Glossa magna

Psalmus 86

Numérotation du verset Ps. 86,1 

¶Filiis Chore psalmus
¶Codd. : (Ps. 86) D30 ΩX Rusch Weber
cantici1.
1 Filiis... cantici ΩX] Oratio ipsi David per ieiunium. Vox Christi ad Patrem D30
Numérotation du verset Ps. 86,I 

Fundamenta
eius
in montibus sanctis ¦
Numérotation du verset Ps. 86,2 

diligit Dominus portas
Sion
super omnia
tabernacula
Iacob.
Numérotation du verset Ps. 86,3 II

Gloriosa dicta sunt de te ¦
civitas Dei.2
2 Dei] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 86,4 III

Memor ero
Raab
et Babylonis ¦
scientium me3.
3 scientium D D30 ΨB ΩS Rusch Clementina cum Ps-Moz X] scientibus Ps-G
Numérotation du verset Ps. 86,IV 

Ecce
alienigene
et Tyrus
et populus Ethiopum ¦
hi fuerunt illic.
Numérotation du verset Ps. 86,5 V

Numquid
Sion dicet homo et homo natus est in ea ¦ 4
4 <divisio.> homo+ et homo... in ea ¦] homo ¦ et homo ΩX
et ipse fundavit eam
altissimus.
Numérotation du verset Ps. 86,6 VI

Dominus narrabit
in scripturis5
5 scripturis F* D30 ΩX Rusch] scriptura Ps-G R F² C I W ΦRGV LXX
populorum et principum horum ¦
qui fuerunt
in ea.6
6 ea] + diapsalma Ps-G
Numérotation du verset Ps. 86,7 VII

Sicut
letantium omnium ¦
habitatio est7
7 est Ψ Ω Ed1530 Ed1532 Clementina Rusch cum Ps-R ] om. plerique codd. et edd. D30 Cor2 (hebr. et Hieron. et anti. non interponunt EST sed nec grecus) etc.
in te.

Psalmus 86

Numérotation du verset Ps. 86,1 
prol.|
prol.| {191.805B} Fundamenta eius. Titulus: Filiis Core psalmus cantici. [AUGUSTINUS. HIERONYMUS.] Psalmus iste brevis est numero verborum, magnus pondere sententiarum, qui agit de celesti Hierusalem, id est Ecclesia, que est civitas spiritualis, cuius pars militat in terris, pars triumphat in celis, quam iste psalmus commendat, secundum presentem statum et futurum. Unde utroque in titulo apponitur: Psalmus et cantici. Et {191.805C} est sensus: Psalmus iste qui dicitur psalmus, quia agit de Ecclesia secundum presentem statum, ubi agit opera cantici quia agit de eadem secundum futurum statum, ubi exsultat. [CASSIODORUS. GLOSSA INTERLINEARIS. AUGUSTINUS.] Hoc ideo addit, ut de seculari, id est militanti Hierusalem, ad intelligentiam superne eleveris, scilicet de actione ad theoricam proponitur. Filiis Core ut habitent in Sion. Hic per fidem; in futuro, per speciem. Pars cuius in celo triumphat; pars in terris militat.
marg.| Intentio: Monet ad amorem celestis Hierusalem. Modus: Tripartitus est psalmus. [CASSIODORUS.] Primo Propheta predicat celestem Hierusalem filiis Core, quam commendat per fundamenta et portas et famam ut eis augeatur affectus. Secundo ipse Dominus agit de eadem Hierusalem, ibi {191.805D} memor ero. Tertio tangit de futura beatitudine, ibi sicut letantium. [AUGUSTINUS.] Propheta ergo plenus Spiritu sancto, multa volvens apud se de hac civitate de qua nihil adhuc dixerat psalmus, in hoc erumpit:A
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 86,1 
I
prol.|
Numérotation du verset Ps. 86,2 
prol.|
marg.| Fundamenta eius. [AUGUSTINUS.] Non refertur eius, ad aliquid premissum, sed ad cordis Prophete meditationem, qui numquam de illa corde tacuerat, et si ore in montibus sanctis sunt in prophetis, apostolis, ipso summo angulari lapide Christo Iesu (Eph. 2), qui solus est fundamentum quod nemo potest mutare (1Cor. 3). [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Ecce prior laus a {191.806B} fundamentis, ut soliditas totius civitatis notetur, et quasi quis quereret, cuius eius fundamenta dicis? ait, Sion. Et Dominus diligit portas eius Sion. Idem sunt porte qui et fundamenta. Diligit dico super omnia, imaginaria, tabernacula Iacob. quasi1 : Diligit civitatem spiritualem, super illa quibus presignabatur. Deinde sequitur laus de fama, oB
B ¶Codd. : PL191
1 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 86,3 
II
prol.|
marg.| {191.806C} Civitas Dei gloriosa sunt dicta de te [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] quod non de illa figurali, que cecidit. Hec sunt illa que Dominus per prophetas de ea predixit.C
C ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 86,4 
III
prol.|
marg.| PARS 2. Memor ero. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Secunda pars, ubi Dominus ipse de eadem Hierusalem agit, et ostendit que sint illa gloriosa. Hec sunt illa: In illa civitate, inquit Propheta ex persona Dei, memor ero Raab et Babylonis, que non pertinent ad populum Iudeorum. Raab enim meretrix fuit in Iericho, que suscepit exploratores a Iosue missos, et cum quererentur abscondit et alia via eiecit: cui dictum est ut coccinum per fenestram emitteret, quando {191.806D} civitas caperetur (Iosue 2). Quo signo domus eius a victoribus cognosceretur, et sic salvaretur: quod ita fecit, et sic salvata est ipsa et domus eius. Per quam figuratur Ecclesia gentium, que coccinum habet in fenestra, id est signum sanguinis Christi habet in fronte. Unde Phariseis superbientibus Dominus dicit: Publicani et meretrices precedent vos in regnum celorum (Mt. 21). [HIERONYMUS. AUGUSTINUS. Haimo.] Iuxta quoque nominis interpretationem idem significatur. Raab enim interpretatur latitudo vel impetus. He sunt gentes que late et impetuose vagantur per vitia. Babylon autem civitas est secundum seculum, ad quam pertinent omnes mali, ut ad Hierusalem omnes sancti. quasi2 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas sancta, ubi non solus est Iudeus sed {191.807A} omnes gentes. Ego enim, memor ero Raab et Babylonis, id est omnium gentium. Memor dico, scientium me, id est apostolorum, quibus de illis recipiendis precipiam.D
D ¶Codd. : PL191
2 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 86,IV 
prol.|
marg.| Ecce alienigene etc. [AUGUSTINUS. HIERONYMUS. AUGUSTINUS.] Ecce quid per Raab et Babylonem significavit. quasi3 : Memor ero. Et Ecce alienigene, id est gentes, et Tyrus, id est illi qui sunt in angustiis vitiorum vel penitentie. Tyrus enim interpretatur angustia. Et populus Ethiopum, id est gentes, que sunt usque ad fines terre, etiam nigri. Et hi fuerunt illic, id est in Hierusalem.E
E ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 86,5 
V
prol.|
marg.| Numquid Sion etc. [Haimo. GLOSSA INTERLINEARIS. HIERONYMUS. Haimo.] Hic propheta resumit verba. quasi4 : Gloriosa dicta sunt de illa civitate, et hoc etiam miraculum accidit in ea, scilicet quod homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus, id est secundum quod Deus, non ut homo. Sed numquid dicet homo, id est numquid poterit homo persuadere Sion, id est Synagoge, illud quod dicam, scilicet quod homo natus est etc. quasi5 : Non hoc recipit incredula Synagoga. Vel Sion, id est Ecclesie, numquid dicet homo? quasi6 : Homo non dicit ex se, sed Deus in homine, annuntiat hoc, quod et homo natus est in ea; et ipse fundavit eam Altissimus. {191.807C} Vel secundum aliam litteram, mater Sion dicet homo [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] quasi7 : Unde alieni perveniunt ad Hierusalem? ecce est homo quidam, scilicet Christus homo, qui dicet: Sion, id est Synagoga est mater mea, secundum carnem, et per hunc isti omnes veniunt. Et quis est homo ille? Ipse est homo qui in ea natus est, et ipse fundavit eam Altissimus, et ipse talis dicet mater, ei civitati.
4 quasi] + dicat PL
5 quasi] + dicat PL
6 quasi] + dicat PL
7 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita secundum eamdem litteram: Commendata spirituali Sion, id est Ecclesia, increpat hic carnalem Sion, id est Synagogam, quasi8 : Christus est fundamentum illius civitatis; sed Sion, id est Synagoga, mater, Ecclesie, dicet, quod Christus tantum est, Homo, non Deus; sed Christus, et homo {191.807D} est in ea natus, et ipse, idem est Altissimus, id est Deus qui fundavit eam, quod miraculum ne sit incredibile alicui, ait:F
F ¶Codd. : PL191
8 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 86,6 
VI
prol.|
marg.| Dominus narrabit, vel narravit. Vel ita continua: [Haimo. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] Unde hoc scis? ecce Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, id est in scripturis que directe sunt populis fidelibus, et edite a principibus, scilicet a Moyse, et prophetis et apostolis. Principum dico, horum qui fuerunt in ea, civitate. Vel secundum aliam litteram: [AUGUSTINUS.] Quorum principum? Horum qui fuerunt facti, scilicet principes in ea, id est qui facti sunt in ea {191.808A} principes, antequam essent in ea; non erant principes, sed erant abiecta mundi. Elegit enim infirma mundi, ut confunderet fortia.G
G ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 86,7 
VII
prol.|
marg.| PARS 3 Διάψαλμα. Sicut letantium. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Tertia pars collatis omnibus gaudiis, que de civitate dicta sunt, concludit paucis verbis, futuram tangens beatitudinem, quasi9 : talis est civitas. Et, o Sion, habitatio omnium nostrum, erit in te. Qualis? sicut letantium. Que letitia, non est nobis in ista peregrinatione; ideo autem dicit, sicut letantium, quia talis erit letitia, qualem hic non novimus, et ideo cum non possit exprimi, dixit, ut potuit.H
H ¶Codd. : PL191
9 quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 86 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_86)

Notes :