Glossa magna

Psalmus 10

Numérotation du verset Ps. 10,1 

¶ In finem psalmus David.1
¶Codd. : (Ps. 10) D30 ΩP Rusch Ps-G , def. C
1 In... David Ω X
Numérotation du verset Ps. 10,2 I

In Domino confido :
quomodo dicitis
anime mee ¦ transmigra
in montem2
2 montem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) ΩP D30 PortaRusch cum Ps-R ] montes Ps-G (R F)
sicut passer?
Numérotation du verset Ps. 10,3 II

Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum
paraverunt sagittas suas
in pharetra ¦
ut sagittent in obscuro3
3 obscuro Ps-R Ps-G D30 ΩP] occulto BRUNO REMENSIS (pseudo) , In loc. cit., PL 152, 677D. Cf. Ps. 9, 30 (reminiscentia ?). < Non hab. > apparatus editionum Psalterii; Remig. Altissiod., loc. cit., Reims, BM 132, f. 16va ; Reims, BM 133, f. 14vb ; cf. HIERONYMUS , Dialogi contra Pelagianos libri iii (CPL 0615) : « Sed impugnat inimicus, nec uictus recedit, sed semper in insidiis est ut sagittet in occulto rectos corde ». Glossa Psalmorum ex traditione seniorum, loc. cit., p. 49.1 : « 3. QUONIAM ECCE PECCATORES TETENDERUNT ARCUM , heretici ora illorum contra ecclesiam, PARAUERUNT SAGITTAS SUAS hoc sunt verba illorum, IN PHARETRA in semet ipsis, quia ipsi sunt pharetra; ad quid? UT SAGITTENT IN OCCULTO RECTOS CORDE . Heretici illos innocentes et simplices sagittant qui non sunt fortes vel firmi in fide ». AUGUSTINUS (PSEUDO) BELGICUS , Sermones ad fratres in eremo commorantes, serm. 76 de cogitationibus [Remigiano Ms. ann. circiter 700, Augustino tribuitur], PL 40, 1358 : « Solet enim tristitiam afferre et dubitationes de proposito et desperationem bonorum aspirare et uarias cupiditates ingerere et omnes omnino sagittas acuere ut sicut in decimo psalmo scriptum est ut sagittent in occulto rectos corde ». BERNARDUS CLARAEUALLENSIS , Sermones super Cantica Canticorum, serm. 64, par. 6, t. 2, p. 169.8 : « Sunt autem aut cogitationes hominum vanae, aut factae immissiones per angelos malos, angelos Satanae, qui se transfigurant in angelos lucis, parantes sagittas suas in pharetra, hoc est in occulto, UT SAGITTENT IN OBSCURO RECTOS CORDE Unde et pusillas eas propter hoc reor dici, quod, cum cetera vitia quadam quasi corpulentia sui manifesta se praebeant, hoc genus pro sui subtilitate haud facile agnosci, et ideo nec caveri possit, nisi dumtaxat a perfectis et exercitatis, et qui habeant illuminatos oculos cordis ad discretionem boni et mali, maxime que ad discretionem spirituum, qui cum Apostolo dicere possint, quia non ignoramus astutias Satanae neque cogitationes eius ».
rectos corde.
Numérotation du verset Ps. 10,4 III

Quoniam que perfecisti destruxerunt ¦
iustus autem quid fecit ?
Numérotation du verset Ps. 10,5 IV

Dominus
in templo sancto suo ¦
Dominus in celo sedes4 eius.
4 sedes Ps-G (F I² M² Q² ΦRGP G K ΨB V D edd. ) D30 Ω ΩP Rusch cum Ps-R (nonnuli codd.)] sedis Ps-G (I* M* Q* K*) cum Ps-R (A H M* S K)
Numérotation du verset Ps. 10,V 

Oculi eius
in pauperem respiciunt ¦
palpebre eius
interrogant
filios hominum.
Numérotation du verset Ps. 10,6 VI

Dominus
interrogat
iustum et impium ¦ qui autem diligit
iniquitatem
odit animam suam.
Numérotation du verset Ps. 10,7 VII

Pluet5 super peccatores
5 Pluet Ps-G D30 ΩP Rusch ] Pluit Ps-G (R F² I M Q² W ΦRGP U ΨB D²) D30 (pluſt cacogr. ) cum Ps-R
laqueos*
ignis
et6 sulphur
6 et Ps-G D30 * Rusch cum Ps-R (A² H M K)] om. Ps-G (V D) D30 ² (cancell. super ras.) Ω ΩP cum Ps-R
et spiritus procellarum
pars calicis eorum.
Numérotation du verset Ps. 10,8 VIII

Quoniam iustus Dominus et7 iustitias dilexit ¦
7 et Ps-G (F L ΨB² V D) D30 ² Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina ] ÷ et : Ps-G (R I), om. Ps-G (M Q W ΦRGP U G ² K ΨB*) D30 * cum Ps-R
equitatem vidit vultus eius.

Psalmus 10

Numérotation du verset Ps. 10,1 
prol.|
marg.| In Domino confido. Titulus, In finem, psalmus David. Agit hic Propheta de hereticis, qui in Ecclesia putrida membra mentiuntur se Christum habere, atque ab unius Ecclesie vere matris uberibus alios avertere atque abripere moliuntur, et ad se trahere {191.147B} volunt, affirmantes quod apud se sit Christus, et quasi pie studioseque admonentes, ut ad eos transeundo transmigremus in Christum. Quibus hic respondet Propheta, in persona alicuius fidelis, redarguendo eos et docendo, eis esse resistendum. Et est sensus tituli: Psalmus iste, dirigens nos, in finem, id est in Christum, est David prophete. [CASSIODORUS.] Docentis resistere hereticis que est intentio psalmi.
marg.| Modus bipartitus est psalmus: Primo, de hereticis agit, qui Catholicos in suam pravitatem volunt convertere; secundo dicit: Quid utrisque det Deus, scilicet bonis et malis. Ibi iustus autem. Hereticis ergo respondens, cum increpatione, ait:A
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 10,2 
I
prol.|
marg.| {191.147C} In Domino confido. [AUGUSTINUS.] quasi1 : Unus mons est scilicet Christus, in quo confido, quem teneo, qui est mons in vertice montium. Quomodo ergo dicitis. Ecce increpatio; anime mee, quid? Transmigra in monte, id est in Christum qui apud nos est, id est quomodo monetis, me transire ad vos, tamquam multi sint Christi? quasi2 : Mirum est. Vos ita monetis, sed si hec fecero, ero sicut passer, id est sicut avis, id est instabilis et levis sum, si transeo.
1 quasi] + dicat PL
2 quasi] + dicat PL
marg.| [CASSIODORUS. REMIGIUS] Ponitur enim species pro genere. Vel ita: Dicitis anime mee: Transmigra in montes, alia littera [AUGUSTINUS.] id est in nos, qui sumus montes. Montes vere sunt, per superbiam, non per {191.147D} humilitatem, ut iusti. Et debes ad nos transire, quia tu es sicut passer, id est pennatus virtutibus, et preceptis. Sed hec que obtenditis ut transeam ad vos, non sinunt me transire, quia si passer sum, habeo domum ubi requiescam, secundum illuda: « Etenim passer invenit sibi domum ». Sed quam domum? Dominum, qui est refugium pauperi. Quomodo ergo dicitis, ut ad vos transeam?
a Ps. 83, 4.
marg.| Vel ita: Dicitis anime mee: Transmigra, a tuo imo, in montem, id est in eminentiam intellectus, quam nos habemus. Et ita eris sicut passer, qui in altis nidificat. Et quomodo hoc dicitis? quasi3 : Hoc mirum est. Deinde fidelis, in cuius persona loquitur Propheta, convertens se ad alios, ait:B
B ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 10,3 
II
prol.|
marg.| Quoniam ecce. quasi4 : Aliquis diceret, quibus hoc dicis: et quare? Respondet: 5 Ecce peccatoribus hoc dico ideo, quoniam ecce peccatores intenderunt arcum etc.
4 quasi] + dicat PL
5 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
marg.| Vel ita continua, ideo in {191.148B} Domino confido. Quoniam ecce quasi6 : in evidenti est quod peccatores [HIERONYMUS. REMIGIUS] id est heretici intenderunt arcum, id est versus se, scilicet iuxta voluntatem suam detorserunt Scripturam sacram ad vulnerandas animas simplicium. [CASSIODORUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] Vel intenderunt arcum, id est in Scripturis sanctis subtilem, ut sibi videtur intellectum habuerunt, et alios remissum habere estimant, et paraverunt sagittas suas in pharetra [AUGUSTINUS.] id est parata habent in corde suo verba venenosa. Ad quid? ut sagittent rectos corde in obscuro [HIERONYMUS.] id est in simplici sensu degentes. Vel sagittent rectos corde in obscuro, id est in suis ambiguis et obscuris sententiis. Per arcum hoc faciunt, non quod Scriptura ad hoc valeat, id est non ex vitio {191.148C} Scripture, sedC
C ¶Codd. : PL191
6 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 10,4 
III
prol.|
marg.| Quoniam destruxerunt. [CASSIODORUS. REMIGIUS] Male exponendo, id est perverterunt ea, que perfecisti, id est Scripturas quas perfecte edidisti. Vel perfecisti, implendo in te, predicta in Scripturis. Vel secundum aliam litteram: Ut sagittent in obscura luna rectos corde. Luna congrue significat Ecclesiam. Due enim sunt opiniones de luna, quarum que vera sit, que non omnino vel difficile sciri potest. Alii dicunt eam suum lumen habere, sed globum eius dimidium lucere, dimidium obscurum esse. Dum autem partem illam que lucet paulatim {191.148D} ad terram convertit, ut videri possit, corniculata apparet; et sic crescit donec tota illa pars videatur et dum iterum convertitur, obscura pars incipit apparere, donec nobis tota iterum auferatur. Hec est Ecclesia, que ex spiritualium parte lucet, et ex carnalium parte obscura est, et spiritualis quidem pars, modo apparet hominibus per bona opera, modo latet in conscientia soli Deo nota, et solo corpore videtur. Sicut contingit cum oramus in corde, et quasi nihil agere videmur, cum tamen non terram, sed sursum corda dirigamus ad Dominum. Alii autem dicunt quod luna non habet lumen nisi a sole, sed quando est cum illo habet partem illam ad nos que non videtur ab eo, et ideo non lucet nobis; sed cum recedit ab eo illustratur ab ea parte quam habet {191.149A} ad nos, donec, sole occidente, plena surgat ab oriente. Cum autem ex alia parte soli ceperit appropinquare, superior pars illuminatur, inferior obscuratur. Hoc idem bene convenit Ecclesie, que lumen non habet, nisi a sole iustitie, id est Christo, qui in multis locis Scripture allegorice sol appellatus est. Quelibet ergo istarum duarum opinionum vera sit. Congruenter luna, allegorice Ecclesia accipitur. Si quis autem hec obscuravit, at cum in his obscuritatibus magis negotiosis quam fructuosis animum exercere aut non libet, aut non vacat, aut animus ipse non valet, satis habet, omissis obscuris causis, attendere popularibus oculis incrementa et detrimenta lune, que si deficit ut renovetur, notat Ecclesiam, ubi creditur resurrectio mortuorum {191.149B} futura. Ecce qualiter luna significat Ecclesiam.D
D ¶Codd. : PL191
marg.| Nunc videndum est quomodo obscuritas lune obscuritatem Ecclesie significat. Obscura autem est, vel fit luna tribus modis vel cum menstruis cursibus finitur, vel cum eius fulgor nubilo interpolatur, vel in eclipsi, ubi cruenta videtur. [AUGUSTINUS.] Similiter et Ecclesia fuit obscura, cum in initio fidei adhuc nova nondum terris maior effulsit, vel cum nubibus blasphemorum tecta vituperatur, vel cum cedibus martyrum est cruenta. In his terroribus et obscuritatibus Ecclesie, iniqui dolosa verba iaculantur, ut rectos pervertant, quia sciunt hec tempora decipiendis infirmis accommoda. Dicit ergo: Ut sagittent rectos corde in obscura luna, id est in {191.149C} obscuritate Ecclesie, que tribus modis obscuratur, ut supra dictum est. Vel obscura dicitur Ecclesia, dum filii eius peccant, et imperiti et carnales multi in ea abundant, et tunc occasione obscure lune opprobria ingerunt iniqui heretici Catholicis, eo quod talibus cohabitent et a talibus sacramenta accipiant. Sed nihil timendum est confidenti in Domino. Timeat ille qui confidit in homine, qui tunc dicit sancta esse sacramenta, cum per sanctos dentur. Et est sensus: Ut sagittent rectos corde in obscura luna, id est cum senserint se non posse convinci, lumine Ecclesie obscurato, propter multos carnales et imperitos. Quoniam que perfecisti destruxerunt: hoc non mutatur.
marg.| Vel ita ab illo loco: Quoniam ecce: et sunt hi terrores et verba hereticorum {191.149D} comminantium nobis de peccatoribus, nisi ad se quasi ad iustos transeamus. Dicunt enim: Debetis ad nos transire, quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, id est Scripturas carnaliter interpretantur. Et paraverunt sagittas suas in pharetra, id est venenata verba in corde. Ad quid? Ut sagittent in obscuro rectos corde: hoc non mutatur a sententia prime lectionis. Quamque perfecisti. Convertit fidelis sermonem ab istis hereticis, quibus ante loquebatur, ad Deum. Quasi aliquis dicat: Cur dicunt tibi transmigra? cur de peccatoribus te terrent, cum tendunt sagittare rectos? Respondet: Quoniam ea que perfecisti, id est laudem quam ex ore infantium perfecit Deus. Destruxerunt quantum in ipsis est, in suis conventibus ubi parvulos qui {191.150A} erant lacte nutriendi fidei, vanis et scrupulosis questionibus sagittant, vel exagitant, et venenis pravorum dogmatum necant, quibus quasi nituntur efficere ne laudetis. [CASSIODORUS.] iustus autem. Secunda pars ubi dicit quid utrisque det, scilicet bonis et malis, et minatur iudicium, cuius timore saltem deserant falsitates, quasi7 : ita heretici nos offendunt et turbant. Iustus autem, id est Christus quid fecit? secundum utramque partem, scilicet bonorum et malorum [AUGUSTINUS.] quasi8 : Si heretici offendunt, nonne Christus pacem dat vobis? Qui dicit: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Io. 14). Dat utique pacem, quam heretici nefanda dissensione violant. Christus vero tantam pacem exhibuit, quod etiam traditorem suum Iudam mira {191.150B} patientia toleravit, et ad predicandum regnum celorum cum aliis apostolis misit. Et ei sicut in ceteris eucharistiam dedit, quam ante traditorem suum 24 et diabolum nominavit. Cui predicta ideo contulit, ut ostenderet dona Dei ad eos pervenire qui fidem accipiunt, etiam si talis sit per quem accipiunt, qualis Iudas fuit. [ALCUINUS.] Et nota quod hac interrogatione invitat utrosque ad solutionem, que est ibi.E
E ¶Codd. : PL191
7 quasi] + dicat PL
8 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 10,5 
IV
prol.|
marg.| Dominus in templo sancto, ubi ostendit quid faciat bonis; et ibi pluet super peccatores, ubi dicit quid faciat malis. Prius ergo ostendit quid bonis faciat, premisse interrogationi respondens sic, {191.150C} Dominus est in templo sancto suo. [ALCUINUS. AUGUSTINUS.] Id est in suis, ut faciat eos sibi templum. Quod templum est etiam celum, unde subdit. Dominus etiam hoc facit, quasi9 : In celo est sedes eius, id est eos quos facit templum, facit et celum, id est arcana secreta.
9 quasi] + dicat PL
marg.| [AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] Vel ita potest distingui, Dominus communiter omnium per potentiam est Dominus, specialiter, in templo sancto suo, id est in fidelibus. Unde dicitur Templum Dei, sanctum est, quod estis vos (1Cor. 3), ubicumque non sic est ipse Deus ut in suo templo. Deinde repetit in celo, id est in sanctis est sedes eius.F
F ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 10,V 
prol.|
marg.| {191.150D} Oculi eius [REMIGIUS, GLOSSA INTERLINEARIS.] quasi10 : ita de maioribus facit, scilicet quod sint templum et celum, in pauperem vero, id est in minores. [HIERONYMUS. AUGUSTINUS.] Oculi eius, id est misericordia eius respiciunt, quod est ei pauperi lux. Namque respectus Dei, et auxilium, et lux suis est. Et ideo non sunt timendi tumultus tribulationum qui in retibus fiunt, antequam ad littus eternitatis veniatur. Vel per pauperem, eosdem significat quos per celum et templum significavit. quasi11 : Quidam sunt templum et celum. Et hoc etiam, non modo alia, à Domino est, quia oculi eius, id est misericordia, respiciunt in pauperem, per quod fit celum; et palpebre eius, id est crebra apertio Scripturarum per loca, et apertio per alia loca, que Scripture quasi oculi Dei {191.151A} sunt, interrogant, id est probant, filios hominum, scilicet de veteribus innovatos per fidem, id est probant bonos, quia boni de obscuris non fatigantur, sed exercentur; de cognitione non inflantur, sed confirmantur, Et etiam:G
G ¶Codd. : PL191
10 quasi] + dicat PL
11 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 10,6 
VI
prol.|
marg.| Dominus interrogat [HIERONYMUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] id est per tribulationes et hereses probat iustum et impium. [AUGUSTINUS.] Quid ergo times, tu iuste, ne obsit tibi impius, sacramentis non sincere communicans, cum Dominus interroget te et illum. [CASSIODORUS.] Vel Dominus interrogat iustum et impium, quia Dominus solus de conscientiis utriusque iudicat, Dominus {191.151B} interrogat utrumque interrogando autem hoc invenit quod ille qui diligit iniquitatem, odit animam suam [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] id est anime sue nocet dilector iniquitatis, non iusto qui credit Deo. Cur ergo timos si corporaliter tecum est iniustus? Nota quod ait, qui diligit iniquitatem, non qui facit. [Gl. in.] Iniquitas idem est quod peccatum, unde Ioannes: Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit (Io. 8). Nemo vero sine peccato vivit. Ille vero diligit iniquitatem, qui ex desiderio et affectu peccat qui etsi semper viveret, semper peccare vellet.H
H ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 10,7 
VII
prol.|
marg.| {191.151C} Pluet super peccatores. Hucusque dixit quid iustus faciat bonis. [ALCUINUS.] Hic dicit quid malis reddat. quasi12 : Dominus est in templo, et in celo. Dominus, etiam pluet super peccatores laqueos.
12 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita iunge: Dico qui diligit iniquitatem, odit animam suam, et hoc effectus indicat, quia Dominus pluet laqueos, id est doctrinam illaqueantem super peccatores. [AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] Hos laqueos pluit Dominus de nubibus, scilicet de pseudo prophetis, qui veris falsa admiscent; vel etiam de bonis prophetis, de quibus laquei manant, cum male intelliguntur eorum doctrine; sed hos laqueos non pluit Dominus nisi his qui peccatores sunt. Unde aliis sumus odor vite in vitam, aliis odor mortis in mortem (2Cor. 2). Omnes ergo sive boni sive mali, qui verbo Dei {191.151D} animas irrigant, nubes dici possunt, de quibus pluit Dominus super peccatores, ut inde sint inexcusabiles. Que pluvia est illis laqueus, quia vel non sane intelligunt, vel opere non complent. Deinde pena blasphemorum describitur, cum subditur, ignis [AUGUSTINUS. HIERONYMUS.] scilicet cupiditatis, et sulphur, id est fetor malorum operum, et spiritus procellarum, qui erit in futuro, id est ultima illa separatio a iustis, sunt pars calicis, id est pene eorum. [AUGUSTINUS.] Ideo penas eorum calicem dicit, quia et pene eorum sunt, secundum modum et mensuram meritorum. Et notatur hic ordo penarum quas patiuntur iniqui. Primo enim igne cupiditatis vastantur: inde malorum operum fetore abiiciuntur a sanctis, inde merguntur eternis penis. [CASSIODORUS.] Vel aliis non mutatis, {191.152A} illud de presenti potest accipi, spiritus procellarum, id est tumultuosa mens.I
I ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 10,8 
VIII
prol.|
marg.| Quoniam iustus Dominus. [AUGUSTINUS.] quasi13 : Hec predicta reddet Dominus bonis et malis, et quare hoc faciet? Quoniam Dominus est iustus, et iustitias, id est iustos dilexit pluraliter, dixit iustitias, ut iustos accipias, in quibus multe sunt iustitie, cum una sit Dei, qua omnes participant. Et equitatem vidit vultus eius. Vel facies eius, id est equitas visa est in facie, id est in notitia eius. Facies enim eius est notitia eius, id est potentia, qua dignis innotescit. Vel vultus eius vidit equitatem, secundum utramque partem, scilicet bonorum et {191.152B} malorum, quia non se dat noscendum malis, sed bonis; quod est equitas.J
J ¶Codd. : PL191
13 quasi] + dicat PL
prol.| Potest iste psalmus et aliter legi, ut de passione Christi accipiatur, et dicit Christus secundum hominem, ut solet, contra errores Iudeorum: In Domino confido: quomodo ergo dicitis anime mee: Transmigra in montem sicut passer, id est consenti nobis, in legalibus observantiis, et in ceteris. Ideo, in Domino confido, quoniam ecce peccatores, Scribe et Pharisei, intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde, id est volunt sagittare fideles, in obscura luna, id est repleta peccatoribus Synagoga. [HIERONYMUS. AUGUSTINUS.] Alia littera; Quoniam que perfecisti, id est me quem perfectum fecisti, destruxerunt Iudei, id est destructorem {191.152C} legis arbitrati sunt. Iustus autem quem tamquam destructorem legis contemnebant, quid fecit? Ecce Dominus in templo sancto suo est, id est Verbum Patris, in homine vel Filius hominis in celo est ad dexteram Patris. Et repetit, in celo est sedes eius. Et oculi eius respiciunt in pauperem, quem suscepit secundum Deum. Vel propter quem passus est secundum hominem. Et palpebre eius interrogant filios hominum. Palpebre Christi sunt apertio et opertio oculorum, id est mors et resurrectio, ubi probavit filios hominum, id est discipulos. Et Dominus, iam de celo regens Ecclesiam, interrogat iustum et impium, interrogando autem hoc invenit, quod qui diligit iniquitatem, odit animam {191.152D} suam. Et cur ita sit, docet. Pluet enim super peccatores. Hoc et cetera usque in finem, a priore expositione, non mutantur.K
K ¶Codd. : PL191



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_10)

Notes :