Psalmus 115
Numérotation du verset
Ps. 115,10
¶Alleluia1.
¶Codd. : (Ps. 115)
Hi
D14
D30
ω
1 ΩU
Rusch
Ps-G
1 Alleluia]
om. D14,
+ ad finem pertinet licet in hebreo in hoc loco alleluia non habetur et psalmus ante coniunctus sit superiore
D30,
Ad (+ finem ΦG
Stut23
) CXIIII pertinet
ALLELUIA
licet hoc loco in hebraeo
ALLELUIA
non habet et psalmus iste coniunctus sit cum superiore
Ps-G
(ΦRG +
Stut23
) ¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio
Stut23
(Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [
mutil.
], 114, 115, 116, 117 Hieronymo industria tributis
,
Donatiano De Bruyne
,
vide
DE BRUYNE
, «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)»,
Speculum
3 (1932), 365. [MM2023]
Numérotation du verset
Ps. 115,I
Credidi
propter quod locutus sum ¦ ego autem
humiliatus sum nimis.
Numérotation du verset
Ps. 115,11 II
Ego dixi
in excessu meo ¦
omnis homo mendax.
Numérotation du verset
Ps. 115,12 III
Quid retribuam Domino ¦ pro omnibus que retribuit mihi.
Numérotation du verset
Ps. 115,13 IV
Calicem
salutaris
accipiam ¦
et nomen Domini invocabo2.
2 invocabo] ※
invocabo D14
Numérotation du verset
Ps. 115,14 V
Vota mea
Domino reddam coram omni populo eius ¦
Numérotation du verset
Ps. 115,15
pretiosa
in conspectu Domini
mors sanctorum eius.
Numérotation du verset
Ps. 115,16 VI
O Domine
quia3 ego servus tuus ¦
3 quia] ※ quia
D14
ego servus tuus
et filius ancille tue.
Numérotation du verset
Ps. 115,VII
Dirupisti
vincula mea†
Numérotation du verset
Ps. 115,17
tibi sacrificabo hostiam laudis ¦
et nomen4 Domini invocabo.
4 et nomen
Ps-G
(D²
plerique codd. et edd.
)
D30 ω
1
Rusch
] ※et nomen
D14, et
nomine
Ps-G
(Q* W D*), et in nomine
Ps-G (R F I L M Q²
ΦRGP
cum hebr.
)
Numérotation du verset
Ps. 115,18 VIII
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius ¦
Numérotation du verset
Ps. 115,19
in atriis
domus Domini
in medio tui Hierusalem.
Psalmus 115
Numérotation du verset
Ps. 115,10
X
X
prol.|
marg.|
{191.1029A} Credidi propter quod locutus sum. Titulus: Alleluia. {191.1029B} [CASSIODORUS.] Voce laudis congrue titulatur psalmus iste, quia in hoc psalmo verba martyrum sunt, qui confessione viguerunt, et premia Dei consecuti sunt.
marg.|
Intentio. Monet ad laudem.
marg.|
Modus. Bipartitus est psalmus. Primo, memorant beneficia Dei, quibus quid dignum redderent cum dubitent, occurrit calix passionis, qui a Deo datur. Secundo servos Christi se dicunt, et filios Ecclesie, ibi o Domine, quia ego servus. Propheta ergo in persona martyrum commemorans Dei beneficia, primum beneficium ponit fidem; secundo, confessionem, dicens:A
A
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 115,10
I
I
prol.|
marg.|
{191.1029C} Credidi vere [AUGUSTINUS.] scilicet et perfecte, propter quod locutus sum, quia credenti necesse est loqui. Non enim perfecte credit, qui quod credit non loquitur. Piger est servus ille, vel timidus, sed fidelis servus, quod accepit impendit, et lucratur alios. Et ideo intrat in gaudium Domini sui ei dicentis: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Mt. 25). Et hic est verus et congruus ordo: [CASSIODORUS.] Prius enim est credere; postea, loqui, ne nondum credens audeat loqui, sed fidem sequatur confessio. [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] Et notandum quia non ait: Credidi et locutus sum, sed credidi propter quod locutus sum, qui non tantum credidit cetera, que fides exigit; sed et simul cum illis credidit, et quod premium loquendo speraret, et quod penam {191.1029D} tacendo, timere deberet. Unde quidam loquendi immittitur amor ex premio, et necessitas ex pena inducitur. Ego autem [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] quasi1 : Locutus sum; ego autem, non ipsum verbum quod credidi, non sermo quem protuli, sed ego humiliatus sum nimis, id est passus sum multas tribulationes, propter verbum Dei quod fideliter tenebam. [CASSIODORUS.] Unde magis nitet veritas, quod non hi passi sunt, qui plus amant hominum gloriam quam Dei. Unde Apostolus: Verbum Domini non est alligatum in me (2Tim. 2). Et ne vera confessio viribus hominis detur, dicit proprium hominis esse quod mendax est, quod non facile sciret, nisi in excessu mentis ad superna vetus esset. Unde subdit: {191.1030A}
B
B
¶Codd. :
PL191
1 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 115,11
II
II
prol.|
marg.|
{191.1030B} Ego autem [CASSIODORUS.] non attribuens mihi confessionem, dixi in excessu meo, vel in extasi mea, id est mente rapta ad eterna, quid? omnis homo mendax est ex se. Hoc iste in extasi cognovit. Magnum enim est, si quis se imprudentem attendit. Et dicitur hic extasis, cum mens non pavore alienatur, sed aliqua inspiratione revelationis sursum assumitur. Et cum homo nihil boni proprium habeat,C
C
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 115,12
III
III
prol.|
marg.|
Quid ergo retribuam Domino? [AUGUSTINUS.] quod ita dicit, quid retribuam Domino etc. vel in extasi dicit, pavor est cruciatus vel mortis, quam cominantibus persecutoribus, et impedientibus passionibus humana infirmitas patitur. quasi2 : humiliatus {191.1030C} sum. In illa autem humiliatione, ego dixi in excessu meo, vel sicut alii dicunt, in extasi mea, id est in pavore passionum. Quid? Omnis homo mendax, ex se, ex Deo verax. Territus enim iste respicit infirmitatem suam, et videt non esse sibi presumendum de se. Ex se enim homo mendax est, ut et Petrus dum presumpsit de se, inventus est homo mendax; sed virtus Dei est, si non cedit, quod videns iste factum in se gratia Dei, ait, quid retribuam Domino, pro omnibus que retribuit mihi? Pro malis meis? non ait pro omnibus que tribuit, sed que retribuit. Que igitur precesserant hominis, ut omnium donorum Dei non tributio, sed retributio vocari possit? Que precesserant nisi peccata? Retribuit ergo Deus {191.1030D} hominibus bona pro malis, passus pro eis, cui homines retribuunt mala pro bonis.D
D
¶Codd. :
PL191
2 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 115,13
IV
IV
prol.|
marg.|
Calicem salutaris, quasi3 : [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] Dico quid retribuam, ecce ego dono Dei verax accipiam in desiderio, calicem, id est passionem, que dicitur calix a simili, quia placita potio est. [CASSIODORUS. ALCUINUS.] Dicitur etiam calix, quia sub mensura bibitur. Unde: Fidelis est enim Deus, qui non permittit vos tentari supra id quod potestis (1Cor. 10). De quo calice Dominus a discipulis querit: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? (Mt. XX.) Calicem dico, salutaris, id est Iesu, qui in eternam salutem propinatur. Vel salutaris [AUGUSTINUS.] id est Iesu, qui {191.1031A} prior passus est, et dat imitari suas passiones. Et ideo pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius, quod post dicitur. Ecce non invenit iste quid retribueret, nisi ex eis que Dominus ipse prior retribuit. Et nomen Domini invocabo, non mihi, sed Deo fisus.E
E
¶Codd. :
PL191
3 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 115,14
V
V
prol.|
Numérotation du verset
Ps. 115,15
XV
XV
prol.|
marg.|
Vota. [HIERONYMUS.] quasi4 : Calicem accipiam, quod est in desiderio. Et postea reddam ipso actu Vota mea Domino. Et hoc coram omni populo eius, ut exemplum capiat, cur tu ita facias? quia pretiosa, id est chara est, in conspectu Domini cuicumque sit vilis, mors sanctorum eius. [AUGUSTINUS.] Vel mors {191.1031B} sanctorum eius est pretiosa, id est mortis eius pretio empta, quia emit eam sanguine quem pro eis fudit, ne dubitarent pro eo mori. Hoc ergo pretio comparatus, confitetur conditionem suam, dicens:F
F
¶Codd. :
PL191
4 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 115,16
VI
VI
prol.|
marg.|
O Domine, ego servus tuus. [CASSIODORUS. ALCUINUS.] Secundo, servos se dicunt martyres et filios Ecclesie, ne quis putet hereticorum martyrium Deo placere [AUGUSTINUS.] quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam. Quia pretio nos comparasti, ergo o Domine, profiteor conditionem meam, scilicet quod ego sum servus tuus, id est obediens. Non est, quia, in textu secundum August. et repetit, ego {191.1031C} servus tuus, in omnibus. Et filius ancille tue, id est Ecclesie, que est ancilla dum servit. Sponsa autem dum sponso iungitur [CASSIODORUS.] aliter non esset martyr, nisi esset filius ancille, id est Hierusalem celestis, libere a peccato, ancille iustitie. Qui autem sunt preter Ecclesiam, non sunt filii ancille, et si servos se dicunt, et martyres; ut heretici, quia habent nomen Christi, sed vere non sunt, quia non ipsi, sed ego sum filius ancille tue [ALCUINUS.] non schismaticus sum, sed doctrine Ecclesie per omnia obediens. 250 [ALCUINUS.] Vel filius ancille sum, ut sicut ancilla non sibi sed Domino parit filios, ita et ego in morte mea aliquos tibi pariam, sicut et invita, quod totum per te est, quia tu non mea merita. {191.1031D}
G
G
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 115,VII
prol.|
Numérotation du verset
Ps. 115,17
XVII
XVII
prol.|
marg.|
Dirupisti [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] virtute martyrii, mea vincula peccatorum, que vincula rumpuntur, quia omnia sanguine abluuntur. Iste versus tante virtutis creditur, ut peccata homini dimittantur, si in fine vite {191.1032A} trina confessione dicatur. Et quia dirupisti, ideo, tibi sacrificabo, ut gratus hostiam laudis [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] scilicet me ipsum. Et nomen Domini invocabo, non fretus meis viribus. Vel eodem sensu manente, aliter potest legi littera, et erit ibi quia. Quia pretiosa est mors sanctorum eius, ergo, O Domine, ego sacrificabo hostiam laudis. Loquens Deo affirmat quod supradixerat, et hoc mihi magnum et mirabile est, quia ego, o Domine, sum servus tuus. Admiratur se talia accepisse, qualia Dominus pro redemptione mundi fecit. Et ut augeat admirationem, repetit, ego servus tuus. Cetera non mutantur.H
H
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 115,18
VIII
VIII
prol.|
Numérotation du verset
Ps. 115,19
XIX
XIX
prol.|
marg.|
{191.1032B} Vota mea. [AUGUSTINUS.] quasi5 : Sacrificabo hostiam laudis utique sic, quod reddam Domino vota mea, id est meipsum qui sum eius imago. Imago enim Dei Deo reddenda est. Unde: Que sunt Cesaris, reddite Cesari: et que sunt Dei, Deo (Mt. 22). Sed qua non modo servus est, sed filius ancille, dicit se reddere vota non ubique [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] sed in atriis domus Domini, non manufacte, id est ancille, id est in catholica Ecclesia non hereticorum. Et que sit domus Dei exponit, id est populus eius, in conspectu omnis populi eius Publice enim debet laudari, qui pro omnibus pati voluit, ut plures edificentur, et apertius adhuc nominat ipsam matrem nostram dicens: In medio tui, {191.1032C} Hierusalem, ubi pax est, et sancti visione Dei letantur. Qui autem filii ancille eius non sunt, bellum quam pacem potius amaverunt. Sed ne quis putet Hierusalem dici Iudeos solos, qui hoc nomine gloriantur, audiat psalmum sequentem:I
I
¶Codd. :
PL191
5 quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 115), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 12/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_115)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 115), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 12/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_115)
Notes :