Glossa magna

Psalmus 121

Numérotation du verset Ps. 121,1 

¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 121) D30 Ω F Rusch Ps-G
Numérotation du verset Ps. 121,I 

Letatus sum
in his que dicta sunt mihi ¦
in domum
Domini ibimus.
Numérotation du verset Ps. 121,2 II

Stantes erant pedes nostri ¦
in atriis tuis
Hierusalem.
Numérotation du verset Ps. 121,3 III

Hierusalem
que edificatur
ut civitas ¦
cuius participatio eius
in idipsum.
Numérotation du verset Ps. 121,4 IV

Illuc1
1 Illuc D30 ΩX] Illic Ps-G Ω F
enim ascenderunt tribus
tribus Domini
testimonium Israel ¦
ad confitendum nomini Domini.2
2 <divisio.> Domini... Israel ¦ D30² ] Domini ¦... Israel ¦ Ω F
Numérotation du verset Ps. 121,5 V

Quia
illic sederunt
sedes
in iudicio3 ¦ sedes super domum David.
3 iudicio Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω F Rusch cum Ps-R ] iudicium Ps-G (R I L)
Numérotation du verset Ps. 121,6 VI

Rogate que ad pacem sunt Hierusalem ¦
et abundantia
diligentibus te.
Numérotation du verset Ps. 121,7 VII

Fiat pax
in virtute tua ¦
et abundantia in turribus tuis.
Numérotation du verset Ps. 121,8 VIII

Propter fratres meos et proximos meos ¦
loquebar pacem
de te.
Numérotation du verset Ps. 121,9 IX

Propter
domum Domini Dei nostri ¦
quesivi bona tibi.

Psalmus 121

Numérotation du verset Ps. 121,1 
prol.|
marg.| {191.1141C} Letatus sum. Titulus: Canticum graduum. Patet. [ALCUINUS. AUGUSTINUS.] Tertius gradus est magnum gaudium, quod habet vir sanctus, eo quod se et alios videt in Ecclesia publice pura mente conversari, atque digne Deo in hac peregrinatione militari. Unde suspiramus ad celestem Hierusalem ad quam duabus alis dilectionis levamur; amor namque, qualiscumque sit, vacare non potest. Nam si terrenus est animam ad concupiscenda terrena inclinat; si vero celestis est, ad celestia sublevat, et ad eterna inflammat. Obligata enim anima terreno amore, viscum habet in pennis, volare non potest; sed amor sanctus ab hoc visco solutam ad superna levat ad celestem Hierusalem, scilicet ubi sunt concives {191.1141D} nostri angeli.
marg.| Intentio: Monet ad desiderium illius. Modus: [CASSIODORUS.] Bipartitus est psalmus. Primo gaudet se admonitum ire ad celestem Hierusalem, ubi sancti securi sunt, et cum Domino iudicabunt. Secundo ascensuris optat abundantiam pacis, ibi rogate. Quia ergo iste de celesti civitate, iam a multis multa audierat, ipsum ad eam velut ad solemnem festivitatem ire monentibus exauditis admodum letus ait:A
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 121,1 
I
prol.|
marg.| Letatus sum [Hilarius, AUGUSTINUS.] id est spem habui et gaudium in his que dicta sunt mihi, a Spiritu sancto, et a prophetis et ab apostolis, qui priores viderunt patriam, et invitant ut curramus ad eam. Quot sunt {191.1142C} illa? quod, scilicet ibimus in domum Domini, non manufactam. Et cum hec dicerentur,B
B ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 121,2 
II
prol.|
marg.| Pedes nostri [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] id est affectus erant stantes in atriis tuis, o Hierusalem. Hec est domus Domini, in qua iam stabant pedes. Qui currit ita cogitet. quasi1 : Iam ibi sit spe, et ibi stet. Stantes ideo dicit, quia omnia ibi stant. Nihil transit vel cadit, ibi non transit Belial, ibi non est macula; ibi Rachel non dolet vel timet. Unde alibi: Qui posuit fines tuos pacem (Ps. 147). Et nota quod ait, in atriis, a parte totum accipit. [CASSIODORUS.] Atria quidem sunt introitus, sed 278 etiam hic pro penetralibus accipiuntur. In atriis cuius? Hierusalem, {191.1142D} [AUGUSTINUS.] non illius que prophetas occidit, que servit cum filiis suis, que corporeis parietibus erigitur, sed illiusC
C ¶Codd. : PL191
1 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 121,3 
III
marg.| Hierusalem que edificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum.»D
D ¶Codd. : PL191
prol.| Hierusalem, que edificatur [AUGUSTINUS. Haimo. GLOSSA INTERLINEARIS.] non saxorum molibus, sed divinis lapidibus que virtutum soliditate consurgit, et sanctorum societate numquam dissolvenda exstruitur ut civitas, id est ad similitudinem civitatis. Non enim est corporalis civitas, sed ei similis cuius participatio eius est in idipsum, quod de nulla carnali potest dici. Hic enim habent homines diversa bona et deficientia; ibi vero bonum quod fuerit singulorum erit omnium. Ideo ait, participatio eius est in idipsum. Quid est idipsum? {191.1143A} [AUGUSTINUS.] Idipsum est quod semper eodem modo est, id est eternum. Non potuit expressius dicere. Stabilitatis ergo particeps est illa civitas, que non est hic in aliqua creatura. Deus ergo est idipsum qui ait: Ego sum qui sum (Ex. 3) Et unde scis quo ibimus?E
E ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 121,4 
IV
prol.|
marg.| Enim [Haimo.] hoc est quia illuc ascenderunt, id est ascendit tribus, non omnes, sed tribus que sunt Domini. Que sunt Domini? in quibus est testimonium Israel, id est qui se testantur Israel, per bona opera.
marg.| Vel ita ascenderunt tribus in quibus, scilicet que ascenderunt, est testimonium Israel, id est in quibus {191.1143B} cognoscitur quia vere Israel sunt. Quando enim grana sunt cum palea, totum palea putatur; sed cum separabuntur, tunc erit testimonium Israel. Et quia ascenderunt ad confitendum nomini Domini, non sibi sicut superbi. Ut enim superbia de se presumit, ita humilitas confitetur Deo. Et vere ibimus in domum Domini, quiaF
F ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 121,5 
V
prol.|
marg.| Illic sederunt [AUGUSTINUS.] id est sedebunt, in iudicio sedes, id est iusti in quibus Deus sedet, et inde iudicat quidquid iudicat. Unde in libro Sapientie: Anima iusti thronus est sapientie (Sap. 7) Que sunt he sedes que sunt super domum David? quia {191.1143C} et hi sedebunt cum Christo super duodecim sedes, ut iudicent domum David (Mt. 19), id est familiam Christi, cui dederunt cibum in tempore. Iudicabunt autem illi, qui omnia reliquerunt, Christum sequentes (Mt. 24), qui fiunt amici de mammona iniquitatis ut recipiant dantes in eterna tabernacula (Luc 16). Et hec est pax Hierusalem, dando et accipiendo, ut opera misericordie corporea iungantur operibus predicationis. Unde apostolus: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus (1Cor. 9). Et hec est equalitas quam Paulus dicit, qua qui multum habuit non abundavit, et qui modicum, non minoravit. [AUGUSTINUS.] Subveniunt enim spirituales hic et in futuro carnalibus, a quibus sumunt temporalium fenum. Unde {191.1143D} iste convertit verba ad iudices, dicens:G
G ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 121,6 
VI
prol.|
marg.| Rogate [CASSIODORUS.] Secunda pars ubi loquitur ad iudices optans eis abundantiam pacis, quam pacem predicavit amore fratrum. quasi2 : Et quia sedebitis, ergo, o sedes Domini, qui sedetis, ut iudicetis, rogate, id est interrogate. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Iudicium enim est interrogare iudicandos, quia iudicans debet omnia rimari. Interrogate dico, qui fecerunt que ad pacem sunt Hierusalem [AUGUSTINUS.], id est opera misericordie, que qui fecerunt, sumuntur ad Hierusalem; alii non, quia iudicium sine misericordia fecit illi qui non fecit misericordiam (Iac. 2). Caveant ergo sibi omnes interrogandi et que sunt ad {191.1144A} pacem, ea per que abundantia est in eternum. Hic enim sunt pauperes omnes, ibi divites, quia hic dederunt sua. Sed quibus est abundantia? diligentibus te, non dicit multa dantibus, sed diligentibus. Qui enim in alio amat bonum quod ipse non potest habere, imputatur ei quasi haberet. Unde, si caritas non habet quid det, det calicem aque frigide (Mt. 10), et tantum imputatur ei, quantum Zacheo multa, qui dimidium patrimonii sui donavit pauperibus (Lc. 19.) Quare hoc? ille tam modicum dedit, ille tam multum dedit, et tantum illi imputabatur, tantum plane. Impar enim facultas, sed non impar caritas. Et ideo, o Hierusalem,H
H ¶Codd. : PL191
2 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 121,7 
VII
prol.|
marg.| {191.1144B} Fiat pax in virtute tua [AUGUSTINUS.] id est in caritate. Caritas enim est virtus fortis ut mors, cui nil resistit, cum venit; cum regibus et ignibus et aliis possit resisti, que et occidit quod sumus, ut aliud simus. Et ideo comparatur morti. Hec sic occidit, ut vivificet, unde Apostolus: Vivo ego, iam non ego (Gal. 2) Per hanc reguntur infirmi, a firmis, ideo ait, fiat pax in virtute tua et per hanc virtutem et pacem, fiat abundantia in numero, et in premio, in turribus tuis, vel in excelsis tuis. Pauci quidem sunt iudices, sed multi ad singulos pertinebunt, quos recipient in eterna tabernacula, et tunc erit abundantia in turribus tuis, Deus autem erit tota abundantia eorum, tam recipientium quam receptorum. Sed, quia caritas est, non nostra, sed que aliorum {191.1144C} sunt querere: Ideo, cum de caritate diceret, subdit:I
I ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 121,8 
VIII
prol.|
marg.| Propter fratres. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] quasi3 : Fiat pax, et ego iam loquebar, id est hic predicabam aliis de te pacem, o Hierusalem, et hoc non propter me, sed propter fratres meos et proximos meos, id est ut fratres et primi vinculo caritatis astringantur.J
J ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 121,9 
IX
prol.|
marg.| Propter domum Dei nostri [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] scilicet non propter me, sed propter Ecclesiam, propter {191.1144D} peregrinos ut et ipsi ascendant, quesivi bona tibi id est predicavi de te bona, o tu celestis Hierusalem, quia domus Dei es, et ita in hoc quod te diligo, Deum diligo.
marg.| Vel ita lege, ut hic versus sit expositio precedentis. quasi4 : Loquebar pacem de te propter proximos et fratres, scilicet quesivi bona tibi propter domum Domini Dei nostri. Sententia horum verborum non mutatur.K
K ¶Codd. : PL191
4 quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 121), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_121)

Notes :