Glossa magna

Psalmus 143

Numérotation du verset Ps. 143,1 

¶Psalmus David ad Goliam
¶Codd. : (Ps. 143) D30 ΩP Rusch Ps-G | Psalmus… Goliam Ps-G ( I V D ) ΩS Rusch ] David adversus Goliad Ps-G D30 (Goliath), + Vox Christi adversus diabolum D30
Numérotation du verset Ps. 143,I 

Benedictus
Dominus
Deus meus
qui docet manus meas
ad prelium ¦
et1 digitos meos ad bellum.
1 et Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP cum Ps-R ] om. Ps-G
Numérotation du verset Ps. 143,2 II

Misericordia mea
et refugium meum ¦
susceptor meus
et liberator meus.
Numérotation du verset Ps. 143,III 

Protector meus
et in ipso2 speravi ¦
2 ipso Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] eo Ps-G (R F)
qui
subdit3
3 subdit D30 Rusch ] subdis ΩP Ps-G
populum meum sub me.
Numérotation du verset Ps. 143,3 IV

Domine
quid est homo quia innotuisti ei ¦
aut
filius hominis
quia
reputas4 eum.
4 reputas] cogitas Clm383* (pseud.) Ps-Med
Numérotation du verset Ps. 143,4 V

Homo
vanitati similis factus est ¦ dies eius sicut umbra pretereunt.
Numérotation du verset Ps. 143,5 VI

Domine inclina celos tuos
et descende ¦
tange
montes
et fumigabunt.
Numérotation du verset Ps. 143,6 VII

Fulgura5
5 fulgura Ps-G ( M ² ΦV G* ΨB² V edd. ) D30 Ω ΩP Rusch ] fulgora Ps-G, corrusca Ps-R
coruscationem6
6 coruscationem Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch ] coruscationes tuas Clm383* (pseud.) Ps-G (I) cum Ps-R Ps-Med
et dissipabis eos ¦
emitte
sagittas tuas
et conturbabis eos.
Numérotation du verset Ps. 143,7 VIII

Emitte manum tuam
de alto
eripe7 me et libera me de aquis multis ¦
7 eripe] et praem. Clm343* (thet.)
et8 de manu
8 et Ps-G (Q* ΦRG K ΨB V D ) D30 Ω ΩP Rusch Ed1530 ] om. Ps-G
filiorum alienorum.
Numérotation du verset Ps. 143,8 IX

Quorum os locutum est vanitatem ¦
et dextera eorum dextera iniquitatis.
Numérotation du verset Ps. 143,9 X

Deus
canticum novum
cantabo tibi ¦
in psalterio decacordo psallam tibi.
Numérotation du verset Ps. 143,10 XI

Qui das9 salutem regibus
9 das Ps-G D30 ΩP Rusch Ed1530 Clementina Weber cum Ps-R ] dat Ps-G ( Edmaior. )
qui redemisti10 David servum tuum11 :
10 redemisti Ps-G (M² K² ΨB V D) D30 Ω ΩP Rusch Clementina] redemit Ps-G, liberas Clm323* (pseud.) |
11 tuum Ps-G (Ψ B V D) D30 Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] suum Ps-G |
de gladio maligno.
Numérotation du verset Ps. 143,11 

eripe me.
Numérotation du verset Ps. 143,XII 

Et erue12 me de manu filiorum alienorum 13 quorum
12 erue Ps-G (Edmaior.) D30 ΩP Rusch cum Ps-αγ Ps-Moz C] eripe Ps-G (R F I Edminor.), libera Clm343 Ps-R Ps-Med |
13 de manu f. alienorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch cum Ps-R ] de man. f. alienigenarum Ps-G, de aquis multis Clm343* (thet.) Ps-R |
os locutum est vanitatem ¦
et dextera
eorum dextera14* iniquitatis.
14 dextera bis D30 ΩP] dextra bis Rusch
Numérotation du verset Ps. 143,12 XIII

Quorum filii sicut novelle15
15 novelle Ps-G ( Q ² W ΦP U G K ² ΨV D ² edd. ) D14 D30 ΩP V Ω Rusch Clementina cum Ps-R ] novella Ps-G
plantationes16 :
16 plantationes Ps-G ( Q ² W ΦP U G ² K V 1 D edd. ) D14 D30 V Ω ΩP Rusch Clementina ] plantationis Clm343 Ps-G cum Ps-R , + stabilitae Clm343* (thet.) Ps-R Ps-Med
in17 iuventute sua.
17 in] a Clm343 (pseud.) Ps-R Ps-Med
Numérotation du verset Ps. 143,XIV 

Filie eorum composite ¦ circumornate ut similitudo templi.
Numérotation du verset Ps. 143,13 XV

Promptuaria
eorum plena ¦ eructantia ex hoc in illud.
Numérotation du verset Ps. 143,XVI 

Oves eorum fetose abundantes in egressibus suis18 ¦
18 egressibus] itineribus Clm343 (pseud.)
Numérotation du verset Ps. 143,14 

boves eorum crasse19.
19 crasse Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 ΩP Rusch ] crassi Ps-G (M* ΦRGV) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 143,XVII 

Non est ruina macerie
neque transitus ¦
neque clamor in plateis eorum.
Numérotation du verset Ps. 143,15 XVIII

Beatum
dixerunt
populum cui hec sunt ¦ beatus populus
cuius20 Dominus
20 cuius Ps-G Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-Moz cum LXX (+Sedulius) ] + est Ps-G (D) Clm343* (theta.) Ps-R Ps-Med; cf. LXXX (cod. S)
Deus eius21.
21 eius] eorum Clm343 (pseud.)

Psalmus 143

Numérotation du verset Ps. 143,1 
prol.|
marg.| {191.1251D} Benedictus Dominus Deus meus. Titulus: Psalmus David ad Goliam. [AUGUSTINUS.] Psalmi huius titulus brevis est numero verborum, sed gravis pondere mysteriorum, sumptus de historia libri Regum, ubi {191.1252D} legitur quod cum Philisthei dimicarent adversus populum Dei, egressus est de castris Philistheorum quidam nomine Golias, qui improperans Israelitis dicebat: Eligite ex vobis virum unum, qui mecum ineat singulare certamen; et si vicerit me, erimus {191.1253A} vobis servi; si autem ego vicero, vos nobis servietis (1Rg. XVII). Quod cum audisset Saul et viri Israel, timuerunt valde. Tunc forte David, pascens gregem patris sui, missus est ab illo portare panes et quedam alia fratribus suis, qui erant in exercitu Saul. Quo cum venisset David, audivit Philistheum prefata dicentem, et circumstantibus dixit: Quid dabitur viro qui percusserit hunc Philistheum? (Ibid.) Et auditis his verbis adductus est ad Saul, dixitque ei: Ego servus tuus pugnabo contra Philistheum hunc. Cui cum dixisset: Non poteris, quia puer es, et ille vir bellator fortis (ibid.); ait David: Ego servus tuus leonem et ursum interfeci; et Dominus qui eripuit me de ore leonis et ursi, ipse liberabit me de manu Philisthei (ibid.) Tunc dixit Saul: Vade, {191.1253B} Dominus sit tecum, et tradidit ei arma sua, que, quia nimis gravia erant, David deposuit, et assumpsit quinque lapides de torrente, quos posuit in petram pastoralem, et fundam tulit in manu: et sic armatus processit contra Philistheum. Quem cum vidisset Philistheus, contempsit. Cumque iret contra David, festinans David, misit manum in peram, et tulit unum lapidem, quem funda iecit: nec primo Philistheum percussit, nec secundo [ALCUINUS.], sed tertii lapidis iactu percussit eum in fronte, atque deiecit. [CASSIODORUS.] Cumque cecidisset, David currens stetit super eum, et accipiens gladium eius abscidit caput eius, et ita victor exstitit. De qua victoria non superbivit, sed totum Deo tribuens, in hoc psalmo gratias agit [AUGUSTINUS.] et in illa figurali {191.1253C} victoria spiritualem Christi et fidelium contra diabolum victoriam significari intellexit, quia omnia in figura contingebant illis (1Cor. 10), et de utraque victoria in hoc psalmo gratias agit.A
A ¶Codd. : PL191
prol.| David ergo totus Christus est, scilicet caput et corpus. Golias, diabolus; arma Saul, legalia sacramenta sunt, quibus oneratus erat Iudaicus populus, scilicet circumcisio, sacrificia, et alia visibilia sacramenta. Sed quia lex non potest vivificare, ut prementia non adiuvantia, in tempore gratie Christus et caput et corpus, legis deposuit sacramenta. Et quinque lapides, id est ipsam legem, scilicet quinque libros Moysi tulit de flumine, id est a populo illo, qui per flumen significatur, quia labitur {191.1253D} omne seculum. Per flumen enim seculum. Ergo in illo flumine, id est illo populo lapides vacabant inutiles. Sed ut lex esset utilis, David accepit vas pastorale, id est gratiam, sine qua lex non poterat impleri, quia plenitudo legis est caritas (Rm. 13), que est ex Spiritu sancto. Hoc est ergo lapides mittere in vase pastorali, quo lac mulgere solebat legi, scilicet admiscere gratiam. Sic armatus procedit totus Christus adversus superbum, unum lapidem misit, quo deiecit, quia unitas diabolum vincit; percussit in fronte, quia ex eo loco corporis sui cecidit, id est in illis membris, ubi signum Christi non habuit. Deinde illo percusso atque deiecto, gladio eius caput abscidit, quia quando magni eius credunt, quos ille in manu habebat, et {191.1254A} de quibus animas trucidabat, contra eum loquuntur. Et sic caput eius suo gladio inciditur. Sicut ergo David parvus superbum Goliam de se presumentem superavit, ita Christus superbum diabolum occidit, id est humilitas superbiam. Deus enim fit humilis, ut diaboli superbiam sternat, et ut superbi qui humiles sanctos dedignarentur sequi, hunc saltem velint imitari. De hac ergo victoria agitur hic. Et est sensus tituli: Psalmus iste, est David prophete, qui hic loquitur in sua vel totius Christi persona. [CASSIODORUS.] Psalmus dico, habitus ad Goliam, id est contra Goliam figuralem et spiritualem, quia hic agit David de sua figurali, et mystica Christi victoria, ex qua et sua processit. Agens ergo gratias Deo de sua victoria ut solet homo, {191.1254B} precatur etiam ut ille veniat qui diabolum vincat, et fideles liberet. Non insolescit David de victoria, ut solet homo, sed virtuti Dei dat. Et est iste triumphalis psalmus.
marg.| Intentio: Monet ad gratiarum actiones pro victoria, scilicet quod David figuraliter vicit Goliam. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo agit de victoria, scilicet quod David figuraliter vicit Goliam, spiritualiter ipse cum aliis sanctis diabolum, que tota victoria inde esse dicitur, quia Christus de eius semine veniet vincere superbiam mundi, unde adventum eius precatur. Secundo promittit se victori cantare in Novo et Veteri Testamento, precans eum per eum liberari, ibi canticum novum. David ergo non insolescens de victoria, sed humiliter {191.1254C} gratias agens Deo, ait:B
B ¶Codd. : PL191
prol.| «Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prelium: et digitos meos ad bellum.»C
C ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 143,1 
I
prol.|
marg.| [Haimo.] quod de prope fit, et digitos meos ad bellum quod de longe sit. Deinde ostendens sibi hoc esse ex gratia, subdit:D
D ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 143,2 
II
prol.|
marg.| Misericordia mea et refugium meum. [Haimo.] Unde hoc mihi? A Deo meo, quia ipse est, misericordia mea et refugium meum, et susceptor meus et liberator meus, etE
E ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 143,2 
III
prol.|
marg.| {191.1254D} Protector meus [CASSIODORUS.] quia prolixum est multas causas plene explicare breviter singulas singulis verbis tangit. Misericordia ei fuit quando ultimus fratrum in regem vinctus est. Refugium fuit ei, quando contra Goliam consilium dedit ei, ut petra deiiceret eum, cum quo non poterat 307 pugnare. Susceptor fuit eius quando fecit eum generum regis; liberator, quando a periculo regie ire liberavit eum; protector eius fuit quando David in spelunca ius in Saulem accepit. Et in ipso speravi vel sperabo qui subdit vel subdis etc. Post tanta beneficia sibi collata, sit David a tali spe non esse cessandum. Et ideo post enumerata beneficia congrue hoc addit; quasi1 : Hec bona fecit mihi Dominus, et ideo, ego, sperabo in ipso qui subdit, {191.1255A} vel quia tu es, qui subdis populum meum sub me. Hoc vel ad litteram de futuro accipitur, quia imperaturus erat populis vel semini suo Christo, populos subdendos predicit. Deinde post tot beneficia non solum se fatetur exiguum, sed etiam totum genus humanum beneficiis Dei indignum dicens: Domine, quid est homo etc. 2 Vel ex persona corporis Christi totum accipi potest. Et quasi humilis David ait: Benedictus sit, Dominus Deus omnium, sed meus proprie, cui me subieci et dedi, Qui docet manus meas ad prelium. Congruus ordo est hic, dum prius ait: Deus meus, deinde subdit; qui docet etc. [AUGUSTINUS.] Si enim primo das te Deo, tunc et illo docente et iuvante pugnabis. Et digitos meos ad bellum: Non sine causa manus et digitos posuit. Sicut {191.1255B} enim in una manu multi digiti sunt, ita in uno spiritu divisiones gratiarum sunt. In digitis ergo notatur divisio operationis, que est in radice unitatis, ut Apostolus ait: Alii datur per spiritum sermo sapientie, alii sermo scientie per eumdem Spiritum, alii fides, alii hoc, alii illud, sed in uno spiritu. Omnia enim operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult (1Cor. 12). Ecce radix unitatis.F
F ¶Codd. : PL191
1 quasi] + dicat PL
2 + [GLOSSA INTERLINEARIS] PL
marg.| His ergo digitis pugnat corpus Christi, et in bellum docte procedit. Et est sensus: Qui docet manus meas ad prelium, et digitos meos ad bellum, id est per Spiritum sanctum dat mihi dona gratiarum, quibus me facit et docet pugnare, et procedere ad bellum contra principes tenebrarum et contra carnem, {191.1255C} cuius desideriis et illi mala proponunt; sed vincit ille qui lapidem immittit in lactis exceptorium, id est qui gratiam attendit, qui spiritu Dei ducitur. Et quia in pugnando periclitaris, id est periculum pateris ne vincaris, dic quod sequitur: Tu es, misericordia mea, id est tu das ut misericors sim, et sic vincam, quia de nullo sic vincitur diabolus inimicus, ut de misericordia, que in duobus consistit, scilicet in dando et in dimittendo; qui enim dimittit, etsi peccavit, dimittetur ei; qui dat, datur ei. De hac dicit Iacobus: Superexaltat misericordia iudicio vel iudicium (Iac. 2), id est supponitur iudicio, quia in quo fuerit inventum opus misericordie, et si habuerit forte in iudicio quo puniatur, unda misericordie quasi aqua peccati ignis exstinguitur; {191.1255D} in quo non est iniustus Deus, nec iudicii veritatem deserit, cum talibus ignoscit, quia iustitia est ut secundum quod quis fecit aliis fiat ei. Unde Dominus ait: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Mt. 7), ac si diceret: Si ignoscis, ignosco; si est apud te mensura venie dande, invenies apud me venie accipiende; si est apud te mensura tribuendi quod habes, invenies apud me mensuram accipiendi quod non habes. Dimitte ergo, et dimitto; da, et do, tu es refugium meum quasi turris in tribulatione, et liberator meus, ne cadam; et susceptor meus, ne in via heream; et protector meus, ne feriar. Deinde convertens sermonem ad alios ait: Et in ipso speravi, in omnibus laboribus et preliis. Deinde ex persona capitis, qui subdit etc. Ecce {191.1256A} caput loquitur nobis, vel Patri loquitur dicens: Qusubdis populum meum sub me. [CASSIODORUS.] Deinde ex persona David et ipsius Ecclesie coniunctim fatentis genus humanum beneficiis Dei indignum, cum despectu et admiratione subditur:G
G ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 143,3 
IV
prol.|
marg.| Domine, quid est homo [AUGUSTINUS.] quasi3 : Hec beneficia das. Et o, Domine, homo, qui per se fragilis est et peccato, quid est id est quam magnum. Quid est per hoc? quia innotuisti ei, per assumptam humanitatem; quasi4 : Per se nihil est, per te dignum quid est. Totum enim quod est, inde est, quia innotuisti ei. Deinde quasi exponens cui quis innotuerit, subdit, aut, id est et filius hominis, quid {191.1256B} est per hoc, etiam quia reputas, vel estimas eum alicuius pretii? Quid est quod eum tanti facis? pretiosum utique quiddam eum ostendis. Magnum est enim quod Deus estimat, et tantum facit ut pro eo mittat Filium, vel dederit, cui fit panis, qui est panis angelorum. Non enim sic Deus hominem ut homo, qui charius emit equum quam hominem.H
H ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
4 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 143,4 
V
prol.|
marg.| Homo vanitati [AUGUSTINUS.] quasi5 : Quem ita estimas illum qui per se similis est vanitati et umbre? Homo, enim qui prius fuit veritati similis, postea peccando factus est similis vanitati. Quando enim homo conditus est, veritati similis factus est, sed peccando similis factus est vanitati. Vana enim {191.1256C} sunt omnia transitoria in comparatione semper manentis Deitatis. Et quamvis talis sit factus, tamen innotuisti ei, estimas eum. Ecce hic dicit quid per se homo est, dum dicit, similis vanitati. Vanum est quod de sua substantia cadens vanescit, ut fumus, umbra; ita et ipse homo tabescit. Dies eius, id est vita eius motoria, pretereunt sicut umbra. Videtur quidem, sed non habet firmitatem manendi ut umbra; et dum est, in nocte est.I
I ¶Codd. : PL191
5 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 143,5 
VI
prol.|
marg.| Domine, inclina celos. [CASSIODORUS.] Hoc prius ex persona David precantis pro incarnatione accipitur, qui hic iam aperit quod supra dixit, innotuisti ei, quia {191.1256D} tunc innotuit Deus homini, quando incarnatus apparuit, quasi6 : Talis per se est homo, sed ut per se reformetur, o Domine, inclina celos tuos et descende ad nos, quia hec nisi inclinata Deitate fieri non poterant. Inclinati sunt celi, quando virtus et honor supernorum ad hominem descendit, et forma Dei formam servi suscepit. [AUGUSTINUS.] Vel ex persona Ecclesie potest hoc dici. Humilis enim David, plenus gratia, id est corpus Christi presumens de Deo pugnans, hic invocat adiutorium Dei; quasi7 : In lucta sumus, sed ut non deficiamus, o Domine, inclina celos tuos, id est contempera hominibus apostolos, ut humiles dicant aliis excellentiam tuam. Et per eos descende in notitiam aliorum; et tange de tua gratia montes, id est elationes terre, {191.1257A} tumidas granditates, id est superbos, et fumigabunt, id est fatebuntur peccata; contra eos autem qui conspiraverunt contra te,J
J ¶Codd. : PL191
6 quasi] + dicat PL
7 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 143,6 
VII
prol.|
marg.| Fulgura [AUGUSTINUS.] vel fulgora, vel corusca, id est clarifica coruscationes vel coruscationem, id est crebresce miraculis, et solvetur conspiratio eorum: quia crebris miraculis territi nil audebunt; et dissipabis eos ab invicem. Ecce bellum Christi contra diabolum; et de eodem subdit: Emitte sagittas tuas, id est verba tua, et conturbabis eos ad penitentiam. [CASSIODORUS.] Deinde Propheta adventum Christi precatur, et ad patrem verba convertit, dicens:K
K ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 143,7 
VIII
prol.|
marg.| {191.1257B} Emitte manum. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] quasi8 : Ut hec fiant emitte manum tuam, id est Christum, de alto ubi cum Patre est, ut induat carnem. Vel de secundo adventu agit ex persona Ecclesie. quasi9 : Fac ita modo. In fine autem, emitte manum tuam de alto, id est Christum de celo ad iudicium. Veniet enim ipse Dominus in voce angeli, et in tuba Dei descendet de celo (I Thess. 4). Deinde ex persona Ecclesie subdit, eripe. quasi10 : Emitte manum et per eam manum eripe me, et libera me de aquis multis, id est de populis multis, foris vel intro pugnantibus. He sunt aque contradictionis, a quibus {191.1257C} eruit Deus humilitatem David. Et quid est de aquis multis? ecce scilicet. De manu filiorum alienorum, qui scilicet de averso patre diabolo nati sunt. Qui sunt illi?L
L ¶Codd. : PL191
8 quasi] + dicat PL
9 quasi] + dicat PL
10 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 143,8 
IX
prol.|
marg.| Quorum os locutum est vanitatem exaggerat eorum malitiam. Unde addit: Et dextera eorum dextera iniquitatis. [Hilarius] Id est dextera eorum est sinistra.M
M ¶Codd. : PL191
prol.| PARS. 2. N
N ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 143,9 
X
prol.|
marg.| Deus canticum. [CASSIODORUS.] Secunda pars, ubi quasi {191.1257D} ille quem precabatur victor et liberator iam venerit, ei se cantare in Novo et Veteri Testamento promittit, et per eum precatur liberari ab eis qui beatitudinem putant in terrenis. [AUGUSTINUS.] quasi11 : Dicis quod os eorum locutum est vanitatem. Quid ergo tu inter eos in vase pastorali habens quinque lapides agis? quomodo inter eos te habes? Ecce quomodo, o Deus, ego cantabo tibi inter verba illorum canticum novum, id est novi hominis, scilicet canticum Novi Testamenti, canticum de nova gratia. Strepitus enim aquarum contradictionis non facit me obmutescere. Postquam dixit quid cantet, subdit in quo instrumento cantet, scilicet et in psalterio decachordo psallam tibi hoc alio nomine significat legem quam per quinque lapides designavit. Et est sensus: In {191.1258A} psalterio decachordo psallam tibi id est in lege decem preceptorum tibi psallam, tibi gaudebo, tibi cantabo canticum novum, quia plenitudo legis est caritas (Rm. 13), qua qui caret psalterium portare potest, cantare non potest.O
O ¶Codd. : PL191
11 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 143,10 
XI
prol.|
Numérotation du verset Ps. 143,11 
prol.|
marg.| Qui das salutem. [AUGUSTINUS.] quasi12 : Tibi cantabo, qui das salutem regibus, id est montibus iam fumigantibus, qui redemisti David servum tuum, scilicet totum Christum caput et corpus, et tu qui hec facis, eripe me de gladio maligno, ideo addit maligno, quia est benignus gladius quo Deus loquitur veritatem, de quo Dominus ait: Non veni pacem mittere, sed gladium (Mt. 10). Hic est {191.1258B} gladius bis acutus, utroque acumine prepotens, scilicet Veteris et Novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur. Benignus ergo gladius est, quo illi loquuntur vanitatem. Unde alibi: Et lingua eorum gladius acutus (Ps. LVI). Quas ergo superius aquas dixit, ipsum hic dicit gladium. Unde et hic addit quod ibi dixit:P
P ¶Codd. : PL191
12 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 143,11 
XII
prol.|
marg.| Erue me de manu filiorum alienorum. [CASSIODORUS.] Hac repetitione reddit iniquos detestabiliores, quorum os locutum est vanitatem, scilicet quod terrena sunt beatitudo; et dextera eorum est dextera iniquitatis, quia terrena habent pro dextera [AUGUSTINUS.]. Deinde qui {191.1258C} sunt alieni, et que eorum dextera, que dicitur iniquitatis, et qualiter locuti sunt vanitatem exponit, dicens:Q
Q ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 143,12 
XIII
prol.|
marg.| Quorum filii etc. [AUGUSTINUS.]. Hic felicitatem eorum enumerat. Hec est dextera eorum, hec est vanitas quam loquuntur, dum hec dicunt esse beatitudinem. Primo ergo ostendens que sit eorum dextera, ait: Quorum filii sunt sicut novelle, vel novella, plantationes, vel plantationis, vel novelle constabilite in iuventute sua, alia littera. EtR
R ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 143,12 
XIV
prol.|
marg.| {191.1258D} Filie eorum [AUGUSTINUS.] sunt composite et circumornate ut similitudo templi. EtS
S ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 143,13 
XV
prol.|
marg.| Promptuaria eorum vel cellaria, plena eructantia ex hoc in illud. Et308T
T ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 143,13 
XIV
prol.|
Numérotation du verset Ps. 143,14 
prol.|
marg.| Oves eorum [AUGUSTINUS.] sunt fetose abundantes in egressibus suis; boves eorum crasse, vel crassi. EtU
U ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 143,14 
XV
prol.|
marg.| Non est ruina macerie [AUGUSTINUS.] vel sepis, neque transitus vel exitus, neque clamor in plateis eorum, id est nullus tumultus sed pax quieta est, in plateis {191.1259A} eorum. Ecce que est eorum dextera. Deinde ostendit quam vanitatem loquuntur, subdens:V
V ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 143,15 
XVI
prol.|
marg.| Beatum dixerunt. [AUGUSTINUS.] quasi13 : Non hec que habent, arguo tamquam sint mala; sed inde arguo eos, quia beatum dixerunt populum cui hec sunt. Illud quod est in sinistra, ponentes in dextera. Felicitas quidem est habere filios incolumes, et filias ornatas, et cetera temporalia; nec precipitur iustis eam fugere, sed non dexteram putare. Non enim inde reprehendit istos quia his abundant, sed quia pro dextera habent, id est pro beatitudine. Et hec est vanitas quam locuti sunt his Abraham et Iacob {191.1259B} abundavit sine amisse iustitie damno, felicitas est in his ut dictum est; sed sinistra, id est temporalis, mortalis, corporalis. Ita hec ad litteram accipi possunt, ut dictum est [HIERONYMUS.]. Vel mystice possunt accipi ab illo loco: Quorum filii. Et agit de erroribus malorum, et pessimis cogitationibus, ostendens eos esse hereticos, de quibus etiam quedam ad litteram exponuntur. Quorum, scilicet predictorum, filii sunt sicut novelle plantationes, in iuventute sua, id est filii eorum sunt novella plantatio, qui non de apostolis sunt fundati, sed de perversitate novitatis generati. Ecce post mala ipsorum enumerata supra, nunc etiam bona eorum accusat, dicens quod filii pravo dogmate sunt generati, qui non antiquis ritibus Patrum viguerunt, sed novis erroribus {191.1259C} pullulaverunt. Et filie eorum, que non habent vires constantie sunt composite, quia non natura sunt pulchre, sed ab hominibus composite; et circumornate ut similitudo templi. He filie sunt cogitationes vel predicationes eorum, que non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem. Et promptuaria eorum, id est corda, sunt plena, id est diversis rebus farcita; et sunt eructantia, quia de illis pessimas eructationes exhalant que fetent, et simplices corrumpunt. Eructantia dico, ex hoc in illud [CASSIODORUS.], quia in uno victi fugiunt ad alium instabiles, quia non habent radicem veritatis. Et oves eorum fete sunt. Hec ad litteram accipi possunt, quia vult eos ostendere caducis rebus herere, quasi14 : {191.1259D} Peculium eorum fetosum est, cum ipsi fide sint steriles. Vel mystice, oves eorum sunt discipuli eorum. He oves sunt fetose, quia ipsi alios plures in errore generant, abundantes in egressibus suis. Non ait in ingressibus suis, quia totum quod habere videntur, ab eis egreditur cito perituris. Et boves eorum sunt, crasse, ad litteram. Boves eorum non sunt labore macri, sed otio pingues, ut his qui affluunt divitiis, cum ipsi sint a veritate ieiuni. Vel mystice: Boves eorum sunt magistri, qui sunt crassi, quia terrenis affluunt. Non est ruina macerie, neque transitus, neque clamor in plateis eorum, ad litteram. Maceria est que de solis saxis, in hortis, vel in vineis fit. Sed nec illa ruit illis, adeo prosperi sunt, nec transitus, nec clamor turbidus {191.1260A} interrumpit quietem eorum. Vel mystice, maceria est ars philosophorum, que non potest in eis destrui [HIERONYMUS.] ut iusti facti transeant ad Christum. Neque clamor Dei, qui est in angusta via que ducit ad vitam, est in plateis eorum, id est in lata via eorum, que ducit ad mortem. Hec predicta sunt eis. Et beatum dixerunt populum cui hec, predicta, sunt, filii alieni hoc dixerunt. Sed tu, David, quid dicis? quid dicis tu corpus Christi? quid vos non filii alieni? ecce: Beatus, est, populus cuius Dominus, est voluntate, ille qui est, Deus eius, potestate. Sciendum est quod de hac victoria quam psalmus iste triumphalis decantat, quasi terminum omnium mundanarum rerum sibi fecit Propheta. Non enim post hanc aliquid dicturus est, vel de Ecclesie persecutoribus, {191.1260B} vel de erumnis seculi, vel de penitentia, vel de lamentatione pia, vel de Antichristi elatione; sed septem reliqui divinis preconiis et celesti letitia pleni sunt, ut quasi repulsis nubibus peccatorum, serenis mentibus ad laudes Dei veniatur. Ea quasi completis omnibus quibus humana ignorantia fuerat instruenda, nunc ad sola preconia Dei vacandum est. Unde specialiter sequens psalmus intitulatur laudatio.W
W ¶Codd. : PL191
13 quasi] + dicat PL
14 quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 143 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_143)

Notes :