Glossa magna

Psalmus 122

Numérotation du verset Ps. 122,1 

¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 122) D30 Ω F Rusch Ps-G | gr + Vox apostolorum D30
Numérotation du verset Ps. 122,I 

Ad te levavi oculos meos ¦
qui habitas in celis1.
1 celis Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-H Ps-δ Ps-Moz ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 4473 : « Qui habitas in celis miserere nobis » ; cf. n° 1821)] cel’ Ω F, celo Ps-G ( R F I L ) cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 122,2 II

Ecce sicut oculi servorum ¦
in manibus dominorum suorum2.
2 suorum D30 ] om. Ω F (hapax)
Numérotation du verset Ps. 122,III 

Sicut oculi ancille in manibus domine sue3 ¦ ita oculi nostri
3 sue Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Ω FRusch cum Ps-R ] eius Ps-G (R F L)
ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri.
Numérotation du verset Ps. 122,3 IV

Miserere nostri Domine
miserere nostri ¦
quia multum
repleti sumus despectione.
Numérotation du verset Ps. 122,4 V

Quia multum
repleta est
anima nostra ¦
opprobrium abundantibus
et despectio superbis.

Psalmus 122

Numérotation du verset Ps. 122,1 
prol.|
marg.| {191.1145B} Ad te levavi Titulus. Canticum graduum [CASSIODORUS.] Quartus gradus est inter quaslibet angustias constanter de Domino presumere, donec misertus exaudiat.
marg.| Intentio: Monet ascendere. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo, vox est tribulatorum Deum respicientium, non ad alia patrocinia. Secundo precatur misericordiam contra insultantes, ibi miserere nostri etc. et attende progressum ascendentis, unde gradus cantici dicitur. Qui enim supra ad montes, nunc ad ipsum Deum, quod maius est, oculos levat, dicens: O tu.A
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 122,1 
I
prol.|
marg.| Qui habitas in celis [AUGUSTINUS.] id est in iustis, qui propter iustitiam celi dicuntur. Ego affectu dilectionis ascendens ad te levavi oculos meos, scilicet oculos fidei et caritatis. Unde se mundat iste, ut celum fiat. Ascensus ergo est in affectu. Desiderio enim bono levamur ad celum sicut desiderio malo ad ima precipitamur, et sicut affectu ascendit aliquis ita et celum in quo habitat Deus est in iustitia, id est per iustitiam. Et bene ait: Levavi oculos ad te. Quo enim levaret, nisi quo ascendens tendebat! Non se attendit iste ut superbus qui placet sibi et ideo displicet Deo. Deo placet, cui Deus placet; cui vero Deus placet, ipse sibi displicet. Attende etiam quia cum multi hoc dicant, non pluraliter, {191.1145D} sed singulariter, quasi unus homo loquitur dicens: Ad te levavi. Per caritatem namque, multi unus homo sunt, qui a finibus terre clamat, et per eamdem Christo unimur, ut cum ipso quasi unus Christus simus, secundum quod ipse dicit in Evangelio: Nemo ascendit in celum nisi qui descendit de celo, Filius hominis qui est in celis (Io. 3), descendit quidem caput, ascendit idem cum corpore, scilicet Ecclesia vestitus, quam sibi exhibuit sine macula et ruga (Eph. 5). Solus ergo ascendit, qui nobiscum unus est solus. Unitas enim nos compaginat uni; cum illo ergo ascendit, qui cum illo unus esse voluit per caritatem, nobiscum est in terra, per caritatem cum illo sumus in celo. Ille deorsum est compassione caritatis, nos sursum spe {191.1146B} caritatis. Omnes ergo in Christo sumus unus homo, qui non angitur de terrenis ut mali, sed quia peregrinatur et desiderat patriam. Cum ergo singuli dicimus, quia omnes unum sumus in Christo, unus homo illud dicit, ad te levavi, non levavimus, oculos meos qui habitas in celis. Et quasi aliquis quereret, quomodo levasti? subdit per simile:B
B ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 122,2 
II
prol.|
marg.| Ecce [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] sicut oculi servorum, qui iubentur cedi, sunt in manibus dominorum suorum, ut iubeant parcere. Servus enim levat oculos in manus Domini quando eget, vel quando vapulat, {191.1146C} quia utrumque est in Domini potestate. EtC
C ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 122,III 
prol.|
marg.| Sicut oculi ancille sunt in manibus domine sue, ita oculi nostri [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] omnium, etiam in prosperis sunt ad Dominum Deum nostrum, quare? donec, id est ut misereatur nostri, id est liberet ab omni tentatione et opprobrio, quia tota vita super terram tentatio est, tota plage. Clamandum est ergo quod sequitur: Miserere nostri, Domine. Nota congruam comparationem, et 279 mysterio servientem. Servus enim est populus fidelis, Dominus, Christus; ancilla, Ecclesia; domina Dei, virtus et Dei sapientia. Etsi iam filii et amici sumus per gratiam; {191.1146D} servi tamen sumus per creaturam, quia omnis creatura Deo servit, per manum Domini potestatem accipe, quam boni attendunt qui sentiunt se cedi. Qui enim apponit scientiam, apponit dolorem (Qo. 1). Mali vero perdiderunt sensum doloris, et eo ipso gravius vapulant atque ceduntur. Boni ergo in flagellis manum Domini, id est potestatem attendunt, quoadusque dicat: Parce, ex cuius iussione cedimur de paradiso eiecti. [CASSIODORUS.] Dat autem similitudinem de servo et ancilla, et domino et domina, ne femineus debilior sexus se exceptum putet. Nam et hic per iustitiam ceditur, et huic per misericordiam parcitur. Servus ergo qui vapulat, oculis levatis ad Deum erumpit in necessariam vocem, dicens:D
D ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 122,3 
IV
prol.|
marg.| PARS. 2. {191.1147A} Miserere nostri, Domine etc. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Secunda pars, ubi precatur misericordiam contra insultantes, dicens: O Domine, miserere nostri. He sunt voces vapulantis: et geminat, miserere nostri. Hoc ideo geminat, quia corpus passionibus, et anima opprobriis laborat, et necesse est ut miserearis, quia multum repleti sumus despectione, id est abundant passiones, in quibus despecti sumus. Irridetur enim a tenente quod amat, qui sperat non visa, et ei dicitur: Quid credis, insane? vides, quid credis? Reversus est aliquis ab inferis, et retulit tibi quid ibi agitur? ecce quod ego amo, video et fruor. Deinde exaggerando subdit:E
E ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 122,4 
V
prol.|
marg.| {191.1147B} Quia multum repleta est despectione anima nostra. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Nulla pars est immunis; deinde a quibus, et quare despiciatur, subdit: opprobrium sumus, quia pauperes abundantibus, scilicet divitibus {191.1148A} qui hic felices sunt. Abundantes ergo dicit, qui abundant pecunia, putata iustitia et nequitia. Iustus autemdicit: Egenus et pauper sum ergo (Ps. CVIII, 22). Pauper enim in corpore est infirmo: pauper est in iustitia, dum tentationi subest. Et despectio sumus superbis, quia humiles sumus.F
F ¶Codd. : PL191



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 122), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_122)

Notes :