Glossa magna

Psalmus 134

Numérotation du verset Ps. 134,1 

¶ Alleluia. 1
¶Codd. : (Ps. 134) Ps-G Hi D14 D30 Δ 1 ω² T77 Bo179 NAL3255 Fi) Rusch
1 Alleluia] + Vox Ecclesie orantis populum que idola ipsorum increpat D30
Numérotation du verset Ps. 134,I 

Laudate nomen Domini ¦
laudate
servi Dominum.
Numérotation du verset Ps. 134,2 II

Qui statis in domo Domini ¦
in atriis domus Dei nostri.
Numérotation du verset Ps. 134,3 III

Laudate Dominum
quia bonus Dominus ¦
psallite nomini eius
quoniam suave2.
2 suave Ps-G Hi D14 D30 Δ] est ΩS Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 134,4 IV

Quoniam
Iacob
elegit sibi
Dominus ¦ Israel in possessionem sibi.
Numérotation du verset Ps. 134,5 V

Quia ego cognovi
quod magnus est
Dominus ¦ et Deus3 noster pre omnibus diis.
3 Deus Ps-G Hi D14 D30 Δ] Dominus Rusch cum Ps-α
Numérotation du verset Ps. 134,6 VI

Omnia
quecumque voluit4
4 quecumque Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] que Ps-G (R F I L)
Dominus fecit in celo et in terra ¦ in mari5
5 mari Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Δ Rusch cum Ps-R ] mare Ps-G (R F L Q G )
et in omnibus abyssis.
Numérotation du verset Ps. 134,7 VII

Educens nubes6
6 Educens Ps-G Hi Δ ([A]ducens ω² ) D14 D30 cum Ps-R ] Producens Rusch (hapax)
ab extremo terre ¦
fulgura
in pluviam fecit.
Numérotation du verset Ps. 134,VIII 

Qui producit ventos
de thesauris suis ¦
Numérotation du verset Ps. 134,8 

qui percussit primogenita Egypti ab homine usque ad pecus.
Numérotation du verset Ps. 134,9 IX

Et misit7 signa et prodigia in medio tui Egypte ¦
7 Et misit Ps-G (R ΦV) Hi D14 * (E*misit) D30 * (**misit) ΩS Δ T77 T79 Bo179 Fi Rusch Clementina cum Ps-Moz Ps-Med] Emisit Ps-G D14 ² D30 ² cum Ps-η
in pharaonem
et in omnes servos eius.
Numérotation du verset Ps. 134,10 X

Qui percussit gentes multas ¦
et occidit reges fortes.
Numérotation du verset Ps. 134,11 XI

Seon
regem Amorreorum
et Og
regem Basan ¦
et omnia regna
Chanaan.8
8 <divisio.> Ps. 134, X : Amorreorum+... Basan ¦ D30 ¦ ω 1 ω² T79 NAL3255 Fi Bo179 ( flex. eras. )] Amorreorum ¦... Basan ¦ D14 , Amorreorum... Basan ¦ D30 T77
Numérotation du verset Ps. 134,12 XII

Et
dedit terram
eorum hereditatem ¦
hereditatem Israel populo suo.
Numérotation du verset Ps. 134,13 XIII

Domine nomen tuum in eternum ¦
Domine memoriale tuum in generatione
et generationem9.
9 generatione et generationem Ps-G ( M Q W Φ RGV U K Ψ B V ² D ) D14 D30 ΩS Δ Fi ( -ioê ) Rusch Clementina ( Ed1598 )] generatione et generatione , generationem et generationem Ps-G Clementina ( Ed1592 Ed1593 ) , omni praem. ΩS*
Numérotation du verset Ps. 134,14 XIV

Quia iudicabit Dominus populum suum ¦
et in servis suis deprecabitur.
Numérotation du verset Ps. 134,15 XV

Simulacra gentium
argentum et aurum ¦
opera manuum hominum.
Numérotation du verset Ps. 134,16 XVI

Os habent et non loquentur ¦ oculos habent et non videbunt.
Numérotation du verset Ps. 134,17 XVII

Aures habent et non audient ¦
neque enim est spiritus in ore ipsorum10.
10 ipsorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Rusch cum Ps-R ] eorum Ps-G (R F L M Q Φ)
Numérotation du verset Ps. 134,18 XVIII

Similes illis fiant
qui faciunt ea ¦ et omnes qui confidunt11 in eis.
11 confidunt Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Rusch cum Ps-R ] sperant Ps-G
Numérotation du verset Ps. 134,19 XIX

Domus Israel benedicite Domino12 :
12 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (F M * Q* Φ G D² ) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
domus Aaron benedicite Domino13.
13 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (Q* ΦRGV G D² ) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 134,20 XX

Domus Levi benedicite Domino ¦ 14
14 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch ] Dominum Ps-G (Q* ΦRGV G* K D) D14 Ω M Cor2 cum Ps-R
qui timetis Dominum benedicite Domino15.
15 Domino Ps-G Hi D30 Δ Rusch Cor2 ] Dominum D14 Ω M cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 134,21 XXI

Benedictus Dominus
ex Sion ¦
qui habitat in Hierusalem16.
16 Hierusalem] + Alleluia Rusch

Psalmus 134

Numérotation du verset Ps. 134,1 
prol.|
marg.| {191.1187A} Laudate nomen Domini. Titulus: alleluia. [CASSIODORUS.] Post gradus qui ducunt ad eternitatem, congrue ponitur alleluia, ut Ecclesia fruatur laudibus Dei, cui tale munus paratum est.
marg.| Intentio: Monet ad laudem. Modus: Tripartitus est psalmus. Primo demonstrativa oratione utens propheta, monet Deum laudare, propter eius potentiam enumerans {191.1187B} eius magnalia. Secundo idolorum cultores redarguit, ibi simulacra. Tertio omnes ordines monet ad laudes, ibi domus Israel. Propheta ergo quasi intentionem suam aperiens, post gradus predictos stantes in domo alloquitur, ut post beneficia Deum laudent, dicens:A
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 134,1 
I
prol.|
marg.| Laudate nomen, id est potentiam, Domini. [AUGUSTINUS.] Unde vos meliores estis, non ipse. Deus enim nec melior fit, si laudaveris, nec deterior, si vituperaveris, sed tu laudando melior eris, vituperando deterior. Bonus autem ille manet ut est, deinde qui et quare laudare debeant, subdit: laudate, servi, {191.1187C} Dominum. quasi1 : Quis diceret. Qui debent laudare, et quare? ecce vos servi estis: et quia servi estis, laudate Dominum, alioquin, id est nisi laudent offendunt, cum ipsi servi sint. Et ipse Dominus, deinde addit:B
B ¶Codd. : PL191
1 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 134,2 
II
prol.|
marg.| Qui statis. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] quasi2 : Vos servi laudate, qui statis, non titubantes, non ruitis unde eum laudare debetis. Statis dico in domo Domini in atriis domus Dei nostri, id est qui statis, vel in secretario, vel in ingressu. Deinde repetit,C
C ¶Codd. : PL191
2 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 134,3 
III
prol.|
marg.| Laudate Dominum. [AUGUSTINUS.] Propter hoc laudate {191.1187D} quia bonus est Dominus. Proprie a quo sunt omnia bona uno verbo laudis causa explicata est. Si enim omnia laudantur, quia bona sunt; precipua causa laudis est, quia bonus est ex se, et in se cuius bonitas, non qualitas, sed natura est. Ille bono suo, bonus est. Non aliunde participato bono. Ille seipso bonus, non adherendo alteri bono qui non eguit aliquo ut fieret bonus; sed eguerunt illo cetera, ut fierent bona. Sed quia ipse a nobis non potest videri qualiter in natura sit bonus, vel id est saltem opera videamus. Psallite nomini eius quoniam suave, vel suavis, dum dedit se posse gustari carnem factum, ut de pane angelorum vivat homo: quod est precipuum inter alia opera. Et ideo ante alia hoc ponitur. Et est, psallite nomini eius, id est laudate {191.1188A} eum, eo quod hoc fecit, quod res nominis sui exigit, cum se incarnatum dedit hominibus gustari. Et hoc ideo, quoniam suave est nomen gustanti, id est res nominis. Et notandum quod ita temperatur laus Dei in hoc psalmo, ut et firmorum sit et infirmorum. Sicut per Moysen, quando mitteret eum ad filios Israel, cum dixisset: Ego sum qui sum, hec dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos (Ex. 3). {191.1188B} Quod non capit homo, ideo continuo temperavit et dixit quod potest capi ab homine, ita: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob (ibid.). Quod nomen propter hominem ne videretur temporale addit: Hoc nomen mihi est in eternum (ibid.), non quia illi sint eterni, sed quia illos fecit eternos postea sine fine. Habuerunt quippe initium, sed finem non habebunt, in quibus tota Ecclesia intelligitur, totum semen Israel cogitatur.D
D ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 134,4 
IV
prol.|
marg.| Quoniam Iacob elegit. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] quasi3 : Ideo psallite, quia ista que sequuntur fecit, que capere valetis dico, scilicet quoniam {191.1188C} Dominus elegit, gratia, non merito, Iacob, id est Iudaicum populum qui intelligitur per Iacob qui interpretatur luctator, et significat illos qui contra spirituales nequitias luctantur. Aliis verbis idem repetit Israel elegit sibi in possessionem, ad litteram, ceteras gentes posuit Dominus custodiendas sub angelis; Iacob vero, id est Iudaicum populum, sibi elegit, quem ut agrum coleret, seminaret, possideret, servaret. Et quasi aliquis quereret unde scis hoc? subdit:E
E ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 134,5 
V
prol.|
marg.| Quia ego [AUGUSTINUS.] raptus ad superna cognovi quod magnus est Dominus, in se. Quod non omnes possunt {191.1188D} scire, sed credant noscenti, qui intravit in sanctuarium Dei, et forte audivit arcana verba et ineffabilia, que non licet homini loqui (2Cor. 12), qui dixit quod posset hominibus dici; et tenuit apud se quod non posset dici. Si enim diceremus illi: Rogamus te, explica magnitudinem illius. Nonne forte responderet nobis: Non est valde magnus quem video, si a me poterit explicari? Et Deus noster est pre omnibus diis, id est super omnes deos, qui sunt in celo et in terra, quia eos fecit.F
F ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 134,6 
VI
prol.|
marg.| Omnia quecumque. [AUGUSTINUS.] Hic redit ad opera que capiantur. quasi4 : Magnus est in essentia, {191.1189A} magnus quoque in operibus, quia Dominus fecit in celo et in terra omnia visibilia et invisibilia quecumque voluit. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Breviter concludit omnia, et bene ait, quecumque voluit. Causa enim omnium que fecit voluntas eius est, et nulla necessitas, et non tantum in celo et in terra [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] sed in mari, quod commeatur, et in omnibus abyssis, id est in profunditate ignoti oceani, quod firmiter credendum est. Si ergo omnia opera eius comprehendere non possumus, hoc de eis firmiter teneamus quod omnia facta sunt.G
G ¶Codd. : PL191
4 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 134,7 
VII
prol.|
marg.| Educens nubes. [CASSIODORUS.] Que fecit narrat ad litteram. Secreta nature Deum dicit ministrare. Quasi {191.1189B} dicat: Fecit que voluit. Ipse dico educens nubes ab extremo terre, id est sive ab imo terre, unde educes, sive a circumdatione finium terre, unde educit eas ad medium terre, ut ibi pluant. Et fulgura fecit in pluviam quia fulgura sine pluvia terrerent, et nihil darent; fulgura terrorem, pluvia gaudium facit. Qui ergo terruit fulgure, reficit pluvia, Ipse est etiamH
H ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 134,VIII 
prol.|
Numérotation du verset Ps. 134,8 
prol.|
marg.| Qui producit ventos de thesauris suis. [AUGUSTINUS.] Id est de occultis causis nescis unde veniat, sed scis, quod iussu Dei flat. Quod enim flat ventus, sentis; sed qua causa flat, vel de quo thesauro rationis eductus {191.1189C} sit, nescitur. Ipse est qui percussit etc. Hec que sequuntur in hominibus fecit, propter populum suum. Si dixit que amares in creaturis, audi que timeas. Ipse est enim qui percussit primogenita Egypti ab homine usque ad pecus. Hoc sepe repetit ad indicandam potentiam Dei, ut non hec casu facta putarentur, sed in magna futuri significantia.I
I ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 134,9 
IX
prol.|
marg.| Et misit [AUGUSTINUS.] vel emisit signa et prodigia in medio tui, 290 Egypte, in Pharaonem, et in omnes servos eius. Hec ita manifesta sunt, ut expositione magis {191.1189D} obscurentur. Dum vero audis, que facta sunt in impios, cave ne et in te fiant. Ideo hec utilia sunt cum leguntur. Deinde que Dominus fecerit, postquam populus eductus est de Egypto, subdit:J
J ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 134,10 
X
prol.|
marg.| Qui percussit gentes multas [AUGUSTINUS.] que possidebant terram, quam populo suo dare volebat; et occidit reges fortes.K
K ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 134,11 
XI
prol.|
marg.| Seon regem Amorrheorum et Og regem Basan. [AUGUSTINUS.] Hoc sub Moyse factum fuit. De his in libro Numeri legitur, quod cum prohiberent filios Israel per fines suos transire, percussi sunt ipsi ab eo et {191.1190A} possedit Israel terram eorum (Nm. 21). Et omnia regna Chanaam percussit sub Iosue, mortuo iam Moyse. Hec patent.L
L ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 134,12 
XII
prol.|
marg.| Et dedit terram. [AUGUSTINUS.] quasi5 : illos impios expulit, et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo. Pro his factis sequitur exsultatio laudis.M
M ¶Codd. : PL191
5 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 134,13 
XIII
prol.|
marg.| Domine, nomen tuum. [AUGUSTINUS.] quasi6 : Cum hec feceris impletum est os meum laude, et dixi: Domine, nomen tuum etc. Hec quidem ad litteram {191.1190B} quomodo sunt scripta vidimus, sed et aliquid significant quod explicari oportet.N
N ¶Codd. : PL191
6 quasi] + dicat PL
marg.| Repetamus ergo ab illo loco: Omnia quecumque voluit Dominus fecit in celo et in terra etc. Typice hec in hominibus possumus accipere, et agnoscere. Celum enim sunt spirituales, terra carnales. Ex his duobus tamquam celo et terra constat Ecclesia; in his facit quecumque vult. Et etiam in mari facit quod vult, id est in infidelibus, in quibus nihil fit sine iussu Dei, nec seviunt, nisi permittantur a Deo, nec vindicatur in eos, nisi Deus iussit; et in omnibus abyssis que voluit fecit. Abyssi sunt latentia corda mortalium, profunde cogitationes hominum. Et ibi facit Deus quod vult, quia interrogat iustum et impium, latet cor bonum, latet et cor malum, {191.1190C} et in utroque est abyssus; sed Deus hoc videt, quem nihil latet, et consolatur cor bonum, et torquet malum. Et ipse est educens nubes ab extremo terre. Nubes sunt predicatores. Unde: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbres (Is. 5). Et item: Qui sunt isti qui ut nubes volant (Is. LX). Quas nubes non tantum de filiis Israel misit, sed ab extremo terre excitat, et in fines orbis terre mittit. Sed quid de ipsis nubibus facit? [ALCUINUS.] Fulgura in pluviam fecit, id est minas ad misericordiam flexit, de terroribus irrigavit. Predicatores namque et terrent, et blandiuntur: terrent comminando eterna supplicia; mulcent, promittendo eterna gaudia. Ideoque de manna legitur quod liquescebat ad {191.1190D} solem et indurabatur ad ignem (Ex. 16). Manna enim celitus datum figura est divini eloquii quod liquescit ad solem, dum mentes fidelium future claritatis promissione letificat, ut cum ait: Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum. (Mt. 13). Induratur autem ad ignem, dum peccantium conscientias future pene comminatione adurit, ut illud: Omnis arbor que non facit fructum bonum exstinguitur et in igne mittitur (Mt. 3). Ideo in veteri lege in veste summi pontificis erat coccus bis tinctus, qui habet speciem ignis (Ex. 28). Ignis vero duo facit, urit scilicet et lucet, quia predicator peccantium cor adurere debet fulgure, id est terrore comminationis, et piorum mentes confovere, et promissione eterne lucis. Inde est etiam {191.1191A} quod baculus pontificalis ex inferiori parte pungitur, superius in anteriora extenditur, quia predicator pungere debet vitia carnis, et mentis vires in anteriora dirigere. Ita tamen, ut ad sui considerationem semper redeat, ne cum aliis predicaverit, ipse reprobus efficiatur (1Cor. 9). [AUGUSTINUS.] Et in principio sermonis sui accusator fit sui (Prv. 18), ne videat festucam in oculo alterius, gestans trabem in suo (Lc. 6). Ideo dicitur, fulgura in pluviam fecit. Sequitur: Qui producit ventos de thesauris suis. Idem predicatores et nubes sunt et venti. Nubes sunt propter carnem, venti propter spiritum. Nubes videntur; venti sentiuntur, et non videntur. Et quia caro de terra est, ideo dicitur: Nubes excitat ab extremo terre, sed spiritus hominis ignoratur {191.1191B} unde veniat. Unde recte dicitur, qui producit ventos de thesauris suis, vel propter aliud, venti dicuntur apostoli, sed totum mundum velociter percurrerunt. Qui percussit primogenita Egypti. Primogenita fides est, unde incipimus bonum, qua via proficit homo in melius. Egyptus interpretatur afflictio. Percussit ergo primogenita Egypti, quia quicumque affligit Ecclesiam et scandala facit, etsi Christianus dicitur, perdit fidem. Percussit dico, ab homine usque ad pecus, id est a docto usque ad indoctum. Homo enim doctum significat, qui et post se trahit indoctas turbas, id est pecora. Et misit signa et prodigia in medio tui, Egypte in Pharaonem et in omnes servos eius. Pharao interpretatur dissipatio; Egyptus, ut diximus, afflictio. Dissipatio {191.1191C} ergo precedit ut rex, et sequitur afflictio. Dissipati enim affligunt Ecclesiam, ut enim affligant dissipantur. Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Quas gentes et quos reges? Sehon regem Amorrheorum, occidit. Audi nomina sacramentis gravida. Seon interpretatur tentatio oculorum, et Amorrhei interpretantur amaricantes. Amaricantes ergo regem habent tentationem oculorum; tentatio oculorum non est nisi in mendacio oculorum. Putat habere rem, veritatem non habet. Retur enim quod non est, non intuetur quod est. Tentatio ergo oculorum, id est fallacia et simulatio, ut rex precedit, et sequitur amaricatio. Inde enim amaricant, quia fingunt. Occidit Deus in homine illum regem cum populo suo, quando homo damnat simulationem et {191.1191D} diligit veritatem, et desinit amaricare. Occidit etiam alium regem, scilicet Og regem Basan. Og interpretatur conclusio, per quod significatur diabolus [AUGUSTINUS.] qui intercludit viam ad Deum, ne credatur in eum, sicut Christus aperit, et ipse Christus est via. Cui ergo clauditur via, ne credat in Deum Christum, cum venerit Christus, confundetur. Ergo Basan, id est confusio, quia confusio conclusionem sequitur. Et omnia regna Chanaan. Chanaan interpretatur paratus humiliationi. Et intelligitur hic humiliatio, non que virtus est, sed que pena est, de qua dicitur: Qui se exaltat humiliabitur (Lc. 18). Chanaan ergo est omnis superbus, qui modo exaltat cor suum, qui in die iudicii humiliabitur: {191.1192A} modo autem non humiliatur, sed paratur humiliationi, id est damnationi. Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo. Per terram eorum significantur omnes gentes, que sunt hereditas Israel, id est fidelis populi, quam pascunt tribulatione docentes patientiam. Et ideo dicuntur hereditas Israel, quia eas Israel excolit conformando sibi.O
O ¶Codd. : PL191
marg.| Aliter ab illo loco: Percussit primogenita Egypti ab homine usque ad pecus. Egyptus mundus est iste, primogenita sunt principalia mundi vitia, que destruit in prudentibus et in idiotis. Et misit signa et prodigia in medio tui, Egypte [Hilarius, CASSIODORUS.], quia palam et visibiliter signa fecit in mundo, ut in passione terra tremuit, et sol obscuratus est. Et {191.1192B} in Pharaonem, et in omnes servos eius, misit signa contra diabolum et malos homines. Qui percussit gentes multas, id est innumera vitia, et occidit reges fortes, id est dominantia vitia. Vel reges sunt immundi spiritus, qui sunt occisi dum nequeunt in nobis quod volunt. Sehon regem Amorrheorum. Per Amorrheos intelliguntur vitia. Amara enim sunt qui tollunt beatitudinem, quorum rex, diabolus est, qui dicitur Seon, qui transfigurat se in angelum lucis. Sehon interpretatur tentatio oculorum, qui etiam est rex confusionis qui intercludit viam ad Deum. Et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan, id est omnes illos qui male humiliantur. Chanaan enim dicitur humiliatio mala, quando ab honore sancto decidunt. Et dedit terram eorum hereditatem, {191.1192C} hereditatem Israel populo suo, id est celestem beatitudinem, quam demones per superbiam deseruerunt, dedit fidelibus. Hec est vera terra promissionis, que verius dicitur hereditas, que in pace est, quam illa actualis, quam sepe amiserunt filii Israel. Ita hec predicta spiritualiter sane accipiuntur, cum tam tamen ad litteram factitata sint. Si ergo corporaliter tunc illos occidit Deus, modo etiam non cessat manus eius. [AUGUSTINUS.] Et ideo ne putares hec tunc pacta cessasse, inquit: Domine, nomen tuum, id est operatio potentie tue est in eternum, id est non cessat manus tua facere hec in seculo, que tunc prenuntiasti in figura. Et, o Domine, memoriale tuum est in generatione presenti, et generatione futura. Generatio una est, qua renascimur per baptismum, {191.1192D} altera qua resurgemus. In utraque est memoriale Dei, quia non est oblitus Deus in hac vocare, et in illa coronare.P
P ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 134,14 
XIV
prol.|
marg.| Quia iudicabit. Causa laudis hic ostenditur. [Hilarius, CASSIODORUS.] quasi7 : Ideo laudabilis est, quia Dominus iudicabit populum suum Iudaicum, cui tot fecit, prophetas misit, post etiam filium proprium; sed quia duri fuerunt, iudicabit eos in futuro; et in servis suis, id est in fidelibus, deprecabitur, vel consolabitur, cum premia eterna eis restituet. Ecce gradatio laudis usque ad iudicium perducta est.
7 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita ut de presenti accipiatur, iudicabit. {191.1193A} quasi8 : Ideo est laudandus, quia preter iudicium futurum, Dominus iudicabit, in presenti, populum suum, id est Iudeorum. [AUGUSTINUS.] Hoc iam complevit, quia iam iudicavit Dominus Iudeos, alios assumendo, alios reprobando, quia separati inde sunt iusti et remanserunt iniusti. Hoc est iudicium discretionis de quo ipse ait: In iudicium veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident ceci fiant (Io. 19). Et, illis iudicatis, in servis suis deprecabitur, vel advocabitur. Non enim repulit Deus plebem suam, quam prescivit (Rm. 2). Habet et suos de omnibus gentibus. Unde convertit se Propheta ad exprobranda idola, que iam a suis cultoribus irridentur, dicens:Q
Q ¶Codd. : PL191
8 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 134,15 
XV
prol.|
marg.| PARS 2. Simulacra. [CASSIODORUS. ALCUINUS.] Secunda pars, ubi postquam se laudibus Dei explevit, idolorum cultores, irridendo redarguit, quia perfecta laus veritatis est destruere falsitatem. Supra in alio psalmo fuerunt eadem dicta, sed repetita verecundiam augent. quasi9 : Deus noster est magnus, simulacra gentium autem sunt, argentum et aurum quantum ad materiam, et opera manuum hominum, quantum ad formam.R
R ¶Codd. : PL191
9 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 134,16 
XVI
prol.|
Numérotation du verset Ps. 134,17 
XVII
prol.|
marg.| {191.1193C} Aures habent et non audient. [CASSIODORUS.] Deinde concludit omnia ostendens quod nec hominibus, nec pecoribus possunt comparari, cum ait: Neque enim est spiritus in ore ipsorum [AUGUSTINUS.] id est illa exteriora artifex potuit facere, sed non spiritum dare, nec auditum auribus, nec lucem oculis, nec vocem ori. Hoc scientes, irrident idola, sed quid nescientes?S
S ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 134,18 
XVIII
prol.|
marg.| Similes illis fiant [AUGUSTINUS.] interius, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Et ita procul dubio fit. Exprimitur namque in eis quedam similitudo idolorum, non quidem in carne eorum, sed in interiori homine. Aures enim habent, nec audiunt Deum ad {191.1193D} ipsos clamantem. Oculos habent, non vident fide; nares habent nec sentiunt bonum odorem Christi.T
T ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 134,19 
XIX
prol.|
marg.| {191.1194A} Domus Israel. [CASSIODORUS.] Tertia pars, ubi post irrisa idola laudes Dei celebrare omnes monet ordines. [AUGUSTINUS.] quasi10 : Cultores idolorum similes illis fiant, sed vos qui estis domus Israel, scilicet domus que quotidie suscitatur de lapidibus, de quibus potens est Deus filios Abrahe suscitare (Mt. 3), benedicite Domino; et vos qui estis domus Aaron, scilicet prepositi, benedicite Domino, et vos qui estisU
U ¶Codd. : PL191
10 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 134,20 
XX
prol.|
marg.| Domus Levi, id est ministri, benedicite Domino, prepositi et omnes, qui timetis Dominum. [AUGUSTINUS.] Scilicet omnes populi, benedicite Domino; prepositi sunt domus Aaron, ministri, domus Levi, populi {191.1194B} omnes qui timent, omnes generaliter sunt domus Israel. Omnes ergo una voce dicamus:V
V ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 134,21 
XXI
prol.|
marg.| Benedictus Dominus. [GLOSSA INTERLINEARIS. CASSIODORUS.] Et loquitur in persona omnium fidelium, vel in propria persona dicit hoc Propheta, et facit quod alios facere docuit. quasi11 : Benedicite Domino: et ego ex parte mea dico: benedictus sit Dominus qui venit ex Sion, homo factus, qui habitat in Hierusalem, ubi ad litteram predicavit et multa miracula fecit. [AUGUSTINUS.] Vel iuxta interpretationes nominum, Sion enim interpretatur speculatio, Hierusalem visio pacis. Nunc ergo ex Sion benedictus est, id est a nobis, qui quamdiu in spe vivimus, sumus in Sion, {191.1194C} quia speculamur quoad veniat; finita vita, erimus cum illo in eterna civitate, quia ipse est qui habitat in Hierusalem celesti, que numquam ruitura est, ubi videbimus eum in eterna pace.W
W ¶Codd. : PL191
11 quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 134), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_134)

Notes :