Glossa magna

Psalmus 91

Numérotation du verset Ps. 91,1 

¶ Psalmus cantici
¶Codd. : (Ps. 91) D30 Rusch Ps-G
in die sabbati.
Numérotation du verset Ps. 91,2 I

Bonum est
confiteri
Domino ¦ et psallere
nomini tuo Altissime.
Numérotation du verset Ps. 91,3 II

Ad annuntiandum
mane
misericordiam tuam ¦ et veritatem tuam
per noctem.
Numérotation du verset Ps. 91,4 III

In decacordo
psalterio ¦
cum cantico
in cithara.
Numérotation du verset Ps. 91,5 IV

Quia delectasti me
Domine
in factura tua ¦
et in operibus
manuum tuarum exultabo.
Numérotation du verset Ps. 91,6 V

Quam magnificata sunt opera tua Domine ¦
nimis profunde facte sunt cogitationes tue.
Numérotation du verset Ps. 91,7 VI

Vir insipiens
non cognoscet ¦ et stultus
non intelliget hec.
Numérotation du verset Ps. 91,8 VII

Cum
exorti fuerint
peccatores sicut fenum ¦
et apparuerint
omnes qui operantur iniquitatem.
Numérotation du verset Ps. 91,VIII 

Ut intereant in seculum seculi ¦
Numérotation du verset Ps. 91,9 

tu autem Altissimus in eternum Domine.
Numérotation du verset Ps. 91,10 IX

Quoniam ecce inimici tui Domine
quoniam
ecce inimici tui peribunt ¦
et dispergentur
omnes qui operantur iniquitatem.
Numérotation du verset Ps. 91,11 X

Et exaltabitur sicut unicornis
cornu meum ¦
et
senectus mea in misericordia uberi.
Numérotation du verset Ps. 91,12 XI

Et despexit
oculus meus inimicos meos1 ¦
1 inimicos meos Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] inimicis meis Ps-G
et in2
2 in Ps-G (C O Q Φ U G* K Clementina ) cum Ps-MozC] ab Rusch (hapax), om. D30 Ps-G
insurgentibus
in me malignantibus audiet auris mea.
Numérotation du verset Ps. 91,13 XII

Iustus ut palma florebit ¦ sicut3 cedrus Libani multiplicabitur.
3 sicut Ps-GB V D ΩS) Clementina Rusch ] et praem. Ω M, ut Ps-G
Numérotation du verset Ps. 91,14 XIII

Plantati
in domo Domini ¦
in atriis
domus4 Dei nostri florebunt.
4 domus Ps-G (I ΨB V D Ω) Clementina Rusch ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 91,15 XIV

Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi ¦
et
bene patientes erunt
Numérotation du verset Ps. 91,16 

ut annuntient.
Numérotation du verset Ps. 91,XV 

Quoniam rectus Dominus Deus noster ¦ et non est iniquitas in eo.

Psalmus 91

Numérotation du verset Ps. 91,1 
prol.|
marg.| {855B} Bonum est confiteri Domino. Titulus: Psalmus cantici in die Sabbati [AUGUSTINUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS.] Propter fastidium animorum tollendum, eadem diverse et varie tractantur. Nullum enim aliud canticum tractatur in hoc psalmo, quam in aliis, sed idem, licet {191.855C} diverso modo, id est canticum fidei, spei et caritatis. Quod autem ait, in die sabbati, sciendum quod triplex est sabbatum, scilicet sabbatum temporis, sabbatum pectoris, sabbatum eternitatis. Sabbatum temporis est septimus dies, quo post opera VI dierum requievit Deus, docens suos in presenti laborare, ut in futuro quiescant: quod Sabbatum in veteri lege observabatur. Sabbatum autem mentis, est tranquillitas bone conscientie, spe futuri, ut non turbetur rebus seculi: de quo sabbato hic agitur. In hoc autem sabbato cordis primum est, ut bona tua tribuas Deo, mala tibi. [AUGUSTINUS. ALCUINUS. CASSIODORUS.] Sabbatum autem eternitatis est, eterna requies, pro qua in presenti bona operari debemus {191.855D} agentes sabbatum mentis, de quo sabbato eternitatis etiam agit hic Propheta. Agitur ergo hic de duplici sabbato, mentis et eternitatis. Unde bene in titulo ponitur, Psalmus cantici. Et est sensus: [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Psalmus iste, per quem notatur spiritualis operatio, est cantici, per quod notatur exsultatio mentis, quia in ea debemus semper cantare Deo, et gratias agere exsultantes. Et hoc in die sabbati [ALCUINUS.] id est de eterna requie, cum mentis tranquillitate, de qua requie loquitur hic Propheta, ostendens iustos laborare sex diebus, id est sex etatibus, septimo requiescere.
marg.| Malos autem econtra hic quiescere, ibi laborare: hac intentione ut hic libenter laboremus pro eternis, agentes sabbatum mentis.
marg.| Modus : [CASSIODORUS.] Tripartitus est psalmus. {191.856B} Primo, dicit quomodo bonus imperturbatus agit sabbatum mentis, sentiens omnia bene agi a Deo, quod non novit stultus. Secundo asserit malos perituros, ut metus sit ceteris, ibi cum exorti fuerint. Tertio dicit iustos florere virtutibus, ut hac promissione devoti gaudeant, ibi iustus ut palma florebit. {191.856C} [AUGUSTINUS.] Et quia propter futurum seculum Christiani sumus, ideo quocumque modo se habeant presentia, grati simus; vel consolationi Dei per blanda; vel iustitie per aspera. Bona enim presentia a Deo nobis donata consolatio sunt, cum desuper iustitia est. Consolatur enim nos Deus, et emendat. In utroque simus ei grati, dicentes:A
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 91,2 
I
prol.|
marg.| Bonum est confiteri [GREGORIUS ] voce Domino ut mala nobis, bona Deo tribuamus; perversi et turbati, qui sunt sine sabbato mentis, bona sibi tribuunt; mala vero vel Satane tribuunt, quasi coegerit, vel fato stellarum: quod est accusare {191.856D} Creatorem; vel aperte Deo tribuunt. quasi1 : Ipse hoc voluerit, contra autem docet iste psalmus, scilicet confiteri Domino in utroque; in peccato, quia tu fecisti; in bono, quia ipse fecit. Et sic psalles nomini Domini, gloriam Dei querens, non tuam. Unde subdit: Et bonum est psallere opere nomini tuo, o Altissime. Deinde duobus predictis duo alia reddit. quasi2 : Dico bonum est confiteri, ad quam rem?B
B ¶Codd. : PL191
1 quasi] + dicat PL
2 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 91,3 
II
prol.|
marg.| Ad annuntiandum mane misericordiam tuam [AUGUSTINUS.] id est quando bene est, quod est misericordia. Quando bene est tibi annuntia, id est lauda misericordiam Dei; et ad annuntiandum veritatem tuam, {191.857A} non crudelitatem, per noctem, id est in adversis. quasi3 : Quando male est tibi lauda veritatem qua flagellat iuste. Et est sensus: In prosperis que per mane, et in adversis que per noctem intelliguntur laudare debes.C
C ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 91,4 
III
prol.|
marg.| In decachordo. [GLOSSA INTERLINEARIS. AUGUSTINUS.] quasi4 : Bonum est etiam psallere in psalterio, id est in spiritu vivificato. Psalterium enim a superiori reddit sonum, et ideo per ipsum congrue vivificatio spiritus intelligitur. Psalterio dico, decachordo, id est decem preceptorum, per quorum observantiam spiritus hominis, id est ratio, vivificatur. In hoc psalterio psallit qui spiritu vivificato, per observantiam decalogi, {191.857B} cum hilaritate bene agit. In psallendo enim hilaritas est. Quidquid ergo facis cum hilaritate, bene facis. Qui autem cum tristitia bonum facit, de eo fit, non ipse facit; et portat psalterium, sed non cantat in eo. Bonum est psallere cum cantico, id est verbo, et in cithara, id est opere. Si enim bene loqueris tantum, canticum est sine cithara; si operaris et non loqueris, cithara est sine cantico. Ideo et bene loquere, et benefac, ut sit cithara cum cantico. [Haimo. CASSIODORUS.] Vel bonum est psallere cum cantico in cithara, id est cum gaudio in carnis mortificatione, et in actualibus rebus. Cithara enim ab inferiori reddit sonum, ideo bonum est psallere et confiteri, quia hec in me fecisti. Et hoc est,D
D ¶Codd. : PL191
4 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 91,5 
IV
prol.|
marg.| Quia delectasti me, Domine, in factura tua [AUGUSTINUS.] id est in eo quod in me facis; tu enim fecisti, si bene ago. Unde Apostolus: Ipsius figmentum sumus, creati in operibus bonis (Eph. 2); nisi enim te reformaret Deus ad bona opera, non nosses nisi peccatum. Unde in Evangelio: Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Io. 8). Hoc in Evangelio Dominus dicit: Omne autem peccatum mendacium est, quia contra legem et veritatem est. Ergo qui loquitur mendacium, de suo loquitur, id est de suo peccat qui peccat; sed qui loquitur veritatem, de Deo loquitur, quia solus Deus verax, omnis homo mendax (Rm. 3). Hec est bona confessio: Et in operibus {191.857D} manuum. [AUGUSTINUS.] quasi5 : Et deinde exsultabo non in mea felicitate, sed in operibus manuum tuarum, id est si quid boni ago de te exsulto. Sed quid de his qui male vivunt et florent? Inde perturbatur animus, et perdit sabbata, quia videt se in decem chordis, id est in operibus legis esse, et mala tamen pati. Alium vero videt sine his esse, et florere, unde ait:E
E ¶Codd. : PL191
5 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 91,6 
V
prol.|
marg.| Quam magnificata sunt opera tua, Domine, nimis profunde facte sunt cogitationes tue. [AUGUSTINUS.] Quibus facis, ut boni laborent, et mali floreant, quod ideo est, quia illi sunt alieni, hi filii, sedF
F ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 91,7 
VI
prol.|
marg.| Vir insipiens, vel imprudens [REMIGIUS, AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] qui non providet sibi in futurum, non cognoscet, et stultus, qui nescit se cedi, ut sit heres, dimisso exheredato, cui parcitur a flagello, non intelliget hec que sequuntur, et que dicta sunt. Nota, insipiens est ille qui celesti sapientia vacuus, humanis versutiis plenus est, qui non noscit opera Dei, quia casu putat omnia agi, stultus est, brutus, qui nec secularia novit.G
G ¶Codd. : PL191
prol.| [HIERONYMUS. ALCUINUS.] Aliter potest legi ab illo loco: quia delectasti me, et agit de operibus creationis, in quibus laudandus est Creator. quasi6 : Ideo confitebor et psallam, quia delectasti me in factura {191.858B} tua, scilicet et in decore ipsius mundialis fabrice, et in obedientia, et in dispositione, et in causis, et in effectibus. Et exsultabo in operibus manuum tuarum, quibus utor, vel que miror. Et merito exsultabo, quia, o Domine, opera tua quam magnificata sunt, in substantia, et in forma, et in vita, et in ceteris. Nimis profunde facte sunt cogitationes tue, quibus talia fecisti et regis. [CASSIODORUS. alcuin.] Nota quia summum genus scientie est, scire Deum tanta prestare que humanus sensus non valet attingere. Me delectasti in operibus, sed, vir insipientie non cognoscet; et stultus, qui si scit, non cavet sibi non intelliget hec, que supra dixit, vel que dicit postea.H
H ¶Codd. : PL191
6 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 91,8 
VII
prol.|
marg.| Cum exorti fuerint. [CASSIODORUS. ALCUINUS.] Secunda pars, ubi asserit malos perituros, ut metus sit ceteris. Ordo verborum talis: quasi7 : Stultus non intelliget hec, scilicet, ut, id est qualiter peccatores intereant in seculum seculi, id est sine fine cum ipsi peccatores fuerint exorti [AUGUSTINUS.] id est postquam excreverunt in temporalibus, sicut fenum quia in hieme huius seculi virent, et in estate futuri iudicii arescent. Et cum prospexerint, alia littera, illos scilicet orientes, et ad tempus florentes, omnes qui operantur iniquitatem, id est qui non recte sentiunt de Deo in corde, et imitantur florem illorum: et ita {191.858D} intereunt cum illis in eternum. Unde repetitur:I
I ¶Codd. : PL191
7 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 91,VIII 
prol.|
Numérotation du verset Ps. 91,9 
prol.|
marg.| Ut intereant cum illis in seculum seculi; [AUGUSTINUS.] tu autem, quasi8 : Modo peccatores florent et prosperantur, tu autem, Domine, altissimus es in eternum qui exspectas desuper ex eternitate tua, quando transeat tempus impiorum, et veniat tempus iustorum, quia eternus est Deus. Longanimiter tolerat Deus mala et videt quid illis servet. Vis et tu homo esse longanimis et patiens? Iunge te Eterno. Si enim homo cito transit ut fenum, verbum Dei permanet in eternum. Si ex se temporalis est homo, et non longanimis, ex verbo Dei est eternus. {191.859A} Iunge ergo te verbo eterno, et patienter feres mala videns infra te omnes malos, et dices:J
J ¶Codd. : PL191
8 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 91,10 
IX
prol.|
marg.| Quoniam ecce inimici tui, Domine. [Haimo. CASSIODORUS.] Vel ita legi potest: quasi9 : Stultus non intelliget hec, scilicet quod peccatores exoriuntur hic, sicut fenum. Hic enim brevi tempore florent ut fenum. Et cum exorti fuerint hic peccatores sicut fenum, postea, omnes qui operantur iniquitatem, id est peccatores apparuerint, id est apparebunt omnibus conspicui, et notabiles: quod non hic apparebunt, non quidem ad gloriam suam, {191.859B} sed ut intereant in seculum seculi, id est semper. Tu autem, Domine Christe, permanebis altissimus in eternum, non erit sicut putaverunt Iudei, scilicet te communi sorte mori. [GLOSSA INTERLINEARIS. CASSIODORUS.] Quoniam ecce inimici tui, an interibunt peccatores? utique, quoniam ecce inimici tui, et repetit, quoniam ecce inimici tui. quasi10 : Iam video quod inimici tui, scilicet blasphemi, et amicus huius mundi Dei est inimicus, sicut dicit Iacobus (Iac. 4). Omnes scilicet qui adulterant amore seculi, peribunt, qui modo florent, et dispergentur a grege Domini separati, omnes qui operantur iniquitatem. Hi sunt inimici.K
K ¶Codd. : PL191
9 quasi] + dicat PL
10 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 91,11 
X
prol.|
marg.| Et exaltabitur. [ALCUINUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] quasi11 : Et si illi peribunt, que spes tibi est qui pateris? ecce et exaltabitur sicut unicornis, id est fortitudo unitatis, que tunc erit sublimis, que est sicut cornu meum, id est sicut monarcha, id est princeps meus, qui exaltabitur destructis heresibus. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Aliquando enim unicornis superbiam significat, sicut ibi: Et a cornibus unicornium humilitatem meam (Ps. 21), aliquando exaltationem unitatis sicut hic, quia unitas exaltabitur, sicut unus princeps monarcha. [AUGUSTINUS.] Omnes vero hereses peribunt. Et quando hoc erit? cum senectus mea erit in misericordia uberi, id est in novissimo. {191.859D} Totum quod patitur Ecclesia iuventus est ipsius. Novissima autem semper senectus ipsius, que in letitia erunt.L
L ¶Codd. : PL191
11 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 91,12 
XI
prol.|
marg.| Et ideo [AUGUSTINUS.] iam nunc despexit, vel respexit oculus meus inimicos meos, id est omnes operantes mala, quos respicit vel despicit, dum in aliquo probat, et invenit inimicos, qui sunt visi amici. Et insurgentibus in me malignantibus auris mea [GLOSSA INTERLINEARIS. ALCUINUS.] prescia, et precauta audiet a veritate intus; quid audiet? quodM
M ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 91,13 
XII
prol.|
marg.| {191.860A} Iustus ut palma florebit. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Tertia pars, ubi iustos dicit florere, ut hac promissione devoti gaudeant.
marg.| Vel ita, et subaudiatur de, quasi12 : Et de malignantibus, modo, insurgentibus in me, audiet in futuro, mea auris [AUGUSTINUS.] id est auris mei stantis ad dexteram. Quid audiet? Ite, maledicti, in ignem eternum (Matth 25). A quo malo auditu, iustus non timebit. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Vel secundum aliam litteram, insurgentes in me malignantes audiet auris mea, in novissimo, quando se increpabunt dicentes, sicut ait Salomon: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum iactantia? (Sap. 5) Ecce hec erunt illis in futuro: et quid de iustis erit? Iustus florebit ut palma, illi ut fenum. Iustus palma dicitur pro altitudine, et quia radix {191.860B} aspera, et pulchra coma in summo fine et tarde fert fructum, ita et iustum hic asperat labor, quem in supernis pulchritudo immortalitatis coronabit, et quasi tarde post longos labores mercedem recipiet operum. Deinde sequitur alia comparatio. Et sicut cedrus Libani multiplicabitur. [ALCUINUS. HIERONYMUS. CASSIODORUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] Cedrus immarcessibilis est altior aliis arboribus, presertim in Libano que interpretatur candidatio, ita iustus erit imputribilis stola immortalitatis candidus. His ergo arboribus comparantur iusti, quia he arbores non arescunt etate ut fenum, cui impius comparatur, quia cito arescit. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Iustus autem comparatur palme, et cedro, que cedrus multo palma altior est maxime {191.860C} in Libano. Et quia non unus est, sed multi qui florebunt, ideo pluraliter subdit, premissam aperiens comparationem. Nunc,N
N ¶Codd. : PL191
12 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 91,14 
XIII
prol.|
marg.| Plantati in domo Domini [AUGUSTINUS. Haimo.] id est in Ecclesia, ubi est aspera radix, palme florebunt, in atriis domus Dei nostri, id est in atriis celi. Atrium est initium mansionis, domus est interior. [CASSIODORUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] In atriis ergo florebunt, id est in ipso initio resurrectionis, dum audient: Venite, benedicti Patris mei etc. (Mt. XXV.) Et quasi quis quereret, nonne iam florent? subdit:O
O ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 91,15 
XIV
prol.|
Numérotation du verset Ps. 91,16 
prol.|
marg.| {191.860D} Adhuc multiplicabuntur hic [GLOSSA INTERLINEARIS. CASSIODORUS.] quasi hic aliquid habent, sed ibi plus. Multiplicabuntur dico in senecta uberi: Ecclesia enim magis incipit esse uberrima, cum ad finem seculi erit perducta. Tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum. In summo, palma florebit, que in radice concepit, et interim bene patientes vel tranquilli erunt [AUGUSTINUS.] Ecce sabbatum, quod in titulo memoratur, non eos movet fenum. Cedrus enim et palma, nec in tempestatibus curvantur, sed tranquilli sunt. Ad quid? ut annuntient hic, quid?P
P ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 91,XV 
prol.|
marg.| Quoniam rectus Dominus noster, et non est iniquitas {191.861A} in eo. [GLOSSA INTERLINEARIS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Qui dicit non omnia bene agi, fenum est. Qui autem est in Sabbato, contra nuntiat. Vel potest accipi, sic: Ideo modo tranquilli sunt, ut annuntient in futuro perpetua laude, dum premia capient. Tunc enim annuntiabunt hoc, quoniam rectus Dominus Deus noster, id est quod iustus est, qui suis promissa complet, et non est iniquitas in eo, ut hic permittat pati pro se, quos ibi non ornet. [ALCUINUS.] Annuntiabitur ergo rectus, qui remunerat; et non iniquus, ut fraudet premio, sed benignus, ut accumulet.Q
Q ¶Codd. : PL191



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 91), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_91)

Notes :