Glossa magna

Psalmus 31

Numérotation du verset Ps. 31,1 

¶ Intellectus David1
¶Codd. : (Ps. 31): D30 Rusch Ps-G
1 Intellectus David Ω X] Huic David intellectus Ps-G , Huic David intellectus preteriussio hymnologie cum Dei dictione D30
Numérotation du verset Ps. 31,I 

Beati
quorum remisse sunt iniquitates ¦
et quorum tecta sunt peccata.
Numérotation du verset Ps. 31,2 II

Beatus vir
cui non imputabit Dominus
peccatum ¦
nec est in spiritu2 eius dolus.
2spiritu Ps-G cum HIERON., Ep. 106 § 19: «In spiritu eius dolus. pro quo in Graeco legisse uos dicitis: ἐν τῷ στόματι αὐτοῦ, id est IN ORE EIUS DOLUS, quod solus Symmachus posuit. alioquin et septuaginta interpretes et Theodotion et Quinta et Sexta et Aquila et ipsum Hebraicum IN SPIRITU EIUS habet, quod Hebraice dicitur 'BRUCHO' [בְּרוּחוֹ] sin autem esset IN ORE EIUS, scriberetur 'BAFFIO' [בְּפִיו]] ore Ps-R cum LXX Sedulius (στόματι) ¶Nota: Il est ici patent que
Numérotation du verset Ps. 31,3 III

Quoniam
tacui
inveteraverunt ossa mea ¦
dum clamarem tota die.
Numérotation du verset Ps. 31,4 IV

Quoniam
die ac nocte gravata est
super me manus tua ¦ conversus sum
in erumna mea
dum configitur3 spina4.
3 configitur D30 Rusch ] + mihi Ps-G |
4 spina] + diapsalma Ps-G |
Numérotation du verset Ps. 31,5 V

Delictum meum
cognitum tibi
feci ¦
et iniustitiam meam
non abscondi.
Numérotation du verset Ps. 31,VI 

Dixi
confitebor
adversum5me
5 adversum D30 Rusch ] adversus Ps-G
iniustitiam meam Domino ¦ et tu
remisisti iniquitatem6
6 iniquitatem Rusch ] impietatem D30 Ps-G
peccati mei7.
7 mei] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 31,6 VII

Pro hac
orabit ad te omnis sanctus ¦
in tempore opportuno.
Numérotation du verset Ps. 31,VIII 

Verumtamen in diluvio
aquarum multarum ¦ ad eum
non approximabunt.
Numérotation du verset Ps. 31,7 IX

Tu es refugium meum
a tribulatione
que circumdedit me ¦ exultatio mea8
8 exultatio] et praem. P10525* ( cancel. )
erue me
a circumdantibus me9.
9 me] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 31,8 X

Intellectum tibi dabo
et instruam
te ¦
in via
hac qua
gradieris
firmabo
super te oculos meos.
Numérotation du verset Ps. 31,9 XI

Nolite
fieri sicut equus
et mulus ¦
quibus non est intellectus.
Numérotation du verset Ps. 31,XII 

In camo
et freno maxillas eorum constringe ¦
qui non approximant ad te.
Numérotation du verset Ps. 31,10 XIII

Multa flagella peccatoris ¦ sperantem10
10 sperantem Rusch ] sperantes D30 Ps-G ( R Q² K V ) cum Ps-R Cor2 (antiq. et grecus habent SPERANTES et Remigius exponit et multi ita psallunt)
autem in Domino misericordia
circumdabit.
Numérotation du verset Ps. 31,11 XIV

Letamini in Domino
et exultate
iusti ¦ et
gloriamini omnes recti corde.

Psalmus 31

Numérotation du verset Ps. 31,1 
prol.|
marg.| {191.315D} Beati quorum remisse sunt iniquitates. Titulus, intellectus David. [AUGUSTINUS.] Psalmus iste agit de gratia {191.316D} et misericordia Dei, qua Christiani sumus. Unde Apost. in Epistola ad Romanos, ex hoc psalmo argumentum gratie sumit, contra illos qui de operibus {191.317A} legis gloriantur, et merita sua iactant, dicens, beatitudinem esse illius hominis, cui Deus accepto fert iustitiam (Rm. 3), sicut ait Propheta: Beati quorum etc. [ALCUINUS.] Et agit iste Psalmus maxime contra vitia hominum, qui vel peccata sua nesciunt, vel agnita defendunt et merita iactant; [AUGUSTINUS.] econtra docens ut peccatores nos agnoscamus, et peccata accusemus, et bona gratie Dei attribuamus [ (67)] . Contra vitia ergo hominum hic psalmus opponitur, ne quis putet Deo absconditum, quod in conscientia habet occultum. Et est sensus tituli: 1 Hic est intellectus David, id est penitentis, in cuius persona hic loquitur David [CASSIODORUS.] id est hic docetur quid intelligere debeas, si vere penitens es, vel penitere vis. [AUGUSTINUS.] Primo, intelligas te peccatorem {191.317B} esse, post si ceperis bonum facere, ne viribus tuis tribuas, verbo te iustificans, sed gratie Dei, ut non sit dolus in corde. Et est iste psalmus secundus penitentialium, diversus a primo. In primo enim penitens timore iudicii plorat. In isto peccata que tacuerat, graviter afflictus cogitur confiteri.
1 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
marg.| Intentio. Monet ad penitentiam.
marg.| [CASSIODORUS. ALCUINUS.] Modus. Quatuor sunt partes: primo, dicit initium boni esse per indulgentiam Dei, se vero sequentem illud vitium hominum fuisse miserum, sed per misericordiam Dei conversum fuisse ad verum intellectum, ad quem opportunius expertus casum alios deceptos revocat, in quo et stantes confirmat. Secundo {191.317C} agit de confessione, unde est venia, ibi delictum meum cognitum. [CASSIODORUS.] Tertio penitentiam commendat, ibi pro hac orabit. Quarto, ponitur letus finis, ubi dicitur Deus dare intellectum, ibi intellectum tibi dabo. Gratiam itaque commendans Propheta initium boni per indulgentiam Dei esse ostendit, dicens:A
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 31,1 
I
prol.|
marg.| Beati quorum remisse sunt iniquitates. [AUGUSTINUS.] Non dicit in quibus non invenit peccatum, nam in omnibus invenit, sed quibus remittuntur. Nihil boni fecisti et datur remissio peccatorum. Tibi debebat vindictam ex culpa tua, dat indulgentiam ex gratia sua. Malis enim operibus tuis debetur damnatio, sicut {191.317D} bonis operibus debetur regnum celorum. Si reddatur ergo tibi quod debetur, puniendus es, non tibi reddit Deus debitam penam, sed donat et indebitam gratiam. Nemo ergo iactet opera sua ante fidem, nemo sit piger in operibus bonis accepta fide. Dat enim Deus indulgentiam impiis, et eos iustificat ex fide. Incipitur 66 ergo iustificatio fidei per indulgentiam. [ALCUINUS.] Iniquitates autem dicit, fomitem peccati, scilicet concupiscibilitatem, que ante baptismum non tantum pena, sed et culpa est, non utique actualis sed et originalis; post baptismum vero pena est et non culpa [ (68)] . In baptismo enim deletur {191.318A} originale peccatum: non ut non sit, sed ut peccatum ultra non sit. Ideoque congrue dicit; Beati quorum remisse sunt iniquitates, id est mitigate per gratiam, ut non regnent in mortali corpore (Rm. 6). Cuius rei causa est, quod in baptismo tecta sunt peccata. Unde subdit, et quorum peccata, scilicet originalia, et si qua sunt actualia, tecta sunt [AUGUSTINUS.] id est cooperta et abolita. Si enim Deus texit peccata, noluit advertere. Si noluit advertere, noluit animadvertere, id est punire; noluit agnoscere, sed ignoscere. Non ergo dicit tecta peccata, tamquam ibi sint et vivant, sed ita deleta ut Deus non videat, id est puniat eternaliter. Videre enim Dei est peccata punire. Unde alibi: Averte faciem tuam a peccatis meis (Ps. L). Et dicitur hoc a simili. 2 Ita {191.318B} enim teguntur peccata in baptismo, sicut Egyptii insequentes Israel, tecti sunt in mari Rubro (Ex. 14). Ne hoc sufficit quod in baptismo tegantur peccata, nisi inde caveatur ab eo quod Deus imputat, id est a criminali. Unde subdit:B
B ¶Codd. : PL191
2 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 31,2 
II
prol.|
marg.| Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, qui sibi cavet a criminali peccato, quod imputatur ad penam eternam. [CASSIODORUS.] Vel et si remissis iniquitatibus et tectis peccatis sit aliquod levius peccatum, ut Iob et Nathaneli, quos laudat Dominus, non imputavit Dominus peccatum [ (69)] . Vel iniquitatem dicit peccata que ante fidem vel baptismum {191.318C} sunt; peccata, que post fidem vel baptismum sunt. Et est, beati quorum remisse sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata, id est quibus Deus peccata ante fidem remittit. Non enim per se beati sunt, in quibus tegit peccata post fidem, ne in iudicio revelentur. Et sic non imputabitur eis peccatum aliquod ad penam. [ALCUINUS.] Unde subdit: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, aliis enim qui gravia habent Deus imputat, aliis per misericordiam non imputat et si habent aliqua, his scilicet qui non iustos se predicant cum sint mali, sed se agnoscentes satisfaciunt. Unde ait, nec est in spiritu eius dolus [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] hic ostendit cui non imputet, illi, scilicet, in quo non est dolus. Quia se accusat cum sit peccator, corde tenet quod {191.318D} ore fatetur. Dolus est, ut cum sit peccator, iustum qui se predicet. Qui vero se accusat, dolo caret: talis erat Nathanel, de quo Dominus dixit: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est (Io. 1); et publicanus ille humilis, qui dicebat: Propitius esto, Deus, mihi peccatori (Lc. 18).C
C ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 31,3 
III
prol.|
marg.| Quoniam tacui. [HIERONYMUS.] quasi3 : Hoc modo profiteor, sed olim quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea;
3 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita iunge: Hic est beatus in cuius spiritu non est dolus [AUGUSTINUS.] quia ego non confitens Deo olim, veni {191.319A} in peccatum. Et hoc est quod ait, quoniam tacui, quod non esset tacendum, scilicet confessionem peccati. Inveteraverunt ossa mea, id est interior fortitudo defecit, si contra fecisset, innovaretur virtus robusta in Domino. Si enim clamassem peccata, inveniretur in se infirmus; sed fieret in Domino firmus. Nunc autem perverse tacuit peccata, et clamavit merita. Unde subdit: Dum clamarem tota die. Dixi enim quod non esse dicendum de iustitia mea, ergo non est contrarium quod ait, tacui dum clamarem. Tacuit enim quedam, non tacuit quedam; tacuit unde proficeret, non tacuit unde deficeret; tacuit confessionem, clamavit de meritis presumptionem. Sana membra medico ostendebat, vulnerata tegebat. Ideo non fuit curatus, non fuit sanatus, sed {191.319B} inveteratus, id est remansit in vetustate, quia confitendo non amavit novitatem. Qui enim non vult confiteri peccata, laborat sine causa in defensione peccatorum, in quo cum iactet merita, amplius deficit eius fortitudo. Exaggerat enim culpam, dum defendit: propellit gratiam, dum merita iactat. Ergo etiam si non sit sibi quis conscius, non tamen iustum se predicet, quia delicta quis intelligit (Ps. 18)? aut, quis gloriatur castum se habere cor? (Prv. XX.) Qui dicit se peccatum non habere, mendax est a. Unde Apostolus: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustus sum (1Cor. 4). Et Salomon: Est iustus qui perit in sua iustitia (Sir. 7). Ille, scilicet, qui presumit de iustitia, ut phariseus, qui dicebat: Non sum sicut ceteri homines, {191.319C} etc. (Lc. 8).
a Io. 1.
marg.| Vel ita, tacui, voce peccatum, dum clamarem tota die, affectu me fore peccatorem, quia pena peccati vel interior excecatio me peccatorem ostendebat.D
D ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 31,4 
IV
prol.|
marg.| Quoniam die. quasi4 : Peccata tacens et merita iactans inveteravi, sed, o Domine, quoniam manus tua gravata est super me ad humiliandum me superbum [AUGUSTINUS.] quia vindicta tua me tetigit, et hoc die ac nocte, id est assidue, conversus sum in erumna mea, id est cognovi me miserum, dum confringitur, vel configitur spina, id est dum compuncta est conscientia. Tunc enim sensi dolorem, et {191.319D} inveni meam infirmitatem. [CASSIODORUS.] Vel cognovi me miserum; dum confringitur spina scilicet que totum corpus erigit, scilicet superbia, que fracta non eiicit ad interitum, sed erigit ad salutem.
4 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita lege litteram, quasi5 : Clamavi et tacui, quod non debui, et ideo, manus tua gravata est super me die ac nocte, non mutatur sensus horum verborum, quasi6 : Me assidue percussisti, et non immerito, quoniam conversus sum in erumna mea [AUGUSTINUS.] id est factus sum miser. Et vere est erumna mea et miseria, dum, id est quia, spina, id est peccatum configitur, id est usque ad consensum, {191.320A} et consuetudinem, et opus ducitur. [ALCUINUS.] De his spinis dictum est primo homini peccanti: Terra tua germinabit tibi spinas et tribulosb. Et alibi: Spine et tribuli nascuntur in manibus temulenti (Prv. 16). Vel spina, id est ratio; confringitur, id est fracta ad terrena curvatur, que sursum erigi debet, sicut spina dorsi hominem erigit.E
b Gn. 3
E ¶Codd. : PL191
5 quasi] + dicat PL
6 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 31,5 
V
prol.|
marg.| PARS 2. Διάψαλμα. Delictum meum etc. [CASSIODORUS. ALCUINUS.] Secunda pars, ubi commendatur confessio peccati, unde venia est, sicut supra dixit, quod de tectione inveteratio processit [ (71)] . quasi7 : Conversus sum in {191.320B} erumna, puncta est conscientia mea, et sic ego feci per me cognitum tibi confitendo, scilicet delictum meum, scilicet quod commisi facienda, scilicet quod tacui peccata; et iniustitiam meam, scilicet quod non facienda feci, id est quod clamavi merita, non abscondi [AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] id est non operui, sed aperui, ut operires tu; detexi, ut tegeres tu. Nam quando homo detegit, Deus tegit: cum homo tegit, Deus denudat; si homo agnoscit, Deus ignoscit.F
F ¶Codd. : PL191
7 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 31,5 
VI
prol.|
marg.| Dixi: Confitebor 8 quasi9 : feci cognitum, et vere. Dixi enim prius [ALCUINUS.] id est deliberavi {191.320C} apud me, hoc, scilicet, quod ego confitebor vel pronuntiabo, iniustitiam meam Domino, agens adversum me iniustitiam 10 id est agens contra priora. Prius enim tacueram, modo pronuntiabo.
8 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
9 quasi] + dicat PL
10 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
marg.| Vel ita, confitebor iniustitiam meam Domino [AUGUSTINUS.] dicens eam esse adversum me, id est mihi eam dando, non Deo vel nature, quod iterum est dare Deo; modo ergo confitebor adversum me 11 qui prius contra Deum. [AUGUSTINUS.] Multi enim confitentur iniquitatem suam, sed adversus Deum. Quando enim inveniuntur in peccatis, dicunt: Non hoc feci, aut non est hoc peccatum, sed Deus voluit. Alii dicunt: Fatum mihi fecit, stelle mihi fecerunt. Et ita per circuitum volunt pervenire ad Deum accusandum, non de compendio ad Deum placandum. {191.320D} Stellas enim ipse fecit et ordinavit. Et ita per eas volunt ostendere quod Deus fecit ut peccarent. Dicant ergo illi potius: Domine, miserere mei, et sana animam meam, quia peccavi tibi (Ps. XL). Ita clamet eger ad medicum, et dicat: Cum libero arbitrio creavit me Deus: ideoque si peccavi, ego peccavi non fatum, non fortuna, non diabolus me coegit: sed ego persuadenti consensi. Et tu remisisti 12 quasi13 : ita dixi, et ita proposui. Et tu remisisti etiam impietatem peccati mei, que est quod tacere decrevi culpam, et male clamavi merita. Magna pietas Dei hic ostenditur [CASSIODORUS.] {191.321A} ut scilicet ad solam promissionem dimiserit peccatum. Votum enim pro operatione iudicatur. [AUGUSTINUS.] Magnum est ergo quod ait, dixi: Confitebor vel pronuntiabo, alia littera. Nondum pronuntiat, promittit se pronuntiaturum. Et Deus iam dimittit, quia hoc ipsum dicere, scilicet pronuntiabo vel confitebor, quodammodo pronuntiare est, non ore, sed corde; nondum est vox in ore, ut homo audiat confessionem, et Deus audit.G
G ¶Codd. : PL191
11 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
12 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
13 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 31,6 
VII
prol.|
marg.| Pro hac orabit. [CASSIODORUS.] Tertia pars, ubi plenitudinem commendans omnibus sanctis dicit eam esse communem, quam varie secte respuunt: contra quas ad Deum refugit [ALCUINUS.] quasi14 : remisisti {191.321B} impietatem peccati mei. [AUGUSTINUS.] Et, pro hac, remissione facta, orabit ad te omnis sanctus. Inde enim est sanctus, et inde oratur, quia dimisisti, quia aliter non esset sanctus, nec adoraret, quia omnes sunt peccatores, et egent gloria Dei. Et quando orabit? In tempore opportuno. Tempus opportunum est tempus gratie, quod novum tibi manifestatum est et gratia Christi revelata est (Rm. 3). De quo Apostolusc: « Quando venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege essent redimeret ».. Unde redimeret? a diabolo, a perditione, a peccatis, ab onere legis, que eos premebat, et reos convincebat; non iuvabat spinam peccati, ostendens, non {191.321C} consumens. [ALCUINUS.] Et ita quasi coegit eos clamare ad gratiam et ad medicum, gratia autem sanat.H
c Gal. 4, 4.
H ¶Codd. : PL191
14 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 31,6 
VIII
prol.|
marg.| Verumtamen. [ALCUINUS.] quasi15 : Licet sanctus oret, licet tempus opportunum sit [AUGUSTINUS.] verumtamen illi qui sunt in diluvio aquarum multarum, id est defluentes in carnalibus concupiscentiis. Vel qui sunt in diluvio aquarum multarum [ALCUINUS.] id est qui sunt in erroribus diversarum sectarum, et in multiplicitate vanarum doctrinarum, ut philosophi qui libero arbitrio, et Iudei, qui carnalibus observantiis salutem ascribunt [AUGUSTINUS.] et alii qui fato vel fortune peccata, vel aliis huiusmodi imputant, {191.321D} cum una sit doctrina Dei, que est de humiliatione cordis et confessione peccati. Ii, inquam, omnes non approximabunt ad eum, id est ad Deum, mutat enim hic personam, ut sepe facit, ut ibi: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua (Ps. 3). Non enim appropriant ad Deum qui sunt in diluvio variarum doctrinarum, ut qui dicunt, fatum me peccare fecit, vel fortuna, que omnia regit, vel gens tenebrarum, que Deo rebellat. Diverse sunt he aque et amare; sed illa est vera et dulcis aqua, que de intimo fonte pure veritatis emanat: hec est aqua confessionis peccatorum, et humiliationis cordis, vite hominis salutaris abiicientis se, et nihil de se presumentis, et nil sue potentie superbieque tribuentis. Hec aqua ab {191.322A} illo emanat, qui cum esset altus, pro nobis factus est humilis, id est a Christo. Vel non approximabunt ad eum, id est ad sanctum, illi tales secundum imitationem. Sed in hoc diluvio quod undique perstrepit.I
I ¶Codd. : PL191
15 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 31,7 
IX
prol.|
marg.| Tu es refugium etc. [GREGORIUS ] Ego enim ens in hoc 67 diluvio, ambulans in hoc seculo, non audio tales, sed ad te refugio.
marg.| [HIERONYMUS.] Vel ita, pro hac, scilicet impietate tollenda, orabit ad te omnis sanctus, quia nullus est sine peccato. Etiam orabit dico, in tempore opportuno, in hac vita ubi licet. Verumtamen, quasi16 : dico, sanctus orat, in quo {191.322B} notatur habere peccata, sed tamen in diluvio aquarum multarum, id est dum pene et angustie inundabunt in iudicio [ALCUINUS.] ipse pene non approximabunt ad eum, sanctum, sicut nec aque ad Noe in diluvio appropinquaverunt (Gn. 7), tu es, quasi17 : sanctus orabit, dicens ita, o Domine, tu es refugium meum non mea vis, vel alius Deus: sed, tu solus, es refugium meum [AUGUSTINUS.] a tribulatione huius seculi, vel peccatorum, que circumdedit me, et tu es exsultatio mea. Gaudeo enim spe futuri boni quod promittis, et quod parcis. Et ideo, o tu Domine, erue me a circumdantibus me, quia quamvis gaudeam in spe, tamen adhuc sum in malis.J
J ¶Codd. : PL191
16 quasi] + dicat PL
17 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 31,8 
X
prol.|
marg.| Intellectum tibi etc. [ALCUINUS.] Quarta pars, ubi ostenditur letus finis. Et dicitur quod Deus dat intellectum. Unde iste alios hortatur ad idem quasi18 : Tu, erue me, qui promisisti mihi hoc, intellectum tibi dabo. [CASSIODORUS.] Vel respondet Christus penitenti qui petierat erui; cui respondetur a Domino: Intellectum tibi dabo [AUGUSTINUS.] ut scilicet te cognoscat et scias. Quod omnia sunt ex gratia, et gaudeas in spe. Ecce quare dicitur psalmus intelligentie, sicut titulus monstrat, quia scilicet hic dicitur dari intellectus penitenti [ALCUINUS.] ne putetur supplicans negligi, teste Deo, et instruam te ne aberres quasi dicat inermem gladio. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] {191.322D} Et hoc in via hac scilicet Dei qua gradioris non errore, non ut hereas ibi firmabo super te oculos ne quis tibi noceat, id est non auferam a te postea oculos meos [AUGUSTINUS.] quia tu semper levas oculos tuos ad me [CASSIODORUS.] iam iustificatus. Ecce quanta est gloria penitentis.K
K ¶Codd. : PL191
18 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 31,9 
XI
prol.|
marg.| Nolite fieri etc. [AUGUSTINUS.] Accepto intellectu convertit se iste penitens ad superbos peccata defendentes, et ostendit nobis quid sit intellectus. [ALCUINUS.] quasi19 : Ita Dominus mihi fecit: ergo o vos quos invito, nolite fieri sicut equus, non dicit sicut bos qui est humilis, sed equus, qui erecta cervice incedit, per quem significantur superbi: sicut per mulum {191.323A} stolidi et pigri. Et est, nolite fieri sicut equus et mulus, id est superbi et stolidi, quia talibus non est intellectus. [HIERONYMUS.] Vel per equum et mulum, duo populi intelliguntur. Per equum intelligitur gentilis indomitus; per mulum Iudeus piger ad credendum. Et est, nolite fieri sicut equus et mulus, id est nolite fieri sicut gentiles, vel sicut Iudei, quibus non est intellectus. Quid enim tales patiuntur? Ecce, in camo etc.
19 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita, nolite fieri sicut equus. Equus sine discretione sessorem, mulus quelibet onera accipit. [CASSIODORUS.] Et ita neutri est intellectus, vel illi sessorum, vel huic onerum.L
L ¶Codd. : PL191
marg.| Prohibet ergo homines a diabolo insideri et vitiis onerari, alioquin equus freno, mulus camo arceatur. Et est, nolite fieri sicut equus et mulus, id est {191.323B} nolite diabolum sessorem recipere, vel onus vitiorum subire, quia talibus non est intellectus, sicut equo et mulo. Unde subdit, quibus non est intellectus: [AUGUSTINUS.] quod si noluit acquiescere, o Deus, fac eis quod mihi fecisti, dicit penitens, scilicet,M
M ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 31,9 
XII
prol.|
marg.| In camo et freno, id est in maiori et minori tribulatione constringe, vel confringe [ALCUINUS.] vel confringes, id est reconde et coarcta maxillas eorum, id est iactantiam de viribus suis et meritis. [AUGUSTINUS.] Si enim non habes Christum sessorem, os quo iactas merita, et taces peccata, confringetur. Si ergo non vis confringi os tuum, noli esse sicut equus et {191.323C} mulus, sed sicut bos qui cognovit possessorem suum (Is. 1). Vel in camo et freno maxillas eorum, quibus mandunt. Confringe [CASSIODORUS.] id est parcius da victualia, ut saltem necessitate coacti redeant sicut animalia donec viam teneant, frena patiuntur et flagella. Maxillas eorum, dico, qui non approximabunt ad te humiliando se, quia sunt quidam qui si peccant carnis imbecillitate, tamen a piis precibus non recedunt.N
N ¶Codd. : PL191
prol.| Possunt etiam hec esse verba Christi: Nolite etc. qui supra penitenti respondit dicens: Intellectum etc. et hoc ad alios loquitur, monens eos ad idem, dicens, Nolite etc. Postea verba ad Patrem convertit, dum ait, constringe etc. Nec mutatur verborum sententia.O
O ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 31,10 
XIII
prol.|
marg.| {191.323D} Multa etiam cum freno sunt flagella peccatoris. [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] Ecce post frenum adduntur flagella ad domandum, ne sit de illis impunitis quibus modo datur vaga licentia sue vie: sic iste supra se dixit domitum, ubi ait: Gravata est super etc. [AUGUSTINUS. HIERONYMUS.] Non est ergo mirum si adhibito freno sequuntur flagella. Indomitum enim animal iste esse cupiebat: nec Dei voluntate, sed proprio motu se regere volebat, et effrenis in luxuriam prolabi. Ideoque domatur freno et flagello; atque utinam perdometur! Videndum est enim ne nimium resistendo, indomitus relinqui mereatur et ire in vagam {191.324A} viam que ducit ad mortem. Vel de futuro potest hoc accipi sic: Hic constringes, et in futuro. [HIERONYMUS. et ALCUINUS.] Multa, erunt, flagella peccatoris. Vel de presenti simul et de futuro potest accipi, sic: Nolite fieri sicut equus et mulus, quia, multa sunt flagella peccatoris, hic et in futuro; sperante autem in Domino 20 qui omnia gratis dat circumdabit undique [CASSIODORUS.] ne sit locus hosti misericordia [AUGUSTINUS.] que est in consolationibus. Lex vero in flagellis, Evangelium in consolatione. Et quia misericordia circumdat, ergo vos olim impii et superbi.P
P ¶Codd. : PL191
20 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 31,11 
XIV
prol.|
marg.| Letamini in Domino 21 qui prius in vobis {191.324B} letabamini, et exsultate in Domino, quia iam iusti estis, non meritis vestris, sed gratia qui prius eratis peccatores. Distingue. Letari est tacita suavitate gaudere; exsultare, est concitati animi fervore gaudere, et gloriamini quod estis ei subditi, et hoc facite etiam in tribulationibus [AUGUSTINUS.] omnes vos, qui estis recti corde, id est non resistentes Deo. Pravi corde sunt qui dicunt Deum vel non esse, vel non iustum esse, vel non regere hec, cum videant malos florere et bonos pati. Recti corde sunt qui dirigunt cor secundum voluntatem Dei, quam sue preponunt, ut et Christus docuit, dicens, Non sicut ego volo, sed etc. (Mt. 26), transfigurans in se suos, ut et ibi: Saule, Saule, quid me {191.324C} persequeris? (Act. 9)Q
Q ¶Codd. : PL191
21 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_31)

Notes :