Glossa magna

Psalmus 6

Numérotation du verset Ps. 6,1 

¶ In finem1
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G, def. C
1 finem Rusch Ω] + in carminibus Ps-G D30
pro octava
psalmus David2.
2 pro oct. – Ps. David] inv. Ω X1+2
Numérotation du verset Ps. 6,2 I

Domine
ne in furore tuo
arguas me ¦
neque in ira tua
corripias me.
Numérotation du verset Ps. 6,3 II

Miserere mei Domine quoniam infirmus sum ¦
sana me Domine quoniam conturbata sunt
ossa mea3
3 ossa Ps-G ( codd. et edd. ), D30 (eras.) Cor2 ] + omnia D30 * Rusch cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 6,4 III

Et anima mea turbata est valde ¦ et4
4 et Ps-G D30 Rusch ] sed ΩS Clementina
tu Domine usquequo ?
Numérotation du verset Ps. 6,5 IV

Convertere Domine
et5eripe animam meam ¦
5 et Ps-G (R M² Q* ΦP² G ² ΨB² V D)Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] om. Ps-G
salvum me fac
propter misericordiam tuam.
Numérotation du verset Ps. 6,6 V

Quoniam non est in morte qui memor sit tui ¦
in inferno autem quis confitebitur tibi ?
Numérotation du verset Ps. 6,7 VI

Laboravi
in gemitu meo
lavabo
per singulas noctes lectum meum ¦
lacrimis6 meis7 stratum meum
6 lacrimis Ps-G (R² I plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] praem. in Ps-G (R* F) cum Ps-α, lacrimis |
7 meis Ps-G (F plerique codd. et edd. ) Rusch cum Ps-R (M) Ps-βσ²] om. Ps-G (R I) cum Ps-R |
rigabo.
Numérotation du verset Ps. 6,8 VII

Turbatus est a furore
oculus meus ¦ inveteravi
inter omnes inimicos meos.
Numérotation du verset Ps. 6,9 VIII

Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem ¦ quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Numérotation du verset Ps. 6,10 IX

Exaudivit
Dominus deprecationem meam ¦
Dominus
orationem meam
suscepit.
Numérotation du verset Ps. 6,11 X

Erubescant
et conturbentur vehementer8 omnes inimici mei ¦
8vehementer Ps-G cum Ps- β, ※ σφόδρα Hexap. (Α.Σ.Θ.LXX ), hebr. (מאד), Ps-H Ps-Moz (Ed1593 Ed1619) ] om. Ps-R Ps-Med ( ) Ps-Moz (VLH plerique codd.) cum graec. (lucian. Sedulius et al. codd.) . Cf. HIERON., Ep. 106, § 5 : « [...] dicitis in graeco 'VEHEMENTER' non haberi. scio, sed hoc vulgata. ceterum et in hebraeo habet MOD [מְאֹד], id est 'uehementer', et omnes σφόδρα similiter transtulerunt ». ¶Nota : La lettre 106 attribue au grec de la koinè (« vulgata ») l’origine de la leçon du Ps-R qui omet vehementer . Le Ps-G et la lettre 106 corrigent la version vieille latine en restituant vehementer d’après l’hébreu מְאֹד qui est confirmé par les 4 colonnes grecques des Hexaples, y compris la LXX origénienne, qui ont toutes σφόδρα. [MM2023]
convertantur
et erubescant
valde velociter.

Psalmus 6

Numérotation du verset Ps. 6,1 
marg.| {191.103B} Domine ne in furore . Titulus:   In finem psalmus David pro octava. [AUGUSTINUS] Octava dicunt aliqui adventum Domini ad iudicium, quia venturus est Dominus ad iudicandum vivos et mortuos, post septem millia annorum, ut aiunt; sed nulli hoc tempus notum est, ut Dominus dicit in Evangelio: De die autem illa et hora nemo scit, neque angelus, neque Filius, nisi solus Patera. Et Apostolus ait: Dies autem Domini tamquam fur, ita in nocte venietb. Filius autem dicitur nescire, non quod apud se ipse non noverit, sed quia nescire faciat eos quibus non expedit hoc scire. Unde quorumdam nimium videtur temeraria presumptio, qui annis computatis certissimum sperant post septem millia annorum diem Domini futurum. Potius ergo octavus {191.103C} dies dicitur, dies iudicii, quia omnia tempora septem dierum repetitione volvuntur, post que erit ille dies qui nullam habet varietatem.
a Mt. 24.
b 1Th. 5.
marg.| Vel ideo dies iudicii dicitur octavus, quia post duas vitas futurus est, scilicet carnalem et spiritualem. Due enim vite sunt, que in presenti aguntur. Una est in delectatione carnis, que pertinet ad corpus; quod est exterior et vetus homo, cui datum est Vetus Testamentum, scilicet viventi secundum corpus, in qua vita regnavit mors. Altera vero vita pertinet ad animum, qui est novus homo, regeneratus per Christum; ad corpus autem pertinet quaternarius, quia constat ex quatuor elementis, et quatuor qualitatibus afficitur, scilicet sicca, humida, callida, frigida, et quatuor {191.103D} temporibus anni administratur, vere, estate, autumno, hieme: ad animam vero pertinet ternarius propter triplicem vim anime, que est rationalis, irascibilis, concupiscibilis. Peracta ergo utraque vita, quasi septenario numero transacto, veniet octavus dies iudicii, ubi cuique pro meritis reddetur. Unde timens Ecclesia, et penitens hic orat. Et est sensus, Psalmus iste, qui dicitur psalmus eo quod monet ad bene agendum, dirigens nos, in finem, id est in Christum, qui est consummatio fidelium, in presenti ad iustitiam, in futuro ad coronam. Attribuitur David, id est penitenti, qui hic loquitur, penitens et timens de peccatis suis [CASSIODORUS ALCUINUS] Psalmus dico, compositus pro octava, id est pro metu iudicii. Octava est adventus Domini, in {191.104A} quo peccator timet argui, et ideo penitet.
marg.| +marg.| {{<scholion Herberti> De sexto Psalmo. Cassiodorus super titutum sexti Psalmi. «  Verum istum diem a constitutione mundi, alii dicunt post sex milia annorum esse venturum quia septimo die Dominus ab opere suo legitur requievisse, mille annos per singulos dies computantes quia legitur ‘’ante conspectum eius mille anni sicut dies unum’’. Alii putant post annorum septem millia, id est transacta huius seculi spetimana, octavo die illam eternam lucem debere declarari, sicut et Domini nostri resurrectio, habita fuisse congoscitur sed, cum dicat ipse Dominus h<an>c diem nec Filium nosse, nimis importunum est illud studiose quere quod nobis utiliter divina providentia noluit revelare. Quapropter ad sermonem tituli declarandum nosse sufficiat post huius seculi finem illum diem esse venturum ».A }}
A ¶Codd. : Cbg150 (f. 184rb ) scholia in calce addita.
marg.| Et est {191.104B} iste psalmus primus omnium penitentialium psalmorum, qui sunt septem. Ideo ut ostendatur per septiformem Spiritum posse deleri quicquid in septenario huius vite committitur, et quia septem sunt precipue modi remissionis, quibus peccata delentur, scilicet baptismus, eleemosyna, martyrium, conversio fratris errantis, remittere in se peccanti, fletus et satisfactio pro peccatis, communicatio corporis et sanguinis Domini: horum penitentialium psalmorum talis est forma, quia lacrymis et amaritudine penitudinis incipiunt, et in certitudinem venie terminantur, sicut hic patet. Concessio quoque deprecativa est hic, ubi peccatum conceditur, et venia postulatur, que, licet apud iudices seculares locum non habeat, apud Deum tamen multum valet, cui placet peccati confessio et damnatio. B
B ¶Codd. : PL191
marg.| {191.104C} Intentio: Monet ad penitentiam. Modus: Quatuor sunt partitiones. Primo est exordium in quo captat a persona iudicis, per eius potestatem, et a sua persona, per infirmitatem suam. Item a persona iudicis per consuetudinem parcendi, quia non vult a mortuis, sed a vivis rogari. Secundo, exponit erumnas penitentis, ibi Laboravi . Tertio, ostendit se correctum, ut separetur a malis, ibi   Discedite a me, etc. Quarto, pro inimicis convertendis orat, ibi   Erubescant , etc. In persona ergo penitentis, in iudicio puniri metuentis orat dicens, oC
C ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 6,2 
I
marg.| Domine ne arguas me in furore tuo . [AUGUSTINUS] Furor {191.104D} idem est ex Greco, quod ira, unde et hic varie dicitur. Nam in aliis codicibus prius invenitur furor, post ira. In aliis e converso, prius ira, deinde furor. In aliis pro furore, indignatio ponitur sive bilis, alia littera. Est autem ira et furor motus animi, provocans ad penam inferendam, qui tamen motus in Deum non cadit. De quo scriptum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate iudicas (Sap. 12). Quod autem tranquillum est, perturbatum non est. Non ergo in Deum iudicem cadit perturbatio; sed furor eius idem accipitur quod ira, scilicet iudicium quo malis quasi iratus videbitur, et velut furibundus. Argui autem et corripi diversa sunt. Nam argui gravius est quam accusari unde, damnatio timetur. Corripi vero mitius est, id est {191.105A} emendari vel erudiri. Arguentur ergo in iudicio, id est damnabuntur qui sine fidei fundamento sunt. Emendabuntur vero, id est purgabuntur qui super fundamentum illud, ligna, fenum, stipulam edificaverunt. Iste ergo nolens esse inter eos qui arguentur, vel corripientur, sciens horrendum esse incidere in manus Dei viventis [ALCUINUS GLOSSA INTERLINEARIS] orans dicit :o Domine qui potens es, hic seca, hic ure mec. D
c ¶Fons : Cf. Glosa Magna in Ps. 16, v. 15, PL 191, 343C : « Dico, diverte a malo, inquire pacem, et ne ex infirmitate tua dissidas, quia oculi Domini, [Aug.] id est respectus misericordie Dei, sunt super iustos, etsi ut medicus secat et urit, per quod videtur non exaudire, sed hoc facit ut sanet, et pariat in sempiternum ».
D ¶Codd. : PL191
marg.| +marg.| {{<sententia Herberti> Contra Secundo Regum 24.e.d : “Melius est ut incidam in manus Domini". Multe enim mi<sericord>ie eius sunt quam in manibus hominum. Sed contra Danielis 13.c. e : “Melius est michi incidere absque opere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini” quia sic incideret in manus Domini. Solutio : Sunt manus misericordie Dei in quas melius est incidere ut misericorditer flagellet ut patet; et manus iustitie in quas horrendas incidere quia hic es : Hic seca . Ergo si orat pie et perseverat etc. hoc habebit; verum est si sit ad salutem quod novit Deum. Nonne ante erant 1 purgati electi ? Sic, sed hoc referendum est 2 ad statum purgatorii vel dissolutionem anime et corporis quia tunc eandem habebunt certitudinem pene vel glorie quam in iudicio vel in iudicio id est 3 tempore iudicii tunc enim purgabuntur multi in eta in ipso raptu. E }}
d 2Rg. 24, 14.
e Cf. Dn. 13, 23.
E ¶Codd. : P15204 , f. 14va marg sup. ; P15205 , f. 10ra marge (main posée régulière) avec renvoi.
1 erant] erunt P15204
2 est] om. P15204
3 idest] + in P15204
marg.| Sed in furore tuo , vel indignatione tua, id est in futuro iudicio, ubi malos damnabis ne arguas me, id est quasi damnandum convincas, neque etiam   corripias quod minus est,   me quasi castigandum in ira tua, id est in iudicio, quasi dicat hic sana me, ne ibi opus sit. [AUGUSTINUS] Ubi enim est sanitas, nec mors metuenda est, nec urentis aut secantis medici manus. Unde subiecit:F
F ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 6,3 
II
marg.| [HIERONYMUS] Miserere : quasi4 : Ne arguas, sed potius, o Domine, miserere in hac vita mei miseri. Et opus est [CASSIODORUS] quoniam infirmus sum natura et vitio, adeo quia iustitiam sustinere nequeo. Et non parum sum infirmus, sed usque ad ossa pervenit infirmitas, id est ad robur anime, et hoc valde. [AUGUSTINUS] Et hoc est quod ait: vere sum infirmus Quoniam conturbata sunt ossa mea, id est fortitudo anime. Deinde sequitur expositio ossium cum {191.105C} ait:G
G ¶Codd. : PL191
4 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 6,4 
III
marg.| Et anima mea (ecce ossa)   turbata est et hoc   valde. Et quia ita morbum detego tibi sana me, o Domine [HIERONYMUS] quasi dicat cura me ut sapiens medicus, quia ego egrotus sum, tu medicus: ego habeo infirmitatem, tu sanitatem; ego sum infirmus pro peccato, tu sana per misericordiam. Oro ut sanes, et tu, Domine, differs, sed usquequo? [AUGUSTINUS] Innuit iste se diu luctari cum vitiis. Non est autem crudelitas dilatio Dei; sed ideo differt, ut persuadeat anime in que mala se precipitavit. Et ideo etiam, quia nondum hic tam perfecte orat, ut dicatur ei: adhuc te loquente, dicam: Ecce adsum. Et etiam ideo, ut ex difficultate sanationis, inde magis caveat sibi. Quod {191.105D} enim facile sanatur, non multum cavetur. Ex difficultate autem sanationis, fit diligentior custodia recepte sanitatis. Et ideo, ut ostendatur que pena sit non conversis, si tanta difficultas est conversis. Unde alibi: Si iustus vix salvabitur, impius ubi parebit? (1Pt. 4).
marg.| Vel ita potest legi: miserere mei, Domine. Hoc non mutatur. Et necesse est, quoniam infirmus sum. [ALCUINUS] Reatu infirmatur anima. A quo reatu, sana me, Domine. [REMIGIUS] Et debes, quoniam ossa mea conturbata sunt, id est mens mea conturbatur ad penitentiam. Et anima mea, id est etiam sensualitas, turbata est valde, ad penitentiam. [ALCUINUS] Ergo, usquequo? o Domine, tu differs? quasi5 : Quid restat quin sanes? nihil. Et ideo tu qui pius es, ne differas: sed potius, o,H
H ¶Codd. : PL191
5 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 6,5 
IV
marg.| {191.106A} [AUGUSTINUS] Convertere ,   Domine , ad me, qui aversus eras, ut ego convertar ad te iuxta illudf: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos, dicit Dominus. Sed, quia perfecte nostre conversioni semper est paratus Deus, sicut propheta dicit: Tamquam diluculum paratum inveniemus illumg. Que ut admitteremus non fecit eius absentia, qui ubique est, sed nostra fecit aversio. Melius autem videtur dici: Convertere, Domine, id est fac me perfecte converti6 in quo sentit laborem. Durum enim est, et laboriosum ad serenitatem et tranquillitatem divine lucis a terrenarum cupiditatum caligine retorqueri. {191.106B} Unde, postquam dixit: Convertere, addit, et eripe animam meam peccatis ligatam, quasi in conversione, multis impeditam hostibus et oppressam, tamquam inherentem perplexitatibus huius seculi, et spinas quasdam dilacerantium desideriorum in ipsa conversione patientem. Et salvum me fac, id est fac me incolumem proficere in bono, dando virtutes. Et hoc, propter misericordiam tuam, non meritis meis, quia iusta damnatio debetur peccanti, et datum preceptum pretereunti.
f Za. 1.
g Os. 6.
6 converti] + “ Fac me perfecte converti gracie infusione, culpe dimmissione, pene remissione” P15205 (10rb marg.)
marg.| [CASSIODORUS] Vel ita, Convertere, Domine, a vindicta, et eripe animam meam ab imminente morte, salvum me fac propter misericordiam tuam; hoc non mutatur. Sequitur.I
I ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 6,6 
V
marg.| [CASSIODORUS] Quoniam non est, quasi7 : Ideo hic festino dimitti, quia post mortem vel in inferno non accipitur confessio. Et hoc est, quoniam non est in mortequi memor sit tui, ad veniam, scilicet in morte, id est postquam mortuus est. [AUGUSTINUS] Intelligit enim nunc esse tempus conversionis, quia, cum hec vita transierit, non restat nisi retributio. Non est qui memor sit tui in morte: in inferno autem quis confitebitur tibi? [CASSIODORUS] Nullus confitebitur ad veniam, scilicet, vel post iudicium. Non est ergo contra hoc, quod in inferno confessus est dives ille evangelicus, qui Lazarum vidit in requie, etsi de profundo, cuius Lazari comparatione coactus est confiteri mala {191.106D} sua, usque adeo ut etiam fratres roget ab his premoneri. Sed post iudicium in profundioribus tenebris erunt impii, ubi nullam Dei lucem videbunt, cui aliquid confiteantur. Vel mortem dicit peccatum quod contempta divina lege committitur, ut aculeum mortis mortem appellamus, eo quod mortem generet. Aculeus enim mortis peccatum est, in quo immemor est Dei, qui precepta eius contemnit. Infernum autem dicit cecitatem animi quam incurrit quis cum desperat. Cecitas enim desperationis, peccantem, id est morientem excipit et involvit, ut detur in reprobum sensum. Littera sic continuatur: Ideo ita gemo pro peccato et doleo, quoniam non est qui memor sit tui in inferno, id est in peccato, quo lex divina contemnitur. In inferno autem, id est in cecitate {191.107A} desperationis, que mortuum involvit, quis confitebitur tibi? nullus.J
J ¶Codd. : PL191
7 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 6,7 
VI
prol.|
marg.| Laboravi . [CASSIODORUS, ALCUINUS] Secunda pars, ubi narrat erumnas, quibus penitens atteritur, quasi dicat nullus est memor tui in morte, vel in inferno; [AUGUSTINUS, GLOSSA INTERLINEARIS, CASSIODORUS, ALCUINUS] sed, ut inde liberer, ego laboravi, satisfaciendo; In gemitu meo, id est cordis. Gemit iste, dum videt quid egit, et que pena sit futura. Et quasi parum profuerit, addit. [AUGUSTINUS, HIERONYMUS, CASSIODORUS] Et post, lavabo per singulas noctes lectum meum, ad litteram, per noctes in lecto plorabo pro peccatis. Quod idem repetit aliis verbis {191.107B} lacrymis meis stratum meum rigabo. Idem accipitur hic stratus quod supra lectus, quasi dicat vestem superpositam lecto rigabo lacrymis meis, id est multum lacrymabor. [REMIGIUS, ALCUINUS] Vel lectum vocat conscientiam, que quibusdam est quies, quibusdam tormentum. Ibi enim mundi corde quiescunt. Ibi male cordati cruciantur. Stratum dicit sensualitatem. Et est sensus: Lavabo lectum meum, id est mundabo conscientiam meam. [REMIGIUS] Per singulas noctes, id est per singula peccata. 13 [REMIGIUS, ALCUINUS] Et lacrymis meis, id est amaritudine penitentie, stratum meum, id est sensualitatem, rigabo, id est fertilem faciam, que prius erat arida a bonis operibus. [AUGUSTINUS, CASSIODORUS] Vel lectus est voluptas corporis {191.107C} et delectatio seculi, in qua eger animus quiescit: in qua homo resolvitur. Stratus est, cumulus peccatorum, ut vestium: quo resoluto per imbrem lacrymarum, nova messis virtutum succressit. Et est sensus: Lavabo, id est lacrymis penitentie delebo [AUGUSTINUS, Item.] lectum meum, id est voluptatem corporis et delectationem seculi, quam lavat ille qui se ab ea conatur extrahere. Et hoc faciam, per singulas noctes, id est per singula peccata ex ea orientia. Ideo autem ait, per singulas noctes, ut intelligi daret quod quasi alternatim patitur, dies et noctes. Qui enim spiritu promptus, sentit aliquam lucem veritatis, et tamen in delectatione huius seculi per carnis infirmitatem aliquando requiescit, tamquam dies et noctes alterno affectu cogitur pati. Noctes {191.107D} patitur, cum carne servit legi peccati, et dies sentit, cum mente servit legi Dei. [CASSIODORUS] Lacrymis meis stratum meum rigabo, id est imbre lacrymarum cumulum peccatorum dissolvam, ut post messis virtutum germinet. Et nota, quod ait, rigabo, cum supradixit, lavabo. Amplius enim est rigare quam lavare, quia potest aliquid in superficie lavari, rigatio vero ad interiora pertinet. Per quod significat fletum usque ad cordis intima permanere.K
K ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 6,8 
VII
prol.|
marg.| [AUGUSTINUS] Turbatus est a furore. Vel ab ira oculus. Furor sive ira accipitur hic, vel Dei, vel ipsius hominis. Item ira Dei duplex est, scilicet que in iudicio erit, et hic in presenti est, in cecitate mentis, {191.108A} cum dantur peccatores in reprobum sensum. Ibi exteriores tenebre erunt, quia tunc peccatores penitus erunt extra Deum, id est extra lucem, quia in summa cecitate erunt. Quid enim est penitus esse extra Deum, nisi esse in summa cecitate? Siquidem Deus habitat lucem inaccessibilem: he autem tenebre hic iam incipiunt in peccante, cum ab interiore Dei luce secluditur; sed nondum penitus, dum in hac vita est. Et ideo dicit turbatum, non exstinctum oculum quasi8 : ideo lavabo, quia oculus meus, id est ratio mea, turbatus est a furore Dei, et futuro, quem timeo, et presenti, quem sentio. Et a sua ira propria turbatus est oculus, qua conturbante solem interiorem, id est sapientiam Dei, non potest videre, et quasi occasum in se pati arbitratur mens que {191.108B} sua perturbatione illum videre non sinitur. Unde Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram. Et est, ideo sic gemo, quia oculus meus, scilicet ratio, turbatus est a furore, vel ab ira mea propria. Turbatus est, et merito, quia inveteravi inter omnes inimicos meos, scilicet vitia vel malos homines qui vere sunt inimici ad Deum se convertentium, a quibus separatur omnis bonus, non loco, sed animo. Et addit, omnes, quasi9 : Etiam inter omnes inveteravi, a nullo fui immunis, omnibus consensi.
8 quasi] + dicat PL
9 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita legi potest: Ideo sic laboro, quia inveteravi, membrum factus veteris hominis. Et dicit hoc a simili veteris vestis, que nec est decori, nec usui. Inter omnes inimicos meos visibiles et invisibiles, quibus consensi. Per hoc ostendit se {191.108C} omnibus vitiis subiectum. Hoc ideo dicit, quis desperet de gravitate peccatorum. Sed unde hoc? quia, oculus meus, rationis, turbatus est a furore, primo parenti exerto [ALCUINUS] id est a pena primo homini illata, per quem in universam posteritatem est transfusa: ipse enim origo, nos propago sumus pene. [AUGUSTINUS, ALCUINUS] Quia vero non est inanis labor penitentie post laborem et gemitum, et imbres creberrimos lacrymarum, exauditum se significans; subdit:L
L ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 6,9 
VIII
prol.|
marg.| Discedite a me. [CASSIODORUS] Tertia pars, ubi ostenditur {191.108D} correptio huius qui orat, ut separetur ab illis malis nunc animo, in futuro, etiam loco, quorum collegio peccavit, et insistat mandatis Dei. Vel non est optatio, sed prophetia hic, quia ita in iudicio futurum est, quando a iustis impii separabuntur. Vel etiam nunc fit hoc in area, ubi iam grana a paleis nuda sunt, et separata mente, etsi inter eas lateant, et eisdem conventiculis contineantur. Dicit ergo iste penitens post tantas difficultates se exauditum significans. Discedite a me, nunc animo in futuro, etiam loco. Omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.M
M ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 6,10 
IX
prol.|
marg.| Exaudivit Dominus remittendo deprecationem {191.109A} meam que est pro deponendis peccatis. [REMIGIUS, AUGUSTINUS] Repetitio eiusdem sententie crebra est hic ex affectu nimio, quia gaudenti non sufficit semel dicere quod gaudeat, unde subdit: Dominus suscepit [CASSIODORUS, REMIGIUS] quasi oblationem orationem meam [GLOSSA INTERLINEARIS, ALCUINUS] que est pro virtutibus adipiscendis. Deprecatio namque est, pro removendis malis: Oratio, pro adhibendis bonis. [CASSIODORUS] His verbis dat exemplum fideliter orantes exaudiri. Et nota quod ter hic ponitur Dominus, quia sanctam Trinitatem precibus adfuisse ostendit. Incipit a lacrymis, exauditus exsultat, sicut fit et in aliis penitentialibus psalmis.N
N ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 6,11 
X
prol.|
marg.| Erubescant . Quarta pars ubi iam liber a peccatis in conclusione exsultans pro inimicis ut convertantur orat, ut sicut ipse, habeant veniam, quasi dicat et quia Dominus me penitentem exaudivit, ergo iam meo exemplo. Omnes inimici mei convertantur et erubescant, id est de actibus suis quia mali sunt; et conturbentur iudicii timore, ad penitentiam. Et hoc, vehementer, id est vehementi gemitu. [AUGUSTINUS] Perfectus vir orat hic, ut mali de peccatis erubescant, et peniteant, et convertantur [CASSIODORUS] ne eant quo tendebant, et non differatur, sed erubescant valde velociter. [AUGUSTINUS] Hoc ad effectum optantis refertur, vel ad potentiam Christi, qui tam celeri tempore cito gentes ad fidem convertit.
marg.| Vel ita, convertantur {191.109C} velociter a malis. Et post conversionem, erubescant valde, ex recordatione peccatorum, quod est custodia virtutum. Vel prophetia est hic non optatio, ubi predicit quid futurum sit inimicis qui hic suorum peccatorum penitere nolunt, quasi dicat me exaudivit Dominus, sed omnes inimici mei, etc. , id est erubescent et conturbabuntur vehementer in futuro. Hoc utique non est hic, ubi potius iniqui irrident eos qui omnia relinquunt, et suis irrisionibus infirmos de Christi nomine erubescere faciunt. Sed {191.110A} in iudicio hoc erit, ubi erubescentes dicent de bonis sicut scriptum est: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra (Sap. V). Et convertantur et erubescant, quasi10 : illis conversio sit ad confusionem qui noluerunt habere ad salutem quod iustissimum est. Et hec omnia fiant valde velociter, quia, cum desperare ceperint de iudicio, et dixerint: Pax et securitas est, tunc repentinus superveniet interitus (I Thess. V), qui cum venerit, sentietur non esse {191.110B} longa omnis vita; quia sicut desiderantibus tarde, ita desperantibus cito venire videbitur.O
O ¶Codd. : PL191
10 quasi] + dicat PL
marg.| Psalmus hic in exsequiis mortuorum cantatur quia per huiusmodi gemitum atque penitentiale lamentum post hanc vitam a fidelibus obtinetur quod in hac vita diu ac vehementer desideraverunt et a malis sentitur, quod hic non timuerunt sed contempserunt P h
h Cf. Sicardus Cremonensis, Mitralis de officiis, lib. 9, cap. 50, CCCM 228, p. 668.88-91 : « Hoc psalmo 'Te decet' utimur in exequiis mortuorum, quoniam ibi agitur de reditu captiuitatis filiorum Israel in terram promissionis, sic isti de captiuitatis miseria ad uitam proficiscuntur eternam ».



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_6)

Notes :