Psalmus 68

Numérotation du verset Ps. 68,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps.68) D30 Ω M ΩF ΩX ΩP Δ (ω1 ) Rusch Ps-G
pro his qui commutabuntur
ipsi David1.
1 ipsi David ΩX] David Ps-G , psalmus David. Vox Christi cum pateretur D30
Numérotation du verset Ps. 68,2 I

Salvum me fac Deus ¦
quoniam intraverunt aque
usque ad animam meam.
Numérotation du verset Ps. 68,3 II

Infixus sum
in limo2 profundi ¦
2 limo D30 ΩF ΩP ΩX Δ P10489 Rusch ] limum Ps-G
et non est
substantia.
Numérotation du verset Ps. 68,III 

Veni
in altitudinem3 maris ¦
3 altitudinem D30 Δ ΩP Rusch ] altitudine ΩF ΩX ( ? macul. ) P10489² ( super ras. ), altitudines Ps-G
et tempestas demersit4* me.
4 demersit D30 ΩP Ps-G ] dimersit Rusch
Numérotation du verset Ps. 68,4 IV

Laboravi
clamans
rauce5 facte sunt fauces mee ¦ defecerunt oculi mei
5 rauce Ps-G D30 ΩX ω 1 P10489 Rusch ] sauce ω²
dum spero
in Deum meum6*.
6 Deum meum Ps-G D30 Δ ΩP ] Deo meo Rusch Ps-G | <divisio.> clamans+ Δ] clamans’ D30 ΩX
Numérotation du verset Ps. 68,5 V

Multiplicati sunt
super capillos capitis mei ¦
qui oderunt me gratis.
Numérotation du verset Ps. 68,VI 

Confortati sunt
qui
persecuti sunt7 me8 inimici mei iniuste ¦ 9
7 persecuti sunt Ps-G D30 ΩF ΩX Δ P10489 ] persecuntur ΦRGV Ω M cum Ps-R |
8 me] om. ΩF |
9 <divisio.> mei iniuste ¦ Δ ΩX] mei  ¦ iniuste Ω M |
que non rapui tunc exsolvebam.
Numérotation du verset Ps. 68,6 VII

Deus
tu scis insipientiam meam ¦
et delicta mea
a te non sunt abscondita.
Numérotation du verset Ps. 68,7 VIII

Non erubescant
in me
qui exspectant
te Domine ¦ Domine virtutum.
Numérotation du verset Ps. 68,IX 

Non confundantur
super me ¦
qui querunt te Deus Israel.
Numérotation du verset Ps. 68,8 X

Quoniam
propter te sustinui opprobrium ¦
operuit
confusio faciem meam.
Numérotation du verset Ps. 68,9 XI

Extraneus factus sum
fratribus meis ¦
et peregrinus
filiis matris mee.
Numérotation du verset Ps. 68,10 XII

Quoniam zelus domus tue
comedit me ¦
et opprobria exprobrantium tibi
ceciderunt
super me.
Numérotation du verset Ps. 68,11 XIII

Et operui
in ieiunio
animam meam ¦
et factum est
in opprobrium mihi.
Numérotation du verset Ps. 68,12 XIV

Et posui vestimentum meum
cilicium ¦
et factus sum illis in parabolam.
Numérotation du verset Ps. 68,13 XV

Adversum me
loquebantur10 qui sedebant
10 loquebantur Ps-G (F² plerique codd. et edd.) D30 Ω M ΩF ΩX ΩP P10489 Ps- δ] exercebantur Ps-R Ps-G (R F* C I)
in porta ¦
et in me psallebant
qui bibebant
vinum.
Numérotation du verset Ps. 68,14 XVI

Ego vero
orationem meam
ad te Domine ¦ tempus beneplaciti Deus.
Numérotation du verset Ps. 68,XVII 

In multitudine misericordie tue
exaudi me ¦
in veritate salutis tue11.
11 tue2 Ω M ΩF ΩX] mee P10489
Numérotation du verset Ps. 68,15 XVIII

Eripe me
de luto
ut non infigar ¦
libera me12
12 libera me Ps-R Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Ω M ΩP ΩX ω 1 P10489 ] liberer Ps-γ Ps-G ( C I ) LXX , liberar Ps-G ( R* ) , libera Ps-G (R²)
ab his qui oderunt me
et de profundis13* aquarum.14
13 profundis Ps-δ Ps-G ΩP D30 ] profundo Ps-R Rusch |
14 <divisio.> infigar me ¦ ΩP |
Numérotation du verset Ps. 68,16 XIX

Non me demergat
tempestas aque
neque
absorbeat me profundum ¦ neque urgeat super me puteus os suum. 15
15 <divisio.> aque+ profundum ¦ ω 1] aque  ¦… profundum Ω M ; aque ’… profundum ( finis linee ) ΩX, aque profundum ¦ ΩP
Numérotation du verset Ps. 68,17 XX

Exaudi me Domine
quoniam
benigna
est misericordia tua ¦ secundum multitudinem miserationum tuarum
respice in16 me.
16 in F² Q² D30 Ω M ΩF ΩX Δ P10489 Rusch plerique codd. et edd. cum. Ps-R LXX ] om. C Ps-G (R F* I Q*) Ed1455 Ed1530, ad me Ps-H
Numérotation du verset Ps. 68,18 XXI

Et
ne avertas17* faciem tuam a puero
17 avertas Ps-G D30 ΩF ΩP Δ P10489 Clementina ] auferas Rusch cum Ps-R
tuo ¦
quoniam tribulor
velociter
exaudi me.
Numérotation du verset Ps. 68,19 XXII

Intende anime mee
et libera eam ¦
propter inimicos meos eripe me. 18
18 <divisio.> mee… eam  ¦ D30 ω 1 ΩP] mee  ¦… eam Ω M ; mee ’… eam  ¦ ΩX
Numérotation du verset Ps. 68,20 XXIII

Tu scis improperium meum
et19 confusionem meam ¦ 20
19 et Ps-G D30 Ω M ΩF ΩX Rusch ] om. P10489 |
20 meam] om. Ps-G | <divisio.> meum… meam ¦ Ω M ΩP ω 1] meum ’... meam ’ ΩX |
et reverentiam meam.
Numérotation du verset Ps. 68,21 XXIV

In conspectu tuo
sunt omnes qui tribulant me21 ¦ improperium22
21 tribulant me] tribulantes M* Q* ΦRGV Cor2 (anti. TRIBULANTES ME. Hec littera plus appropinquat hebreo qui habet ANGUSTIANTES ME vel ANGUSTIATORES MEI, et Ieronimo qui habet HOSTES MEI quam littera illa que habet QUI TRIBULANT ME ) |
22 improperium Rusch ] et praem. |
exspectavit cor meum
et miseriam.
Numérotation du verset Ps. 68,22 XXV

Et
sustinui
qui
simul contristaretur
et non fuit ¦ qui23 consolaretur24 et non inveni. 25
23 qui Ps-G (R M² G² ΨB V) Δ ΩF ΩS ΩX P10489 Rusch, cf. Ps-R ] et praem. Ps-G D30 Ω M ΩP Clementina |
24 consolaretur] + me Ps-G ( V ) |
25 contristaretur et non fuit  ¦ qui consolaretur D30 Ω M ΩP ω 1] contristaretur ’ et non fuit qui consolaretur ’ ΩX |
Numérotation du verset Ps. 68,XXVI 

Et
dederunt in escam meam26 fel ¦
26 escam meam ω 1 ΩP Rusch ] esca mea Ps-G ( Q W Φ RGV K ) Cor2 (sic habet etiam Ieronimus) Ω M Ps-αδε Ps-Moz.
et in siti mea27
27 mea Ps-G D30 Rusch ] meo ΩP
potaverunt me aceto.
Numérotation du verset Ps. 68,23 XXVII

Fiat mensa
eorum
coram ipsis
in laqueum ¦
et in retributiones
et in scandalum.
Numérotation du verset Ps. 68,24 XXVIII

Obscurentur
oculi eorum ne videant ¦
et dorsum eorum
semper incurva.
Numérotation du verset Ps. 68,25 XXIX

Effunde
super eos
iram tuam ¦
et furor ire tue
comprehendat
eos.
Numérotation du verset Ps. 68,26 XXX

Fiat habitatio
eorum deserta ¦ et in tabernaculis eorum non sit qui
inhabitet.
Numérotation du verset Ps. 68,27 XXXI

Quoniam quem tu percussisti
persecuti sunt ¦ et super dolorem
vulnerum
eorum28
28 eorum ΩP] meorum Ps-G D30, om. ΩF
addiderunt.
Numérotation du verset Ps. 68,28 XXXII

Appone
iniquitatem
super iniquitatem eorum ¦ et non intrent
in iustitiam tuam29.
29 iustitiam tuam D30 Ω M ΩF ΩX ω 1 P10489 Rusch ] iustitia tua Ps-G ΩP
Numérotation du verset Ps. 68,29 XXXIII

Deleantur
de libro
viventium ¦
et cum iustis
non scribantur30.
30 scribantur D30 ΩF Rusch Ps-G ] scribentur ΩP
Numérotation du verset Ps. 68,30 XXXIV

Ego
sum pauper
et dolens ¦
salus tua Deus
suscepit me.
Numérotation du verset Ps. 68,31 XXXV

Laudabo nomen Dei
cum cantico ¦
et31 magnificabo eum
31 et Ps-R Ps-G ( F² I U* G* V D ) D30 Ω M ΩF Ω X P10489 ω 1 Rusch Ed1530 Clementina ] om. Ps-G Cor2 (grecus et anti. non interponunt ET sed Ieronimus cum hebr.)
in laude.
Numérotation du verset Ps. 68,32 XXXVI

Et
placebit Deo super vitulum
novellum ¦
cornua producentem
et ungulas. 32
32 <divisio.> Deo… novellum  ¦ D30 ΩX ω 1] Deo  ¦... novellum Ω M  ¦
Numérotation du verset Ps. 68,33 XXXVII

Videant
pauperes
et letentur ¦
querite
Deum
et vivet anima vestra. 33
33 <divisio.> letentur ¦ Deum D30 ΩP] letentur ¦… Deum ’ ω 1, letentur ’… Deum ’ Ω M ; letentur ’… Deum ΩX
Numérotation du verset Ps. 68,34 XXXVIII

Quoniam exaudivit pauperes
Dominus ¦ et vinctos
suos
non despexit.
Numérotation du verset Ps. 68,35 XXXIX

Laudent illum celi
et terra ¦
mare
et omnia reptilia in eis.
Numérotation du verset Ps. 68,36 XL

Quoniam Deus salvam faciet
Sion ¦
et edificabuntur
civitates
Iude34.
34 Iude] Iudaeae Ps-G
Numérotation du verset Ps. 68,XLI 

Et
inhabitabunt
ibi ¦
et hereditate
acquirent eam.
Numérotation du verset Ps. 68,37 XLII

Et
semen servorum eius
possidebit35* eam ¦
35 possidebit Ps-R ( T² P Q R U X edd. ) Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Cor2 (Ieronimus) Ω M ΩF ΩP ΩX ω 1 P10489 Rusch ] possidebunt Ps-R Ps-G ( R I Q ΦRGV) LXX, possidebant Cor2 (secundum hebr. et anti. et grecum)
et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea.

Psalmus 68

Numérotation du verset Ps. 68,1 
prol.|
marg.| {191.625C} Salvum me fac, Deus. Titulus: In finem pro iis qui commutabuntur ipsi David. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Due sunt commutationes; una est de bono in malum, qua commutatus est Adam ex forma Dei in deterius, in quo omnes moriuntur; altera de malo in bonum, qua commutantur fideles de malo in bonum, et de bono in melius per gratiam Christi, in quo omnes vivificantur, cuius commutationis causa est passio Christi. Per hanc enim ipse Christus transivit de mundo ad Patrem, in quo et nos transire fecit de morte ad vitam, de terra ad celum. Unde et ipse descendit ad eos qui ceciderant, ut eos sublevaret. Quod, id est qui {191.625D} transitus, Hebraice dicitur Pascha. Unde in Exodo: Est enim Phase, id est transitus Domini (Ex. 12). Apud Grecos vero Pascha passionem significat, et est ordo tituli: Psalmus iste dirigens nos in finem, id est Christum, attribuitur ipsi David, id est Christo, qui hic loquitur, secundum caput et corpus agens pro his, id est de his, id est de causa commutationis eorum, scilicet de passione Christi, qui commutabuntur de malo in bonum, de timore ad securitatem, de mundo ad celum. Et est psalmus iste quartus eorum qui latius de passione et resurrectione Christi agunt.
marg.| Intentio: Monet ad laudem pro facta commutatione. Modus: Quinque {191.626C} sunt partitiones, Primo precatur salvus fieri, quia multa patitur quantum ad se gratis, sed que alius rapuit, ipse solvit. Secundo que solverit exponit, ibi Deus tu scis. Tertio pro dictis malis orationem opponit, ibi ego vero. Quarto contra adversarios prophetat, ibi fiat mensa. Quinto dispensationem incarnationis et sanctitatem propositi exponit ibi ego sum pauper. Ghristus ergo in passione clamat ad Patrem dicens: OA
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,2 
I
prol.|
marg.| Deus salvum me fac. [AUGUSTINUS.] Hec est vox grani sinapis contempti, dum in horto obruitur, quod crescit in magnum olus. Et revera granum sinapis minimum est, et fuscum, et aspernabile prorsus, et {191.626D} de Christo dictum est: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem (Is. LIII), et tamen occupavit faciem terre factus mons magnus. Quare clamas? Quoniam aque, id est seditio et motus populi, intraverunt usque ad animam meam tollendam, id est turbe Iudeorum prevaluerunt non tantum tenere et ligare, sed etiam occidere Christum. Hoc dicendo, sic clamando Christus transformat in se membra sua, id est membris suis dat formam clamandi, quibus amarus est transitus mortis, per quem Christo coheremus. Et habet fel, et acetum, quod in passione Domino datum est. Ideo ergo clamat ut sui clament, ne cedant iniquitati timore mortis, {191.627A} ultra quam non habent mali quid eis faciant. EtB
B ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,3 
II
prol.|
marg.| Infixus sum corpore. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Quasi dicat. Tenuerunt me in limo profundi, id est Iudaice iniquitatis. Limus est homo, et de limo terre, sed non de profundo, id est de corrupto factus est, sed cadendo a iustitia per originalia et actualia peccata factus est limus profundi, id est iniquitatis, cui persequenti qui non cedit, commutatur de limo in aurum. Et non est substantia. Substantia dicuntur divitie, quibus sustentatur homo. Et est, non est substantia, id est ad paupertatem veni. Unde in sequenti: Pauper et dolens ego sum, vel non est substantia. Hoc ad intelligendum est difficile aliquanto, {191.627B} et indiget commendationis et expositionis aliquantule. Intelligitur substantia illud quod sum a Deo. Nature ipse substantie dicuntur, ut homo, pecus, celum, terra, et huiusmodi omnia ista substantie sunt, eo ipso quo sunt. Nam que nulla sunt, in substantia nihil omnino sunt. Substantia ergo aliquid est. Deus est quedam substantia. Unde etiam in fide catholica contra venena quorumdam hereticorum sic edificamur, ut dicamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse substantie. Quidquid est Pater quod Deus est, hoc est Filius, hoc est Spiritus sanctus. Cum autem Pater est, non illud est quod est. Pater enim non ad se, sed ad Filium dicitur; ad se autem Deus dicitur. {191.627C} Itaque eo quo vel quod Deus est, substantia est; et quia eiusdem substantie est Filius, procul dubio et Filius est Deus. At vero quod Pater est, quia non substantie nomen est, sed refertur ad Filium, non sic dicimus Filium esse Patrem, quomodo dicimus Filium esse Deum. Queris quid sit Pater? respondetur Deus. Queris quid sit Filius? respondetur Deus. Queris quid sit Pater et Flius? respondetur Deus. De singulis interogatus, Deum responde. De utroque interrogatus, Deum, non Deos responde. Non sic in hominibus. Queris quid sit Abraham, respondetur homo. Queris quid sit filius eius Isaac, respondetur homo. Eiusdem substantie est Abraham et Isaac. Si vero queris quid sit Abraham et Isaac, non homo, sed homines {191.627D} respondetur. Non sic in divinis. Tanta enim ibi est substantie societas, ut equalitatem admittat, pluralitatem non admittat. Si ergo tibi dictum fuerit cum dicis Filium hoc esse quod Pater est, profecto Filius Pater est. Responde secundum substantiam, tibi dixi hoc esse Filium quod Pater est, et non secundum id quod ad aliud dicitur. Ad se enim Deus dicitur; ad Patrem Filius dicitur. Rursumque Pater ad se Deus dicitur, ad Filium Pater dicitur: quo dicitur ad Filium, Pater non est Filius; quo dicitur Filius ad Patrem, non est Pater; quo dicitur Pater ad se, Filius ad se, hoc est Pater et Filius, id est Deus. Quid est ergo? Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Substantia dicitur illud quod est queque res a Deo. Fecit Deus hominem {191.628A} substantiam. Atque utinam maneret in eo quod Deus fecit! Si enim maneret homo in eo quod Deus fecit, non in limo infixus esset, quem Deus genuit. Substantia dicitur illud quod a Deo facta est queque res. Unde in Evangelio: Omnia per ipsum facta sunt (Io. 1), id est omnes nature, omnes substantie que laudant Deum, non quod omnia habeant sensum laudandi, sed quia bene cogitata laudem pariunt, et consideratione creature, impletur cor ad eructandum hymnum Deo; laudant etiam reptilia, sed non avaritia, invidia etc. que non fecit Deus. Fecit ergo Deus hominem substantiam, scilicet naturaliter bonum, sed quia non in eo mansit, sed lapsus est in iniquitatem, que non est substantia, sed perversitas hominis.   Non est   {191.628B}   substantia, id est qualis a Deo factus, in qua perversitate infixus est Filius hominis Dei, quia in iniquitate eorum infixus est. Non est in eis substantia [CASSIODORUS. HIERONYMUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] id est non inveni in eis quod feci, quia non a Deo sunt facti tales, sed accessit aliunde.
marg.| Vel ita: Non est mihi substantia, id est virtus carnis, evadendi passionem. Vel non est mihi substantia, id est stabilitas vite, quiaC
C ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,III 
prol.|
marg.| Veni sponte in altitudinem maris [AUGUSTINUS. HIERONYMUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] id est in qua nos naufragabamur, id est in profundum seculi, et insani populi, et tempestas, id est seditio et transitorius impetus, {191.628C} scilicet voces inclamantium mortem, demersit me in mortem. Ecce Ionas a ceto absorptus, sed tertia die evomitus. Et licet illi ita facerent, tamen egoD
D ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,4 
IV
prol.|
marg.| Laboravi clamans [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] admonendo eos, diu enim clamavit: Ve vobis, Scribe et Pharisei (Mt. 23); et: Ve mundo a scandalis (Mt. 18). Et in hoc laboravit, quia non recipiebatur. Clamans enim laborat qui non exauditur. Non laborat cuius votum impletur. Et rauce facte sunt fauces mee hoc ad litteram in Evangelio non legitur, sed ut raucus factus est quantum ad illos, quia non est ab eis intellectus. Defecerunt oculi {191.628D} mei, dum spero in Deum meum. Alia littera, id est discipuli desperaverunt, ut oculi duorum discipulorum tenebantur, in via Christum non agnoscentium qui desperantes dixerunt: Sperabamus quod esset redempturus Israel (Lc. 24). Quibus extra factum est quod intra erat, id est cecitas cordis facta est in oculis; sed spem eis reddidit, quando cicatrices palpandas obtulit: quibus tactis Thomas ad spem rediit clamans: Deus meus, et Dominus meus (Io. 20). Tetigit ergo formam servi, et cognovit formam Dei. Ideo in lege dictum est: Non coquas hedum in lacte matris [ALCUINUS. CASSIODORUS. ALCUINUS.] id est apostolis adhuc teneris et infirmis, non immittes passionem et mortem, quia tales perditi fuissent.
marg.| Vel ita: Defecerunt oculi mei, id est {191.629A} mortuus sum. Deinde, subdit causam, dum spero in Deo meo, id est quia prestolor misericordiam, et non ex eo potentiam.E
E ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,5 
V
prol.|
marg.| Multiplicati sunt super capillos etc. [ALCUINUS. AUGUSTINUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS.] Quod prius typice dixit, scilicet aque limus, altitudo maris, nunc in re aperte dicit: Illi qui oderunt me gratis, id est sine causa, multiplicati sunt, ut etiam discipulus cum eis esset, super capillos capitis mei, pro infinito ponit. Capillis capitis conparat inimicos, quia merito rasi sunt de Christo, quando in Calvaria crucifixus est Christus. Inde est quod Christus in passione exutus est vestibus suis, et aliis vestitus, et post suscepit {191.629B} suas, et altaria quoque discooperiuntur passionis tempore, et post instante resurrectione cooperiuntur, quia tempore passionis recesserunt Iudei a Christo, et etiam apostoli. Eo vero resurgente redieruut apostoli, sed non alii Iudei. Ideo aliis vestibus, scilicet gentibus indutus est; sed in fine, per predicationem Elie et Enoch, omnis Israel salvus fiet; et tunc vestimenta sua recipiet. Idem enim significat translatio libri, qui prius ponitur in dextro latere altaris; postea transfertur in levum. Inde circa finem misse refertur in dextrum. Vel per capillos boni intelliguntur: et hoc est, multiplicati sunt super capillos capitis mei [CASSIODORUS.] id est plures sunt his qui sunt ornatui, sicut capilli ornant caput. Numerosi sunt inimici, et etiam noxii. {191.629C} Unde subdit: EtF
F ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,VI 
prol.|
marg.| Confortati sunt inimici mei qui etiam persecuti sunt me iniuste. [AUGUSTINUS.] Hoc est quod dixerat, gratis. Laus Christi, et martyrum est in cause bonitate, non in pene acerbitate. Causa enim facit martyrem non pena. Que non rapui tunc exsolvebam. quasi1 : Non peccavi, et penas dedi. Rapuit enim Adam et Eva presumens ut diabolus, de divinitate. Rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem.G
G ¶Codd. : PL191
1 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 68,6 
VII
prol.|
marg.| PARS 2. Deus, tu scis. [CASSIODORUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Secunda pars, ubi exponit que exsolverit, scilicet insipientiam et delicta suorum. Et quia pro aliis solvit, precatur exspectantes antiquos, et querentes alios, scilicet modernos in se non frustari, cum tanta tam equanimiter ferat. quasi2 : Non rapui, quia, o Deus, tu scis insipientiam. Hoc dicit Christus ex membris meam, id est meorum, id est scis quod ignari Dei sunt, et delicta mea, id est meorum, que suscepi ad delendum, non que admisi (fuit enim delictorum susceptor, sed non commissor) a te non sunt abscondita, de insipientia et delictis suorum hoc dicitur. Hi sunt qui commutantur in sapientes et iustos.H
H ¶Codd. : PL191
2 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 68,7 
VIII
prol.|
marg.| {191.630A} Non erubescant. [CASSIODORUS.] Hic ostendit quod supra de membris dixerat, quasi3 : Et quia pro aliis solvi, ergo non erubescant in me, id est non frustrentur in me moriente, qui exspectant te cum desiderio, Domine, scilicet prophete et antiqui iusti, qui exspectant quod oculis videre non potuerunt. Ne ergo aliter eveniat, quam Spiritus sanctus per eos predixit, Domine, vel Deus virtutum celestium vel terrestrium, scilicet cui nihil impossibile est. Deinde precatur pro modernis querentibus, dicens, EtI
I ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 68,IX 
prol.|
marg.| {191.630B} Non confundantur insultationibus super me morientem qui querebant te, o Deus Israel [GLOSSA INTERLINEARIS. CASSIODORUS. REMIGIUS, AUGUSTINUS.] id est videntium Deum. Hoc ideo dicit, ut qui deitatem eius intueri non possunt, non seducantur infirmitate eius carnali.
marg.| Vel ita ab illo loco, Deus tu scis. quasi4 : Exsolvi, et hoc ideo, quia tibi placet; et loquitur de se Christus, et hoc est, Deus tu scis, id est approbas insipientiam meam, id est quod de me, insipientia et stultitia videtur, id est irrisio, et mors quam patior, secundum illud: Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus (1Cor. 1), quod in me irriserunt, qui sibi sapientes videbantur, sed tu scisti quare fiet. Et delicta mea, id est meorum, a te non sunt abscondita. Hoc non mutatur. {191.630C} Et quia pro aliis solvi, ergo qui exspectant te, Domine virtutum, non erubescant in me morientem, id est non dicatur eis, ubi est Christus vester? Ubi est qui dicebat: Creditis in Deum, et in me credite (Io. 16). Et agit de iustis qui fuerunt post adventum Christi, de quibus etiam subdit non confundantur insultationibus, qui querent te, Deus Israel, hoc non mutatur. Vel loquitur hic in persona Ecclesie, et orat Ecclesia ut non prematur hereticorum scandalis, sic ut filii erubescant. Et est, non erubescant in me, id est in depressione mea, que te exspectant etc. que non mutantur.J
J ¶Codd. : PL191
4 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 68,8 
X
prol.|
marg.| {191.630D} Quoniam propter te. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Congregat in unum multa que pertulit ad invidiam in Iudeos excitandam. quasi5 : Merito non confunduntur super me, quoniam ego sustinui opprobrium in conviciis, ut quod ipsi dicunt: In Beelzebub eiicit demonia (Lc. 10), potator vorax est (Mt. 2), propter te non pro mea culpa, vel alia re. quasi6 : Non est magnum quod sustinui, sed quod propter te, et operuit confusio faciem meam consputatam. Hoc solet evenire in bono laceratis, qui solent tanto amplius ad tempus tristes effici, quanto in se cognoscunt iniqua confingi. Vel secundum aliam litteram et loquitur totus Christus, operuit, ut videbatur, faciem meam, irreverentia, id est impudentia quam oportet nos {191.631A} habere, inter eos quibus displicet Christus, ne erubescamus de eo, etK
K ¶Codd. : PL191
5 quasi] + dicat PL
6 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 68,9 
XI
prol.|
marg.| Fratribus meis cognatione carnis factus sum extraneus [CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] sicut Ioseph suis, quia non credunt mihi; et peregrinus filiis matris mee, id est Synagoge, vel hospes, alia littera, scilicet qui ad tempus in domum recipitur, non ut frater carissimus: Quasi dicat ego eram eis, peregrinus eis fui, cum dixerunt: Hunc nescimus unde sit (Io. 9). Sed quare?L
L ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,10 
XII
prol.|
marg.| {191.631B} Quoniam zelus domus tue [ALCUINUS. AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] id est indignatio qua indignabar eis, pro domo tua. Vel zelus, id est amor domus tue, comedit me, quia persecutus sum in eis iniquitates eorum, dum flagellavi in templo male versantes, flagello de resticulis facto, ementes et vendentes eiiciendo. dicens: Domus mea, domus orationis vocabitur (Mt. 21).
marg.| Vel ita distingue, ideo hoc, quoniam zelus domus tue fuit mihi. Et ille zelus, comedit me, id est fuit mihi causa mortis. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Quid istum zelum sequitur, adiungit: Et opprobria exprobrantium vel improperantium tibi olim in deserto, ceciderunt tandem super me, quia increpati convicia quasi tela super eum miserunt, ut: Nonne hic est filius Ioseph? (Lc. 4) Improperantium tibi {191.631C} ut quando dixerunt: Numquid poterit parare mensam in deserto? (Ps. 77) et illuda: Isti sunt dii tui, Israel. Et ideo nunc eadem convicia dicit super se cadere, que olim exprobrabant, ut ex consuetudine impia, et non noviter videas eos hoc fecisse.
a Ex 32.
marg.| Vel ita, opprobria nunc, exprobrantium tibi in me, quia quicumque exprobrant Christo etiam Patri, ceciderunt super me, quia me invenerunt. Cadunt enim super nos mala, quando vitare non possumus. Ceciderunt ergo super Christum, id est effectum habuerunt.M
M ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,11 
XIII
prol.|
marg.| Et operui in ieiunio [CASSIODORUS. GLOSSA INTERLINEARIS. ALCUINUS. {191.631D} AUGUSTINUS.] quasi quodam pallio tristitie animam meam, id est voluntatem. Vel operui animam meam, id est non exercui potentiam vindicando. Et hoc in ieiunio salutis eorum, quia sicut esuriebat et sitiebat Christus eorum fidem et salutem, ita ieiunium Christi fuit, quando defecerunt qui in eum crediderant. Et sicut in passione fel et acetum in potum oblatum cum gustasset noluit bibere: ita preelegit potius ieiunare, quam fel vel acetum accipere, id est veteres et amaros qui non intrant in corpus eius, et hoc est, quod ab eis ieiunavi, id est non consensi eis, factum est mihi in opprobrium detractionis et irrisionis. quasi7 : Ideo insultant mihi quod patuit in sputis et colaphis et huiusmodi. Cur factum est in opprobrium?N
N ¶Codd. : PL191
7 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 68,12 
XIV
prol.|
marg.| {191.632A} Et [AUGUSTINUS. HIERONYMUS. REMIGIUS, AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] id est quia posui cilicium vestimentum meum, id est opposui illis mortalem carnem in quam sevirent, et occului deitatem sacco. Cilicium enim est mortalis caro, quam Christus induit, ut de peccato damnaret peccatum. Cilicium est lugubris caro, ut quod flevit super Hierusalem et pro Lazaro.
marg.| Vel ita illi sunt tales, et tamen ego posui cilicium vestimentum meum, id est eos asperos volui mihi vestimentum esse; et factus sum illis in parabolam irrisoriam, id est in similitudinem maledicti, ut cuilibet maledicendo dicerent: Sic tibi contingat ut Christo crucifixo. Vel factus sum illis in parabolam, quia per {191.632B} parabolas eos docebam. Unde: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei; ceteris autem in parabolis etc. (Lc. 8). Et tuncO
O ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,13 
XV
prol.|
marg.| Adversum me. [GLOSSA INTERLINEARIS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. REMIGIUS] Vel ita continua: Qui tibi hoc fecerunt? ecce adversum me loquebantur qui sedebant in porta, id est in publico. In porta sedent qui conventibus hominum sedula curiositate miscentur. Dicit ergo passionem suam Iudeorum esse fabulam, ut nullus exciperetur, qui huius locutionis alienus esset. Unde Cleophas ait: Tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti que facta sunt in illa his diebus {191.632C} (Lc. 24) quasi8 : Tu quia peregrinus es, forsitan ignoras, sed alii non. quasi9 : De me agebant in publicis conventibus, et in conviviis. Unde subdit, et in me psallebant, id est irrisio mea erat psalterium eis qui bibebant, cum ego essem ieiunus, vinum, id est qui inebriabantur temporali voluptate. Ecce in eum convertitur cantus, qui prohibet vanos cantus. Vel qui bibebant vinum erroris, impietatis et superbie, adversum me loquebantur qui sedebant in porta civitatis [HIERONYMUS. CASSIODORUS.] ubi solent iudices sedere ad iudicandas causas, id est in publico iudicio, sicut Scribe et Pharisei, habentes clavem scientie, sed nec intrantes, nec alios intrare sinentes (Lc. 11). Hi loquebantur adversum {191.632D} me, Et in me psallebant bene operando, qui bibebant vinum spirituale. In Deum nempe probabili opere psallunt qui vinum spirituale quod letificat mentem bibunt.P
P ¶Codd. : PL191
8 quasi] + dicat PL
9 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 68,14 
XVI
prol.|
marg.| Ego vero. [CASSIODORUS. GLOSSA INTERLINEARIS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Tertia pars, in qua predictis malis opposita est oratio pro parte sua, id est Christus, ut discamus non rixas, sed orationes iurgiis opponere. quasi10 : Illi ita seviunt contra me, ego vero, dum impii ita insultarent dirigebam, ad te Domine, orationem meam. Cum enim non corriguntur iniqui, nil restat nisi orare, etiam pro eis. Et quia ad te oro, ideo, exaudi me. Ideo exaudi, quia, o Deus, nunc est {191.633A} tempus beneplaciti, id est gratie et reconciliationis, per incarnationem, per sanguinem, per mortem, quia cum granum moritur, surgit fructus (Io. 15). Unde Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile etc. (2Cor. 6). Deinde quomodo hoc tempus provenerit exponit. Hoc tempus provenitQ
Q ¶Codd. : PL191
10 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 68,XVII 
prol.|
marg.| In multitudine misericordie tue [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] id est in multa misericordia tua, que contra multitudinem iniquitatis nostre est, hoc est quare dicitur tempus beneplaciti: ideo repete, exaudi me in veritate salutis tue, id est in perfecta resurrectione, ut salutem des in resurrectione, sicut per prophetas promisisti. Nota quod, cum premisit de misericordia, {191.633B} subiungit de veritate, quia universe vie Domini sunt misericordia et veritas: misericordia est in dimittendo peccata, veritas in reddendo promissa.R
R ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,15 
XVIII
prol.|
marg.| Eripe. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Loquitur hic Christus ex infirmitate membrorum. quasi11 : In hoc audi: Eripe me de luto, cui supradixit se infixum corpore, non mente, ut non infigar. Vel inheream, alia littera, mente. quasi12 : Si tenetur corpus, non teneatur anima. Supra vero de se loquens dixit se infixum corpore in limo profundi; hoc autem dicit ex infirmitate membrorum. Et est, eripe me de luto {191.633C} ut non infigar, vel inheream, id est de luteis desideriis, ne mente consentiam. Libera me ab his qui oderunt me, et de profundis aquarum, ut malis non consentiam.S
S ¶Codd. : PL191
11 quasi] + dicat PL
12 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 68,16 
XIX
prol.|
marg.| Non me demergat. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Secundum spiritum supra mersus fuit, secundum carnem tempestas aque, ut eam mente in profundum limi neque absorbeat me profundum peccatorum quod deglutit animas. Unde: Cum peccator venerit in profundum vitiorum contemnet (Prv. 18). Hec pericula membris eius imminent, pro quibus hec {191.633D} dicit. Non absorbeat, sicut urgeat super me os suum. Et hoc est neque puteus, id est profunditas iniquitatis humane urgeat, id est claudat os suum super me. Et si cecidisti, non claudit super te puteus os suum, si tu non claudis os tuum; sed confitere, et dicb: De profundis clamavi ad te, Domine, et sic evadis. Claudit os suum super illum qui in profundo contemnit, a quo mortuo velut qui non sit perit confessio. Vel in persona capitis totum accipi potest sic, eripe me de luto, ut non infigar. [AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS. CASSIODORUS. HIERONYMUS. REMIGIUS] Deinde exponit quod dixerat subdens: Libera me, in resurrectione, ab his qui oderunt me, hi sunt lutum; et de profundis aquarum, id est Iudeis. Iudei enim malignitate consilii profundi sunt, et seditionibus turbulenti. {191.634A} Unde subdit, non me demergat, irrecuperabiliter, tempestas aque, id est impetus Iudeorum, neque absorbeat me profundum, id est infernus; neque urgeat, id est claudat, super me puteus, id est infernus, os suum, id est non sic absorbeat me, ut urgeat.T
b Ps. 129.
T ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,17 
XX
prol.|
marg.| Exaudi me. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] periculis hominum expositis, item voce membrorum, precatur, dicens: Exaudi me, Domine. Hec est causa audiendi, quoniam benigna est, vel suavis misericordia tua, non quia merui. Tribulato suavis est misericordia, ut panis esurienti, quam suavitatem nobis {191.634B} Dominus commendat de tribulatione immissa et dilatata liberatione. Venit enim tribulatio, et differt Deus subvenire, ut moveat desiderium. Et ita fit dulce auxilium, quod cum sit iam non est quo differat. Et respice in me, non in peccata mea secundum multitudinem, non peccatorum meorum, sed miserationum tuarum, quibus peccata, licet innumerosa, cedunt.U
U ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,18 
XXI
prol.|
marg.| Et ne avertas. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Loquitur totus Christus. Faciem tuam a puero tuo Christo, de quo in propheta: Ecce puer meus electus quem elegi (Is. XLII). Qui recte dicitur puer a puritate, propter peccati immunitatem. Vel a puero tuo, id est quolibet {191.634C} sancto; parvo, scilicet non superbo, a quo superbiam tollit disciplina tribulationis. Sed velociter exaudi me, non est quo differas, quoniam tribulor, precessit afflictio mea, sequatur misericordia tua. Deinde sequitur ex voce capitis.V
V ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,19 
XXII
prol.|
marg.| Intende anime mee et libera eam propter inimicos meos [AUGUSTINUS.] id est ut confundantur inimici, liberatione mea, vel ut convertantur. Miranda petitio est ista, nec cursim transilienda, quod causam sue ereptionis constituit in confusione, vel conversione inimicorum, tamquam aliter non sit liberandus. Quod si neutrum illorum est, numquid non est liberandus? {191.634D} est utique. Sed ideo hoc dicit, ut notentur due liberationes, occulta et manifesta. Est enim quedam liberatio occulta in anima, que propter ipsos sanctos fit. Qualiter septem fratres, scilicet Machabei, liberati sunt, qui igne consumpti sunt cum matre eos hortante, ut potius eligerent pro legibus Dei mori, quam contra eas hominibus consentire (II Mach. 7). Et est alia liberatio manifesta, que fit propter inimicos, vel puniendos, vel liberandos, qualiter tres pueri de camino ignis liberati sunt; unde ipse Nabuchodonosor conversus, Deum ipsorum quem ante contempserat, predicavit (Dn. 3). Utramque ergo liberationem hic distinguens ait, intende anime mee; hoc ad occultam liberationem anime pertinet. Et libera eam, quod {191.635A} id est quam liberationem tu solus scis. Deinde subdit de aperta dicens: Eripe me, manifeste in resurrectione, propter inimicos meos, hoc ad apertam liberationem pertinet, ut scilicet caro resurgat, et ascendens mittat spiritum. Unde, inimici conversi sunt, quibus non proderit, si solam animam liberaveris. Ideo eripe, quiaW
W ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,20 
XXIII
prol.|
marg.| Tu scis improperium meum [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Quod fit verbis, ut cum dicerent: Blasphemavit (Mt. 26). Et confusionem meam, que ex improperio mihi est in passione, et reverentiam, vel verecundiam meam, alii interpretes dicunt ignominiam, ut alapas, flagella, et quod Pilato tamquam {191.635B} reus traditus est. Hec omnia non pro suo reatu, sed pro nobis sustinuit, ut in talibus sustinendis nos instrueret. Ideo ad Patrem loquens, dicit: Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam, quia quare sint mihi ista tu nosti; inimici vero non norunt. Et etiam ideo eripe me, quiaX
X ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,21 
XXIV
prol.|
marg.| Omnes qui tribulant me [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] inimici mei, sunt in conspectu tuo, istam nescientes, scilicet quare ista patior. Et ideo non poterunt ipsi vel confundi, vel corrigi, nisi manifeste me eruas. Et ideo ait, propter inimicos meos.
marg.| Vel ita hec {191.635C} mihi inferunt, et hoc in tui presentia, quod sic dicit, in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me, hoc dicendo invidiam excitat contra eos, ut tantum scelus presente Deo committerent.
marg.| Vel in persona membrorum totum, Deus tu scis improperium meum, vel opprobrium meum (alia littera). Opprobrium est quod obiicit inimicus, et confusionem meam. Confusio est que mordet conscientiam. Et verecundiam meam. Verecundia est, quando etiam frons ingenua pro falsis erubescit, hec omnia sunt in corpore Christi, non in ipso. Obiicitur enim Christianis nomen Christi crucifixi; sed fortibus, Paulo gloria est qui dicitc: « Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi ». {191.635D} Et alibid: « Non enim erubesco Evangelium ». His ergo   opprobrium tantum poterat obiici, sed nec confusio erat sane menti, nec verecundia fronti. Sed cum obiicitur quibusdam quod Christum occiderunt, compuncti sunt mala conscientia, et salubriter confusi atque conversi, ut possint dicere: « Tu cognovisti confusionem meam ». Quidam vero credunt, sed confiteri erubescunt, plus apud se valente lingua humana quam promissione divina: et hi tales commendantur Deo, non ut eos sic derelinquat, sed promissione divina adiuvando proficiat. In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me, non mutatur improperium. quasi13 : Ipsi improperaverunt, non tamen ignoranti et nolenti, imo improperium eorum, quod presciens evitare nollem, {191.636A} exspectavit, quia futura previdit, et predixit: et ad hoc venit cor meum, quia voluntate sustinuit, secundum illude: « Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum ».
c Gal. 6.
d Rm. 1.
e Lc. 22.
13 quasi] + dicat PL
marg.| +marg.| {{<scholion Herberti> De Psalmo 14 sexagesimo octavo. Psalmus 68 super In conspectu. Sequitur   Opprobrium expectavit cor meum et miseriam. «  Quid est   expectavit ? Futura ista previdit, futura predixit. Non enim venit ad aliud. Si mori nollet, nec nasci vellet, causa resurrectionis, utraque fecit. Duo enim quedam in genere humano nobis nota erant, unum autem incognitum, nasci quippe et mori sciebamus, resurgere et in eternum vivere, nesciebamus ut autem ostenderet nobis quod non noveramus, suscepit duo que noveramus ».Y f }}
f ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos, Ps 68 (sermo 2) § 5, CCSL 39, lin. 2 sqq. : «quid est: exspectauit? futura ista praeuidit, futura ista praedixit.non enim uenit ad aliud. si mori nollet, nec nasci uellet: causa resurrectionis utrumque fecit. duo enim quaedam nobis in genere humano nota erant, unum autem incognitum. nasci quippe homines et mori sciebamus; resurgere et in aeternum uiuere nesciebamus. ut ostenderet nobis quod non noueramus, suscepit duo quae noueramus. ad hoc ergo uenit ». [MM2023]
Y ¶Codd. : Cbg150 Ox2071 {MM2023}
14 Psalmo Cbg150] om. Ox2071
marg.| Et miseriam que tamen magis erat crucifigentium, quam ipse miserans dixitg: « Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt ». Z h
g Lc. 23.
h ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos, Ps 68 (sermo 2) § 5, CCSL 39, lin. 12 sqq. : «opprobrium exspectauit cor meum et miseriam. sed miseriam cuius? exspectauit enim miseriam, sed magis crucifigentium, magis persequentium, ut in illis esset miseria, in illo misericordia. miseriam quippe illorum miserans etiam pendens in cruce: pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt ». [MM2023]
Z ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,XXV 
prol.|
marg.| Et sicut exspectavi et predixi, ita impletum est quod sic dicit: Et sustinui et non fuit [HIERONYMUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] de tanta multitudine, de omnibus persecutoribus, qui simul contristaretur, sed leti scelus peregerunt; Et non qui inveni consolaretur me. Qui proficit solatur {191.636B} medicum, sed potius dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Hec est consummatio passionis. Cum enim dixisset: Sitio, fel cum aceto obtulerunt (Io. 19), hoc facto mores suos amarissimos indicantes. Vel de discipulis et mulieribus potest accipi, qui et si contristati sunt, non tamen simul id est similiter. Et hoc est, et non fuit qui contristaretur simul. Contristati sunt discipuli et mulieres, que super eum flebant; sed non simul; carnaliter enim contristabantur de vita mortali, que erat mutanda morte, cum deberent tristari; de cecis, qui medicum occidebant: quod nemo tunc fecit. Et non inveni qui consolaretur me, proficiendo. Et quod non inveni simul tristes et consolantes, hoc fuit mihi fel, id est amarum, {191.636C} propter vetustatem eorum. Et hoc est:AA
AA ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,22 
XXVI
prol.|
marg.| Et dederunt in escam meam fel amaritudinis et in siti mea potaverunt me aceto . Ad litteram. [AUGUSTINUS.] In Evangelio legitur ei oblatum fel, sed in potum, non in escam. Mystice ergo hoc dicitur, unde bene congruit quod non dixit, fel dederunt escam, quia iam Dominus escam acceperat, qui cum discipulis Pascha manducaverat, ubi sacramentum sui corporis demonstravit, que est esca dulcis, esca suavis, esca unitatis Christi: quam commendat Apostolus dicens: Quia unus panis et unum corpus multi sumus (1Cor. 10). In hanc ergo escam, id est {636D} super escam suavem, que est esca unitatis Christi, iniecerunt fel, id est amaritudinem, resistendo veritati, et contradicendo Evangelio, quod adhuc hodie facit contemptor sedentis in celo, et gravius peccat quam qui crucifixit ambulantem in terra. Sicut ergo tunc Iudei, ita etiam hodie dant bibendum amarum potum, qui male vivendo faciunt scandalum Ecclesie, et heretici amaricantes. Gustavit autem Dominus docens nos gustare, id est pati tales, sed non bibit, quia tales non possunt in corpus recipi. Mystice ergo hoc predicitur, sicut mystice in passione factum est. Et in siti mea, qua fidem eorum desideravi, potaverunt me aceto, id est veteri acredine, quia non nisi vetustatem in eis inveni.AB
AB ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,23 
XXVII
prol.|
marg.| {191.637A} Fiat mensa eorum . [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Quarta pars, ubi est prophetia contra adversarios. quasi15 : Illi potaverunt me aceto. Et mensa eorum fiat illis in laqueum, id est qualem laqueum mihi exhibuerunt dando mihi talem potum, talis laqueus sit illis, id est malitia eorum sit eis laqueus mortis. Et hoc, coram ipsis, quia videt malum esse, et tamen faciunt vivi descendentes in infernum. Unde: Descendant in infernum viventes (Nm. 16). Unde etiam illud: Nisi quia Dominus erat in nobis, forte vivos deglutissent nos (Ps.  CXXXV). Id est scientes se non debere consentire illis, et tamen consentiunt. {191.637B} Et in retributiones, angustiarum, quia sic retribuerunt mihi. Et in scandalum, id est offendiculum. Ipsi sunt sibi scandalum.AC
AC ¶Codd. : PL191
15 quasi] + dicat PL
marg.| [CASSIODORUS.] Aliter totum, mensa, sacra Scriptura est, quia sicut in mensa diversa fercula ad refectionem corporis ponuntur, ita in sacra Scriptura diverse sententie ad saginam animarum. Unde in tabernaculo Domini post introitum erat mensa habens quatuor pedes, super quam erant duodecim panes de simila Deo propositi; atque super singulos erat patena aurea cum pugillo thuris (Ex. XXV; Lv. 24). Duodecim panes, duodecim sunt apostoli, atque eorum successores, qui theologicis paginis incumbere ac invigilare debent, ut sint parati {191.637C} reddere rationem de fide et spe (1Pt. 3). Unde: Labia sacerdotis custodiunt scientiam etc. (Malach. 2). Hanc mensam habuerunt Iudei, dum mandata Dei coluerunt, sed postquam a fide ieiuni sunt, hec mensa coram ipsis gentibus data est, ut gravius dolerent. Et hoc est mensa, id est Scriptura eorum, que eis prolata est, coram ipsis gentibus data, fiat eis in laqueum, id est in reprehensionem, ut qui littera legis alios astringebant, in ea obligati caderent. Et in retributionem, quia illis ablata et gentibus data, malorum fuit retributio, dum nolentes in ea epulari spiritualiter intelligendo, ab ea sunt exclusi, et in scandalum, quia deserentes pacis auctorem, rixas sibi et studia prava concitant. EtAD
AD ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,24 
XXVIII
prol.|
marg.| {191.637D} Obscurentur oculi eorum [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] id est mens, quia noluerunt intendere, ne videant, id est agnoscant verum solem. quasi16 : Quia sine causa non viderunt, fiat eis non videre. Et dorsum eorum, id est mentem eorumdem, semper incurva ad terrena. Hoc consequens est obscuratis oculis; quia enim superna non vident, de inferioribus cogitant. Et nota hoc de illis predici, qui non penitent. Vel per oculos intelliguntur maiores, scilicet doctores; per dorsum minores. Et est, oculi eorum, scilicet doctores, qui preeunt, obscurentur ne videant, id est lumen scientie perdant; et dorsum eorum, id minores, semper incurva. {191.638A} Cum enim lumen scientie perdunt qui preeunt, inclinantur sequentes ad portanda peccatorum onera, et ad appetenda terrena: et preterea exterius puniendi sunt hic et in futuro. Et hoc est:AE
AE ¶Codd. : PL191
16 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 68,25 
XXIX
prol.|
marg.| Effunde iram tuam [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] ut in morem fluminis sit copiosa super eos, ut obruat eos, et furor ire tue, id est vindicta tua, comprehendat eos, quasi17 : fugientes. Hic persequitur, ibi vero comprehendit, ut non liceat effugere. Furor ergo comprehendit, quando evenit illud quod timetur.AF
AF ¶Codd. : PL191
17 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 68,26 
XXX
prol.|
marg.| {191.638B} Fiat habitatio eorum deserta. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Hoc iam in manifesto est. Sicut enim supra liberatio sua est ostensa, non solum occulta, cum dicit, intende anime mee, sed etiam aperta, cum dixit secundum corpus, propter inimicos meos eripe me. Ita hic primus calamitates predicit occultas, que sunt in cecitate eorum mentis, de quibus ante dixit, obscurentur oculi eorum etc. et post apertas, unde modo subdit, fiat habitatio eorum, scilicet domus private, ut factum est modo, cum perdiderunt locum in quo superbierunt; et non sit de numero eorum qui inhabitet in tabernaculis eorum, id est in templo et palatio regio. Nota quia ad hoc {191.638C} quod dicit de templo et palatio ponit inhabitare, quod fit devote mentis affectu, ad domos ponit, habitare, quod fit corporea mansione. Quare hoc eis?AG
AG ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,27 
XXXI
prol.|
marg.| Quoniam persecuti sunt quem tu [CASSIODORUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS.] non sua culpa, percussisti passione, mortalitate, que est pena humani generis pro redemptione et salute gentium. quasi18 : Quod Deus ad bonum fecit, hoc illi crudeli voto exercent ad malum. Et super dolorem vulnerum meorum, id est qui erat mihi pro proditione, et peccatis eorum, addiderunt inferre mihi mortem. Vel super dolorem {191.638D} vulnerum meorum, que mihi infixerunt lancea et clavis, addiderunt custodes sepulcri. Vel super dolorem, id est penam vulnerum meorum, id est peccatorum, hoc dicit pro membris, addiderunt, persequendo, id est super penam, que mihi est pro peccatis, addiderunt persecutiones. Et ideoAH
AH ¶Codd. : PL191
18 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 68,28 
XXXII
prol.|
marg.| Appone iniquitatem [CASSIODORUS. AUGUSTINUS. REMIGIUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] Predicit fieri, sicut iustum, permitti a Deo, super iniquitatem eorum, id est vitium vitio. Iniquitas enim eorum fuit, ut hominem occiderent. Super hoc apposuit Deus, ut Filium suum occiderent, ut sicut servos premissos occiderant, ita et ipsum heredem {191.639A} (Mt. 21). Veliniquos filios iniquis patribus apposuit, ut non intrent in iustitiam tuam, id est in viam vite rectam, relicta iustitia sua, que est ex lege. (Rm. 10) EtAI
AI ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,29 
XXXIII
prol.|
marg.| Deleantur de libro viventium [CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. HIERONYMUS.] Liber est notitia Dei, qua predestinavit ad vitam, quos prescivit conformes fieri imaginis Filii sui (Rm. 8). Non sic ergo accipiendum est, tamquam in hoc libro scribat aliquem Deus, quem postea deleat; sed ita accipiendum est; de libro viventium deleantur, secundum spem illorum, quia scriptos se putant, id est constet etiam ipsis, non illos ibi esse scriptos. Unde alibi: Cadent a latere tuo {191.639B} mille, et decem millia a dextris tuis. (Ps. XC) id est multi scandalizabuntur ex eorum numero, qui se sperabunt sessuros tecum, et staturos ad dexteram. Quod subsequenter exponit dicens: Et cum iustis non scribantur secundum equitatem tuam. Hoc tantum negat illis qui non sunt commutati, ut ait titulus. Vel sic distingue sub eodem sensu, deleantur de libro viventium veterum, id est Abraham, Isaac, et aliorum, et cum iustis, novis scilicet apostolis et aliis modernis non scribantur.AJ
AJ ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,30 
XXXIV
prol.|
marg.| Ego sum pauper [CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.]. {191.639C} Quinta pars, hic dispensationem incarnationis, et sanctitatem propositi exponit, dicens quis sit finis passionis. quasi19 : Illis ita, ego autem, totus Christus loquitur, sum pauper, id est humilis et dolens in passione, hoc secundum caput. Ipse enim pro omnibus doluit. Unde, dolores nostros ipse portavit (Is. LIII); quod nullus alius ideo dicit, ego ad discretionem, idem dicit corpus eius, ego sum pauper, unde: Beati pauperes (Mt. 5). Et dolens, unde: Beati qui lugent (ibid.). Ex voce capitis, salus tua, Deus, suscepit me, ut iam non sim pauper vel dolens.AK
AK ¶Codd. : PL191
19 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 68,31 
XXXV
prol.|
marg.| Laudabo [CASSIODORUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] in me et in membris, {191.639D} nomen Dei cum cantico, id est cum delectatione, quia et si omnia desunt, Deus tamen mecum est; et ad proximum magnificabo eum in laude.AL
AL ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,32 
XXXVI
prol.|
marg.| Et [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] hoc quod laudabo eum placebit Deo super vitulum novellum, qui offerebatur in lege, id est placebit plus omnibus legalibus, quia sacrificium laudis gratius erit quam sacrificium vituli. Laus enim puri cordis plus placebit quam mactatio pecudum. Vitulum dico, producentem cornua et ungulas. Ad litteram hec.AM
AM ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,33 
XXXVII
prol.|
marg.| Videant pauperes [CASSIODORUS. ALCUINUS.] scilicet quod oblatio iam est in mente, ubi pauper equatur diviti, non in exterioribus rebus. Et inde letentur et, o pauperes, hoc tantum intuitu Dei facite. Quod ita dicit: Querite Deum, et vivet anima vestra, et si non corpus.AN
AN ¶Codd. : PL191
prol.| [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Aliter, et accipitur illud de futuro: Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude, in futuro. Et, laus illa placebit Deo super vitulum novellum pro peccatis. In lege offerebatur vitulus novellus (Nm. 19), qui significabat novam gratie vitam secuturam. Et sicut vitulus adversarium cornibus ventilat et ungulis terram {191.640B} excitat, ita nova vita cornua defensionis habet, quibus contradicentem hereticum ventilet. Et munimina pedum, id est affectuum, tamquam ungulas habet, quibus aspera seculi calcet, et eum qui non contradicit, sed tamen terrena abiecte sapit. quasi20 : Ungulis excitare debet, et super hunc vitulum novellum, id est super novam vitam, que est in presenti, dicit Christus in membris. Placebit Deo laudatio mea cum angelis, ubi nec adversarius erit ventilandus, nec piger de terra excitandus. Et nota quod ait producentem, quia fidelis dum virtute Dei quotidie augetur, cornua et ungulas producit. Hec videant, id est credant, pauperes, ut saturari queant et letentur, id est spe gaudeant. Et ut videatis, o vos pauperes, querite Deum, id est escam {191.640C} mentis esurite et sitite, quia ipse est panis vivus, qui de celo descendit. (Io. 6) Et sic vivet anima vestra, et si non corpus querite.AO
AO ¶Codd. : PL191
20 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 68,34 
XXXVIII
prol.|
marg.| Quoniam exaudivit Dominus [GLOSSA INTERLINEARIS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] omnibus temporibus, pauperes. Aliter non audiret. Ita et vos audiet, et non despexit vinctos suos mortalitate, qua Dominus offensus servos compedivit, sed inde clamantes audit. Has compedes onerat, qui ultra necessaria querit; sed sufficiat diei malitia sua (Matth 6). Vel vinctos peccatis, suos, id est a se solvendos. Vel vinctos suos, id est suis legibus astrictos, non despexit.AP
AP ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,35 
XXXIX
prol.|
marg.| Laudent illum celi [ALCUINUS. REMIGIUS], quos prius simul, nunc sigillatim monet laudare, dicens: Laudent illum celi, id est apostoli, et terra, id est Ecclesia Iudeorum, et mare id est gentes, et omnia reptilia, id est omnismodi homines monstruosi in peccatis, herentes terrenis que sunt in eis, id est in terra et mari. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS. HIERONYMUS. CASSIODORUS.] Vel hoc totum ad litteram, laudent illum celi et terra, mare, id est celestia, terrestria, natantia. Hec laudant, dum ex eis laudatur Creator. Iste sunt vere divitie pauperis, scilicet videre creata, et inde laudare Creatorem etc. Ac si diceret: cui omne {191.641A} genu flectatur, celestium, terrestrium, et infernorum (Phil. 2) et ut perfecte omnia concludat, addit, et omnia reptilia, que, in eis sunt. Sic omnis creatura ad laudem Dei invitatur,AQ
AQ ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,36 
XL
prol.|
marg.| Quoniam Deus. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] quasi21 : Cum hec creata considerantur, laudatur Deus, sed est et aliud, unde laudandus Deus, quoniam Deus salvam faciet Sion, id est Ecclesiam, salvam in eternum. Et si hic affligitur, et nunc edificabuntur per orbem civitates Iude, id est Ecclesie Christi, qui de Iuda, que edificantur per confessionem humilitatis, ut foris ab eis remaneant, qui confiteri erubescunt. Nota quia in spe {191.641B} fidelis populi finitur psalmus. Mira est constructio Ecclesie. Unde omnes creature laudare monentur.AR
AR ¶Codd. : PL191
21 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 68,XLI 
prol.|
marg.| Et [CASSIODORUS.] pauperes scilicet, inhabitabunt constanti mente ibi id est in ea Sion; et acquirent eam hereditate, vel hereditatem, quando ad celestem Hierusalem pervenient. Qui? ecce:AS
AS ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 68,37 
XLII
prol.|
marg.| Et semen servorum eius [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] id est imitatores fidei, vel boni actus, non modo acquirent, {191.641C} sed etiam possidebit eam, id est Hierusalem. Quid per singula? et omnes qui diligunt nomen eius habitabunt in ea. Hi sunt semen servorum, non qui carne filii sunt, quia et servi dilexerunt nomen eius. Quicumque ergo non diligunt nomen eius, non se dicant semen servorum eius; et qui diligunt nomen eius, non se negent semen servorum eius. Ultimus versus superiorem exponit, ne putares hoc forte de Iudeis dici.AT
AT ¶Codd. : PL191



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 68), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_68)

Notes :