Glossa magna

Psalmus 87

Numérotation du verset Ps. 87,1 

¶Canticum
¶Codd. : D30 Rusch Ps-G
psalmi
filiis
Chore
in finem
pro Melech1
1 Melech C K V D Ω ΩX Rusch cum Ps-R ] Maheleth Clementina , Maeleth Ps-G , Amalech D30
ad respondendum
intellectus
Heman2
2 Heman] scrips. hic et ubique, Eman Ps-G D30 ΩX cum Ps-R
Israelite3
3 Israelite Amiatinus C Rusch cum LXX ] Ezraitae Ps-G D30
Numérotation du verset Ps. 87,2 I

Domine Deus salutis mee ¦
in die clamavi4
4 in die Rusch cum Ps-R] die Ps-G
et nocte coram te.
Numérotation du verset Ps. 87,3 II

Intret
in conspectu tuo
oratio mea ¦ inclina
aurem tuam ad precem meam.
Numérotation du verset Ps. 87,4 III

Quia repleta est
malis anima mea ¦ et vita mea in inferno
appropinquabit5.
5 appropinquabit Rusch ] appropinquavit D30 Ps-G
Numérotation du verset Ps. 87,5 IV

Estimatus sum
cum descendentibus in lacum ¦
factus sum
sicut homo
sine adiutorio
Numérotation du verset Ps. 87,6 

inter mortuos
liber.
Numérotation du verset Ps. 87,V 

Sicut
vulnerati dormientes
in sepulcris
quorum
non est6 memor amplius ¦ et ipsi
6 est Rusch ] es Ps-G
de manu tua repulsi sunt.
Numérotation du verset Ps. 87,7 VI

Posuerunt me
in lacu inferiori ¦
in tenebrosis
et in umbra mortis.
Numérotation du verset Ps. 87,8 VII

Super me confirmatus est
furor tuus ¦
et omnes
fluctus tuos
induxisti
super me.7
7 me] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 87,9 VIII

Longe fecisti
notos meos a me ¦
posuerunt me
abominationem sibi.
Numérotation du verset Ps. 87,IX 

Traditus sum
et non egrediebar ¦
Numérotation du verset Ps. 87,10 

oculi mei
languerunt pre inopia.
Numérotation du verset Ps. 87,X 

Clamavi
ad te Domine ¦ tota die expandi ad te manus meas.
Numérotation du verset Ps. 87,11 XI

Numquid mortuis facies mirabilia ¦
aut medici suscitabunt et
confitebuntur tibi.
Numérotation du verset Ps. 87,12 XII

Numquid8 narrabit
8 Numquid] praem. diapsalma Ps-G
aliquis in sepulcro
misericordiam tuam ¦ et veritatem tuam in perditione ?
Numérotation du verset Ps. 87,13 XIII

Numquid cognoscentur
in tenebris
mirabilia tua ¦ et iustitia tua in terra oblivionis ?
Numérotation du verset Ps. 87,14 XIV

Et ego
ad te Domine clamavi ¦
et mane oratio mea
preveniet te.
Numérotation du verset Ps. 87,15 XV

Ut quid Domine repellis orationem meam ¦ avertis faciem tuam a me?
Numérotation du verset Ps. 87,16 XVI

Pauper sum ego
et in laboribus a iuventute mea ¦
exaltatus
autem humiliatus sum et conturbatus.
Numérotation du verset Ps. 87,17 XVII

In me
transierunt
ire tue ¦
et terrores tui
conturbaverunt me.
Numérotation du verset Ps. 87,18 XVIII

Circumdederunt9 me
9 Circumdederunt plerique codd. et edd. D30 Rusch] Circuierunt Ps-G
sicut aqua
tota die ¦ circumdederunt me simul.
Numérotation du verset Ps. 87,19 XIX

Elongasti a me amicum et proximum ¦ et notos meos
a miseria.

Psalmus 87

Numérotation du verset Ps. 87,1 
prol.|
marg.| {191.809C} {191.809D} Domine 1   * Deus salutis mee . Titulus: Canticum psalmi filiis Core in finem pro Meleth, ad respondendum intellectus Eman Israelite, vel Ezraite. [AUGUSTINUS. HIERONYMUS. AUGUSTINUS.] Sicut sepe diximus canticum notat exsultationem mentis; psalmus, bonam operationem. Ideoque psalmi, qui hec duo in titulis habent de bona operatione et mentis iocundidate agunt, sicut iste psalmus. Filii autem Core, sicut supra diximus sunt filii crucis, filii passionis, de quo supra plene tractatum est, et quid sit, in finem, supra expositum est. Quod autem sequitur pro {191.810C} Meleth ad respondendum, hoc inusitatum habet iste titulus. Meleth autem interpretatur chorus, qui dicitur ad respondendum, ut canenti chorus consonando respondeat. Sicut non istum solum, sed alios quoque psalmos credendum est esse cantatos. Ita enim in huius psalmi et aliorum cantu factum {191.810D} est ut precinenti chorus responderet, quamvis alii alios titulos acceperint, sed hoc factum existimo causa varietatis, qua fastidium levaretur. Tituli enim variantur pro levando fastidio, vel forsan pro alia non satis nota causa. In quo autem mysterio mihi dictum videatur, pro Meleth, id est pro choro, ad respondendum, id est ut canenti per chorum respondeatur, exponam. Hic passio Christi prophetatur, cui debemus imitando respondere sicut Petrus aita: « Christus pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius », hoc est respondere. Unde etiam Ioannes ait: Sicut Christus pro nobis posuit animam suam, sic et nos debemus pro fratribus nostris animam ponereb {191.811A} . Hoc est quod ibi dicitur ad respondendum sed non prodest hoc, nisi fiat in choro, id est in concordia caritatis. Unde Apostolus: Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habeam, nil mihi prodestc. Eman interpretatur frater eius. Fratres autem Christi hic sunt qui in cruce gloriantur, sicut Apostolus qui ait: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi (Gal. 6), qui sunt veri Israelite [ALCUINUS. Haimo.] id est videntes Deum; vel Eman Ezraita dicitur, id est advena. Dicitur enim fuisse quidam orientalis. Et est sensus tituli: Canticum istud, quod dicitur canticum [AUGUSTINUS.] quia letus finis passionis hic ostenditur, Psalmi, quia hic agitur de bona operatione, canitur filiis Core, id est Christi, {191.811B} dirigens eos in finem celestium coronarum. Ad quid cantatur eis? Ad respondendum Christo, id est ut ipsi respondeant, imitatione, vel gratiarum actione, Christo quasi precentori, imitando vestigia passionis eius, et hoc faciant pro Meleth, id est in Meleth, scilicet in choro, id est in concordia caritatis. Et hic est intellectus Eman Israelite [Haimo. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] id est illorum qui sunt fratres Christi in cruce eius gloriantes, et Deum videntes. Vel ad litteram, hic est intellectus Eman, id est illius hominis qui in choro respondente canentibus, hoc mysterium intellexit, Israel, vel Ezrel. Fuit enim Israelita, vel Ezraita, id est advena, scilicet de orientalibus partibus.
a 1Pt. 2
b 1Io. 3.
c 1Cor. 13.
1Domine] praem. interpolatio moderna Ricardi Cenomani : «Melius est Eman Ezraitae, nam Hebraice legitur הָהֶוְרָחִי לְהֵימָו, et quidam Graeci codices habebant αίθαμ τω ορακλητη. Alii αιμαν τω Ισραηλίτη. Priores sunt falsati a scriptore in duobus; secundi in uno, duntaxat quandoque et prosequitur enarratio Augustini posteriores.» Ed1541 PL 191, 809CD
marg.| Intentione monet Christi passionem imitari. Modus: Quatuor sunt partitiones. Primo Christus {191.811C} in forma servi precatur auxilium, referens se contemptum ab inimicis. Secundo dicit quid amici eius in passione fecerunt, ibi longe fecisti etc. Tertio ostendit quibus non prosint opera sua, ibi numquid mortuis facies. Quarto dicit que in suis membris sustinet, ibi et ego ad te. In forma ergo servi orans ad Patrem, ait: OA
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 87,2 
I
prol.|
marg.| Domine Deus, auctor salutis mee [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] quia totum est ab eo, ego clamavi coram te, ex forma servi hoc dicit in die et nocte, quia in letis rebus et in adversis oravit Christus. IdeoB
B ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 87,3 
II
prol.|
marg.| {191.811D} Oratio mea intret in conspectu tuo. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Ingressus orationis est eius acceptio. Deinde repetit dicens, inclina aurem tuam ad precem meam. Inclinatio auris Dei, misericors exauditio eius est. Virtus magna pure orationis hic notatur, que quasi persona quedam ad Deum intrat, et mandatum peragit, quo caro pervenire nequit. Quare autem oret, subdit:C
C ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 87,4 
III
prol.|
marg.| Quia anima mea repleta est malis [AUGUSTINUS.] non vitiis, sed doloribus, quibus anima carni compatitur. Non enim dolor corporis potest esse sine anima. Dolere autem anima etiam non dolente 194 corpore {191.812A} potest. Non ergo peccatis, sed humanis malis, id est doloribus, repleta fuit anima Christi. Hoc est quod ipse ait: Tristis est anima mea (Mt. 26). Vel anima mea repleta est [AUGUSTINUS.] scilicet malis pereuntis populi, compatiendo, et vita mea appropinquavit in inferno, dum trador ad mortem. Hoc est quod in Evangelio dicit, usque ad mortem (ibid.), quod enim ait, tristis est anima mea, hoc dictum est hic: repleta est malis anima mea. Et quod sequitur ibi usque ad mortem, hoc dicitur hic: Et vita mea in inferno appropinquavit. Hos autem humane infirmitatis affectus, sicut ipsam carnem, ac mortem, non conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit, ut transfiguraret in se corpus suum, quod est Ecclesia; ut scilicet si cui suorum inter {191.812B} humanas tentationes tristari vel dolere contingeret, non ideo se a gratia Dei alienum putaret; et non esse hec peccata, sed humane infirmitatis indicia, tamquam voci premisse concinens chorus, ita corpus ex ipso capite suo addisceret.D
D ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 87,5 
IV
prol.|
Numérotation du verset Ps. 87,6 
prol.|
marg.| Existimatus sum [ALCUINUS. AUGUSTINUS.]. quasi2 : Non solum gravia passus sum, sed et contumeliosa, quia existimatus sum cum descendentibus in lacum miserie, vel inferni profunditatem, utique a nescientibus, quid facerent: qui sic putabant eum mori necessitate, ut alii homines moriuntur. Factus sum, id est estimatus sum, ab eisdem nescientibus, {191.812C} sicut homo simpliciter, sine adiutorio, cum tamen essem inter mortuos liber, id est inter peccatores solus sine peccato, qui potest animam ponere et resumere (Io. 10). Item existimatus sum.E
E ¶Codd. : PL191
2 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 87,V 
prol.|
marg.| Sicut vulnerati dormientes in sepulcris [AUGUSTINUS.] quia et ipse vulneratus lancea, et sepulcro clausus fuit; sed differt per hoc quod sequitur, quorum non meministi adhuc, alia littera, id est quorum tempus resurgendi nondum venit, in quo Christus a ceteris mortuis discernitur, qui et vulneratus et mortuus, in sepulcro positus est, sed die tertia evigilavit. Sed {191.812D} qui nesciebant quid faciebant, putaverunt illum similem aliis vulnere occisis, et dormientibus in sepulcro, quorum adhuc Deus non meminit. Et nota quod Scriptura consuevit mortuos dicere dormientes (1 Thess. IV; Io. 2), quia evigilaturos, id est resurrecturos vult intelligi, qui evigilabunt in resurrectione (Mt. 25), et ipsi quibus ita factus sum, repulsi sunt, o Deus, de manu tua, id est adiutorio tuo privati sunt, qui me sine Dei adiutorio putaverunt. Non enim hoc refertur ad dormientes in sepulcro, quorum non meminit Deus adhuc, in quibus sunt iusti: quorum licet non meminerit adhuc ut resurgant, de his tamen dictum est: Iustorum anime in manu Dei sunt. Vel existimatus sum sicut vulnerati dormientes [HIERONYMUS.] id {191.813A} est flagitiosi. Dormientes in sepulcris, id est carnali voluptate sopiti, in stupris et obscenitatibus sepulti, de quibus Deus non excitat eos [HIERONYMUS. et AUGUSTINUS.], quorum non est memor Deus. Amplius et ipsi, vel dormientes, vel illi quibus ita factus sum, de manu tua repulsi sunt.F
F ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 87,7 
VI
prol.|
marg.| Posuerunt me in lacu inferiori [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. ALCUINUS.] id est in profundissima miseria seculi, quia abiecta morte ablatus est, in tenebrosis, id est in tenebris oblivionis, quem scilicet nemo requiret, et in umbra mortis. Umbra mortis est locus malorum, quo puniuntur. Vel posuerunt me, sua opinione, in lacu inferiori, vitiorum scilicet in tenebrosis, {191.813B} et in umbra mortis, id est in morte impietatis, vel posuerunt me in rei veritate, in lacu inferiori, id est in lacu inferni, scilicet in tenebrosis et in umbra mortis,G
G ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 87,8 
VII
prol.|
marg.| Furor tuus vel ira tua, vel indignatio tua, o Deus, confirmatus est super me, ut illi irati sunt cum viderent eum turpi morte mori. Putabant enim quod ira Dei perisset et quod Deus omnes indignationes super eum induxisset, quando pertulit eum crucifigi. Et omnes fluctus tuos, vel suspensiones tuas, id est passiones induxisti super me. In alio psalmo dicit, Transierunt super me (Ps. XLI). Hic autem dicit, induxisti super me, significans quod {191.813C} omnia que de passione eius prophetata sunt evenerunt.H
H ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 87,9 
VIII
prol.|
marg.| Longe fecisti. Secunda pars ubi dicit quid amici eius in passione fecerint. quasi3 : Induxisti hec super me, et tunc fecisti nomen tuum quibus ego notus eram, non dicit notos quos novit [AUGUSTINUS.] quia tunc omnes noverant ut Deus; sed quibus notus est. Vel notos, dicit bonos, quos probat. Longe a me loco et mente, et posuerunt me abominationem sibi vel ipsi noti, quia hoc genus mortis horrebant, vel magis persecutores.I
I ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 87,IX 
prol.|
Numérotation du verset Ps. 87,10 
prol.|
marg.| {191.813D} Traditus sum, scilicet a discipulo, et non egrediebar, id est non ostendi quis essem; in interioribus meis latebam, non manifestabar, non propalabar. Unde, oculi mei languerunt pre inopia, id est apostoli cum non viderent eum in virtute, sed quasi victum, infirmati sunt subtracto sibi cibo, id est lumine.J
J ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 87,X 
prol.|
marg.| Clamavi ad te, Domine. [AUGUSTINUS.] Hoc aperte in cruce fecit. Tota die expandi manus meas ad te, quia fecit omnia ad voluntatem Patris. Per extensas quippe manus continuatio bonorum operum, a quibus numquam cessavit, intelligitur; in cruce enim {191.814A} nec una tota die fuit illa extensio, nec totum pro parte potest accipi, quia addit tota; sed quia hec opera eius non omnibus profuerunt, addit:K
K ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 87,11 
XI
prol.|
marg.| PARS 3 Numquid. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Tertia pars, ubi ostendit, quibus non prosunt opera sua. quasi4 : Expandi manus, sed, o Deus, numquid facies mirabilia mortuis? Mortuos dicit non corpore, sed corde, coram quibus fiunt quidem miracula Christi; sed non prosunt eis, quia ad vitam fidei visa eos non movent. Mortuis enim corpore facta sunt mirabilia cum quidam revixerunt, et cum Dominus penetravit inferna, atque inde victor mortis ascendit, {191.814B} magnum mortuis factum est miraculum. Dicit ergo: Numquid mortuis, scilicet corde, non corpore, facies mirabilia? quasi5 : Non. Non eis dicit fieri, quibus et si fiant non prosunt, ideo non eis fiunt, quia a medicis non suscitabuntur homines ut confiteantur Domino. Et hoc est quod sequitur: Aut medici, vel gigantes suscitabunt homines, et suscitati confitebuntur tibi? non. A mortuo enim corde perit confessio; nisi enim suscitetur, confiteri non valet. Sed medici, vel gigantes non suscitabunt homines, ut confiteantur Domino. Notandum quod in Hebreo non medici, sed gigantes reperitur. Utrumque autem pene eodem modo sonat in Hebreo. Unde Septuaginta Interpretes quorum auctoritas tanta est, ut propter mirabilem consonantiam divino spiritu {191.814C} interpretati esse credantur, propter vocis similitudinem, quam in Hebrea lingua medici et gigantes eodem modo sonant, ut exigua differentia distinguantur, medici non gigantes, non errore, sed potius occasione posuerunt, volentes significare quomodo essent accipiendi gigantes. Si ergo superbi accipiuntur hic gigantes, id est dicuntur sapientes seculi bene dicuntur medici, quia per artes suas promittunt animarum salutem, contra quos dictum est: Domini est salus (Ps. 3). Si autem boni accipiuntur gigantes, id est magni et fortes, et ipsi bene dicuntur medici, qui viventes curare ministerio possunt, sed non mortuos suscitare. Sola enim gratia Dei reviviscunt ad fidem. Unde: Nemo potest {191.814D} venire ad me nisi Pater meus traxerit eum (Io. 6).L
L ¶Codd. : PL191
4 quasi] + dicat PL
5 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 87,12 
XII
prol.|
marg.| Numquid narrabit aliquis positus in sepulcro? [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Mortue anime corpus sepulcrum est. Unde in Evangelio Dominus talibus dicit: Similes estis sepulcris dealbatis, que foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia; sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Mt. 23). Numquid ergo aliquis in sepulcro positus, id est in pernicie anime narrabit misericordiam tuam? et aliquis positus in {191.815A} perditione, id est obtinatus, veritatem tuam narrabit? quasi6 : Non hi narrabunt; sed vivi et fideles. Notandum quia misericordiam et veritatem amat Scriptura coniungere, et maxime psalmi.M
M ¶Codd. : PL191
6 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 87,13 
XIII
prol.|
marg.| Numquid cognoscentur in tenebris [AUGUSTINUS.] infidelium, mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis, que dicit: Non est Deus. He sunt tenebre. Unde Apostolus: Fuistis aliquando tenebre; nunc autem lux in Domino (Eph. 5). Iidem sunt ergo mortui, et positi in sepulcro, et tenebre, et terra oblivionis.N
N ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 87,14 
XIV
prol.|
marg.| {191.815B} PARS 4 Et ego ad te. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Quarta pars, ubi dicit que in suis membris Christus sustinet. Ecce chorus respondens precinenti. quasi7 : His mortuis, non prosunt opera Christi. Quis ergo usus mortuorum? Quid de eis agit ad utilitatem corporis sui? id est Ecclesie? multum: quia in eis ostenditur que sit gratia in predestinatis. Ait ergo Christus ex voce Ecclesie, et ego. quasi8 : Nos fuimus olim cum illis natura filii ire, cum quibus fuimus unum. Ideo non ait simpliciter, ego, sed, et ego, scilicet fui natura filius ire, sicut et ceteri; sed clamavi, ut salvus essem, ad te, Domine, non ad alium, quia nullus medicorum suscitat. Qui autem {191.815C} clamat et invocat, credit; sed non crederet, nisi eum misericordia Dei suscitaret, qua preveniente iam est ei mane, post tenebras infidelitatis; sed quia restat futura clarificatio, nunc oratio mea preit. Et hoc est, clamavi, et ita factum est mihi mane lucis vel fidei. Et in hoc, mane oratio mea, preventa a misericordia, preveniet te, id est futurum iudicium, que oratio ut fervescat differtur bonum, et crebrescunt mala.O
O ¶Codd. : PL191
7 quasi] + dicat PL
8 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 87,15 
XV
prol.|
marg.| Ut quid, Domine, repellis [GLOSSA INTERLINEARIS. CASSIODORUS.]. quasi9 : Clamo, oro, sed nunc ut quid, Domine, repellis orationem meam. Ecce quantum desiderat, proponit in his verbis querendam esse causam quare {191.815D} differtur quod petit, que est in dilatione boni, et adversis multiplicatis, quasi repulsa oratio inflammetur ardentius. Ut quid avertis faciem tuam a me? Avertere Deus dicitur faciem, non dando quod volunt, sed quod non expedit.P
P ¶Codd. : PL191
9 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 87,16 
XVI
prol.|
marg.| Pauper sum ego. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Exsequitur breviter tribulationes corporis Christi dicens: Ego sum pauper, rebus seculi, et in laboribus sum a iuventute mea. Unde alibi: Sepe expugnaverunt 195 me a iuventute mea (Ps. CXXVIII), exaltatus autem {191.816A} in seculo humiliatus sum. [CASSIODORUS.] Quedam membra Christi ad hoc exaltantur in seculo, ut in eis maior sit humilitas Et conturbatus sum adversis, vel exaltatus sum, prius tumido corde. Postea, humiliatus sum, scilicet per confessionem. Et conturbatus sum, id est confusus de peccatis, ea damnando. EtQ
Q ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 87,17 
XVII
prol.|
marg.| Ire tue [AUGUSTINUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS.] id est afflictiones, in me venientes, id est mihi illate transierunt, quia non manet ira Dei in iustis, sed transit quia non de fideli, sed de infideli dictum est, ira Dei manet super eum. Flagellat enim filios quos recipit (Hbr. 12), sed ad correctionem, non ad peremptionem. {191.816B} Unde: Ego quos amo corrigo, arguo et castigo (Apc. 3). Et alibi: Percutiam et ego sanabo; occidam et vivere faciam (Dt. XXXII). Et terrores tui conturbaverunt me, omne quod potest accidere etsi non accidat, prudenter timetur. Tam graviter conturbaverunt, quiaR
R ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 87,18 
XVIII
prol.|
marg.| Circumdederunt me sicut aqua, que mergit. [Haimo. AUGUSTINUS.] Aliquando enim terrores ipsi ita conturbant animum cogitantis, circumpendentibus malis, ut sicut circumfluere videantur, et simul undique circumdare. Unde amici et noti timore deserunt. Unde Apostolus: Omnes me dereliquerunt (2Tim. {191.816C} 4). Et hoc tota die, quia nullo tempore desunt mala Ecclesie, donec finiatur seculum. Unde subdit: Circumdederunt me simul. Sed hec omnia fiunt, ut oratio Ecclesie preveniret Deum, donec illa salus veniat, ubi nihil malorum sit.
marg.| Vel ita: In me transierunt ire tue, id est vindicte presentes, et terrores tui conturbaverunt me [CASSIODORUS.] scilicet terrores futuri iudicii quos omnis caro timet . Nota quod dicit ire transierunt, terrores conturbaverunt, quia aliud iam de damnatione patimur; et aliud de eterna ultione timemus. Circumdederunt me peccata, tota die sicut aqua que mergit. [CASSIODORUS. ALCUINUS. CASSIODORUS.] Peccata enim undique copiosa inundatione concludunt. Repetit, circumdederunt me simul. Vel in persona Christi {191.816D} accipi potest, qui secundum formam servi ad Patrem dicit, ire tue, id est afflictiones quas tua voluntate, non meo merito patior, in me transierunt, id est non mansure me contigerunt. Et terrores tui, scilicet quos patior [ALCUINUS. AUGUSTINUS. HIERONYMUS.] quia tibi placuit, non meo merito, conturbaverunt me, secundum infirmitatem carnis; circumdederunt me, inimici mei, sicut aqua tota die, circumdederunt simul. Deinde sequitur ex persona capitis et membrorum simul.S
S ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 87,19 
19
prol.|
marg.| Elongasti a me amicum [CASSIODORUS.] qui pio et fideli {191.817A} amore coniungitur nobis et proximum parentela, sepe iustis humana officia subtracta sunt timore, et notos meos qui sola opinione, vel visione nos didicerunt, elongasti a miseria mea.T
T ¶Codd. : PL191



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 87 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_87)

Notes :