Glossa magna

Psalmus 72

Numérotation du verset Ps. 72,1 

¶ Defecerunt
¶Codd. : (Ps. 72) D30 Rusch Ps-G
laudes1
1 laudes] + vel hymni V ΩS hymni Ed1530
David filii Iesse.2
2 Defecerunt... Iesse] = Ps-G 71, 20 ; om. M ΨB Ω M Ed1452
Psalmus
Asaph3.
3 Asaph Ps-G Rusch ] + Vox Christi ad Patrem de Iudeis D30
Numérotation du verset Ps. 72,I 

Quam bonus Israel Deus ¦
his qui recto sunt corde.
Numérotation du verset Ps. 72,2 II

Mei autem
pene moti sunt
pedes ¦
pene effusi sunt
gressus mei.
Numérotation du verset Ps. 72,3 III

Quia zelavi
super iniquos4 ¦
4 iniquos plerique codd. et edd. D30 Cor2 ( vel ) Rusch ] iniquis Ps-G ( R F C I Q* ΦRGV) Cor2 ( secundum grecum et anti. sicut Is. 9, 8 “super foramine”)
pacem peccatorum videns.
Numérotation du verset Ps. 72,4 IV

Quia
non est respectus
morti eorum ¦ et firmamentum in plaga eorum.
Numérotation du verset Ps. 72,5 V

In labore hominum
non sunt ¦
et cum hominibus non flagellabuntur.
Numérotation du verset Ps. 72,6 VI

Ideo
tenuit eos
superbia ¦
operti sunt
iniquitate
et impietate sua.
Numérotation du verset Ps. 72,7 VII

Prodiit5 quasi
5 Prodiit plerique codd. et edd. D30 Rusch ] Prodiet Ps-G (R cum LXX) Ps-α Ps-β Ps-σ
ex adipe
iniquitas eorum ¦ transierunt
in affectum cordis.
Numérotation du verset Ps. 72,8 VIII

Cogitaverunt
et locuti sunt
nequitiam6 : iniquitatem in excelso
6 nequitiam plerique codd. et edd. D30 Cor2 (alia littera) Rusch cum Ps-R ] in nequitia Cor2 (similiter etiam Hieron.) Ps-G , in malitia Cor2 (similiter et grecus)
locuti sunt.
Numérotation du verset Ps. 72,9 IX

Posuerunt in celum os suum ¦
et lingua eorum
transivit
in terra.
Numérotation du verset Ps. 72,10 X

Ideo convertetur populus meus hic ¦
et dies pleni invenientur in eis7.
7 invenientur in eis D30 Cor2 Rusch Weber ] inveniantur in eis ΦR, inveniuntur eis F
Numérotation du verset Ps. 72,11 XI

Et
dixerunt
quomodo scit Deus ? ¦
et
si est scientia
in excelso?
Numérotation du verset Ps. 72,12 XII

Ecce
ipsi peccatores et abundantes in seculo ¦
obtinuerunt
divitias.
Numérotation du verset Ps. 72,13 XIII

Et dixi 8
8 <divisio.> dixi + D30²
ergo sine causa iustificavi cor meum ¦ et lavi
inter innocentes manus meas.
Numérotation du verset Ps. 72,14 XIV

Et fui flagellatus
tota die ¦ et castigatio mea
in matutinis9.
9 matutinis plerique codd. et edd. cum Ps-α Ps-γ Ps-Mozc Ps-Med Ps-H] matutino Ps-G (R F C I G) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 72,15 XV

Si dicebam narrabo
sic ¦
ecce nationem
filiorum tuorum
reprobavi.
Numérotation du verset Ps. 72,16 XVI

Existimabam10
10 Existimebam] Et praem. Cor2 (hebr. et grec. et anti. et Hieron. premittunt ET )
ut cognoscerem11 ¦
11 Existimabam ut cognoscerem plerique codd. et edd. D30 ΩS Clementina ] Existimavi ut cognoscerem Rusch , Et existimabam cognoscere Ps-G (R F C I) Ps-α Ps-γ Ps-δ
hoc labor
est ante me.12
12 <divisio.> sic D30
Numérotation du verset Ps. 72,17 XVII

Donec intrem
in sanctuarium Dei ¦ et intelligam13
13 et plerique codd. et edd. D30 Rusch ] om. Ps-G (R F C I), ÷et : intellegam Φ ΨB
in novissimis eorum.
Numérotation du verset Ps. 72,18 XVIII

Verumtamen propter dolos posuisti eis ¦
deiecisti
eos dum allevarentur.
Numérotation du verset Ps. 72,19 XIX

Quomodo facti sunt
in desolationem ¦
subito defecerunt
perierunt propter iniquitatem suam.
Numérotation du verset Ps. 72,20 XX

Velut somnium
surgentium ¦
Domine
in civitate tua
imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Numérotation du verset Ps. 72,21 XXI

Quia inflammatum est
cor meum et renes mei
commutati sunt ¦
Numérotation du verset Ps. 72,22 

et ego
ad nihilum redactus sum et nescivi.
Numérotation du verset Ps. 72,23 XXII

Ut iumentum factus sum apud te ¦ et ego semper tecum.
Numérotation du verset Ps. 72,24 XXIII

Tenuisti manum dexteram
meam
et in voluntate tua
deduxisti me ¦
et cum
gloria
suscepisti me.
Numérotation du verset Ps. 72,25 XXIV

Quid enim
mihi est in celo ¦ et a te
quid
volui super terram.
Numérotation du verset Ps. 72,26 XXV

Defecit caro mea
et cor meum ¦
Deus cordis mei
et pars mea Deus in eternum.
Numérotation du verset Ps. 72,27 XXVI

Quia ecce qui elongant se
a te peribunt ¦ perdidisti omnes qui fornicantur14
14 omnes qui fornicantur ΨB* D30 V D Cor2 ( alii in plurali sec. grecum ) Ω Ed1530 Rusch Clementina ] omnis qui fornicatur Cor2 ( hebr. et anti. et Hieron. habent in singulari ) Ps-G
abs te.
Numérotation du verset Ps. 72,28 XXVII

Mihi autem adherere Deo
bonum est ¦ ponere
in Domino Deo spem meam.
Numérotation du verset Ps. 72,XXVIII 

Ut annuntiem
omnes predicationes tuas ¦ in portis
filie Sion.

Psalmus 72

Numérotation du verset Ps. 72,1 
prol.|
marg.| {191.669A} Quam bonus Deus Israel: [AUGUSTINUS.] Titulus: Defecerunt laudes, vel hymni David filii Iesse psalmus Asaph. [AUGUSTINUS.] Hymnus tria habet laudem et Dei, et cum cantico. Nisi enim hilariter cantetur, non est hymnus. Non autem cantat hilariter, qui non amat, sic: Si sit laus et non Dei, non est hymnus, et si sit Dei et non cum cantico, non est hymnus. Oportet ergo, ut sit hymnus, habere hec tria, laudem et Dei, et canticum. In laude confitentis est predicatio; in cantico amantis affectio. Preter solitum vero addit, filii Iesse. In titulis enim sepe nomen David reperitur, sed numquam additum filii Iesse, nisi hic, quod non inaniter factum est. David enim {191.669B} homo quidam, filius Iesse (1Rg. 16), regnavit in Israel tempore Veteris Testamenti; in quo Novum Testamentum erat, sed occultum, sicut Christus in David, et in Abraham erat, sed occultus: ut fructus in radice est, sed non apparet. Noverunt autem pauci prophete et Christum et Novum Testamentum esse in occulto; et prenuntiaverunt utrumque revelandum. Illo ergo tempore, quo latebant spiritualia pro regno illo, ubi regnavit, homo ille filius Iesse et pro huiusmodi carnalibus, carnalis ille populus laudabat Deum, sed regno illo et ceteris temporalibus deficientibus defecit laus, non David filii Dei, sed David filii Iesse, id est carnalis populi. His autem carnalibus deficientibus que Deus subtraxit, ut quererentur ea que occulta in illis tegebantur, {191.669C} loquitur Asaph, id est Synagoga, sed fidelis, que et ante pie coluit Deum; licet propter terrena, que quidem a Deo querebat, non a demonibus ut gentes. Attendens autem Asaph blasphemos his abundare pro quibus ante serviebat, cepit nutare secundum quosdam de eodem populo, nesciens quid in his figuris lateret, quasi non esset aliquid melius quod Deus daret, sed admonitus Asaph per hec sibi subtracta, querere ea que non habebat cum malis communia, castigans se de errore, dicit: Quam bonus Israel Deus. Et est sensus tituli talis: Hic agitur de hoc quod defecerunt laudes, vel hymni David non Filii Dei, sed filii Iesse, id est Iudaici populi, qui per David regem significatur, {191.669D} cuius laus defecit, quia iam non dat Deus blanda ut pueris ad serviendum alliciendis; et attribuit hic psalmus Asaph [ALCUINUS.] id est Synagoge fideli, que hoc dicit, que iam sibi contra hoc quod prius agebat, testatur ut credibilius sit.
marg.| Intentio: [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Monet ut non pro temporalibus, sed pro eternis Deum laudemus. Modus: Quatuor sunt partitiones. Primo Asaph describens nequitiam malorum dicit se zelasse prospera eorum, inde tamen correctum, et correctus alios corrigit. Secundo exponens suum et aliorum errorem, dicit se inde reversum ad melius consilium, {191.670A} ibi ideo convertentur. Tertio aperit quid didicit in sanctuario Dei, ibi verumtamen. Quarto comparat premium celeste terrene voluntati sue et se arguit, ibi quid enim. Asaph ergo erroris sui recordans et inde penitens et se castigans, cum admiratione dicit:A
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 72,1 
I
prol.|
marg.| Quam bonus [GLOSSA INTERLINEARIS. AUGUSTINUS.] id est iucundus est, Deus Israel quod non semper fuit visum mihi; sed quibus? his qui recto sunt corde, perversus perversis videtur.B
B ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 72,2 
II
prol.|
marg.| Mei autem. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] quasi1 : {191.670B} Modo fateor Deum bonum, sed prius cum non rectum cor esset mihi, pene moti sunt pedes mei, ad errandum, pene effusi sunt gressus mei, ad lapsum non omnino moti sunt pedes. Vel effusi sunt gressus, sed pene quia ceperam errare, sed non erraveram; ceperam cadere, sed nondum cecideram. Et sunt idem pedes et gressus, scilicet affectus. Vel pedes, accipit pro arbitrio mentis, quod a veritate discrepabat. Gressus sunt actus mali, qui sunt effusi, id est precipitati. Et dicit, pene, quia cito rediit. Cur ergo moti sunt pedes?C
C ¶Codd. : PL191
1 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 72,3 
III
prol.|
marg.| Quia ego intendens super iniquos zelavi [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] id est invidi eis, et graviter tuli: {191.670C} Quid in eis zelavi? Ecce ego dico pacem temporalem, fluxam, caducam peccatorum, quam solebam adeo petere pro qua et serviebam, videns, non intelligens, quia hec pax videtur, sed non intelligitur, oculos eludit; est enim fluxa atque caduca.D
D ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 72,4 
IV
prol.|
marg.| Quia non est respectus. [GLOSSA INTERLINEARIS. AUGUSTINUS.] Exponit breviter quare eis sit data hec pax, ideo, scilicet quia non est declinatio mortis eorum, alia littera, id est quia certa mors et eterna eos manet, que non declinat ab eis, nec ipsi ab ea, et firmamentum est in plaga eorum, id est flagellum eorum firmum est, non temporale, sed eternum, et ideo modo non {191.670D} sunt.E
E ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 72,5 
V
prol.|
marg.| In labore hominum [CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. ALCUINUS.] id est sanctorum. Ideo enim modo cum sanctis non flagellantur, quia eternum eis supplicium preparatur.
marg.| Vel ita, secundum litteram nostram: Ideo eis hec pax, quia non est respectus misericordie Dei morti eorum, id est quia non liberat eos a morte peccati. Et non est firmamentum, id est consolidatio in plaga eorum: mortem et plagam, dicit eorum peccata, que non respicit Deus ut sanet. {191.671A} Et est sensus: Non miseretur Deus eis, solidando plagas eorum.
marg.| Vel ita: Non est respectus mortis eorum, hoc dicit a simili incurabilis, cui nihil prohibetur: ita et Deus videns illos incurabiles non retrahit eos a malis, sed tradit eos in desideria cordis eorum (Rm. 1), alia non mutantur.
marg.| Vel ita expone: Quam pacem habent mali. [CASSIODORUS.] quasi2 : Vidi pacem peccatorum hanc, scilicet quia non est declinatio mortis eorum, id est non cito moriuntur, sed diu vivunt. Et non est firmamentum, vel flagellum in plaga eorum, quia et si aliquando eis plaga infertur, non firmatur, ut duret flagellum correctionis. Unde sequitur: In labore hominum, scilicet sanctorum, non sunt ab infirmitate et plagis velociter convalescunt, nunc sicut {191.671B} homines iusti tribulationum quatiuntur flagellis. Unde subdit: Et cum hominibus non flagellabuntur ad correctionem, et quia sic eis modo prospere cedit,F
F ¶Codd. : PL191
2 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 72,6 
VI
prol.|
marg.| Ideo superbia tenuit eos [CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] quasi3 : quibusdam manibus, ne evadant. Quod quidem peius est, scilicet superbia teneri, quam quolibet modo superbire: unde ipsi sunt iniqui. Et hoc est, operti sunt, non dico amicti, ut vel liberum caput haberent, sed toti operti sunt, et undique ne resipiscant. Unde alia littera habet: Circumamicti, iniquitate ad proximum, et impietate sua, quia contra Deum blasphemi sunt. Et ita nec vident, nec {191.671C} videntur interiora eorum; non videntur, quia ibi miseri sunt qui felices putantur; non vident, quia contemptum nutrit resoluta securitas. Ut autem eorum culpam exaggeret, subdit:G
G ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 72,7 
VII
prol.|
marg.| Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. [GLOSSA INTERLINEARIS. AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS. CASSIODORUS.] quasi4 : Iniqui sunt, et hec iniquitas eorum prodiit in apertum, quasi ex adipe, id est ex abundantia, non ex macie necessitatis. Sunt enim quidam mali ex macie, id est ex necessitate; alii ex abundantia: ut pauper egestate furatur; dives ex cupiditate. Et isti tales transierunt viam rectam, modum hominum, quia non putant {191.671D} se pares hominibus, pauperes despicientes, cum tamen illos cum eis nudos suscipiat vita et putredo post mortem eque consumat. Ipsi dico tendentes in affectum cordis, scilicet facientes quod placet. Vel transierunt, quasi5 : a rectis semitis de vitiis in vitia ruentes, in affectum cordis implendum. quasi6 : Desiderio hoc agunt, non necessitate. Et ut gravius eos peccasse ostendat, quam si ex improviso egissent, subdit:H
H ¶Codd. : PL191
4 quasi] + dicat PL
5 quasi] + dicat PL
6 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 72,8 
VIII
prol.|
marg.| Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Non satis fuit eis, quod intus habent nisi extra effundant et alios doceant. Iniquitates locuti sunt non cum timore, sed in excelso, id est palam, {191.672A} id est in manifesto, in alto clare cunctis audientibus et superbe. Vel locuti sunt in excelsum, id est contra excelsum, id est contra Deum blasphemi sunt. EtI
I ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 72,9 
IX
prol.|
marg.| Posuerunt in celum os suum [ALCUINUS. GLOSSA INTERLINEARIS. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. CASSIODORUS.] id est ita loquuntur de celo et de altis, ac si dii essent. Ita enim vel minantur vel quelibet disponunt, ac si eorum dignitas sit immortalis. Vel posuerunt in celum os suum, id est superba contra Deum loquuntur, quem blasphemant dicentes Deum vel nescire mala sua, vel non punire. Et lingua eorum transivit in terra, vel super terram [AUGUSTINUS. Hier] id est ultra mensuram {191.672B} humanitatis loquuntur, quasi immortales sint; transeunt enim omnia terrena, quia non cogitant se homines posse mori cito; sed transit lingua eorum humanam fragilitatem.
marg.| Vel ita, lingua eorum transivit, vel deambulavit, alia littera, modum excedens, et si in terra sint, id est et si ipsi sint in terra, tamen modum transeunt,
marg.| Vel ita, et lingua eorum, ens in terra, id est locutio eorum facta terrena, transivit, id est defecit, quia preter rationem veritatis infirma est7*.J
J ¶Codd. : PL191
7 infirma est] + interpolatio Ricardi Cenomani : «Alia littera deambulavit hoc ex Hieronymo in versione juxta Hebraeum תִהַלַך ambulabit.» Ed1541  ; PL 191, 672B.
Numérotation du verset Ps. 72,10 
X
prol.|
marg.| Ideo convertetur. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS.] {191.672C} Secunda pars, ubi exponens Asaph suum et aliorum errorem, de prosperitate impiorum provenientem, dicit se inde reversum ad melius consilium, et ut ipse inquireret veritatem rei, intrans in sanctuarium Dei. quasi8 : Quia hec temporalia sunt iniquis ex quibus predicta mala eveniunt, ideo hoc perpenso quod hec mala ex prosperis eveniunt, populus meus quam a veritate deviavit convertetur ad eam, ut sit hic, id est in hac sententia, in qua modo sum. Vel convertetur huc, id est rediit ad Deum, ad veritatem. Sed quando convertetur? ecce: id est quando dies pleni invenientur in eis, id est quando veniet plenitudo temporis etc. quo Filius missus est, qui hec docuit contemnere, et eterna {191.672D} querere. Dies namque pleni sunt, quibus Christus venit. Unde Apostolus: Cum venit ergo plenitudo temporis etc. (Gal. 4). Hi ergo sunt in Iudeis qui Christum noverunt. Vel populus meus convertetur ad veritatem, et sic dies pleni [HIERONYMUS. ALCUINUS.] id est perfecti et eterni invenientur in eis, in futuro, etsi modo non appareant.K
K ¶Codd. : PL191
8 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 72,11 
XI
prol.|
marg.| Et dixerunt [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Exponit hic Asaph qualiter populus suus errare ceperit. quasi9 : Unde convertetur populus? Ecce et, id est quia dixerunt priusquam converterentur de hac tali cogitatione, de qua modo reversi sunt ad vera eligenda, si, id est an, est scientia in Excelso, id est in {191.673A} Deo, scilicet scit Deus hec, an non? Nondum dicit nescit obfirmata mente, sed adhuc hesitat, et prope est sanitati; et de tam gravi infirmitate vicinior est salus, sicut vicina sanitate magis estuant egri. Si quis autem respondeat: Scit. Iterum querunt: Et quomodo scit Deus? Ita ut curet, an ita ut non curet hec? Si quis vero querat ab eis: Quare de hoc hesitent? Respondent: Ideo videtur Deus nobis nescire, vel non curare ista, quia mali sunt felices.L
L ¶Codd. : PL191
9 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 72,12 
XII
prol.|
marg.| Ecce enim ipsi peccatores obtinuerunt per violentiam in seculo divitias [REMIGIUS, AUGUSTINUS.] et non parvas, sed abundantes. quasi10 : Ideo eram non peccator {191.673B} ut haberem divitias, sed econtra fieri video.M
M ¶Codd. : PL191
10 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 72,13 
XIII
prol.|
marg.| Et dixi: [CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Adhuc ex persona dubitantis populi, hec sequentia dicuntur: Ergo, quia illi non serviunt, et habent, sine causa iustificavi cor meum. Fatuis cogitationibus se dicit illusum, ut cum hec repudiaverit, melius nos curaverit: de quibus subdit: Et sine causa lavi inter innocentes manus meas, id est opera, non modo cogitationes.N
N ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 72,14 
XIV
prol.|
marg.| Et sine causa fui flagellatus tota die. [AUGUSTINUS. HIERONYMUS.] {191.673C} quasi11 : Bene servio et flagellor; non servit malus et honoratur et sine causa castigatio mea de perpetratis malis, fuit in matutinis, id est sedula et cita. In ea enim non differtur, illis vero vel sera, vel nulla est, vel in matutinis orationibus.O
O ¶Codd. : PL191
11 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 72,15 
XV
prol.|
marg.| Si dicebam. [AUGUSTINUS.] Ecce iam se reprimit iste auctoritate sanctorum, et iam vicina veritate deliberat sic: Et dicebam: Si, ego narrabo, id est astruam sic, scilicet quod Deus non curet ista, quod iuste vivit quis frustra, ecce reprobavi, id est reliqui nationem filiorum tuorum, id est sanctorum patriarcharum et prophetarum. Omnes enim, scilicet Abraham {191.673D} et ceteri, aliter docent: quibus cedere debeo. Non enim omnibus prudentior sum. [CASSIODORUS.] Vel secundum aliam litteram: Ubi enim habemus, et castigatio mea in matutinis, alia littera habet, et index meus in matutino, et est talis sensus, Usque huc Asaph in ancipiti causa sue deliberationis dubitavit. Nunc dicit quo docente veritatem cognoverit. quasi12 : Ita hesitando hec dixi. Et in hac hesitatione Christus, qui in matutino surrexit, fuit index meus: Ecce iam remedium, Christus est index, quia viam veritatis indicavit, et mane surgens spem nostram de mundo ad celum levavit. Et dicebam: Si narrabo sic. Hoc non mutatur, Ecce nationem filiorum tuorum cui disposui [AUGUSTINUS.] vel concinui, alia littera, subaudis occurrit et obviat {191.674A} mihi, id est occurrit mihi prior predicatio, quam Israelitis feci, scilicet ut Deum colerent qui omnia creavit, et omnibus secundum opera sua restituit; obviat mihi doctrina Patrum, cui congrui, cui accommodatus sum, sed ne ego reprobarem nationem Patrum, vel priori doctrine mee contradicerem.P
P ¶Codd. : PL191
12 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 72,16 
XVI
prol.|
marg.| Existimabam vel cogitabam, vel ut cognoscerem vel scirem hoc, vel suscepi cognoscere alia littera hoc [ALCUINUS. CASSIODORUS.] id est veritatem rei: quod non ante faciebat, dum dicebat Deum hec non curare. Iam revocatur iste a lapsu, qui non presumit se scientem contra sanctos. Habet enim iam {191.674B} primum gradum scientie. Primus gradus scientie est, dum quis scit se nescire quod prius videbatur scire.Q
Q ¶Codd. : PL191
marg.| [CASSIODORUS. ALCUINUS.] Potest etiam totum aliter dici, ut populus ille stultus non dubitasse, sed contra Deum disputasse intelligatur, sic: Unde convertentur de hac tali cogitatione. Et, id est quia dixerunt, priusquam converterentur, quomodo scit Deus? quomodo dicitur scire que hic fiunt, qui non punit? quasi vel omnino nescit qui non curat humana; et vere [CASSIODORUS. ALCUINUS.] quia, si est scientia in excelso, defectio est hic, tunc iniustus est Deus, subaudis qui patitur malos, ideo videtur eis Deus nescire hec, quia ecce et ipsi peccatores, et abundantes in seculo, obtinuerunt divitias. Hoc non mutatur. Huic autem {191.674C} stulto populo confutando, respondet Asaph. quasi13 : Hec dixerunt illi: Et eis confutandis dixi hoc: Ergo si ita est ut dicitis, quod iniustus et inscius sit Deus, hec inconvenientia sequuntur, quod sine causa iustificavi cor meum, et sine causa lavi inter innocentes manus meas. Hoc non mutatur. Et: Sine causa fui flagellatus tota die; nec hoc mutatur. Et sine causa castigatio mea in manibus. Si dicebam: Hic ostendit aliud inconveniens, et incipit solvere questionem auctoritate sanctorum probatissima, ostendens aliter esse quam illi dicant. [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] Et dicebam contra eos si ego Narrabo, id est astruam sic: Ecce nationem filiorum tuorum, id est doctrinam prophetarum et patriarcharum {191.674D} qui omnes Deum iustum et omnia scientem docuerunt, reprobavi, id est reprobari iudicavi, quod ipsa non est, et ita per inconvenientia hec, patet Deum non esse iniustum, vel nescium; existimabam, vel cogitabam. quasi14 : Per predicta inconvenientia volo probare Deum non esse iniustum, sed hoc qualiter sit modo cogito, nondum plene persolvo quomodo iustus sit, et bonis mala, et malis bona det, mihi nondum perspicue planum est. Sed existimabam, vel cogitabam, ut cognoscerem, vel scirem hoc, id est huius rei veritatem, et hoc cognoscere, labor est ante me [AUGUSTINUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS.] id est laboriosa questio ante oculos meos. Quasi enim murus stat mihi in facie, quomodo Deus curet hec et bene sit malis, et bonis male. {191.675A} Vel labor est ante me, id est quantum ad ea que sunt ante me, id est quantum ad presentia; que si attendo ab huius questionis labore non me expedio, vel labor est ante me, id est maior me, me superans; et nisi Deus aperiat, labor est ante me, sed non ante Deum. Si ergo fuero ante Deum, nec mihi labor. Illum enim attendens, huius questionis transgrediar murum, quod et facit, id est ad Deum intrat. Addit enim, labor est ante me.R
R ¶Codd. : PL191
13 quasi] + dicat PL
14 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 72,17 
XVII
prol.|
marg.| Donec intrem in sanctuarium Dei. [ALCUINUS. ALCUINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Sanctuarium Dei Christus est, in quo sunt omnia consilia super filios hominum, qui ut Deus merita singulorum dignoscit. Et {191.675B} est donec mente in Christum intendam, qui hic prospera non habuit; nunc vero regnat in eternum cum Patre. Vel sanctuarium Dei, dicit Sancta sanctorum, id est secretum divine dispensationis. Vel sanctuarium Dei, dicitur lex divina quam aliquis contuens videt in iudicio eos damnandos; et quasi quis diceret: Quid tibi in eo sanctuario? subdit, et intelligam, quasi de eo intendo oculo mentis in finem, ubi omnia secundum merita iudicantur. Et hoc est, et non a me, sed in sanctuario positus, intelligam, per presentia in novissimis eorum, ubi flos secularium arescit.S
S ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 72,18 
XVIII
prol.|
marg.| PARS. 3 Verumtamen [ALCUINUS. CASSIODORUS.] Tertia pars, {191.675C} Ecce quid didicit iste in sanctuario, scilicet malos nunc prosperis decipi; postea in finem omnibus deserendos bonis a quo malo ipse liberatus est qui etiam terrena quesivit, sed a Deo. Hic enim dicit etiam in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos, quia et si felices sint, reatum gestant; et frequentes ruinas incurrunt. [ALCUINUS. AUGUSTINUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS.] quasi15 : Non modo in futuro male erit eis; verumtamen sed et hic posuisti eis hunc florem temporalium, propter dolos, id est quia dolosi sunt et in ipso dolum patiuntur, fraudulenti sunt, faciendo fraudem generi humano, in omnibus nequitiis suis, et ipsi fraudem patiuntur, ut terrena eligant et eterna bona relinquant; dum enim aliquid aliis {191.675D} dolo tollunt, animam suam perdunt; alia littera habet, iuxta lubricum posuisti eis: lubricum sunt, temporalia ubi cadunt qui amore sunt iuxta, et est posuisti eis, id est positionem fecisti eis iuxta lubricum, id est iuxta temporalia, quasi modo dolosi fecisti eis, sub specie boni dans que sunt eis mala, sicut dolosus, dum alium deiicere vult, iuxta lubricum ponit. Unde sequitur Deiecisti eos de alto. Dum allevarentur, id est in eo ipso quo allevantur, non dico postquam allevati sunt, quia talis elevatio casus est. Ita in presenti est eis, sed in futuro.T
T ¶Codd. : PL191
15 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 72,19 
XIX
prol.|
marg.| Quomodo facti sunt [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Admiratur {191.676A} de eis videns novissima eorum, in desolationem, quia ab omnibus rebus deserti sunt in morte, que et repente venit eis. Unde subdit: Subito defecerunt sicut fumus deficit dum extollitur, et non communiter cum bonis moriuntur; sed perierunt eternaliter propter iniquitatem suam. Ita defeceruntU
U ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 72,20 
XX
prol.|
marg.| Velut somnium surgentium deficit. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. ALCUINUS.] Vel somno exsurgentes, alia littera, deficiunt, vel somnium exsurgentis, deficit qui in somno sibi dives videtur. Somniat habere thesauros et honores et huiusmodi, sed evigilans nihil habet; sic isti dum de hac vita in qua ceci dormiunt {191.676B} evigilaverunt, nil nisi miseriam invenient. Et est apta comparatio. Nam quasi clausis oculis videmus bona, que mox apertis oculis non invenimus. In vita ergo ista somnium est, in morte vigilant scientes quidem. Sed ne modo videantur magna que eorum sunt, subdit: o Domine, tu rediges ad nihilum imaginem ipsorum, alia littera, id est effigies deformitatum, quas sibi faciunt in civitate Cain. Alius enim ferocitate factus est leo, alius avis levitate, alius aper libidinis sorde: Et hoc in civitate tua, id est in contuitu populi tui. [HIERONYMUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS. ALCUINUS.] Vel in civitate tua, id est dum de eis constituetur tua civitas. Vel in civitate tua, id est in celesti Hierusalem cum eis pulsantibus celestem regiam, dices: Discedite a me, quia non novi vos. {191.676C} (Matth 7) Vel imaginem ipsorum dicit gloriam temporis, que non est vera, sed similitudo glorie. Et est, imaginem ipsorum, id est gloriam temporalem, quam ipsi querunt, rediges ad nihilum in civitate tua, id est in celesti Hierusalem, quia cum deerit eis veritas superne civitatis, peribit etiam imago, quia nec similitudinem, retinebunt qui de eterna beatitudine nil habebunt. Et merito hoc facit Deus eis in sua celesti civitate, quia ipsi in sua terrena civitate imaginem Dei, scilicet rationem ad nihilum redegerunt. Unde omnes comparati sunt iumentis. Vel de hereticis potest hoc accipi, quorum diversas imagines dives dicit diversas hereses et personas heresiarcharum, quas sibi in variis dogmatibus induerunt, quas rediget {191.676D} Deus ad nihilum, in civitate sua, scilicet in presenti, vel in supercelesti Ecclesia. Ideo perdes eos.V
V ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 72,21 
XXI
prol.|
Numérotation du verset Ps. 72,22 
prol.|
marg.| Quia per eos zelo invidie inflammatum est cor meum [CASSIODORUS.] id est invidi felicibus, et renes mei, quibus statur commutati vel resoluti sunt, id est constantia mentis mee resoluta est ut prospera amarem. Gravis culpa, prebere aliis occasionem peccandi, Et ego ad nihilum redactus sum, vanis herens, iniurius Deo factus; et nescivi me peccare. Magna et profunda ignorantia est nescire quod pecces.W
W ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 72,23 
XXII
prol.|
marg.| {191.677A} Ut iumentum factus sum apud te. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Apud Deum vice pecudum sunt, qui contra sancta sentiunt, et tamen in his errans, et nesciens iudicia Dei ego semper fui tecum quodammodo, quia ab idolis alienus et tibi credens, et tuX
X ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 72,24 
XXIII
prol.|
marg.| Tenuisti manum dexteram meam. [AUGUSTINUS. REMIGIUS, AUGUSTINUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS.]Y
Y ¶Codd. : PL191
marg.| Aliter totum ab illo loco: Quia inflammatum est cor meum etc. quasi16 : Non illos tantum rediges ad nihilum, sed et ego, qui modo talia dico de divitibus, aliquando talia desideravi. Ideo tunc ad {191.677B} nihilum redactus sum, quando pene effusi sunt gressus mei, ut supra dixi. Non est ergo desperandum etiam de huiusmodi. Quod ideo factum est, quia cor meum inflammatum est, vel delectatum, alia littera, terrenis, et tunc renes mei, id est carnales delectationes, commutati sunt in deterius, id est quando delectaverunt me terrena, renes mei mutati sunt. Et nescivi, hebui, scilicet hebes fui. Quid est quod dicit nescivi? Ecce ut pecus, alia littera, factus sum apud te, cum terrena amans non novi eterna; sed non recessi penitus a Deo, petens hec temporalia a Deo, non a demonibus, unde subdit: Et ego semper tecum. Et quia, licet pecus, non recessi a Deo, tenuisti manum etc.
16 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita totum potest dici, quia inflammatum est cor meum. Ecce conversio {191.677C} huius Asaph. Hic ostenditur facta inquisitione superius quomodo scit Deus etc. quasi17 : Illos rediges ad nihilum; sed, ego semper ero tecum. Quare? Quia cor meum inflammatum est vel delectatum amore Dei, et cum delectatur cor ad Deum, renes mei, id est carnales delectationes et libidines commutati sunt, in spirituales, id est totus castus factus sum. Unde commutati? quia ego prius ad nihilum redactus sum, id est quia prius ad ea que nihil sunt, descendi. [ALCUINUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Et hoc ideo, quia nescivi, nihil esse; et post: Ut iumentum factus sum apud te, id est mansuetus factus sum ferendo onera.
17 quasi] + dicat PL
marg.| Vel ita continua: Quia inflammatum est cor meum, ideo ut iumentum factus sum apud te. {191.677D} Idem sensus. Et ego ero semper tecum. Et tu tenuisti manum dexteram meam, vel dextere mee, alia littera, id est rexisti potestatem dextere, scilicet quod tecum sum, quod filius sum. Hec est dextera mea. In sinistra vero est pecus amans hec temporalia. Manus ergo est potestas, dextera, id est quod filius, quod tecum sum. Dedit enim potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius. (Io. 1) Vel intransitive, tenuisti manum dexteram meam, non sinistram: tenet dexteram Deus, dum ad bona opera dirigit. Et ne mergamur liberat, ut Petrum et in voluntate tua, non meis meritis deduxisti me, ad verum intellectum, et suscepisti me, id est humanam naturam Verbo unisti cum gloria; que enim maior gloria homini est quam hominem uniri Verbo Dei, {191.678A} et ad dexteram Dei locari? Vel in gloria eterna suscepisti me, id est suscipies in resurrectione, preteritum pro futuro.Z
Z ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 72,25 
XXIV
prol.|
marg.| PARS. 4 Quid enim [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Quarta pars. Viso malo impiorum bonoque suo, arguit se de prioribus, scilicet quod terrena a Deo quesivit, et immutat in contrarium, comparans terrene voluntati sue celeste premium. quasi18 : Benedixi in gloria me susceptum, quia quid enim mihi est in celo, quasi tantum et tale paratum est in celo, quod dici non potest, scilicet tu ipse, et a te quid? id est quam vile volui super terram, quasi quod habent etiam mali. Quod magnum volui, et quia tale premium {191.678B} mihi est in celo. IdeoAA
AA ¶Codd. : PL191
18 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 72,26 
XXV
prol.|
marg.| Defecit caro mea [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] id est carnalis delectatio in opere, et cor meum, id est mala cogitatio, sed Deus est reformator in castitate integra cordis mei, qui tam castum cor mihi fecit, quod gratis iam Deum amo, et pars mea Deus, est: tam magna res, alii eligunt alia, sed ego Deum, hoc est quod est ei in celo. Deus dico existens in eternum, quod non alia. Vel pars mea est Deus in eternum, quia numquam ab eo ultra separabor, sed semper ero cum eo. Ideo pars mea Dominus.AB
AB ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 72,27 
XXVI
prol.|
marg.| {191.678C} Quia ecce qui elongant se a te, peribunt. [AUGUSTINUS.] Longe sunt qui a Deo hec temporalia non petunt, sed a demonibus. Recessit ergo a Deo factus ut iumentum, sed non longe, ait enim: Tecum sum exponendo, perdidisti omnes qui fornicantur post deos alienos. Hi tales sunt longe abs te; huic fornicationi contrarius est castus amor, qui gratis Deum amat, in quo habet omnia. Illi ita: tu autem quid facis?AC
AC ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 72,28 
XXVII
prol.|
marg.| Mihi autem adherere Deo bonum est: [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] In futuro, quia nihil melius quam videre Deum facie ad faciem, et modo dum sum peregrinus, dum non est mihi res, bonum est mihi ponere in Domino Deo spem meam, que est quasi anchora {191.678D} premissa ad terram. Vel de presenti potest accipi: Mihi autem adherere Deo bonum est, per cultum. Etsi enim erravit, a cultura non recessit. Alia non mutantur. Ad quid hoc bonum est?AD
AD ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 72,XXVIII 
prol.|
marg.| Ut annuntiem omnes predicationes tuas [AUGUSTINUS.] Id negotii habet iste interim, scilicet laudare Deum, et coamatores facere, Ubi? in portis vel atriis filie Sion [CASSIODORUS.] id est in publico Ecclesie, que est filia Sion, id est speculationis. Sion enim interpretatur speculatio. Vel in portis filie Sion, id est in concordia apostolorum, qui sunt porte Ecclesie. Quia predicatio que est preter unitatem {191.679A} Ecclesie, inanis est. Vel in portis filie Sion, id est in virtutibus.AE
AE ¶Codd. : PL191



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 72 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_72)

Notes :