Glossa magna

Psalmus 2

Numérotation du verset Ps. 2,1 

¶ Psalmus
¶Codd. : (Ps. 2) D30 Rusch Ps-G , def. C
David.1
1 Psalmus David Ω N Ω X1+2 Ps-G cum graec. (Ps-α R106 Sedulius) ] om. U ΨB ΩM Ed1455 Clementina cum hebr. LXX Ps-R (V) Ps-π Ps-Moz C Ps-H , Ipsi David Ps-GP), + de conventu infidelium in Cristi passione D30 , + hic psalmus secundus ad nativitatem Christi pertinet Ω R ( alii tituli cod. huius sunt biblici )
Numérotation du verset Ps. 2,I 

Quare
fremuerunt gentes ¦
et populi
meditati sunt
inania ?
Numérotation du verset Ps. 2,2 II

Astiterunt
reges terre
et principes
convenerunt in unum ¦
adversus Dominum
et adversus christum eius2.
2 eius°] + Diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 2,3 III

Dirumpamus
vincula eorum
et proiciamus a nobis
iugum ipsorum.
Numérotation du verset Ps. 2,4 IV

Qui habitat
in celis
irridebit eos ¦
et Dominus
subsannabit3 eos.
3 subsannabit Ps-G ] subsamnabit cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ps. 2,5 V

Tunc
loquetur ad eos
in ira sua ¦
et in furore suo
conturbabit eos.
Numérotation du verset Ps. 2,6 VI

Ego autem
constitutus sum rex ab eo
super Sion montem sanctum eius ¦
predicans preceptum eius.
Numérotation du verset Ps. 2,7 VII

Dominus
dixit
ad me filius meus
es tu ¦ ego hodie
genui te.
Numérotation du verset Ps. 2,8 VIII

Postula a me
et dabo tibi
gentes
hereditatem tuam ¦
et possessionem tuam
terminos terre.
Numérotation du verset Ps. 2,9 IX

Reges eos
in virga ferrea ¦
et tamquam vas figuli4
4 et Ps-G (M* ΨB² V D*) ΩS Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G Rusch
confringes eos.
Numérotation du verset Ps. 2,10 X

Et nunc
reges intelligite ¦
erudimini
qui iudicatis terram.
Numérotation du verset Ps. 2,11 XI

Servite
Domino
in timore ¦
et exultate ei
cum5 tremore.
5 cum Ps-G (R* F* ΨB V D edd. ) Ω Rusch cum Ps-R ] in Ps-G
Numérotation du verset Ps. 2,12 XII

Apprehendite
disciplinam
nequando
irascatur Dominus ¦ et pereatis de via iusta.
Numérotation du verset Ps. 2,13 XIII

Cum exarserit
in brevi ira eius ¦ beati omnes
qui confidunt in eo.

Psalmus 2

Numérotation du verset Ps. 2,1 
prol.|
marg.| {191.69A} Quare fremuerunt gentes. [Cassiodorus] « Psalmus iste secundus est in ordine, et primus in titulo. Unde et in Actibus apostolorum primus dicitura».
a Act. 13, 33 iuxta Veteres latine versiones apud patres permultos laudatos : « Sicut et in psalmo primo scriptum est : Filius meus es tu... », ut refert Ioannes Wordsworth ed., Novum Testamentum Domini nostri Ihesu Christi latine secundum editionem sancti Hieronymi, 3/1, Oxford, 1905, p. 125b (in loc. cit.)
marg.| Titulos autem Esdras propheta psalmis apposuit, {191.69B} qui sunt quasi claves et ianue psalmorum. Per eorum namque intelligentiam subiectorum psalmorum clarescit sententia. Licet enim in titulis frequenter tangatur historia, vel ponantur aliquorum nomina, unde ad litteram non agitur in psalmis; tamen et historia mystice intellecta, et nomina congrue interpretata psalmorum continentiam aperiunt, ut hic ubi ponitur David, [Cassiodorus :]« qui interpretatur manu fortis, desiderabilis aspectu. Et significat Christum, qui vere est manu fortis » debellando erias potestates, et desiderabilis aspectu, id est in quem sancti angeli desiderant prospicere (1Pt. 1). Psalmus bonam operationem notat.
marg.| +marg.| {{<sententia Herberti> Non tamen secundum nostros sed secundum alios codices ut in Actibus 30. super « Sicut et in Psalmo secundo ». Credimus tamen quod debeat esse in nostris codicibus in Psalmo primo. Presertim quia secundum Hebreos unus est psalmus qui a beatitudine incipit et in bea<titudine> finit. A }}
A ¶Codd. : Cbg150 ; om . PL191 {MM2022}
marg.| Dicebatur enim ad litteram psalmus modulatio que fiebat per tactum decem {191.69C} chordarum, ita bona operatio que fit per observantiam decem mandatorum. Et est sensus tituli, psalmus; iste, id est tractatus iste, qui dicitur psalmus, quia monet ad bene operandum, attribuitur David, id est Christo, qui agit hic de se rege.
marg.| Intentione monet ut ei subdamur.
marg.| Modus talis, tripartitus est psalmus. Primo increpat persequentes et minatur, et loquitur Christus, vel Propheta; secundo, inducit verba Christi agentis de omnipotentis regno, et inerrabili genitura sua ubi de divinitate et humanitate eius multa discimus, ibi. Ego autem constitutus sum, etc. ; tertio pro his arcanis patefactis admonet omnes humiliter obedire, et suadet ab utili scilicet ne pereant et ab honesto quia beati qui confidunt in eo: ibi Et nunc reges. Increpans ergo persequentes {191.69D} Propheta, vel Christus, dicit,B
B ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 2,1 
I
prol.|
marg.| [REMIGIUS] Gentes , id est Romani milites, crucifixores [CASSIODORUS] fremuerunt [REMIGIUS] ut fere sine ratione: fremere enim ferarum est [CASSIODORUS] et populi scilicet Iudei 1 meditati sunt inania [ALCUINUS] id est falsa in Scripturis, ut de futuro adhuc Messia, quem exspectant. Ipsi enim sunt pueri Abrahe, exspectantes cum asina. [REMIGIUS] Vel medita sunt inania, id est Christum detinere in morte. Vel meditati sunt inania, scilicet ne mundus post eum abiret; [AUGUSTINUS] et hoc, quare? id est qua utilitate sua? quasi2 : frustra, quia non impleverunt, ut Christus exstingueretur. C
C ¶Codd. : PL191
1 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
2 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 2,2 
II
prol.|
marg.| {191.70A} [REMIGIUS] Astiterunt reges , quasi3 : non solum populi et gentes, id est minores, contra Christum {191.70B} surrexerunt, sed etiam maiores, quia astiterunt, quasi cum mora, mora enim notatur in hoc, reges terre 4 id est Herodes et principes, id est Pilatus. [AUGUSTINUS] Ponitur plurale pro singulari, per synecdochen.
3 quasi] + dicat PL
4 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
marg.| Vel ita reges terre , scilicet Herodes prior, qui infantes occidit; et posterior Herodes, eiusdem filius, qui Pilato consensit in morte Christi. [CASSIODORUS REMIGIUS]   Astiterunt et principes, scilicet sacerdotum, videlicet Anna et Caiphas convenerunt in unum, id est in unam pravam voluntatem. [CASSIODORUS] Stulta presumptio, reges terre, contra regem celi convenerunt, quod aperit dicens, adversus Dominum, id est Patrem. Qui enim contradicit Filio, et Patri contradicit. {191.70C} Ideo   adversus Dominum , et id est quia   adversus Christum eius id est me, secundum hoc quod Christus loquitur.D
D ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 2,3 
III
prol.|
<Ps-H> Dirumpamus vincula eorum et proiciamus laqueos eorum.E
E ¶Codd. : Cbg150 ; om . PL191 {MM2021}
marg.| Dirumpamus vincula quasi5* ipsi ita6 sed o mei, dicit Christus, ne consentiatis in morte mea, et hoc est,   dirumpamus vincula eorum , id est blanditias7 et minas   et proiiciamus a nobis iugum ipsorum , ne dominentur nobis8. F
F ¶Codd. : Cbg150 PL191 {MM2021}
5 quasi] + dicat PL191
6 ita] + Glossa interlinearis PL191
7 blanditias] + marg. Infra <Ps.> 123 super anima nostra in fine Cbg150
8 nobis] + Remigius Glossa interlinearis PL191
Numérotation du verset Ps. 2,4 
IV
prol.|
<Ps-H> Habitator celi ridebit, Dominus subsannabit eos. G
G ¶Codd. : Cbg150  ; om. PL191 {MM2021}
marg.| Qui habitat in celis . Sic continua, secundum hanc sententiam, dirumpamus, dicit Christus, quia qui habitat in celis9. H
H ¶Codd. : Cbg150 PL191 {MM2021}
9 in celis] etc. Cbg150
marg.| Aliter {191.70D} ab illo loco, dirumpamus 10   . AUGUSTINUS :11 « Licet enim hoc possit dici in persona Christi, ut legimus, aptius tamen illis conveniunt hec verba qui nolunt iugum Christi sibi imponi », id est persecutoribus Christi, quasi dicat Christus, vel propheta, convenerunt in unum reges et principes dicentes;   Dirumpamus vincula 12 id est rationes   eorum , id est Dei et Christi, vel Christi et eius discipulorum, quibus nos sibi astringere volunt  , et proiiciamus a nobis iugum ipsorum 13, id est legem. Ipsa ita, sed certe   qui habitat 14 id est Dominus   in celis scilicet spiritualibus, id est AUGUSTINUS : « in sanctis animabus » et angelis   irridebit eos quasi buccis, ut factum est, quando positis custodibus surrexit   et Dominus subsannabit eos , quasi15 dicat naso, ut factum est, {191.71A} quando per mundum dispersi sunt. Irrisio enim fit16* bucca. HIERONYMUS : « subsannatio17 vero, rugato naso atque contracto exprimitur; que tamen de Deo18* nullatenus sunt estimanda19* » sed est anthropospathos 20. Aliter AUGUSTINUS : « Irrisio Dei est vis prescientie, quam dat sanctis, ut videntes nomen Christi futurum in omnibus gentibus, et dominationem pervagaturam in posteros, illos inania meditatos intelligant ». Et accepit pro eodem   irridebit et subsannabit et est21 :   Qui habitat in celis - hoc non mutatur -   irridebit eos 22 id est AUGUSTINUS 23* « dabit sanctis suis intelligere eos esse irridendos, et inania meditatos.   Et Dominus subsannabit eos . Repetitio est ». Sequitur :24 I
I ¶Codd. : Cbg150 PL191 {MM2021}
10 Disrumpamus] + vincula PL191
11 Augustinus] + Remigius Cassiodorus PL191
12 vincula] + eorum Alcuinus PL191
13 ipsorum} + Remigius PL191
14 habitat] + Augustinus Alcuinus PL191
15 quasi] + dicat PL191
16 fit] sit PL191
17 subsannatio] + sanna : ruga Cbg150 (marg.)
18 Deo} + carnaliter PL191
19 estimanda] existimanda PL191
20 anthropospathos] scrips., antropospatos Cbg150, ανθρωπο παθως PL191 |+ Infra <Ps.> 77 super Et excitatus est Cbg150 (marg.)
21 et est] etc. PL191
22 eos] + Infra <Ps.> 36 super Dominus irridebit Cbg150
23 Augustinus] om. PL191
24 Sequitur] om. PL191
Numérotation du verset Ps. 2,5 
V
prol.|
marg.| Tunc, id est preterea: et tunc scilicet quando irridebit, loquetur ad eos in ira sua, anthropospathos 25 est hic, id est humana propassio, quando quod creture est attribuitur Creatori. [AUGUSTINUS] Nam ira Dei, motus est, qui fit in sancta anima, que novit legem Dei, cum eam videt a malo homine preteriri. Per quem motum multa vindicantur, ut fecit Moyses, quando descendens de monte, et videns populum ante vitulum ludentem, transivit gladio, accinctus a porta usque ad portam; et Phinees, quando transfixit Iudeum et Madianitidem turpiter coeuntes. Et est, loquetur ad eos in ira sua, id est increpabit et vindicabit in eos, per sanctos qui movebuntur pro peccatis eorum. Postea planius aperit dicens: {191.71C} Et in furore suo conturbabit eos. [AUGUSTINUS] Et ira Dei et furor est obscuratio mentis transgressorum legis. Et est, tunc loquetur ad eos, id est excecabit eos
25 anthropospathos] ανθρωπο παθος PL191
marg.| Vel ita, ut partim de presenti, partim de futuro legatur versus iste, sic 26 tunc id est quando irridebit, loquetur ad eos, per prophetas et per Scripturam sanctam et hoc, in ira sua, id est in comminatione pene; et in futuro, conturbabit eos, corpore et anima. In furore suo, id est, in eterna pena. Vel totum de futuro legitur ab illo loco. Qui habitat, hoc modo [REMIGIUS] qui habitat in celis, hoc non mutatur. Irridebit eos, id est irrisione dignos reddet eos in futuro. Post ea idem repetit, et Dominus subsannabit eos. Tunc scilicet in futuro, loquetur ad {191.71D} eos, qui modo tacere videtur dum tolerat, in ira sua et in furore suo conturbabit eos. [AUGUSTINUS] Ira Dei et furor, non est perturbatio, que, ab eo penitus relegata est, sed vis, id est virtus eius, qua iuste vindicat, et est, in virtute sua puniet eos.J
J ¶Codd. : PL191
26 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 2,6 
VI
marg.| Ego autem . [CASSIODORUS ALCUINUS] Hic est secunda partitio, ubi inducit verba Christi agentis de omnipotenti regno et ineffabili genitura sua, ubi multa discimus de divinitate, et humanitate Christi quasi dicat illi ita turbabuntur; sed [ego] dicit Christus. [AUGUSTINUS GLOSSA INTERLINEARIS] Ego cum pondere, quasi27 : cuius iugum et vincula volebant abiicere, constitutus sum {191.72A} rex ab eo Patre super Sion montem sanctum eius. id est super Ecclesiam de Iudeis, que dicitur mons sanctus, quia prius recipit radios fidei, ut montes prius suscipiunt radios solis, secundum illud; Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israelb. [HIERONYMUS CASSIODORUS REMIGIUS] Predicans preceptum eius, id est Evangelium, vel illud spirituale preceptum, de quo mandatum novum do vobis, ut diligatis invicemc. 28. Et non tantum rex est super Iudeos, sed et super gentes: de quibus probat auctoritate Patris, quia dubium erat, et hoc est, vere etiam super gentes sum rex quia,K
b Mt. 15.
c Io. 13.
K ¶Codd. : PL191
27 quasi] + dicat PL
28 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 2,7 
VII
prol.|
marg.| {191.72B} Dominus scilicet Pater   dixit ad me (ALCUINUS], id est promisit mihi. Et nota quia persona regnantis hic loquitur, id est, Christus ut regnans, vel persona regnantis, id est Patris, promisit hoc quod dixi, id est, promisit mihi Pater, ecce ego dabo tibi gentes 29 id est nationes mundi hereditatem tuam, quas scilicet excolas; tuam, quasi dicat que hereditas est tua, secundum quod tu es Deus.
29 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 2,8 
VIII
prol.|
marg.| [CASSIODORUS] Hereditas dicitur ab hero, eo quod in ea libera potestate dominetur, et dabo terminos terre. [AUGUSTINUS] Terminos hic ponit pro eo quod supra dixit gentes; sed hoc planius, ut omnes gentes intelligas, non {191.72C} particulam   terre sed omnem possessionem, quas scilicet possideas ad earum utilitatem ac salutem, et tibi bona fructificent.   Possessionem dico,   tuam quasi30 : dabo tibi gentes, quas tamen ut Deus mecum possides. 31 Et ut ego dem tibi   postula a me , id est obedi patiendo, moriendo, ut sic possis postulare [AUGUSTINUS]. Hoc enim quod dicit, postula, ad susceptionem hominis, id est humane nature pertinet, que pro salute hominum facta est, secundum quam interpellat pro nobis, quod est postulare. Ideo autem dabo tibi gentes hereditatem, potius quam alicui obedienti [ALCUINUS], quia tu es Filius meus, per naturam consubstantialis, ineffabili genitura et vere, quia ego coeternus tibi hodie, id {191.72D} est eternaliter, genui te 32, id est non est nova, sed ab eterno facta generatio [AUGUSTINUS]. Quod dicit, hodie genui, et si posset ad litteram accipi de die illo quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia hodie presentiam significat, et quod eternum est, semper est, de eterna generatione sapientie Dei divinitus accipitur. Et nota quia in quibusdam predictorum convenit Christo cum aliis [ALCUINUS] Constitutus est enim rex a Deo: sic et reges terre constituti sunt ab eo, et predicans super Sion [CASSIODORUS] sicut prophete predicaverunt. Ipse est Filius, sic et Israel dicitur filius. Unde Dominus ad Pharaonem dicit per Moysen: Dimitte primogenitum meum Israel. Hodie genui te, hoc soli Christo. [REMIGIUS] {191.73A} Aliter, per Sion, que interpretatur specula vel speculatio, intelligitur Ecclesia generalis, que speculatur gloriam Dei, et est mons eminentia virtutum et firmitate. Et est, Ego autem constitutus sum rex ab eo, hoc non mutatur. Super Sion montem sanctum eius [AUGUSTINUS], id est: super sanctam Ecclesiam generalem, que Deum speculatur, firma et alta in virtutibus. Predicans preceptum eius, nec hoc mutatur. Bene dico quod sum rex constitutus ab eo, quia Dominus dixit ad me: Dabo tibi gentes hereditatem tuam, etc. Hec et sequentia non mutantur. Nota vero quia dicere Patris, pluribus modis accipitur, pro disponere, pro facere, pro gignere, et pro promittere: hic autem pro disponere, vel promittere potest accipi.L
L ¶Codd. : PL191
30 quasi] + dicat PL
31 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
32 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 2,9 
IX
prol.|
marg.| {191.73B} Reges eos . [CASSIODORUS] quasi33 : Tibi dabo gentes, et merito, quia reges eos [CASSIODORUS] id est, non eris tyrannus in virga ferrea [AUGUSTINUS CASSIODORUS] id est in iustitia inflexibili, vel in regali potestate, et confringes eos, ad vitam tamquam vas figuli [AUGUSTINUS] id est secundum hoc quod sunt vas figuli, id est lutum, id est quicquid de 4 peccatore limo contraxerunt, conteres in eis.
33 quasi] + dicat PL
marg.| [ALCUINUS] Vel ita, ut partim in bono, partim in malo accipiatur, secundum illud Simeonis: Ecce hic positus est in ruinam, et resurrectionem multorum (Luc. II), ut qui iustus est, iustificetur adhuc; et qui in sordibus est, sordescat {191.73C} adhucd. [CASSIODORUS] Et est, reges eos, id est bonos, in virga ferrea, hec est regalis potestas Christi: et confringes eos, scilicet peccatores, permittendo eos amplius sordescere, qui sunt tamquam vas figuli, quod et luteum est, et facile frangitur.M
d Apc. 22.
M ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 2,10 
X
prol.|
marg.| Et nunc reges . [CASSIODORUS] Hic est tertia partitio, ubi pro his patefactis, admonet omnes humiliter ei obedire, et suadet ab utili, scilicet ne pereant, et ab honesto, quia, Beati omnes qui confidunt in eo. Et nota quia in prima parte Propheta loquitur secundum quamdam sententiam; in secunda parte, Christus tantum; hic in tertia, iterum Propheta loquitur post Christum secundum quamdam sententiam. [CASSIODORUS] {191.73D} In prima ergo parte precedit quasi Propheta, id est ante Christum loquitur, sicut prophete ante Christum prophetaverunt. In hac post Christum loquitur quasi apostolus, id est gerens figuram apostolorum, qui post Christum predicaverunt. quasi34 : contritum est lutum. Et nunc iam contrito in vobis luto, iam innovati et facti reges [AUGUSTINUS] id est iam valentes regere vos, scilicet qui iudicatis, id est damnatis, terram [REMIGIUS] id est terrena in vobis, intelligite que dicta sunt. Et si per vos non sufficitis, erudimini ab aliis, et dicit reges, sanctos, et loquitur Christus vel propheta. 35 Aliter, et loquitur Christus, quasi36 : Ita promisit mihi Pater, sed, o vos facti reges, scilicet qui iudicatis terram. Hec non mutantur a prima sententia. Nunc, {191.74A} id est per ea que dicta sunt, intelligite quanta facit Filius [AUGUSTINUS] et si per vos non sufficitis, erudimini ab aliis. Ne autem inde superbiant, subditur.N
N ¶Codd. : PL191
34 quasi] + dicat PL
35 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
36 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 2,11 
XI
prol.|
marg.| [AUGUSTINUS] Servite Domino , qui non sinit peccare, in timore, ut qui stat, videat ne cadat [CASSIODORUS]. Ne vero misera servitus videatur, addit, et exsultate ei [AUGUSTINUS] quia timor Domini non est miserie, sed gaudii. Sed ne iterum in temeritatem catur, subditur cum tremore, ne sit negligens exsultatio. [CASSIODORUS, AUGUSTINUS] Aliter totum, et loquitur Christus ad reges terre, quasi37 : Constitutus sum rex, et nunc me constituto rege, vos reges, qui iudicatis terram, {191.74B} ad litteram, ne contristemini, sed intelligite et erudimini; expedit enim vobis ut sub illo sitis, a quo est intellectus et eruditio; et expedit ut temere non dominemini, sed Domino omnium serviatis et in beatitudine exsultetis. Et hoc est quod sequitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Et.O
O ¶Codd. : PL191
37 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 2,12 
XII
prol.|
marg.| Apprehendite, etiamsi fugiat disciplinam Dei, scilicet adversa. [GLOSSA INTERLINEARIS, AUGUSTINUS] Apprehendite, dico, quasi presidium et munimentum. Nequando irascatur Dominus, dubitative dicit, Nequando. [AUGUSTINUS] {191.74C} Hec autem dubitatio non est secundum Prophetam, sed secundum illos qui cum dubitatione cogitant iram Dei. [CASSIODORUS] Vel nequando, dicit, propter patientiam Dei, quia in hoc seculo diu sustinet; Ne pereatis de via iusta, id est Christo sublati, vel de operatione bona. [AUGUSTINUS] A qua deficere magna pena est, his scilicet qui dulcedinem iustitie gustaverunt.P
P ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 2,13 
XIII
prol.|
marg.| Cum exarserit quasi38 : Apprehendite ne pereatis, et ut beati sitis, quod plus est; [ALCUINUS, CASSIODORUS] quia cum exarserit modo non ardet, cum castigat ut pater, sed in futuro ardebit, quia nihil patientie erit in brevi; [CASSIODORUS, AUGUSTINUS] quia {191.74D} non singula horum separatim, sed simul omnia discutiet. Vel in brevi, qui cum putent longe futurum ira eius, id est vindicta iniquorum, beati erunt omnes qui confidunt in eo, et est sensus [AUGUSTINUS] cum exarserit, id est cum venerit vindicta iniquorum, non modo non attinget confidentes in Deo, sed et beati erunt, quia ad regnum pervenient.Q
Q ¶Codd. : PL191
38 quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_2)

Notes :