Glossa magna

Psalmus 32

Numérotation du verset Ps. 32,1 

¶ In finem psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 32) D30 Rusch Ps-G
1 In finem Ps-G (Q V D) Ω S Ω X Ed1455 Rusch Ed1530 cum Ps-γ ] om. Ps-G D30 cum Ps-R, LXX (Alexandrinus HOP188 etc.) | David] ipsi praem. M 1 Ps-γ Ps-Moz C , + doctrina gratia fiat D30
Numérotation du verset Ps. 32,I 

Exultate2 iusti
2 Exultate] gaudete L cum Ps-R
in Domino ¦
rectos
decet collaudatio3.
3 collaudatio Ps-G (I [sub ÷ ] M* V* D*) Ω Clementia Rusch cum Ps-R ] Cor2 (anti.) laudatio Ps-G D30 Ed1455
Numérotation du verset Ps. 32,2 II

Confitemini Domino
in cithara ¦
in psalterio decem cordarum
psallite illi.
Numérotation du verset Ps. 32,3 III

Cantate ei
canticum novum ¦ bene
psallite ei4 in vociferatione.
4 ei Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (F L)
Numérotation du verset Ps. 32,4 IV

Quia
rectum est verbum
Domini ¦ et omnia opera eius in fide.
Numérotation du verset Ps. 32,5 V

Diligit
misericordiam
et iudicium ¦
misericordia Domini
plena est terra.
Numérotation du verset Ps. 32,6 VI

Verbo
Domini
celi firmati sunt ¦
et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Numérotation du verset Ps. 32,7 VII

Congregans
sicut in utrem5 aquas maris ¦ ponens in thesauris abyssos.
5 utrem C Ps-G (I L Q* W ΦP K) Rusch cum Ps-R ] utre Ps-G (R) D30 , utris Ps-G (F)
Numérotation du verset Ps. 32,8 VIII

Timeat
Dominum omnis terra ¦ ab eo autem
commoveantur
omnes inhabitantes
orbem.
Numérotation du verset Ps. 32,9 IX

Quoniam
ipse dixit
et facta sunt ¦
ipse mandavit
et creata sunt.
Numérotation du verset Ps. 32,10 X

Dominus
dissipat consilia
gentium
reprobat autem cogitationes
populorum ¦
et reprobat consilia principum.
Numérotation du verset Ps. 32,11 XI

Consilium autem Domini
in eternum manet ¦
cogitationes cordis eius
in generatione et generationem.
Numérotation du verset Ps. 32,12 XII

Beata
gens
cuius est Dominus Deus
eius ¦
populus quem elegit
in hereditatem sibi.
Numérotation du verset Ps. 32,13 XIII

De celo
respexit Dominus ¦
vidit omnes filios hominum.
Numérotation du verset Ps. 32,14 XIV

De preparato
habitaculo suo ¦
respexit
super omnes
qui habitant terram.
Numérotation du verset Ps. 32,15 XV

Qui finxit6
6 finxit D30 ² Rusch ] fixit ΩS
singillatim corda eorum ¦
qui intelligit omnia
opera eorum7.
7 eorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] illorum Ps-G
Numérotation du verset Ps. 32,16 XVI

Non salvatur rex
per multam virtutem ¦
et gigas8
8 gigas D30 Rusch ] gigans Ps-G
non salvabitur in multitudine virtutis sue.
Numérotation du verset Ps. 32,17 XVII

Fallax
equus ad salutem ¦
in abundantia autem virtutis sue
non salvabitur.
Numérotation du verset Ps. 32,18 XVIII

Ecce oculi Domini
super metuentes eum ¦
et in eis9 qui sperant super misericordia eius.
9 et in eis Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch ] om. Ps-G Cor2 (hebr. et antiq. non interponunt ET IN EIS sed nec Ieronimus neque grecus)
Numérotation du verset Ps. 32,19 XIX

Ut
eruat a morte animas
eorum ¦ et alat
eos
in fame.
Numérotation du verset Ps. 32,20 XX

Anima nostra
sustinet
Dominum ¦
quoniam adiutor
et protector
noster est.
Numérotation du verset Ps. 32,21 XXI

Quia in eo10
10quia in eo Ps-G cum graec. ὅτι ἐν αὐτῷ : Hexapl. (Schenker, Studi e testi 375, p. 404) LXX (R156) ] et in ipso L cum Ps-R graec. antioch. καὶ ἐν αὐτῷ (HOP188 Sedulius), in ipso enim Ps-H
letabitur cor11 nostrum ¦
11 cor D30 Rusch etc.] cornu
et in nomine sancto eius speravimus12.
12 speravimus D30 Rusch ] sperabimus Ps-G (Q² G ²) cum Ps-Moz X
Numérotation du verset Ps. 32,22 XXII

Fiat misericordia tua
Domine13 super nos ¦ quemadmodum
13misericordia tua – Domine Ps-G cum Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-ν cum hebr. Ps-H ] inv. I Ps-R cum R156 Ps- Med. (Clm343), graec. (Sedulius R156 etc.)
speravimus in te.

Psalmus 32

Numérotation du verset Ps. 32,1 
prol.|
marg.| {191.325B} [CASSIODORUS.] Exsultate, iusti, in Domino. Titulus. In finem, psalmus David Titulus iste patet, hic autem Propheta misericordiam et potentiam Dei commendat, et facta eius enumerat, agens de operibus creationis et recreationis, ut timeatur potentia, qua {191.325C} creat, et ametur misericordia qua recreat.
marg.| Intentio. Ad laudem invitat ostendens qui et quem, et quomodo, et quare laudare debeant.
marg.| Modus. Tripartitus est psalmus. Primo iustos vel rectos laudare monet. Secundo, beatum dicit illum qui ad cultum Dei pervenit, ibi beata gens. Tertio, quid de predictis sentiat, subdit, ibi anima nostra. Ostendens ergo Propheta qui laudare debeant, iustos ad laudem monet, dicens, oA
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 32,1 
I
prol.|
marg.| Iusti, exsultate etiam in adversis, non in 68 vobis [AUGUSTINUS.] non in seculo quod perit, sicut iniusti faciunt, quorum exsultatio finitur cum seculo; sed {191.325D} in Domino in quo nihil displicet eis. Placet autem Deo, cui placet Deus, quo permanente permanebit iustorum exsultatio. Et quia exsultare in illo non possumus nisi laudando, inquit, rectos decet collaudatio. Laudat qui rectus est, id est subditus Deo aliter est distortus, curvus laudat Deum quando sibi bene est; blasphemat, quando male; rectus vero semper, id est in prosperis et in adversis, ut Iob; recti ergo sunt qui dirigunt cor suum secundum voluntatem Dei, que est regula, et preponunt voluntatem melioris sue voluntati, id est voluntatem omnipotentis Dei voluntati infirmi, voluntatem Dei voluntati hominis. Quantum enim distat Deus ab homine, tantum voluntas Dei a voluntate hominis. Unde hominem gerens Christus, et regulam {191.326B} proponens nobis, et docens, et prestans nobis vivere, ostendit nobis privatam quamdam hominis voluntatem, in qua suam et nostram figuravit, qui caput nostrum est, et ad eum sicut membra pertitinemus. Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste (Mt. 26). Hec humana voluntas erat {191.326C} proprium aliquid, et tamquam privatum volens. Sed quia rectum vult hominem esse, et ad illum dirigi, qui semper est rectus, subdit: Non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Ibid.), ac si diceret homini: Vide te in me, quia potes aliquid proprium velle, quamvis Deus aliud velit, conceditur hoc humane fragilitati scilicet aliquid proprium velle, sed statim cogita quid sit supra te, id est Deus, illum supra te, te infra; illum Creatorem, te creaturam cogita; illum Dominum, te servum; illum Omnipotentem, te infirmum: subiiciesque tuam voluntatem eius voluntati, erisque rectus. [CASSIODORUS.] Ideoque ait, rectos decet collaudatio, non dicit laudatio, sed collaudatio, propter unitatem Ecclesie.B
B ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 32,2 
II
prol.|
marg.| {191.326D} Confitemini. Dixit, qui et quem laudare debeant, hic dicit qualiter, hoc modo, scilicet laudandus est. Confitemini Domino in cithara. Cithara ab inferiori sonat, et ex terra est. [AUGUSTINUS.] Unde laudare debemus, id est terrena prosperitas et adversitas, que ab eo sunt nobis. Et est, confitemini Domino in cithara, id est laudate Dominum, sive abundent prospera; sive occurrant adversa, et in psalterio decem chordarum psallite ei vel illi. Psalterium a superiori reddit sonum, et est decachordum, per quod significatur doctrina celestis que de sursum est, et ad celum te vocat, que in decem preceptis breviter ostensa est. Et est, psallite illi in psalterio decem {191.327A} chordarum, id est laudate eum dum attenditis que superiora vobis dedit scilicet celestem doctrinam. Vel per citharam intelligitur caro, que est inferior natura hominis. [HIERONYMUS.] Per psalterium intelligitur caritas, que continetur in duobus mandatis dilectionis Dei et proximi, ad quem pertinent decem mandata legis, tria in prima tabula ad Deum, septem in secunda ad proximum. Et est, confitemini in Domino et cithara [AUGUSTINUS.] id est exhibete corpora vestra hostiam vivam mortificando carnem cum vitiis et concupiscentiis. Et, psallite illi in psalterio decem chordarum, id est serviant membra vestra caritati, ubi tria et septem precepta complentur, in quibus tota lex pendet et prophete. [ALCUINUS.] Et quia non sufficit nisi abundet iustitia {191.327B} vestra plusquam Scribarum et Phariseorum, subdit,C
C ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 32,3 
III
prol.|
marg.| Cantate ei [AUGUSTINUS.] non tantum lingua, sed vita canticum novum, scilicet canticum gratie, canticum fidei et caritatis [CASSIODORUS.] canticum de incarnatione, de qua mundus exsultat, de qua et angeli cantaverunt. Hoc est canticum novum, quod novus attulit homo. Novus enim rex, nova lex. Nova ecce facta sunt omnia (Apc. 21). [HIERONYMUS. AUGUSTINUS.] Hoc canticum non cantant, nisi homines novi, renovati per gratiam, pertinentes ad Novun Testamentum. Cantate ergo ei canticum novum, et exuite vetustatem {191.327C} et induite novitatem, quia non nisi ad novos pertinet Novum Testamentum. [CASSIODORUS.] Et bene, non male, psallite ei bonis operibus. Si queris quomodo bene, ecce, psallite ei in vociferatione, vel iubilatione, id est in letitia vel exsultatione ineffabili, ut non possit dici verbis quod intelligitur, et de quo gaudetur [AUGUSTINUS.] hoc decet ineffabilem, quem fari non vales, et tacere non debes. Nil ergo restat nisi ut iubiles, id est ut gaudeas corde, et si non verbis, et immensa latitudo gaudiorum metas non habeat syllabarum.D
D ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 32,4 
IV
prol.|
marg.| Quia rectum est. [ALCUINUS.] Hic dicit cur sit laudandus, {191.327D} supra modum laudandi exposuit; nunc causam, id est cur laudandus sit Deus. quasi1 : Ideo laudare debetis, quia verbum Domini rectum est [AUGUSTINUS.] id est promissio eius vera est in omnibus et nullum fallit. Unde et fidelis dicitur Deus (1Cor. X; Io. 2), sed aliter homo fidelis dicitur. Fidelis enim est Deus, dans homini quod promisit, fidelis est homo credens promittenti Deo, ex promisso vero, Deus est nobis debitor, non ex commisso, quia nihil ei commendavimus, ut debitorem teneamus, cum ab illo habeamus omnia quibus gaudemus. Teneamus ergo fidelissimum debitorem, quia tenemus fidelissimum promissorem; Et omnia opera eius in fide sunt, id est fidelia. Nihil non promittit, et non reddit, quia.E
E ¶Codd. : PL191
1 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 32,5 
V
prol.|
marg.| {191.328A} Diligit misericordiam [AUGUSTINUS.] que est in promittendo et iudicium quod est in reddendo. Vel per verbum intelligitur lex Dei, scilicet. lex Evangelii. 2 Quasi dicat. Ideo laudate, quia est rectum verbum Domini [AUGUSTINUS.] id est recta est lex Dei, vel rectus est sermo Domini, scilicet ad faciendos vos rectos, quod per vos fieri non potestis; rectus est ergo in se, et rectus in effectu. Et omnia opera eius sunt in fide [CASSIODORUS.] quia non nisi in fidelibus operatur ad salutem. Unde in Evangelio: Fides tua te salvum fecit (Lc. 7).
2 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
marg.| Vel ita: Verbum Domini rectum est, hoc non mutatur. Et, omnia opera eius, subaudi, sunt recta. Hic distingue, {191.328B} [ALCUINUS.] id est quecumque precepit operari, sunt recta in se, quod patet positis, in fide. Vel omnia opera que diligit et eternaliter remunerat, ex fide procedunt: que fides quia a Deo est, et omnia opera, bona sunt a Deo. Hoc ideo dicit, ne quis putet se meritis operum ad fidem venisse, cum in fide sint omnia opera que Deus diligit, id est remunerat. Ideoque laudate, qui non modo predicta facit; sed etiam, diligit, quia sepe facit; misericordiam que est hec [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] id est ex dilectione nostri facit misericordiam, quam nunc prerogat in via, vocando et iustificando. Et iudicium, quod erit in futuro, quo exiget prerogata, quia et ibi bonis et malis secundum merita retribuet, cum usura exigens talenta nobis credita {191.328C} (Mt. 25). Vide quia Dominus diligit misericordiam et iudicium, et tu quoque utrumque servare debes, quia utrumque ad te pertinet: alioqui non argueret Phariseos Dominus dicens: Relinquitis graviora legis, scilicet misericordiam et iudicium (Mt. 23). Cave ergo ne amisso iudicio sis pauperi in mala causa misericors, quia ait tibi Deus tuus: Non accipias personam pauperis in iudicio (Ex. 13), ut malam eius causam foveas, et iniquitatem eius contegas. Cuius si parcis saccello, percutis cor, quia remanet iniquum, et ideo fit nequior, quia iustum sibi favere videt. Misericordia Domini, quasi3 : vere misericordiam diligit, quia misericordia Domini plena est terra, ubique {191.328D} enim peccata dimittuntur hominibus, ubique Evangelium predicatur. Ideo ait, misericordia Domini, plena est terra. Terram dicit, non celi, quia celi non indigent misericordia, ubi nulla est miseria. In terra hominis abundat miseria et superabundat Domini misericordia. Miseria hominis et misericordia Domini, plena est terra; non celi, qui non indigent misericordia, indigent tamen regente Domino. Omnia enim indigent Domino, et misera et felicia, quia sine illo miser non sublevatur, felix non regitur, ergo et celi indigent Domino. Non enim propriam firmitatem sibi ipsi prestiterunt, sedF
F ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 32,6 
VI
prol.|
marg.| Firmati sunt celi [AUGUSTINUS.] non a se, sed verbo {191.329A} Domini, id est Filio Patris, et spiritu oris eius, id est Spiritu sancto, qui procedit a Filio, qui est os Patris, est solidata virtus eorum, et omnis, non pars tantum, quia nihil a se habuerunt, quasi a Deo fieret supplementum. Nota unum esse opus Verbi, id est Filii et Spiritus sancti. Idem est enim, omnis virtus eorum, et quod firmati sunt. Hoc ergo facit Filius et Spiritus sanctus. Sed numquid sine Patre? imo vero Pater per Verbum, et per Spiritum sanctum operatur. Trinitas ergo hec, unus Deus est.G
G ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 32,7 
VII
prol.|
marg.| Congregans. Adhuc exsequitur de operibus naturalibus ad potentiam pertinentibus [HIERONYMUS.] dicens: et ipse est congregans aquas maris sicut in utre, ad {191.329B} litteram littoribus mare claudit. Et est, ponens in thesauris suis abyssos, secundum illud: Qui producit ventos de thesauris suis (Ps. CXXXIV). ErgoH
H ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 32,8 
VIII
prol.|
marg.| Timeat Dominum omnis terra [AUGUSTINUS.] id est peccator, ut desinat peccare; et si non amore, saltem timore. Vel mystice possunt accipi terra, celi etc. [HIERONYMUS. AUGUSTINUS.] quasi4 : vere misericordiam diligit, quia terra, id est Ecclesia ubique terrarum, plena est misericordia Domini [AUGUSTINUS.] quia ubique Ecclesie Evangelium predicatur, remissio peccatorum prestatur, salus ubique annuntiatur. Sed quomodo hoc? quia celi, id est apostoli, qui nos {191.329C} conpluunt doctrinis, ut seges Ecclesie per totum mundum pullulet, Verbo Domini, id est sapientia Patris, firmati sunt, id est plene instructi sunt, cum eo etiam corporaliter conversando, qui est verbum Patris, qui interiori inspiratione et exteriori predicatione eos docuit. Et post, virtus eorum, quam habebant, est roborata, spiritu oris eius, id est Spiritu Filii, a quo data erat, et non pars, sed omnis, et doctrina eorum et miracula a Spiritu sancto data sunt et confirmata, a quo adeo confirmata sunt, ut cum fiducia inter lupos irent, et cum essent inter eos viverent. Unde tantam virtutem acceperunt, nisi ab eo qui eos misit? Ecce, inquit, mitto vos sicut oves in medio luporum (Mt. 10). Vide quos mittit, et quo mittit. Oves {191.329D} utique mittit, et in medium luporum eas mittit. Unus lupus si mittatur in medium innumerabilium ovium, que ei resistent? Quid non turbat? Omnes devorat, nisi forte quod cito satiatur. Misit vero Chistus infirmos inter sevos, qui eos tenuerunt et tradiderunt potestatibus, atque pressuras intulerunt: sed virtute non sua, sed Spiritus in eis loquentis non defecerunt, sed oves lupos vicerunt; et mundum lupis plenum, ovibus impleverunt. Seviebat tunc mare persequentium ingentibus fluctibus, sitiebat terra celum Dei, modo vero per passionem illorum qui aciem ruperunt glorificatum est nomen Christi, et elevatum est super capita tumentium gurgitum. Unde salsa maris aqua, que remansit in Christianis, modo sevire non audet; occultum {191.330A} vero murmur rugit in eis, et intra mortalem pellem fremit conclusa salsugo. Unde subdit, congregans etc. quasi5 : Virtus apostolorum firmata est Spiritu Dei, et ea firmata, postea etiam Dominus est congregans aquas etc. ; quia si postea amaritudo est tecta in pelle, mortalis pestis contegit amaram cogitationen. Modo enim pelli sue mali timentes, tenent intus mala, que non audent emittere, de quibus profert Dominus: Unde vos emendet qui secreta omnium novit corda. Unde subdit: ponens abyssos, id est valde malos, in thesauris suis, quia tribuit eis ad tempus potestatem qua ea faciant et dicant quibus boni erudiuntur. Et quia adhuc est aqua in utre licet inclusa, ergo timeat Dominum omnis terra, non sit secura et torpens {191.330B} letitia; et si gaudet de misericordia, qua plena est terra, timeat ne sit superba letitia. Ideo, quia aqua est in utre, et in thesauris abyssi.
4 quasi] + dicat PL
5 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, congregans, quasi6 : firmavit celos, id est apostolos, et per celos firmatos est congregans aquas maris sicut in utre [CASSIODORUS. ALCUINUS.] id est congregat et consolidat fluctuantes populos in unitate fidei, spei, et caritatis; id est in Ecclesia, in qua est caro mortua. Et etiam abyssos, id est profundos tenebris vitiorum, est ponens in thesauris [ALCUINUS.] id est ponit inter eos qui sunt thesaurus, de quibus alios ditat sapientia. Talis fuit Paulus, qui de abysso factus est thesaurus, id est de persecutore apostolus, de cristallo buccella. Et ideo, timeat Dominum etc. id est Ecclesia de mari, id est de fluctuanti populo, {191.330C} facta. Vel thesauris, sapientie et scientie sue [CASSIODORUS.] id est Scripturis eius, sapientiam eius continentibus, pones abyssos, id est profundas altitudines, ut probet quis pietatis studio scripturas 69 inquirat.
6 quasi] + dicat PL
marg.| [HIERONYMUS. ALCUINUS.] Vel ita, congregans, quasi7 : celi, id est apostoli, firmati sunt verbo Dei, et non modo est ipse potens super hos quos diligit et firmat; sed est etiam congregans aquas maris sicut in utre, id est manifestos Ecclesie persecutores habet sicut in utre, quia nil nisi permissi faciunt, et ponit sibi eos in thesauris, ut ex eis donet milites suos, dum sinit eos flagellare filios quos recipit. Ergo non eos, sed Dominum timeat omnis terra.I
I ¶Codd. : PL191
7 quasi] + dicat PL
marg.| {191.330D} Et differt hec sententia a secunda, quia ibi per aquas maris agit de Christianis malis et hereticis, hic vero de manifestis persecutoribus, ut sunt Iudei et gentes.
marg.| Vel ita: Ipse est, congregans aquas maris sicut in utre, id est congregat populos seculi, in confessione mortificati peccati, ne libere defluant. Et est ponens in thesauris abyssos, quia eis occulta sua servat ad divitias, que nec oculus vidit, nec auris audivit (1Cor. 2). Ergo timeat Dominum, non aliud omnis terra. Id est omnis homo. Dico timeat, imo, commoveatur, quasi manu misericordie Dei. [ALCUINUS.] Et dicitur hoc a simili dormientis, qui commovetur ut evigilet, ita et gratia Dei movet ut vigilent, timori admiscendo amorem: quasi8 : 9 Omnes profecto, inhabitantes orbem, scilicet {191.331A} universam Ecclesiam, id est omnes in perfectione ceterorum fidelium stantes. Commoveantur dico, non ab alio, sed ab eo tantum. [CASSIODORUS.] Hoc ideo dicit, quia et a diabolo aliquid commovetur; sed quod a Deo, utiliter commovetur: quod a diabolo, inutiliter. [AUGUSTINUS.] Ab eo ergo commoveantur, non terroribus hominum, vel cuiusquam creature, scilicet leonis, serpentis, diaboli et huiusmodi: si hec seviunt, Deum time, non ista, quia sub eo sunt omnia. Quid autem de omnibus his timendum est? nihil.J
J ¶Codd. : PL191
8 quasi] + dicat PL
9 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 32,9 
IX
prol.|
marg.| Quoniam ipse dixit et facta sunt [AUGUSTINUS.] quasi10 : Ideo nihil possunt, nisi quod permittit: cupiditatem {191.331B} nocendi per te habes; potestatem autem nocendi si ille non dat, non habes, quia non est potestas nisi a Deo (Rm. 3), sed est mala cupiditas que non est a Deo: sed illa nihil nocet si ille non permittit a quo est omnis potestas. Ideo Deus homo stans ante hominem, ait: Non haberes in me potestatem, nisi datum tibi esset desuper (Io. 19). Homo enim non habet tantam potestatem, nisi cum acceperit desuper. Nec etiam ipse diabolus, vel unam oviculam potuit tollere sancto viro Iob, nisi prius diceret: Mitte manum tuam, (Iob 1), hoc est, da potestatem. Ideo eruditus ipse Iob non ait: Dominus dedit, et diabolus abstulit: sed, Dominus dedit, et Dominus abstulit (ibid.). Ab eo ergo commoveantur omnes. Ideo ab eo, quia non ea que {191.331C} timeant alius fecit, sed ipse solus creavit. Quoniam ipse dixit 11 id est voluit, et facta sunt, id est formata de informi materia; ipse mandavit [ALCUINUS.], id est verbo suo precepit, et creata sunt informia de nihilo. Et notat in his verbis creationem rerum et formationem. Vel notat creationem et formationem simul et recreationem. Creationem et formationem, primo, cum ait: ipse dixit et facta sunt, id est creata et formata. Deinde recreationem cum ait: ipse mandavit, legem [CASSIODORUS.] scilicet per prophetas. Et creata sunt, id est creati sunt fideles per eam in bonis operibus.K
K ¶Codd. : PL191
10 quasi] + dicat PL
11 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 32,10 
X
prol.|
marg.| Dominus dissipat [CASSIODORUS. ALCUINUS.], quasi12 : Non tantum malos, quando vult nocere permittit, sed malos quando vult nocere, cessare facit. Et hoc est quod ait: Dominus dissipat, ne habeant effectum consilia contra se facta, et contra suos. Consilia dico, gentium [AUGUSTINUS.] id est Iudeorum, qui non eius, sed suum querunt regnum. Et non solum dissipat, sed etiam reprobat cogitationes populorum, id est Iudeorum qui cogitant de terrenis. Etsi enim multa machinarentur Iudei ut tollerent nomen Christianum de terra, tamen crevit Ecclesia. Vel distingue inter gentes et populos, ut per gentes intelligas gentilem populum, et populos, Iudaicum. Et est, dissipat consilia gentium, id est gentilis populi, {191.332A} [CASSIODORUS.] dum idololatriam destruxit. Reprobat autem cogitationes populorum [AUGUSTINUS.] id est Iudeorum, quorum etsi sit completa voluntas occidendo Christum, tamen in resurrectione est reprobata; et reprobat consilia etiam principum, id est tyrannorum eius seculi, vel demonum qui talibus populis querunt dominari.L
L ¶Codd. : PL191
12 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 32,11 
XI
prol.|
marg.| Consilium autem Domini [AUGUSTINUS.] quasi13 : Illorum consilia reprobat; sed consilium Domini, quo beatum non facit nisi subditum sibi manet in eternum [CASSIODORUS.] quia nullo dissolvitur tempore. Et cogitationes cordis eius [AUGUSTINUS.] id est cogitationes {191.332B} sapientie eius, sunt in generatione et generationem, id est non sunt mutabiles, sed eterne. Vel consilium Domini manet in eternum. [CASSIODORUS.] Incarnationis arcanum, in quo consulit homini, manet in eternum, ad eternam salutem obtinendam nobis valet. Et cogitationes cordis eius sunt in generatione et generationem [AUGUSTINUS.] id est predestinatio eius immutabilis est, in qua omnia reposita sunt: que et sic permanent ut previsa sunt.M
M ¶Codd. : PL191
13 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 32,12 
XII
prol.|
marg.| Beata gens. [CASSIODORUS.] Secunda pars, in qua dicit beatum illum qui ad cultum Dei pervenit, quod fit temporibus Christianis, in quibus gentes converse sunt. Hi sunt iusti et recti, quos decet laudatio. {191.332C} quasi14 : Consilium Domini in eternum manet, hoc est consilium Dei, quod beata est gens etc. id est quod solum illud beatificat, qui ei obedit.
14 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita continua: et quia consilium Domini est in eternum, ergo hec sola gens de omnibus gentibus est beata, cuius Dominus est Deus eius [AUGUSTINUS.] id est que sibi dominum non elegit, nisi Deum suum, de quo vivit, quem colit. Et ita Deus est eius possessio et hereditas, neque, hoc est a se, sed a Deo est electa, ut ipsa sit Dei hereditas, et inde beata. Unde subdit: et beatus est populus quem elegit Dominus in hereditatem sibi quam colit, ut possidendo eam, non sinat esse incultam et miseram. Ecce egens possidet Deum, et eadem possidetur ab {191.332D} eo; et ita Deus est possessor, et possessio: possessio, quia ex eo vivimus tamquam de pane nostro: possessor, quia excolit nos, ut terram suam, et prava exstirpat, et in utroque non Deus, sed homo proficit. Beata est enim gens, de Deo possessione; beatus est populus de Deo possessore; quia non est homo beatus nisi per illud, quod eo melius est, quo se ipse homo melior sit. Si ergo melior te vis esse, quere quod te melius est, et inde efficieris melior te, et beatus. Illud autem non queras extra te, quia in teipso est quod queris si beatus esse cupis. Non illud queras in corpore tuo, sed in ipso animo tuo quere quid sit melius, quia beatitudo omnis in animo tuo est, quia animus naturaliter est capax beatitudinis, valens ea frui, et per illuminationem gratie, que sit vera {191.333A} beatitudo intelligit, eamque meretur: per cuius illuminationem meretur etiam corpus ei subiectum incorruptionem, ut fiat inferioris reparatio, id est corporis per meliorem, id est per animum. Fit enim corpus melius et gloriosum per animum, qui est melior corpore, et numquam est homo beatus, per id quod est eo inferius. Ergo per nihil terrenum, nec etiam per equale, ut per angelos quibus equabitur humana natura, cum fuerit incorruptubilis facta, sed per id quo melius est animo, quod supra ipsum est. Hic est Deus qui eum fecit, et ipse est beatitudo. Ipsum visurus, ipsum habiturus es, erige ergo te ad illum, quem, cum volueris, habebis, quia ad te venit reformator animi tui, qui ante erat eius formator. Nec fit animus per corpus melior, sed per {191.333B} iustum animum fiet corpus immortale. Iustus vero est animus ex Deo, cuius imago est in eo per quam similis est angelis. Deus ergo hominis summum bonum est.N
N ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 32,13 
XIII
prol.|
marg.| [AUGUSTINUS.] De celo ostendit quomodo elegit Deus populum in hereditatem, ita, scilicet, de celo, id est de Christo homine, Dominus respexit in adventu Filii [CASSIODORUS.] et vidit misericorditer non peccata a quibus avertit faciem [AUGUSTINUS.] sed omnes filios hominum, id est omnes qui in novam vitam volunt renasci, pertinentes ad filium hominis. EtO
O ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 32,14 
XIV
prol.|
marg.| {191.333C} De preparato habitaculo suo. [AUGUSTINUS.] Id est de habitaculo susceptionis humane, quod sibi Deus preparavit [ALCUINUS.] quia non nisi preparante Patre factum est. Vel preparato [CASSIODORUS.] id est previso ad salutem mundi; respexit Deus [AUGUSTINUS.] id est misericorditer vidit, super omnes, ut presit illis ad regendum eos qui habitant terram, id est per omnes terras. Vel qui habitant terram, id est carnem excolendo eam respexit. Et vere, quia ipse estP
P ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 32,15 
XV
prol.|
marg.| Qui finxit [AUGUSTINUS.] id est manu gratie formavit. Et sigillatim corda eorum, singulis singula quedam dona dans, quia corda singulorum propria dona tribuit. {191.333D} 15 Unde tamen unitas corporis, id est Ecclesie fiat et ipse est qui intelligit omnia opera eorum, id est scit quomodo unusquisque utatur eis donis. Vel per celum et habitaculum possunt intelligi sancti angeli. Et hoc est, de celo [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] id est de anima iusta et mente angelica, respexit Dominus misericorditer. Et vidit omnes filios hominum. Hoc non mutatur. De preparato habitaculo. Habitaculum Dei sunt angeli, et omnes quos mittit ad predicandum, et precipue apostoli doctrina et gratia sancti Spiritus preparati ad vocationem aliorum qua misertus est omnium. Et hoc est, de preparato habitaculo suo, de angelis et omnibus quos mittit; respexit super omnes qui habitant terram, id est misertus est omnium terram carnis excolentium, {191.334A} quos per eos vocavit ad vitam, et non solum per eos vocavit, sed etiam ipse est qui finxit sigillatim, id est singula corda eorum [CASSIODORUS.] id est qui inspiravit eis omnem bonam voluntatem eorum: et ipse est qui intelligit [AUGUSTINUS.] id est secretius et interius videt omnia opera eorum, quo fine fiant, quia apud illum intellectus sunt opera eorum, id est ita noscit intentiones eorum operum, sicut opera ipsa. Vel ad litteram, finxit corda [HIERONYMUS.] id est creavit animas, sigillatim, id est singulas per se ex nihilo, non ex Adam, ut quidam dicunt, putantes animam esse ex anima. Et ipse est qui intelligit omnia opera eius, id est insimul omnes animas agnoscit, et earum actus.Q
Q ¶Codd. : PL191
15 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 32,16 
XVI
prol.|
marg.| Non salvatur. [Alcum.] Dixit spiritualia esse a Deo, hic subdit quod etiam corporalia a Deo sunt, scilicet corporalis salus, et alia que continentur in his tribus, scilicet in potentia, in fortitudine corporis, et in divitiis. Que tria notat per tria verba que ponit, scilicet rex, gigas, equus. quasi16 : Non modo Deus spiritualia dat, sed etiam exteriorem salutem. Nemo enim habet nisi ab eo, quia potens ut rex. Non salvatur, corporali salute, per multam virtutem, id est potentiam suam, gigas, id est superbus aliquis, extollens se contra Deum, et fortis viribus corporis ut gigas, non salvabitur in multitudine virtutis sue, nec etiam dives salvabitur in {191.334C} divitiis suis, quod in equo notatur. Unde subdit:R
R ¶Codd. : PL191
16 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 32,17 
XVII
prol.|
marg.| Fallax equus. [AUGUSTINUS.] Equus est animal in cuius velocitate et virtute confiditur, per quem figurate quelibet amplitudo seculi accipitur, unde superbitur: sed quanto in ea altius erigeris, tanto gravius cadis. [CASSIODORUS.] Ideoque congrue equus humana felicitas dicitur, que homines vehit, et dum nimis properat cadit, ut equus, et sessorem perdit. Lege litteram, et ab inferiori assume autem [f. altiorem], quasi17 : Non modo in potentia vel viribus non est salus, sed etiam equus fallax ad salutem, id est superba potentia mundane felicitatis fallit et mentitur homini de {191.334D} salute exteriori. Nam sessor eius non salvatur in mult. virt. sue [HIERONYMUS.] id est insessor eius non salvatur per eam. Et equus est corpus hominis, quod quantumcumque sit speciosum et formatum bene, tamen fallax 70 est ad salutem, spiritualem, vel corporalem.
17 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: Non salvatur, agit hic de spiritualibus. Sicut enim supra dixit, quomodo fiant iusti a Deo per gratiam, ita et hic dicit quod plus quam facti sunt, ab eodem adiuvantur, et in bono conservantur. Quasi sic dicat: Fiunt iusti, sed nec facti, sua virtute salvantur, quia, non salvatur rex etc.
marg.| Vel ita continua, quandoquidem bona voluntas, et omnia bona sunt a Deo. [AUGUSTINUS.] Ergo quicumque, rex scilicet, qui carnem suam regit, mortificans vitia, concupiscentias eius, non salvatur per multam {191.335A} virtutem suam, id est si virtute sua presumit, imputans sibi et non Deo, quia non consequetur premium ex sua virtute. Et gigas, scilicet quisquis militat contra diabolum, vel concupiscentiam suam, non salvabitur in multitudine virtutis sue, id est si fortitudini sue tribuit, et non Deo: fallax, quasi18 : non salvabitur in virtute sua, sed potius si ascendit in equum, id est in superbam opinionem, quasi sua virtute salvetur, fallitur; quia equus, id est superba opinio, est fallax ad salutem; fallitur enim quisquis qui per se vel per hominem putat salvari, quia non salvabitur: etiam si sit non dico in parte, sed, in abundantia virtutis sue, ita ut eam sibi tribuat. Unde ergo salvi?S
S ¶Codd. : PL191
18 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 32,18 
XVIII
prol.|
marg.| Ecce oculi Domini.
marg.| Vel ita iunge: in sua virtute nullus salvatur [CASSIODORUS.] sed ecce unde est salus: Oculi Domini, id est dilectio Dei, scilicet respectus deitatis, que protegit, sunt super metuentes eum, non super de se presumentes, et in eis qui sperant, non in virtutibus suis, vel meritis, sed in misericordia eius. Nota quod timere Deum et sperare semper coniuncta sunt. Ad hoc autem sunt oculi Domini super timentes et sperantes,T
T ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 32,19 
XIX
prol.|
marg.| Ut tandem eruat a morte animas eorum, dans eis vitam eternam, et hic interim alat eos verbo et {191.335C} eterna veritate, qui sunt in fame iustitie, id est esuriunt et sitiunt iustitiam. [CASSIODORUS.] Hec sunt duo vota fidelis, que hic notantur, scilicet, ut in iudicio eripiatur a morte eterna: et hic spiritualibus alatur, ubi est indigentia bonorum. Vel de presenti totum accipitur, ut eruat a morte, hic, animas eorum, et non corpora; et alat eos in fame. Hec non mutantur.U
U ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 32,20 
XX
prol.|
marg.| Anima nostra. [ALCUINUS.] Tertia pars, ubi ostendit quid de predictis sentiat. Et est hic quasi conclusio predictorum. [AUGUSTINUS.] quasi19 : Modo alit nos in fame, ut autem post perfecte saginetur, anima nostra escis incorruptibilibus, sustinet Dominum. {191.335D}
19 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita continua, eruat a morte, hoc exspectans anima nostra sustinet Dominum: vel ita dico, eruat animam; nam ideo anima nostra interim sustinet Dominum, id est patiens est. Et potest sustinere quoniam ipse est adiutor noster, dum conamur ad Deum, et protector, dum hosti resistimus.V
V ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 32,21 
XXI
prol.|
marg.| Quia in eo etc. 20 Quasi dicat ideo sustinendum quia cor nostrum letabitur tunc piene in eo [AUGUSTINUS.] non in nobis, ubi est inopia; et speravimus nunc nos venturos ad Deum in futuro, non meritis nostris, sed in nomine sancto eius, id est {191.336A} quia nobis absentibus per fidem misit nomen suum, id est Filium. Deinde subdit orationem:W
W ¶Codd. : PL191
20 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 32,22 
XXII
prol.|
marg.| Fiat misericordia tua. quasi21 : Et sicut speravimus fiat misericordia tua, Domine, super nos, id est per misericordiam tuam impleatur in nobis, scilicet ut in futuro letemur in te. Quo merito? Ecce quemadmodum speravimus in te, spes enim non confundit.
21 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita: [CASSIODORUS.] quia in eo, quia dixerat nos sustinere, ne quis mussitet de patientia, subiicit munus, scilicet quod letatur hic in Domino; quasi dicat ideo sustinendum, quia cor nostrum, dum sustinemus, letabitur in eo [AUGUSTINUS.] non in nobis, ubi magna inopia est sine illo; et {191.336B} speravimus in nomine sancto eius [CASSIODORUS.] scilicet in nomine Christi, quem patienter Propheta letus venturum sustinuit. Per hoc autem quod speravimus notat continuum tempus spei, qua antiqui iusti adventum Christi desideraverunt, donec venit: quia non est fas desinere a spe, donec impleatur. Sequitur: Fiat, quasi22 : sicut speravimus, ita fiat misericordia tua, Domine super nos. Christi incarnationem impleri desiderat Propheta, ut perfectus possit esse. Quo merito? Quemadmodum, quasi ita fiat, et per hoc fiat, quia speravimus non in alio, sed in te. Hoc ideo dicit, ut omnis superstitio et pravitas excludatur.X
X ¶Codd. : PL191
22 quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_32)

Notes :