {191.1279A} Lauda, Hierusalem. Titulus: Alleluia, Aggei et Zacharie. [AUGUSTINUS.] Prophete isti in Babylonica captivitate prophetaverunt reparationem Hierusalem, que ut Ier. predixit (Ier. 25), post Septuaginta annos facta est, in qua intellexerunt spiritualem restaurationem celestis Hierusalem, eamque sub figura illius predixerunt, et pro ea Dominum laudaverunt, que post Septuaginta annos, id est post volubilitatem totius temporis, quod septem diebus agitur, perficienda est, et pro ea hic Propheta Deum laudat, sicut et predicti prophete sub figura Deum laudaverunt. Et est sensus tituli: Hic est alleluia, id est laus Dei. Laus dico, Aggei et Zacharie, id est de reparatione {191.1279B} celestis Hierusalem, quam illi predixerunt, et pro ea Deum laudaverunt, et facit psalmus iste in nobis amorem future Hierusalem, quam multipliciter commendat. Totus quoque hic psalmus potentiam Dei predicat.A
A ¶Codd. : PL191
marg.| [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Intentio: Monet ad laudem. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo dicit bona future Hierusalem. Secundo dicit que bona hic dantur sanctis, ibi qui emittit. In captivitate ergo huius seculi adhuc constitutus, Propheta videns beatum populum eterne Hierusalem premisso gaudio spei, ante gaudium speciei, quasi coniungens cor etsi non corpus angelis, dicit: O B
B ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 147,12 
I
prol.|
marg.| {191.1279C} Hierusalem, celestis iam secura, lauda Dominum. Hoc solum est negotium tuum. Hoc ideo dicit Propheta, ut modo exsultemus in spe, et desideremus ipsam qui audimus eum vel eam sic ructantem Dei laudem; et repetit: Lauda, Deum tuum, o Sion. Eadem est Sion et Hierusalem. Hierusalem enim interpretatur visio pacis, Sion speculatio; vel contemplatio et visio pacis est: contemplatio Christi, qui est pax nostra. Vel secundum aliam editionem, collauda, o Hierusalem, Dominum: non simpliciter dico lauda, sed collauda, quia ex multis constas. Tu ergo constans ex multis, collauda. Et o tu, Sion, lauda Deum tuum. Ideo simpliciter subdo, lauda, quia unum facta es, et accipit idem Sion et Hierusalem, {191.1279D} quod prius. Et quasi1 : Quare laudabo? respondet:C
C ¶Codd. : PL191
1 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 147,13 
II
prol.|
marg.| Quoniam confortavit, vel confirmavit, non tantum posuit, seras, vel vectes portarum tuarum. Vectium confirmatio non fit nisi clausis portis. Per hoc ergo notat clausam esse ianuam, admissis prudentibus, {191.1280A} et exclusis fatuis virginibus ut nemo iam exeat vel intret. [AUGUSTINUS.] Et congrue post laudis admonitionem subdit de clausis ianuis. Clausa enim ianua Hierusalem secure laudat, quia nemo exit unde doleat. Nemo intrat quem timeat, quia non exit inde amicus, nec intrat illuc alienus, sicut modo fit. Unde et sunt scandala. Et est: Benedixit filiis tuis in te, quos olim peperisti, qui iam quiescunt, in te, non foris peregrinantur. Volarunt enim de nido timoris in celestia et eterna tabernacula, ubi filii sunt et securi. Quis benedixit?D
D ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 147,14 
III
prol.|
marg.| Qui posuit fines tuos pacem [AUGUSTINUS.] perfectam. quasi2 : Quidquid enim intus est, pace fruitur. Extra est {191.1280B} gehenna, et in pace illa est saturitas, et nulla indigentia. Satiat te adipe frumenti, id est pane qui de celo descendit, qui carne clausus in mundo sola fide est cognitus. Tunc autem videbimus, sicut est, et erit illa perfecta saturitas vel securitas.E
E ¶Codd. : PL191
2 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 147,15 
IV
prol.|
marg.| PARS. 2. Qui emittit. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Secunda pars, ubi subdit que munera hic dantur electis, per que veritas futuri possit agnosci. quasi3 : Hec predicta erunt ibi sed quid interim in peregrinatione ista dat nobis? Ecce ipse est qui emittit eloquium suum terre, id est verbum, assumpta carne, terre ut in terra cognoscatur. Aliter enim non levaremur ad adipem frumenti satiantem, nisi mitteret {191.1280C} Verbum terre, qua gravamur et impedimur ad reditum. In terra enim laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi; sed in eremo nos non deserit, sed manna pluit, quia mittit Verbum suum terre, et velociter currit sermo eius [CASSIODORUS.] quia sermo Christi vel Christus cito implevit mundum cognitione veritatis [AUGUSTINUS.] vel secundum aliam litteram, usque in velocitatem currit sermo eius, vel verbum quo electius vel expressius dici non potuit. Non ait velox est Verbum; velox enim fit aliquid velocitate, qua plus vel minus participat, sicut participatione caloris aliquid dicitur calidum, et participatione frigoris frigidum. Est autem aliquid alio magis vel minus, velox vel calidum, quanto scilicet velocitate vel calore {191.1280D} magis vel minus participat. Et sicut calore quo calent cetera nihil est calidius, ita velocitate qua cetera dicuntur velocia nihil est velocius. Sicut ergo de aliquo diceretur, calet usque in calorem, id est adeo calet, quod ipse calor potest dici, sic de Verbo Dei dicitur. Cucurrit usque in velocitatem, id est adeo ut sit ipsa velocitas, quod tamen per quamdam similitudinem dicitur. Quod enim velox {191.1281A} est sicut equus, vel angelus, vel ventus, alicubi est, non ubique. Velocitas autem ipsa, ubique est, non est in parte, nusquam arctatur, que modo non est in equis vel in ventis, sed in aliis infinitis, et in eisdem temporum punctis, ubique terrarum diffunditur. Hoc autem pertinet ad Verbum Dei, scilicet non esse in parte, sed ubique esse per seipsum. Hec est Sapientia Dei, que sicut in libro Sapientie legitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter (Sap. 8), non tamen motu locali, sed immobilitate tamquam si moles aliqua saxea impleat locum aliquem. Dicitur quod attingit a fine eiusdem loci usque ad finem: cum tamen alterum non deserat alterum occupando. Non habet ergo motum illud verbum, et sapientia illa solida est, et ubique. Sed et de sapientie {191.1281B} spiritu dicitur in libro Sapientie, actus mobilis, certus, incoinquinatus (Sap. 7). Sed hoc facit ipsa velocitas quod Sapientia dicitur actus mobilis, non ut hoc deserat, illud tangat; sed ut ubique semper sit, et nusquam inclusa teneatur. Sed quis sufficit ista cogitare? utique nullus. Est tamen spes ad capiendum verbum, quia predestinavit nos Deus. Et hoc est quod ait:F
F ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 147,16 
V
prol.|
marg.| Qui dat nivem sicut lanam nebulam. [AUGUSTINUS.] Hic dicit que prestet adventus Christi. Sicut enim nix sursum gelat, et in ima decidit, sic refrigescente caritate decidit humana natura in terras, et pigro corpore involuta, ut nix facta est. Sed in hac nive {191.1281C} predestinati sunt, qui sunt velut lana, de quibus scilicet aliquid facturus est; lana enim est materia vestis, et de his spiritu adhuc frigidis, qui predestinati sunt, fit tunica Christi sine macula et ruga. Unde merito vestis Christi in monte refulsit sicut nix, quia de hac nive fit vestis Christi. Et est: Qui dat nivem, id est congelatos, sicut lana, que est materia vestis, id est de congelatis et frigidis, quos predestinavit facit vestem Christi sine macula et ruga. Sed predestinati vocandi sunt ad penitentiam, secundum illud: Quos predestinavit, hos et vocavit (Rm. 8). Non autem venit vocare iustos, sed peccatores, id est peccata et inscitiam suam confitentes; et hos in penitentia. Et dum vocat ad {191.1281D} penitentiam, nebulam sicut cinerem spargit. Cinis ad humilitatem et penitentiam pertinet, quia cinis et cilicium sunt arma penitentium; nebula vero caliginem peccati, et ignorantiam notat. Et dum vocatur quis ad intelligendum Deum, et dicitur illi: Cape veritatem, incipit velle capere veritatem, et non sufficit, sed patitur caliginem. Adhuc ergo est illi nebula, ut sciat se nescire et non capere posse quod oportet eum scire. Sed si non potest penetrare veritatis arcanum, peniteat eum peccatorum suorum quibus in hanc difficultatem videndi venit, et ita erit ei salubris nebula, quam spargit Deus ut cinerem, id est tollit per humilitatem penitentie, que significatur per cinerem. Ut et Abraham dicit Deo: Cinis sum (Gn. 18), hec confessio est humilitas {191.1282A} penitentis. Ergo nebulam, que est pro caligine peccati, spargit sicut cinerem, id est tollit per humilitatem et penitentiam, ad quam vocat et qui predestinavit, et ad penitentiam vocavit.G
G ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 147,17 
VI
prol.|
marg.| Mittit crystallum suum, vel suam sicut   buccellas, vel frusta panis. [AUGUSTINUS.] Crystallum dicit obstinatos, de quibus tamen et alios pascit. Et est sensus;   crystallum suum, id est obstinatos quos quidem predestinavit, qui non facile ut 314 nix solvuntur. Mittit ut buccellas, vel frusta panis [AUGUSTINUS.] id est tales facit ut pascant alios verbo Dei, et predicent veritatem, quam impugnabant, quibus sunt quasi panis. Unde ait Apostolus: Multi unus panis sumus {191.1282B} in Christo (1Cor. 10). Omnes ergo unus panis sunt; singuli vero frusta sunt. Talis fuit Paulus. Ipse namque fuit crystallum, id est durus et nitidus: Durus, quia persecutus est Ecclesiam Dei, obnitens veritati, clamans adversus Evangelium; nitidus fuit, quia in lege peritus, qui tamen postea factus panis veritatem docuit soluta nive, nebula et crystallo ante faciem. Hic aggerat periculum, ut maior sit gratia liberationi, quasi quidam sint nix, nebula, et crystallum. Hec autem Deus solvit, sed, nisi solvat, quis sustinebit, vel subsistet ante faciem frigoris, vitiorum et obstinationis? Frigoris dico, eius, scilicet Dei. Frigus dicitur esse eius, non quod faciat illud, sed quia fieri sinit, scilicet quia deserit peccatorem, et non vocat, non aperit sensum, non infundit {191.1282C} gratiam. Nisi ergo solvat, quis sustinebit? nullus. Et quis alius solvet nisi ipse? nullus. De hoc frigore dicit Apostolus: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee, et captivantem me in legem peccati mortis. Et quis liberabit me de corpore mortis huius? (Rm. 7) Ac si diceret: Frigesco, miser sum, nullus solvit ab huius frigoris miseria, nisi gratia Dei. Unde et hic subdit:H
H ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 147,18 
VII
prol.|
marg.| Emittet verbum suum. [AUGUSTINUS.] quasi4 : Etsi nullus possit subsistere per se ante faciem frigoris, non tamen est desperandum, quia emittet Dominus Verbum suum carne assumpta; et liquefaciet ea, {191.1282D} scilicet nubem, nebulam, crystallum. Verbo Dei namque veniente, nec frigus, nec obscuritas, nec duritia desperare potest. Salubriter enim liquefiunt, et fluenta beneficii spiritualis superfundunt aliis. Et flabit spiritus eius, scilicet calidus Auster; et aque [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] fluenta doctrine et gratie fluent ut inde bibant alii, iuxta illud: Omnes sitientes, venite ad aquas (Is. LV). Ita mystice hec predicta sane accipiuntur. Ad litteram vero manifestata sunt, quia spargit Deus nivem quasi lanam, nebulam ut cinerem. Crystallum facit ut frusta panis candidi. Est autem crystallum species quedam in modum vitri, sed candidum est. Dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos, ut resolvi non possit. {191.1283A} Et congrue he tres similitudines hic notantur, que iuxta litteram, magna opera Dei monstrant. Sed aliud hec innuunt mystice intellecta, quod ante prosecuti sumus, et in prosecutione hucusque processimus.I
I ¶Codd. : PL191
4 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 147,19 
VIII
prol.|
marg.| Qui annuntiat. [AUGUSTINUS.] quasi5 : Spiritus eius flabit. Eius, inquam, qui annuntiat verbum suum Iacob, id est novo populo Christianorum, qui significatur per Iacob; et annuntiat iustitias et iudicia sua, id est iusta iudicia sua Israel. Idem significatur per Israel et Iacob, scilicet populus fidelium, cui annuntiat iusta iudicia sua, scilicet quod non tantum iniusti, imo et iusti patiuntur hic pro merito iusto {191.1283B} Dei iudicio. Quod iudicium, sicut ait Petrus, incipit a domo Dei (1Pt. 4), in presentia a fidelibus. Solus enim Christus que non rapuit solvit, in quo princeps mundi nil invenit, et si initium est a nobis, quis finis erit eorum qui non credunt Evangelio? et si vix iustus salvabitur, impius ubi parebit? (1Pt. 4) Et hoc iudicium Dei, quod scilicet patiuntur iusti et iniusti pro merito suo, et quomodo iusti non meritis suis, sed gratia Dei liberantur, non omni genti nuntiavit Dominus, sed soli Israel, id est novo populo, in quo sunt et gentes.J
J ¶Codd. : PL191
5 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 147,20 
XI
prol.|
marg.| Non fecit taliter omni nationi, vel genti, et iudicia sua non manifestavit eis. [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] Iam enim {191.1283C} gentes que abscise de oleastro inserte sunt bone {191.1284A} olive, non debent dici gentes, sed populus unus in Christo. Vel ad litteram. Per Iacob et Israel Iudeos accipit, quibus per seipsum Christus annuntiat verbum suum, et iudicia sua non manifestavit eis. Quod non fecit aliis: unde addit: Non fecit taliter omni nationi: et iudicia sua non manifestavit eis, quia per se non predicavit alii nationi vel genti, iuxta illud: Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel (Mt. 15). Vide ordinem qui est in predictis quatuor psalmis laudum Dei; prius enim de preceptis divini preconii egit. Secundo de perversitate mundi fugienda. Tertio de congregatione Ecclesie. Quarto iam collecte in pace laudes imperat pro sua securitate et dilectione. Illi autem choro de mundi partibus congregato trina exsultatione {191.1284B} subnectit esse gaudendum; tres alios psalmos laudis subiungens, ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat.K
K ¶Codd. : PL191



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 147), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_147)

Notes :