Glossa magna

Psalmus 8

Numérotation du verset Ps. 8,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 8) D14 D30 Rusch Ps-G, def. C
psalmus David
pro torcularibus1.
1 psalmus D. – pro tor. Ω X2 cum Ps-R ] inv. D14 Ps-G , in carminibus pro octava psalmus David D30
Numérotation du verset Ps. 8,2 I

Domine
Dominus noster ¦
quam admirabile est nomen tuum
in universa terra.
Numérotation du verset Ps. 8,II 

Quoniam
elevata est magnificentia tua ¦
super celos.
Numérotation du verset Ps. 8,3 III

Ex ore infantium
et lactentium2
2 lactentium Ps-G (M² K² ΨB V D edd. .) D14² (in ras.) D30Rusch cum Ps-R ( plerique codd. et edd. )] lactantium Ps-R D14* (ut videtur) Ps-G
perfecisti
laudem propter inimicos tuos ¦
ut destruas inimicum
et ultorem.
Numérotation du verset Ps. 8,4 IV

Quoniam videbo
celos tuos3
3 tuos] ※ tuos : D14
opera digitorum tuorum ¦
lunam
et stellas
que tu fundasti.
Numérotation du verset Ps. 8,5 V

Quid est homo
quod memor es eius ¦
aut filius hominis
quoniam visitas eum ?
Numérotation du verset Ps. 8,6 VI

Minuisti eum paulominus ab angelis
gloria
et honore
coronasti eum ¦
Numérotation du verset Ps. 8,7 

et constituisti
eum super opera manuum tuarum.
Numérotation du verset Ps. 8,8 VII

Omnia
subiecisti sub pedibus eius ¦
oves et boves
universas,
insuper et pecora campi.
Numérotation du verset Ps. 8,9 VIII

Volucres celi
et pisces maris ¦
qui perambulant semitas maris.
Numérotation du verset Ps. 8,10 IX

Domine Dominus noster ¦ quam admirabile est nomen tuum in universa terra.

Psalmus 8

Numérotation du verset Ps. 8,1 
prol.|
marg.| Dominus dominus noster. Titulus, in finem psalmus David, pro torcularibus. [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] Nihil de visibilibus torcularibus, in textu huius psalmi dicitur, sed de spiritualibus, et per visibilia torcularia significastis, id est de Ecclesiis; quia de Ecclesie constitutione, et causa constitutionis hic agitur, scilicet de Christi ascensione, et Spiritus sancti missione. Cum enim Dominus post resurrectionem ascendit, misit Spiritum sanctum in apostolos et alios fideles: Quo impleti predicando Ecclesias congregaverunt. [AUGUSTINUS.] Ecclesia autem dicitur torcular, eadem {191.122D} ratione qua dicitur area. Multis enim et variis similitudinibus eadem res in Scripturis sepe insinuatur. Ideo vero aree vel torculari comparatur, quia, sicut in area grana a paleis, et in torcularibus vinum dividitur a vinatiis, ita in Ecclesia boni a malis opere ministeriorum separantur, non loco, sed affectu; et quasi a tegumentis purgantur, ut frumenta in area a paleis, et in torcularibus vina exuuntur a vinatiis. Que tamen necessaria erant, ut simul nascerentur et crescerent, ad maturitatemque pervenirent. Ita in Ecclesia admistio malorum est necessaria bonis: qui simul incipiunt, crescunt, et consummantur, sed boni in bono, mali in malo. In futuro vero etiam {191.123A} loco separabuntur, cum frumenta recondentur in horreis, palee vero comburentur igne inexstinguibili.
marg.| Vel Ecclesia ideo dicitur torcular, quia in ea intellectus verbi Dei, dum sono vocis ministratur, quasi vinum includitur in vinariis, et sic fertur ad aures, quasi ad torcular, ubi discernitur, quia sonus valet auribus, intellectus vero a memoria auditorum, quasi quodam lacu excipitur: inde in mentis habitum et morum disciplinam, tamquam de lacu in cellas transit, in quibus, si negligentia non acuerit, vetustate firmabitur.
marg.| Vel torcularia sunt etiam martyria, ubi corpora eorum qui pro Christi nomine afflictione persecutionum calcantur, quasi acina remanent in terra; anime vero ad requiem habitationis celestis emanant. Et quia hec fiunt in {191.123B} Ecclesiis, ideo ipse Ecclesie torcularia dicuntur.
marg.| Et est sensus tituli, Psalmus iste, David prophete tendens in finem, id est in Christum [CASSIODORUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] quia agit de exaltatione Christi, secundum duas naturas, et agens pro torcularibus, id est de Ecclesiis, de quarum constitutione et causa constitutionis agit. Intentio est hic Prophete errorem Iudeorum, qui dicunt in Iudea tantum notum Deum, et Donatistarum, qui tantum in Africa notum dicunt, et similium, confutare.
marg.| [CASSIODORUS.] Modus. Bipartitus est psalmus: Primo, laudes Christi describuntur, scilicet maiestas eius et operatio excelsa; secundo, dicit naturam hominis olim incitatam in Christo super omnia exaltatam, ibi Quid est homo . A laude ergo incipiens propheta, ait: OA
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 8,2 
I
prol.|
marg.| {191.123C} [REMIGIUS, GLOSSA INTERLINEARIS.] Domine omnium, secundum potentiam. Qui es specialiter Dominus noster, secundum receptionem et cultum, nomen tuum. id est gloria et fama, admirabile est, propter creaturas quas fecisti et regis, et quam admirabile quasi1 : infinite. Nullus enim sufficit omnes creaturas cognoscere, in quibus admiramur te. Admirabile est dico, in universa terra, non in Iudea tantum, ut dicunt Iudei; nec tantum in Africa, ut dicunt Donatiste. Ne ergo Iudei vel quilibet sibi vindicent quasi proprium quod est commune omnium, quod est intentio psalmi, et dirigitur sermo ad Deum {191.123D} Trinitatem; deinde supponit in parte per quid est admirabile, loquens ad Deum Patrem.B
B ¶Codd. : PL191
1 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 8,II 
prol.|
marg.| Quoniam elevata est, quasi dicat per hoc est admirabile, quia magnificentia tua [REMIGIUS, CASSIODORUS.] id est Filius tuus Deus homo, elevata est de terrena humilitate, super celos ad litteram, homo Deus ad dexteram Dei Patris sedens. Vel elevata est magnificentia tua super celos [AUGUSTINUS.] id est super Scripturas, quia excedit omnium eloquia Scripturarum. Vel elevata est, in incomprehensibilitate; super celos [REMIGIUS.] id est super omnes rationabiles creaturas. Vel magnificentia tua, id est fama et gloria tua, idem quod ante dixerat nomen, elevatum {191.124A} est super celos, id est super Scripturas, quibus ad plenum non explicatur. Scripture autem dicuntur celi, eo quod divina mysteria celant. Et, o Domine, tu,C
C ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 8,3 
III
prol.|
marg.| [CASSIODORUS.] Perfecisti laudem ex ore infantium. Infantes et lactentes non pro etate dicit, sed pro simplicitate, sicut Petrus in Epistola canonica ait: Quasi modo geniti etc. (1Pt. 2), qui scilicet nondum escam, sed lac capere possunt [AUGUSTINUS.] quales erant illi quibus Apostolus lac dabat dicens: Tamquam parvulis in Christo, lac potum dedi vobis, non escam (1Cor. 3). Quos significabant illi, qui Dominum {191.124B} venientem ad passionem laudabant, in quos hoc utitur Dominus testimonio, cum Iudeis dicentibus ut eos corriperet, respondit; Non legistis: Ex ore infantium etc. (Mt. 21) Bene autem, non ait fecisti, sed perfecisti. Ex his enim perfecit Deus laudem, quia, si soli perfecti essent in Ecclesiis, non ita consulerent humano generi, sicut nunc cum etiam nemini nondum capaces cognitionis rerum spiritualium atque eternarum nutriuntur fide temporalis historie, et Deum laudant. Et est sensus: Perfecisti laudem ex ore infantium et lactentium. [CASSIODORUS.] id est non solum a perfectis, sed ab insipientibus predicaris, et hoc fecisti propter inimicos tuos destruendos, et ut destruas inimicum et ultorem vel defensorem. Alia littera. [AUGUSTINUS.] Inimici {191.124C} sunt generaliter omnes, qui dispensationi per crucifixum facte contraria dicunt. Defensores videntur heretici fidei, et philosophi sapientie, cum tamen et illi fidem, et hi sapientiam veram impugnent. Vel infantes et lactentes dicit Apostolos, quia stulta mundi elegit Deus, ut fortia confunderet (1Cor. 1). [REMIGIUS.] Unde perfectior est laus. quia ad eam non humana sapientia, sed divina gratia acceditur. Et est: ex ore infantium et lactentium, id est apostolorum, perfecisti laudem. [CASSIODORUS. REMIGIUS] Vel de pueris Hebreorum potest accipi, quia ex verbis illorum puerorum, perfecta est laus. Quod videbatur pueriliter agi, sed sancti Spiritus instinctu fiebat. Et est sensus: ex ore infantium et {191.124D} lactentium perfecisti laudem, id est ex verbis puerorum Hebreorum perfecisti laudem. Et hoc totum propter inimicos tuos confundendos, forsan paganos. [CASSIODORUS.] Ideo enim a talibus laudari voluit ne videretur hec sapientia humana, sed divinitus data. Et ideo hoc fecisti, ut destruas inimicum id est Iudeum, et ultorem vel defensorem. Iudeus enim inimicus est Dei, dum Patrem solum defendit, quia qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem (Io. 5). Vel inimicus est voto, et ultor scilicet sue secte defensor.D
D ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 8,4 
IV
prol.|
marg.| Quoniam videbo, quasi2 : vero perfecisti laudem, {191.125A} et destrues inimicum, quoniam videbo celos tuos [REMIGIUS, ALCUINUS.] id est prevideo iam per Spiritum sanctum apostolos, et videbo etiam presentialiter in posteris. Hoc dicere, bene convenit primitivis. Celos dico, qui sunt opera digitorum tuorum [CASSIODORUS.] quia cooperatione Trinitatis instructi sunt que Trinitas in tribus digitis significatur hic, ut ibi: Qui appendit tribus digitis molem terrea. [HIERONYMUS. AUGUSTINUS. ALCUINUS.] Et per eos celos, videbo edificari lunam id est universalem Ecclesiam, et stellas, id est Ecclesias singulatim per loca diversa, vel doctores alios. Que tamen, scilicet lunam et stellas, vel quas scilicet stellas ut fundasti non illi. Apostoli enim ministri sunt edificationis; tu vero auctor vel fundator. Vel aliter ab {191.125B} illo loco, Ex ore, et proceditur de illa sententia, in qua celos appellavit Scripturas. [AUGUSTINUS.] Quia ergo dixerat Christum excedere omnium Scripturarum eloquia, forte videretur quod per Scripturas ad eius notitiam parvuli pervenire, vel ascendere non valerent. Hoc autem removens, dicit eum etiam infantibus Scripturas humiliasse, per quod et ipsi magnificentiam Dei caperent, et inimici destruerentur. Et hoc est, super Scripturas elevatus est Filius. Et per illas tamen, perfecisti laudem ex ore infantium et lactentium, id est illas Scripturas inclinasti infantibus et lactentibus ad ascendendum, ut sic foret laus perfecta, quod est per Scripturas, quas infantibus inclinavit. Unde alibi: Inclinavit celum et descendit (Ps. 17). Et hoc fecisti propter {191.125C} inimicos tuos, scilicet inimicos crucis Christi destruendos. Et quasi exponendo subdit, scilicet ut destruas inimicum et defensorem et accipit eosdem per inimicum et defensorem, quos dixit inimicos omnes, scilicet qui cruci Christi contradicunt, qui destruuntur cum videntur, id est intelliguntur Scripture, usque ad infantium capacitatem ducte, et per eas usque ad robur nutriuntur, et ad sublimitatem intelligentie eriguntur. De quibus subdit, quoniam videbo celos. Et vere destrues, dicit propheta, in persona Ecclesie, quoniam videbo celos tuos [REMIGIUS.] id est intelligam Scripturas sacras, que sunt opera digitorum tuorum, id est Spiritu Dei facte sunt, cuius septem sunt dona, {191.125D} cum sit unus spiritus, sicut plures digiti sunt in una manu. [AUGUSTINUS.] Et videbo lunam, id est universalem Ecclesiam; et stellas, id est Ecclesias singulas, vel doctores. Que vel quas tu fundasti in celis vel in eisdem Scripturis collocasti quas celorum vocabulo positas credimus.E
a Is. 40.
E ¶Codd. : PL191
2 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 8,5 
V
prol.|
marg.| Quid est homo . [CASSIODORUS. ALCUINUS.] Secunda est pars, ubi dicit naturam hominis olim vitiatam in Christo super omnia exaltatam: prius enim ostenderat omnipotentiam deitatis. Ideoque congrue in hac parte agit de exaltatione humanitatis; sed premittit de humiliatione totius humane nature, ostendens nullum esse penitus homini meritum {191.126A} Dei beneficio dignum 3 quasi4 : et quia omnia hec per Filium sunt, ergo quid est homo etc.
3 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
4 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita continua. Elevata est magnificentia tua, et quid est homo quod memor es eius? aut filius hominis . [AUGUSTINUS.] Per hominem accipiuntur peccatores; per filium hominis, spirituales. Disiunctio enim innuit distare inter hominem et filium hominis. Omnis enim filius hominis, homo est; sed non econverso: ut Adam qui fuit   homo , sed non   filius hominis .   Homo ergo hic accipitur; omnis qui portat imaginem terreni, id est omnis peccator carnalis;   filius hominis accipitur omnis qui portat imaginem celestis, id est Christi. Et merito novus homo   filius hominis dicitur, quia novus ex veteri quadam mutatione fit. Spiritualis enim regeneratio, qua {191.126B} innovatur mutatione vite eterne atque secularis, a Deo inchoatur, utrumque vero respicit misericordia Dei; sed illum quasi longe seiunctum a Deo; istum, id est filium hominis quasi presentem. [CASSIODORUS.] Ideoque cum despectu pronuntians, ait : Homo peccator terrenus, quid est quod tu es memor eius, quasi longe positi? cuius Deus memor est [AUGUSTINUS.] dando salutem temporalem, scilicet benedictionem sinistre. Unde alibib: Homines et iumenta salvabit Dominus.   Aut filius hominis , id est spiritualis, qui portat imaginem celestis, quid est? Quoniam tu visitas eum [AUGUSTINUS.GLOSSA INTERLINEARIS.] quasi presentem, qui prope est Deo munditia vite. Et ideo presens visitatur, id est lumine vultus Dei illustratur. Unde alibi: Signatum est super nos {191.126C} lumen vultus tui, Domine (Ps. 4), a peccatoribus vero longe est salus. Vel per hominem accipit generaliter quemlibet hominem, et per filium hominis Christum hominem. Et est. Quid est homo [CASSIODORUS.] quilibet vilis et miser. Quod memor es eius; eius memor est Deus miserendo. Aut   filius hominis . Hic voce surgendum est, id est homo Christus, quid est? quoniam per eum visitas eum, scilicet hominem: quod fuit cum Verbum caro factum est c. [AUGUSTINUS.] In qua incarnatione medicus celestis venit ad infirmos, et factus est Dei Filius, hominis filius, de quo propter carnis infirmitatem, subdit.F
b Ps. 35.
c Io. 1, 14.
F ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 8,6 
VI
prol.|
Numérotation du verset Ps. 8,7 
prol.|
marg.| [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Minuisti eum, quasi5 : non modo in aliis humana natura est humiliata, sed etiam in ipso Christo, quia minuisti eum qui est caput omnium fidelium; Minus ab angelis 6 quia passibilis, et mortalis, sed paulo quia in aliis superat angelos quibus imperat. Dico minuisti, sed postea, coronasti eum gloria, id est corporis incorruptibili claritate, et honore, ut omnibus sit venerabilis. [CASSIODORUS.] Et bene ait, coronasti, quia circulus mundi qui est quasi similis corone, ad fidem eius venit. Et constituisti, id est stabilisti super opera manuum tuarum. [AUGUSTINUS.] Quia {191.127A} ergo et angeli sunt opera manuum Dei, et super eos constitutus est unigenitus Dei Filius.G
G ¶Codd. : PL191
5 quasi] + dicat PL
6 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
Numérotation du verset Ps. 8,8 
VII
prol.|
marg.| Omnia etc. 7 Dico quod constituisti super opera omnia, quidem subiecisti sub pedibus eius, id est sub dominio et potestate eius, et enumerat que, scilicet oves etc. [AUGUSTINUS.] Cur relictis altioribus, scilicet exercitibus angelorum, et ipsis hominibus, hec ima dicit? Sed mystice intelligendum est. Oves ergo innocentes dicit. Boves dicit illos qui operantes, terrenos faciunt fructificare. Et hoc de angelis et hominibus dicitur, ut de omnibus probet quod subiecti sint Christo. Et est, subiecisti ei {191.127B} oves, id est innocentes, tam homines quam angelos; et boves, scilicet arantes, et triturantes, qui in vinea Domini vomere spirituali arbusta criminis conscindunt. [AUGUSTINUS. ALCUINUS. REMIGIUS] Boves dico, universas, femineo genere utitur, ut notet fructificantes, qui semine verbi Dei hominum corda fructificare faciunt; et illi sunt homines, et angeli. Insuper etc. quasi8 : non tantum boves subiecisti ei, sed insuper et pecora campi. [AUGUSTINUS.] Per hoc quod dicit, insuper, distinguit hec a predictis sanctis. Hec enim sunt acina, sicut predicti sunt vinum. Et malos ergo subiectos Christo esse notat, quod dicat minus videretur. Quod significat, cum ait, pecora campi , id est carnales in amplitudine voluptatum, tamquam in latitudine camporum, non in {191.127C} montibus virtutum habitantes. Pecora ergo campi sunt homines qui in carne vivunt, ubi nihil arduum, nihil laboriosum ascendunt; sed lata via est cui inherent, que ducit ad mortem. Unde et Abel a fratre in campo occiditur. Et subiecisti ei:H
H ¶Codd. : PL191
7 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
8 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 8,9 
VIII
prol.|
marg.| Volucres celi, id est superbos (AUGUSTINUS. ALCUINUS.) Bene per volucres celi significantur superbi, de quibus diciturd: « Posuerunt in celum os suum ». Quorum caput dicit: Ascendam in celum, et exaltabo solium meum etc. (Is. 14), et pisces maris, id est curiosos, qui perambulant semitas maris, id est qui in profundo seculi temporalia, que {191.127D} quasi semite in mari cito vanescunt, inquirunt pertinaci studio. Unde recte non ait, ambulant, sed perambulant: per hoc ostendens pertinacissimum studium inania et preterfluentia requirentium. Hec autem tria genera vitiorum, id est voluptas carnis, superbia et curiositas includunt omnia vitia: que, sicut Ioannes ait, sunt concupiscentia carnis, ambitio seculi, id est superbia, et concupiscentia oculorume. Per oculos namque curiositas maxime prevalet. De his tribus tentatus fuit Dominus et Salvator, et vicit: quibus primus homo victus, succubuit.I
d Ps. 72, 9.
e 1Io. 2.
I ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 8,10 
IX
marg.| Domine, Dominus noster, quam. 9 Ecce {191.128A} conclusio psalmi. Ecce quo totum tendat, quasi dicat. Et quia hec omnia fecisti, ergo o Domine, dominus noster, quam   admirabile est nomen tuum in universa terra. [AUGUSTINUS.] Decenter principium repetit, ostendens initium et finem boni ad Deum referendum.J
J ¶Codd. : PL191
9 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_8)

Notes :