Glossa magna

Psalmus 104

Numérotation du verset Ps. 104,1 

¶Alleluia1.
¶Codd. : (Ps. 104) D30 Rusch Ps-G
1 Alleluia] + Vox Christi ad Apostolos de Iudeis D30
Numérotation du verset Ps. 104,I 

Confitemini Domino
et invocate nomen eius ¦
annuntiate
inter gentes opera eius.
Numérotation du verset Ps. 104,2 II

Cantate ei
et psallite ei ¦
narrate omnia mirabilia eius.
Numérotation du verset Ps. 104,3 III

Laudamini
in nomine sancto eius ¦
letetur cor
querentium Dominum.
Numérotation du verset Ps. 104,4 IV

Querite Dominum
et confirmamini ¦
querite faciem eius semper.
Numérotation du verset Ps. 104,5 V

Mementote mirabilium eius que fecit ¦ prodigia eius
et iudicia oris eius.
Numérotation du verset Ps. 104,6 VI

Semen Abraham
servi eius ¦ filii Iacob
electi eius.
Numérotation du verset Ps. 104,7 VII

Ipse Dominus Deus noster ¦
in universa terra iudicia eius.
Numérotation du verset Ps. 104,8 VIII

Memor fuit
in seculum testamenti sui ¦
verbi
quod mandavit in mille
generationes.
Numérotation du verset Ps. 104,9 IX

Quod
disposuit ad Abraham ¦ et iuramenti sui
ad Isaac.
Numérotation du verset Ps. 104,10 X

Et statuit illud
Iacob
in preceptum ¦
et Israel in testamentum eternum.
Numérotation du verset Ps. 104,11 XI

Dicens tibi dabo terram Chanaan ¦ funiculum hereditatis vestre.
Numérotation du verset Ps. 104,12 XII

Cum essent2 numero brevi ¦ paucissimi
2 essent D30  Ω Δ Ps-G ] + in Rusch cum Ps-R
et incole3
3 brevi paucissimi et incole Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R ] breves (brevis R ) paucissimos et incolas Ps-G ( R F* Q*Cor2 (grecus et antiq. ... et Hieron. : VIRI PAUCI , alii ponunt ibi BREVI )
eius.
Numérotation du verset Ps. 104,13 XIII

Et pertransierunt
de gente in gentem ¦ et de regno ad populum alterum.
Numérotation du verset Ps. 104,14 XIV

Non reliquit
hominem nocere eis ¦ et corripuit pro eis reges.
Numérotation du verset Ps. 104,15 XV

Nolite tangere christos meos ¦ et in prophetis meis  nolite malignari.
Numérotation du verset Ps. 104,16 XVI

Et vocavit famem super terram ¦
et4 omne firmamentum panis contrivit.
4 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 104,17 XVII

Misit
ante eos virum ¦
in servum venundatus est Ioseph.
Numérotation du verset Ps. 104,18 XVIII

Humiliaverunt in compedibus pedes eius
ferrum
pertransiit animam5* eius ¦
5 animam Ps-G ( G² Ψ B V D ΩS) D30² ( in ras. ) Ed1530 Clementina ] anima Cor2 (dicitur ex parte suppositi et nominativi casus, unde et Hieron. : IN FERRUM VENIT ANIMA EIUS ) Ps-G Rusch
Numérotation du verset Ps. 104,19 

donec veniret verbum eius.
Numérotation du verset Ps. 104,XIX 

Eloquium
Domini
inflammavit
eum
Numérotation du verset Ps. 104,20 

misit rex
et solvit
eum ¦
princeps populorum et dimisit
eum.
Numérotation du verset Ps. 104,21 XX

Constituit eum
dominum domus sue ¦ et principem omnis possessionis sue.
Numérotation du verset Ps. 104,22 XXI

Ut erudiret principes eius sicut semetipsum ¦ et senes eius
prudentiam doceret.
Numérotation du verset Ps. 104,23 XXII

Et intravit Israel in Egyptum ¦ et Iacob accola fuit in terra Cham.
Numérotation du verset Ps. 104,24 XXIII

Et auxit populum eius
vehementer ¦ et firmavit eum
super inimicos eius.
Numérotation du verset Ps. 104,25 XXIV

Convertit
cor eorum
ut odirent6
6 odirent Rusch D30 etc erudirent ( corr. in aliquis exemplaribus )
populum eius ¦ et7 dolum facerent
7 et Ps-G (M² Q U ΨB V D) D30 Ω Δ Rusch ] ut Ps-G cum Ps-R
in servos eius.
Numérotation du verset Ps. 104,26 XXV

Misit
Moysen servum suum ¦ Aaron quem elegit ipsum.
Numérotation du verset Ps. 104,27 XXVI

Posuit
in eis
verba signorum suorum ¦ et prodigiorum
in terra Cham.
Numérotation du verset Ps. 104,28 XXVII

Misit tenebras et obscuravit8 ¦
8 obscuravit Ps-G D30 ² etc + eos D30 * cum Ps-R
et non exacerbavit
sermones suos.
Numérotation du verset Ps. 104,29 XXVIII

Convertit aquas eorum in sanguinem ¦ et occidit pisces eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,30 XXIX

Edidit9 terra eorum ranas ¦
9 Edidit Ps-G ( plerique codd. et edd. ) ΩM Rusch ] Et dedit D30S Δ cum Ps-γζ, Dedit Ps-G ,
in penetrabilibus regum ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 104,31 XXX

Dixit
et venit cynomia
et scinifes10 :
10 scinifes D30M Ps-G ] cyniphes ΩS, cyniphee ω 1, cinifex ω² , sciniphes , cinifes Rusch
in omnibus finibus eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,32 XXXI

Posuit pluvias eorum grandinem ¦
ignem
comburentem
in terra ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 104,33 XXXII

Et percussit
vineas eorum et ficulneas eorum ¦ et contrivit lignum finium eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,34 XXXIII

Dixit et venit locusta
et bruchus ¦ cuius non erat numerus.
Numérotation du verset Ps. 104,35 XXXIV

Et comedit omne fenum
in terra eorum ¦ et comedit omnem fructum
terre11 eorum.
11 terre] terra D30 (hapax)
Numérotation du verset Ps. 104,36 XXXV

Et percussit omne primogenitum
in terra eorum ¦ primitias omnis laboris eorum.
Numérotation du verset Ps. 104,37 XXXVI

Et eduxit eos cum12 argento et auro ¦
12 cum Ps-G (M Q² W ΦP U G K ΨB² V D) D30S Δ edd in Ps-G
et non erat
in tribubus eorum infirmus.
Numérotation du verset Ps. 104,38 XXXVII

Letata est Egyptus
in profectione eorum ¦ quia incubuit timor eorum super eos.
Numérotation du verset Ps. 104,39 XXXVIII

Expandit nubem in protectionem eorum ¦
et ignem ut luceret eis per noctem.
Numérotation du verset Ps. 104,40 XXXIX

Petierunt
et venit coturnix13 ¦
13 coturnix] coturnis ΩS
et pane14* celi
14 pane Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R Ps-He] panem Ps-G (R* F* M* Q* W ΦR K D*)
saturavit eos.
Numérotation du verset Ps. 104,41 XL

Dirupit15 petram et fluxerunt aque ¦ abierunt in sicco flumina.
15 Dirupit Ps-GB² V D²) D30 1455 Rusch cum Ps-α Ps-Med] Disrupit Ps-G
Numérotation du verset Ps. 104,42 XLI

Quoniam memor fuit verbi sancti sui ¦
quod habuit ad Abraham puerum suum.
Numérotation du verset Ps. 104,43 XLII

Et eduxit populum suum in exultatione ¦ et electos suos
in letitia.
Numérotation du verset Ps. 104,44 XLIII

Et dedit illis regiones gentium ¦ et labores
populorum possederunt.
Numérotation du verset Ps. 104,45 XLIV

Ut custodiant
iustificationes eius ¦
et legem eius
requirant.

Psalmus 104

Numérotation du verset Ps. 104,1 
prol.|
marg.| {191.945B} Confitemini Domino. Titulus: Alleluia. [CASSIODORUS.] Hic primo angeli cum verbum scilicet, alleluia, positum invenitur, nec ante a quoquam Hebreorum {191.945C} scriptorum positum est quod nulla lingua presumpsit mutare, sicut in Evangelio, amen. Interpetatur autem laudate Deum. Nam alleluia, dicitur laudate; iam, nomen est Dei invisibilis, id est significat invisibilem, quod nomen ei tantum convenit. Prescribitur autem iste titulus, viginti psalmis, in quibus omnibus magnalia Dei dicuntur [CASSIODORUS. ALCUINUS.] et magna in eis est exsultatio, sicut in hoc psalmo beneficia Dei narrantur, que contulit spirituali semini Abrahe. Hic enim commendat Propheta bonos in illo populo Israel, qui cum aliis fidelibus sunt verum semen Abrahe filii promissionis. [AUGUSTINUS.] Iste est ergo primus psalmus, cui prenotatur alleluia. Et est sensus: Alleluia, id est laudate Deum. Unde et psalmus incipit.
marg.| {191.945D} Intentio: Monet ad laudem. Modus: Sex sunt partitiones. Sic enim partitur hunc psalmum AUGUSTINUS. cui consentit CASSIODORUS. nisi quod sextam partem alibi facit, quam Augustin. Quod in lectione psalmi suo loco monstrabitur. Primo ut in verbis exterioribus intellectum videas interiorem, quasi in corpore animam admonet semen Abrahe, id est filios promissionis, pertinentes ad hereditatem testamenti eterni, ut ipsum Deum tamquam hereditatem eligant, et gratis non pro aliquo extra eum colant, et hoc faciant, laudantes, invocantes, annuntiantes, nec in sua, sed in eius gloria per fidem, {191.946B} bene operantes, spe gaudentes, caritate ferventes. Et hoc totum sonat psalmus, his verbis, confitemini etc. usque ibi mementote mirabilium, ubi est partitio, quam et alias suis locis exsequimur. Propheta {191.946C} ergo a laude incipiens, quam titulus prenotat, ait:A
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,1 
I
prol.|
marg.| Confitemini Domino [AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS. AUGUSTINUS.] id est laudate Deum, quod fit ab amante. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris (Sir. 15). Premissa laude, sequitur invocatio, ut petat desiderata; et invocate nomen eius, quia laudans auditur. Congruus ordo iste, ut prius sit laus, post invocatio. Unde alibia: « Confitebimur tibi Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ». Et alibib : « Laudans invocabo Dominum ». Et in oratione Dominica promittitur brevis captatio, scilicet, Pater noster, qui est in celis (Mt. 6). Et postea {191.946D} subsequuntur petitiones. Deinde subdit: Et annuntiate inter gentes opera eius, quia amor Domini in pascendis ovibus eius maxime ostenditur. Unde Dominus dixit Petro: Simon, diligis me? eique respondenti: Domine, tu scis quia amo te, dixit: Pasce oves meas (Io. 21).B
a Ps. 74, 2.
b Ps. 17.
B ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,2 
II
prol.|
marg.| Cantate ei verbo [AUGUSTINUS.] quia ore cantatur, et psallite ei, id est opere laudate, quia manibus psallitur. Deinde istis duobus duo alia reddit: ad hoc enim quod dixit: Cantate, quasi determinando quomodo {191.947A} cantent, subiicit narrate omnia mirabilia eius. Nihil enim silendum est pudore. Vel ideo dicit, quia omnia que dicunt de eo mirabilia sunt. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Nullus enim potest omnia narrare. Deinde addit quod dixerat psallite, refert quod subditur.C
C ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,3 
III
prol.|
marg.| Laudamini. [AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] quasi1 : Psallite hoc modo: Laudate, id est operamini sic ubi laudemini, quod bene operantes merito possunt. Et hoc in nomine sancto eius hoc addit, ne de bono opere homo glorietur in se, sed in Domino. [Non enim vetat laudari, si boni sunt, sed non nisi in Domino, qui bonos facit, cui omne bonum ascribere debent. {191.947B} Et in omnibus eius gloriam querere, hoc est quod alibi diciturc: « In Domino laudabitur anima mea ». Et quod ibi addit: Audiant mansueti et letentur. Hic quoque quodammodo addere videtur, dicens: Letetur cor querentium Dominum etc.
c Ps. 33.
1 quasi] + dicat PL
marg.| [HIERONYMUS.] Vel ita: Laudamini in nomine sancto eius, id est gaudete dici Christiani a Christo. Et letetur cor [Haimo. AUGUSTINUS. HIERONYMUS.] et si non corpus, querentium Dominum, qui bene operantes emulantur; et si letatur cor querentium Domini, quanto magis invenientium? Ergo dum operamini,D
D ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,4 
IV
prol.|
marg.| Querite Dominum [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] in premium, {191.947C} et sic confirmamini, id est inde enim fortes sunt, et illuminati. [HIERONYMUS. AUGUSTINUS.] ut sciant agenda, et possint ea perficere. Declinantes autem ab eo, et infirmi sunt et ceci. Querite semper in hac vita faciem eius, id est presentiam eius, que si per fidem invenitur, tamen semper in hac vita perquirenda est, ut postea per speciem habeatur. [HIERONYMUS.] Iudeis ut parvulis preceptum erat in lege veteri, ut ter in anno apparerent in conspectu Domini, non vacui, scilicet in Pascha, Pentecoste et Scenopegia (Ex. 23). Nos autem qui sumus in anno benignitatis, semper faciem Trinitatis querere debemus.
marg.| [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] Vel semper querite, id est in presenti, et in futuro. Et tunc enim sine fine queretur, quia qui amatur semper desideratur, semper queritur, ne sit {191.947D} absens, sed semper presens; malus potest timere presentiam eius quam bonus amat.E
E ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,5 
V
prol.|
marg.| Mementote mirabilium. [AUGUSTINUS.] Secunda pars ubi ad parvulorum corda nutrienda proponit de fide patriarcharum, et de promissionibus Dei, ut nos simus semen illorum. Non solum de Iudeis, sed etiam de omnibus gentibus. Et hoc ostendit usque ibi cum essent numero, brevi. [ALCUINUS.] quasi2 : Querite ipsum. Sed quia sunt qui non ferunt solem in rota, qui non possunt intelligere Christum in altitudine sue deitatis que avolat ab intellectu, sicut potest nemo videre solem in rota sua. Dico vobis minoribus, saltem mementote mirabilium eorum, {191.948A} vel mirabilia eius, que fecit. [AUGUSTINUS.] Ecce iam iste ardens laudator contemperat se infirmis et lactentibus, quos mirabilibus Dei temporalibus nutrit, ac si dicat: Si id quod Deus est magnum est querere; vel id est saltem que fecit videte. Simile est huic quod Dominus dixit Moysi: Hec dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos (Ex. 3). Quod vix aliquantisper pura mens capit. Deinde gratiam suam, misericorditer contemperans, dixit: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob (ibid.), quod etiam a parvulis capi posset. Ita hic prius monet querere faciem quod convenit grandibus: deinde attendere opera, quod parvuli possunt. Et mementote prodigia eius maiora [CASSIODORUS.] scilicet miracula, quibus aliquid futurum significabatur, et iudicia {191.948B} oris eius [ALCUINUS.] que per Moysen mandavit in lege. Nota quia paulatim ascendit, de prodigiis visibilibus, transit ad iudicia, inde ad eternum testamentum, ubi preceptum est et promissum. Testamentum enim eternum dicitur, et doctrina ipsa, et promissio hereditatis eterne; et quibus hoc dicitur? illis qui sunt secundum fidem.F
F ¶Codd. : PL191
2 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 104,6 
VI
prol.|
marg.| Semen Abraham servi eius [HIERONYMUS. AUGUSTINUS.] et qui sunt filii Iacob, id est imitatores luctando contra carnem. Iacob dico electi eius. Dico mementote et debetis, quiaG
G ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,7 
VII
prol.|
marg.| Ipse Christus est Dominus Deus noster [AUGUSTINUS.] et ne putes filios Abrahe tantum esse in una gente secundum carnem quia in universa terra sunt iudicia eius, id est in universa terra sunt Iacob et Israel, id est fideles, quibus iudicia sua manifestat, sed non alii genti.H
H ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,8 
VIII
prol.|
marg.| Memor fuit. [CASSIODORUS.] Ideo etiam debetis esse memores, quia ipse fuit memor implendo promissa testamenti sui novi [AUGUSTINUS.] id est iustitie et hereditatis eterne, quam promisit in Novo Testamento. Dicitur enim testamentum, et illud quod promittitur, {191.948D} et doctrina in qua promissio declaratur, et pro qua servata redditur. Testamenti dico, duraturi in seculum, id est in eternum, unde post dicit, in testamentum eternum, quod testamentum si vetus accipitur, propter terram Chanaan, de qua sequitur: Quomodo eternum est, cum illa terrena hereditas, non possit esse eterna? Non ergo de illa accipiendum est. Deinde ut determinet testamentum accipi pro verbi doctrina, subdit, verbi. quasi3 : cuius testamenti memor fuit? ecce, verbi quod mandavit in mille generationes, id est omnes quibus vivendum est ex fide. Accipitur enim hic mille pro infinito. Hoc est verbum Evangelii, verbum fidei, quod extenditur in omnes generationes, pro quo servato redditur promissum eternum, quod per testamentum {191.949A} ante significavit, quod non mandavit, sed promisit. Promissum enim est quod accipere debemus, mandatum est quod facere debemus. Hec est fides, ut iustus ex fide vivat, et huic fidei promittitur hereditas.I
I ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 104,9 
IX
prol.|
marg.| Quod disposuit. [AUGUSTINUS.] quasi4 : Memor fuit verbi, quod disposuit ad Abraham, et iuramenti sui, quod disposuit ad Isaac.J
J ¶Codd. : PL191
4 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 104,10 
X
prol.|
marg.| Et statuit illud [AUGUSTINUS.] scilicet verbum fidei, ipsi Iacob in preceptum et statuit illud Israel in testamentum eternum, id est in promissum eternum. {191.949B} Ecce illud verbum, et in precepto est et in promisso; sed secundum aliud et aliud. Opus enim quod mandat, est in precepto. Merces 229 autem operis est in promisso, operantibus enim promittit mercedem. Et est, statuit illud, verbum. Israel in testamentum eternum [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] id est quod ex ipso verbo impleto daturus esset aliquid eternum, scilicet terram Chanaan, que non est eterna; sed eternum significat. Ecce tres patriarche memorati sunt, quorum specialiter dicit se esse Deum: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob (Ex. 3). Ecce triplex auctoritas. Dico statuit in testamentum eternum.K
K ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,11 
XI
prol.|
marg.| {191.949C} Dicens: Dabo tibi terram Chanaan [AUGUSTINUS.] id est quod ab ea signatur; dedit enim eis etiam hanc terram in figura eterne hereditatis, ad quam eternam hereditatem non omnes pertinent. Ideoque addit, funiculum hereditatis vestre, scilicet dabo [Haimo. GLOSSA INTERLINEARIS.] id est hereditatem celestem illis solis, qui funiculo divine predestinationis signati sunt. Vel ideo dicit, funiculum, quia sicut funiculo distributa est terra promissionis, in diversas partes, ita in vita eterna diverse sunt mansiones; iuxta illud: In domo patris mei mansiones multe sunt (Io. 14). [CASSIODORUS.] Cur autem celestis hereditas dicitur terra Chanaan, nomen eius aperit. Interpretatur enim Chanaan, humilis, quia in eam nemo intrat, {191.949D} nisi humilis. Sed ex historia idem perpenditur. Dixit enim Noe Chanaan futurum servum fratrum suorum (Gn. 9). [AUGUSTINUS.] Id est Deo excluso, Chanaan datur terra semini Abrahe. Is est servilis timor, qui non manet in domo in eternum, quia caritas foras mittit timorem, et manet filius in domo in eternum (Io. VIII; 1Io. IV). Congrue ergo hereditas eterna, dicitur terra Chanaan, quia ab ea servi repelluntur, et filii recipiuntur.L
L ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,12 
XII
prol.|
marg.| Cum essent. [AUGUSTINUS.] Tertia pars, dixerat Deum gratis esse colendum quoniam ante occurrebat animo parve fidei. Si Deus gratis est colendus, et ipse est hereditas, quid de necessitatibus mortalis vite {191.950A} fiet? subdit hic quid patribus prestitit et filiis eorum tam carne quam fide. [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] Dicit enim que subsidia temporalis vite prestitit patribus et filiis eorum, tam carne quam fide, non ut his hereant, sed ea ad bonum eternum referant. Quod faciunt si iis allecti, iustificationes et legem Dei requirunt. Cum essent numero brevi. [AUGUSTINUS.] Exsequitur historiam et breviter tangit, quod in Egyptum transierunt, quasi5 : Hoc promisit Deus; cum essent numero brevi, id est paucissimi, antequam in Egypto multiplicarentur; et incole, id est advene eius, scilicet terre Chanaan.M
M ¶Codd. : PL191
5 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 104,13 
XIII
prol.|
marg.| Et pertransierunt de gente in gentem. [AUGUSTINUS.] {191.950B} Proponit breviter quod postea plenius narrabit. Et pertransierunt de regno, id est terra promissionis que dicitur regnum, non quod tunc esset, sed quod futurum esset: ibi regnum Israel. Transierunt dico, ad populum alterum. Et quomodo perdurare potuerunt? Ecce:N
N ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,14 
XIV
prol.|
marg.| Non reliquit [AUGUSTINUS.] id est non permisit, hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges ut regem Gerare Abimelech, ne noceret Isaac de Rebecca (Gn. 26); et regem Egypti Pharaonem, ne noceret Abraham de Sara (Gn. 21). Corripuit dicens:O
O ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,15 
XV
prol.|
marg.| {191.950C} Nolite tangere christos meos. [AUGUSTINUS.] Hec verba licet in historia non sint, tamen vel latenter dixit ea Deus in cordibus hominum, vel per angelum. Quod autem dixit christos, nullum moveat, quia iam tunc Christiani erant, etsi latenter. Unde Abraham exsultavit ut videret diem meum; vidit et gavisus est (Io. 8). Nullus enim preter hanc fidem, vel ante incarnationem, vel post, Deo reconciliatus est. Unus enim mediator est Dei et hominum Iesus Christus (1Tim. 2). Et nolite malignari in prophetis meis.] Hoc aperte de Abraham constat, quod propheta fuit: sic et de aliis credendum est.P
P ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,16 
XVI
prol.|
marg.| {191.950D} PARS 4 Et vocavit. [AUGUSTINUS.] Quarta pars, ubi incipit narrare, quomodo factum est, ut transierunt de regno ad regnum. quasi6 : Si queris quomodo transit de gente in gentem, et de regno ad populum alterum, ecce: Vocavit famem super terram etc. usque ibi et auxit populum suum vehementer; quasi pertransierint per hoc. Et id est quia vocavit Deus famem super terram. Ita dicit vocasse famem quasi personam animatam, que posset vocanti obedire forte ideo, quia hec mala immittit Deus per angelos malos, qui talibus prepositi sunt. Vocavit ergo famem, id est angelum fami prepositum. Vel potius, vocavit famem, id est dixit ut fames esset, id est {191.951A} iussit esse in actu, que iam erat in dispositione, ita vocavit; et, id est quia contrivit, id est consumpsit, omne firmamentum panis. Et per hoc transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. Sed:Q
Q ¶Codd. : PL191
6 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 104,17 
XVII
prol.|
marg.| Misit ante eos virum. [AUGUSTINUS.] Vide quomodo Deus usus est malis in bonum, Ioseph enim venditus a fratribus, postea in Egypto pro iustitia est sublimatus (Gn. XLI). De quo subdit: in servum etc. quasi7 : Quem misit et quomodo? Ecce: Ioseph in servum venundatus est a fratribus [HIERONYMUS.] quos postea et patrem in Egypto recepit (Gn.  XXXVII), terramque optimam a Pharaone eis dari fecit (Gn.  XLVII) {191.951B} . Si autem Ioseph humiliatus et exaltatus, locum fecit ad temporalia bona populo Dei, ut firmaretur super inimicos: quanto magis Iesus secundum carnem humiliatus, et in celis exaltatus suis locum fecit ad eterna. [AUGUSTINUS.] Deinde narrat que tulerit Ioseph in humilitate sua, et quomodo sublimatus est, dicens:R
R ¶Codd. : PL191
7 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 104,18 
XVIII
prol.|
Numérotation du verset Ps. 104,19 
prol.|
marg.| Humiliaverunt in compedibus pedes eius. [AUGUSTINUS.] Non legimus de compedibus Ioseph in illa historia Genesis, sed credendum est factum esse quod ibi pretermissum, dicit Spiritus sanctus in psalmis. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Et si enim Ioseph gratiam habuit {191.951C} apud custodem carceris, ut legitur in Genesi (Gn. XL), tamen prius anxiatus est. Ferrum pertransiit. quasi8 : Preter mala corporis, ferrum, id est tribulatio dure necessitatis, que in estuante et sollicita anima erat, pertransiit animam eius, ut de Maria dicitur in Luca: et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Lc. 2). [CASSIODORUS.] Vel secundum aliam litteram, anima eius pertransiit ferrum, id est tribulationem dure necessitatis. Idem tamen sensus cum priori: etiam in hac tribulatione fuit Ioseph, donec veniret verbum eius [AUGUSTINUS.] id est interpretatio somnii, sed non fuit ab eo illud verbum, quiaS
S ¶Codd. : PL191
8 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 104,XIX 
prol.|
Numérotation du verset Ps. 104,20 
prol.|
marg.| Eloquium Domini [GLOSSA INTERLINEARIS. CASSIODORUS.] id est spiritus revelans mysteria, inflammavit, vel ignivit cum, id est vivaciter excitavit eum, ut futura diceret. [AUGUSTINUS.] Inflammatus autem dicitur divino eloquio ut computetur inter eos de quibus dicit Apostolus: Spiritu ferventes (Rm. 12). Unde bene Spiritus sanctus, quando a Domino apostolis missus est, vise sunt illis lingue divise (Act. 2), velut ignis, a quo igne discedunt illi, de quibus dicitur: Refrigescet caritas multorum (Mt. 24). Et propter hoc verbum misit rex, id est Pharao, et solvit a reatu, id est a pena eum compeditum, scilicet princeps {191.952A} populorum et divisit eum inclusum, liberum carcere.T
T ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,21 
XX
prol.|
Numérotation du verset Ps. 104,22 
XXI
prol.|
marg.| Ut erudiret principes eius sicut semetipsum, et senes eius prudentiam doceret. [AUGUSTINUS.] Neque hoc legimus in historia, sed credendum tantum virum Dei cultorem non de solis corporalibus curam gessisse.U
U ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,23 
XXII
prol.|
marg.| Et post Ioseph intravit Israel in Egyptum [AUGUSTINUS.] et Iacob accola fuit, id est advena, non indigena, in {191.952B} terra Cham. Hec est Egyptus, cuius gens a Cham filio Noe descendit (Gn. 10). Cham etenim filius Noe fuit, pater Canaan de quo Egyptii traxerunt originem.V
V ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,24 
XXIII
prol.|
marg.| Et auxit. [AUGUSTINUS.] Quinta pars. Ecce que gesta sunt breviter proponit, que postea plene narrat. Dicit etiam quomodo firmavit populum suum super inimicos suos. Et hoc totum usque ibi expandit nubem, ubi est sexta pars secundum Augustinum. quasi9 : Misit Deus post Ioseph Iacob in Egyptum, et ibi vehementer auxit populum suum fecunditate nascendi [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] et firmavit eum super {191.952C} inimicos eius. Hoc non ante Moysen factum fuit, sed per signa Moysi. Ante enim masculi fetus filiorum Israel necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur (Ex. 3), sed postea in manu potenti per signa et portenta Domini metuendi et honorandi, facti sunt, donec duri regis contemptio vinceretur; ipsumque cum exercitu suo mare Rubrum obrueret. Quomodo autem hoc factum est, quia breviter proposuerat, plene narrare incipit:W
W ¶Codd. : PL191
9 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 104,25 
XXIV
prol.|
marg.| Convertit cor eorum ut odirent populum eius. [AUGUSTINUS.] Non ideo dicit, convertit cor eorum, quia Deus sit auctor mali. Non enim intelligendum est vel {191.952D} credendum quod Deus cor hominis ad facienda peccata convertat, vel quia patrum peccatum sit odisse populum Dei. Et dolum facerent in servos eius. Istorum tam gravium peccatorum auctor non est Deus, quia nullius etiam levissimi peccati auctor credendus est; sed mirabilis Dei bonitas, etiam malis bene utitur. Cum enim ipsi vitio suo mali essent, ille de malo illorum benefecit. Non enim antequam odissent populum eius boni erant, sed maligni et impii tales erant, qui facile incolis suis felicibus inviderent. Dum ergo auxit felicitatem Israel, hoc Dei beneficio illi ad invidendum conversi sunt, quia iam mali erant. Non itaque cor illorum malum faciendo, {191.953A} sed populo suo benefaciendo. Cor eorum, sponte malum, convertit, dum suos multiplicavit, ut odirent, per invidiam populum eius. Invidia enim est odium aliene felicitatis, quo illorum odio ad exercitationem populi sui, et ad gloriam nominis sui usus est, sicut sequentia docent. Dico, convertit cor eorum ut audirent populum eius. Et ut dolum facerent in servos eius, scilicet ut opere luti et lateris minuerentur servi Dei. Deinde quo modo his usus sit ad gloriam suam, incipit exponere dicens:X
X ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,26 
XXV
prol.|
marg.| Misit Moysen servum suum. [CASSIODORUS.] Misit servum, qui omnia per se poterat, ut doceret, qua moderatione hec omnia egisset. Et misit Aaron {191.953B} quem elegit ipsum. Sufficeret dicere quem elegit, sed nihil querendum est in eo quod addit ipsum, sed consuetudo divine locutionis est ad 230 explanationem. EtY
Y ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,27 
XXVI
prol.|
marg.| Posuit in eis [CASSIODORUS.] scilicet Moyse et Aaron verba signorum suorum et prodigiorum suorum in terra Cham, id est quibus predicabatur ab eis, que signa et prodigia Dominus esset facturus inter Cham.
marg.| [AUGUSTINUS.] Vel ita, verba signorum non accipit verba quibus fierent signa. Multa enim sine verbis facta sunt, vel virga, vel manu extenta, sed quia ipsa facta non erant significationis inania, sicut verba que loquimur, ideo et ipsa dicta sunt verba. Verba {191.953C} ergo non vocum, vel sonorum, sed signorum et prodigiorum per eos fecit signa. Et est, posuit in eis verba signorum, id est per eos fecit signa, quia tamquam verba aliquid significabant. Et posuit verba prodigiorum suorum [CASSIODORUS.] id est per eos fecit prodigia, que aliquid portendebat. Et hoc in terra Cham. Que autem signa fecit, subdit:Z
Z ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,28 
XXVII
prol.|
marg.| Misit tenebras, et obscuravit. [AUGUSTINUS.] Hoc ad litteram inter plagas Egypti legitur, quia tenebras inter alias plagas passi sunt (Ex. 10), sed quod hic dicit, melius sic accipiamus ut intelligamus corda eorum obscurata, qui precepta Dei spernebant. Et {191.953D} est competens initium plagarum, cecitas sine qua non incurissent cetera. Et non exacerbavit [Haimo. AUGUSTINUS.] complevit et per miracula confirmavit. Vel secundum aliam litteram que est, exacerbaverunt, scilicet Egyptii contradictionibus suis sermones eius Dei. Vel sicut in quibusdam codicibus reperitur: Et non exacerbaverunt, scilicet Moyses et Aaron, sermones eius Dei, quia illos etiam durissimos, scilicet Egyptios, patienter tulerunt, propter mandatum Domini, donec omnia in eis que Deus disposuit fierent.AA
AA ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,29 
XXVIII
prol.|
marg.| Convertit aquas eorum in sanguinem. [CASSIODORUS.] Hec est secunda plaga que in Exodo ponitur prima {191.954A} (Ex. 7), que signabat quod aquas Rubri maris verteret eis in mortem; et occidit pisces eorum. Ne ergo sit in aquis spes vite illis hominibus, cum in aqua moritur. Quod ibi naturaliter nutritur.AB
AB ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,30 
XXIX
prol.|
marg.| Et dedit terra eorum ranas. [AUGUSTINUS.] Ecce tertia. Secundum aliam litteram, et dedit terra eorum ranas, id est terram eorum convertit in ranas, quia tot fuerunt rane, ut hoc hyperbolice dicatur, et erant rane in penetrabilibus regum ipsorum. (Ex. VIII.) Socii ranarum fiunt principes, qui sub aquis post locandi erant.AC
AC ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,31 
XXX
prol.|
marg.| {191.954B} Dixit, et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum. [AUGUSTINUS.] Ecce hec est quarta plaga, que iactantia regis est, qui nec par est muscis (Ex. 8). Si autem queritur quando dixerit Deus hoc, respondemus quod in verbo eius hoc erat sine tempore, antequam fieret in tempore per ipsum verbum, licet per angelos, vel per Moysen, et Aaron quodam modo dixit, ut fieret tunc quando fuerat faciendum. Deinde sequitur quinta plaga.AD
AD ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,32 
XXXI
prol.|
marg.| Posuit pluvias eorum grandinem [CASSIODORUS.] id est pro pluvia que fecundat, facta est grando, que tacta arefacit (Ex. 10). Et hoc simile dictum illi quod supraposuit, et dedit terra eorum ranas, et {191.954C} ignem comburentem, id est fulmina, scilicet posuit [AUGUSTINUS.] in terra ipsorum.AE
AE ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,33 
XXXII
prol.|
marg.| Et percussit grandine et igne [CASSIODORUS.], id est fulminibus vineas eorum, et ficulneas eorum et contrivit lignum eorum. Ne ergo dubites de satis quin perempta sint, ubi maiora pereunt. Deinde sequitur VI plaga.AF
AF ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,34 
XXXIII
prol.|
marg.| Dixit et venit locusta [AUGUSTINUS.] que est mater bruci, de quo subditur: Et brucus, cuius, scilicet locuste {191.954D} et bruci non erat numerus. Una plaga est locusta et brucus, quia altera est parens, altera est fetus.AG
AG ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,35 
XXXIV
prol.|
marg.| Et comedit omne fenum 10 id est herbam in terra eorum et comedit omnem fructum segetum terre eorum. [AUGUSTINUS.] Deinde sequitur septima plaga que in Exodo decima est.AH
AH ¶Codd. : PL191
10 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 104,36 
XXXV
prol.|
marg.| Et percussit omne primogenitum de hominibus in terra eorum, et primitias omnis laboris eorum. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Hec dicit primogenita pecorum, que similiter percussit. Hec est novissima plaga in Egypto, {191.955A} qua victi cedunt Egyptii. [AUGUSTINUS.] Notandum vero quod cum sint decem plage, quas ponit Moyses in Exodo, nec omnes hic commemorat propheta, nec eo ordine quo ibi narrantur, quia libera est laudatio, de qua agit iste psalmus, a lege historie; additque hic, quod historia non habet, et preterit quedam que illa habet, auctoritate eiusdem spiritus qui per historicum locutus est. [CASSIODORUS.] Hic ergo VII mala dat Egyptiis, contra  VII beneficia, que post dicet data Hebreis. Unde subdit:AI
AI ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,37 
XXXVI
prol.|
marg.| PARS 6Et eduxit. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Sexta pars, est hic secundum Cassiodorum. Dicto superius que mala {191.955B} intulit inimicis Israelitarum iustitia Dei, que his bona temporalia misericordia Dei dedit supponit, ut his adiuti, legem Dei querant. Et eduxit eos in argento et auro [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] id est cum argento et auro. Nam ponitur in pro cum, more Scripture. Et hoc est, primum beneficium. Et nota quia hic quoque addit laudibus Dei, quod Hebreos ditatos auro et argento eduxit de Egypto, quia tales erant ipsi qui non possent spernere laborum suorum mercedem, licet temporalem; quibus precepit Deus ut vasa aurea et argentea, vestesque pretiosas ab Egyptiis mutuarent, ac secum scilicet asportarent. In hoc autem quod Egyptios deceperunt, non est putandus Deus dolos eis qui sursum {191.955C} habent cor, vel iubere vel approbare; quia in eis non fuit hic dolus, qui non ex cupiditate fecerunt, sed ut Deo mandanti parerent. Et illi infirmi, quorum cupiditates examinabat Deus, magis permissi sunt hoc facere illis, scilicet Egyptiis, qui talia iure passi sunt quam iussi. Sicut enim bonis fuit preceptum ita et cupidis permissio, secundum aliquid, et secundum aliud preceptio. Precepit enim ut facerent, sed permisit non precepit ut ita facerent. Qualitas ergo facti fuit in permissione, factum vero in perceptione. Nec tamen hoc permisit Deus fieri, sine aliquo profectu anime carnalis. Per hoc enim quod de vicino carnale aliquid carnales habuerunt, postea Dei legem et iustificationes facilius receperunt. Et licet per dolum egerint, ab iniquis tamen quod sibi {191.955D} reddidebuit abstulerunt, et sicut iniquitate Egyptiorum, sic eorum infirmitate ad hoc quod opus erat his factis figurari, divine usus est Deus. Ibi enim spiritualiter figuratum est philosophos, sive hereticos a catholicis exspoliari his que in verbis vel Scripturis eorum tabernaculo Dei, id est Ecclesie congrue reperiuntur. Et deinde sequitur secundum beneficium. Et non erat infirmus [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] corpore, non animo, in tribubus eorum, hoc fuit magnum beneficium migraturis. EtAJ
AJ ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,38 
XXXVII
prol.|
marg.| Letata est Egyptus in professione eorum. [AUGUSTINUS. {191.956A} CASSIODORUS.] Hoc fuit post submersionem eorum exercitus. Quare letata? Quia incubuit timor eorum super eos. Audita enim tanta strage mortuorum in mari Rubro, timebat Israel, ne rediens reliquias eorum consumeret. Hic impletum est quod superius ait: Et firmavit eum super inimicos eius. Deinde sequitur tertium beneficium.AK
AK ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,39 
XXXVIII
prol.|
marg.| Expandit nubem. [AUGUSTINUS.] Et est hic sexta partitio, secundum Augustinum, ubi supponit que temporalia bona misericordia Dei eis dedit, dictis superius malis, que inimicis eorum iustitia Dei intulit. Hic enim iam incipit dicere beneficia Dei que iter agentibus {191.956B} in eremo facta sunt. Expandit nubem in protectionem eorum [CASSIODORUS.] ut protegeret eos contra ardorem solis, et ignem ut luceret eis contra tenebras per noctem. Deinde sequitur quartum beneficium.AL
AL ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,40 
XXXIX
prol.|
marg.| Petierunt. [AUGUSTINUS.] Utique non coturnicem, sed carnes, et venit eis non quelibet caro, sed coturnix (Ex. 16.; Nm. 11), que est caro. Et quia hic non de amaricatione iniquorum, in quibus non est beneplacitum Deo (Ex. XVII), sed de fide electorum, qui sunt verum semen Abrahe, loquitur, ideo ipsi intelligendi sunt petisse ut veniret unde amaricantium {191.956C} murmura premerentur (Nm. 20). Deinde sequitur quintum beneficium. Et pane celi, id est manna, saturavit eos.AM
AM ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,41 
XL
prol.|
marg.| Disrupit petram, et fluxerunt aque. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Hic est sextum beneficium abierunt in sicco flumina. His autem omnibus beneficiis Deus commendat in Abraham meritum fidei. Unde subdit:AN
AN ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,42 
XLI
prol.|
marg.| Quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum [HIERONYMUS.] id est memor fuit promissi facti Abrahe, quod in figura complens eterna presignavit.AO
AO ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,43 
XLII
prol.|
marg.| {956D} Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in letitia. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Is est populus, in letitia, quia murmurantes percussi sunt.AP
AP ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,44 
XLIII
prol.|
marg.| Et dedit illis regiones gentium. [CASSIODORUS.] Hoc est primum beneficium, in quo est completio permissionum. Et labores populorum, id est fructus regionum possederunt. [AUGUSTINUS.] Hec dedit, non ut propter ista eum colerent, sed ut ea ad bonum eternum referant, id est:AQ
AQ ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 104,45 
XLIV
prol.|
marg.| {957A} Ut custodiant electi, scilicet verum semen Abrahe, iustificationes eius etc. [AUGUSTINUS.] quasi11 : Non hec temporalia dedit, ut hec sint habenda pro summo bono, sed ad illud retulit, ubi summum bonum debet inquiri. Ut custodiant iustificationes eius; non enim data sunt eis a Deo ista terrena bona, ut in eis luxu defluant, vel perversa securitate torpescant; sed ut eis vacent unde bonum eternum possit acquiri; scilicet ut custodiant, electi, iustificationes eius. [CASSIODORUS.] Iustificationes sunt ubi evidens est et absoluta preceptio, ut dilige Deum et proximum que custodienda sunt. Et legem eius requirant. Lex est de his que non corporaliter, sed spiritualiter {191.957B} nunc implenda sunt . Et ideo querenda est lex, quia est umbra futurorum, horum autem exemplo quibus data sunt temporalia ut per ea Deum querant; monetur verum semen Abrahe qualiter uti debeat temporalium prosperitate, sicut ipsius Ioseph Christique informatur exemplo: quam patienter debet ferre 231 temporalem adversitatem, scilicet prosperitate et adversitate, quibus duobus tentantur electi. Unde: Transivimus per ignem et aquam (Ps. LXV). [AUGUSTINUS.] Vos ergo filii Dei, promissionem habentes vite presentis et future, si tentationes seculi vobis dure videntur, Ioseph in carcere, Christum in cruce cogitate. Si prosperitas adest, non propter ipsam Deo, sed ea propter Deum utimini, nec eum putetis necessarium suis, propter {191.957C} ea que dat etiam malis blasphematoribus suis. Sed « Primum querite regnum Dei, et hec omnia adicientur vobis » d.AR
d Mt. 6.
AR ¶Codd. : PL191
11 quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 104), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_104)

Notes :