Glossa magna

Psalmus 74

Numérotation du verset Ps. 74,1 

¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 74) D14 D30 Ωt ΩX Bari1 Bari3 Δ (ω1 ω² P77 P79) Rusch Ps-G
ne disperdas1
1 in finem ne disperdas Ps (D) U cum Ps-H ] in f. ne corrumpas Ps-G , in f. ne corrumpat ΦRGP D14 D30 Ps-G (U), in finem M, ne corrumpas W, om. ΦV , + vel corrumpas Glossa magna ( ) U S Ωt ΩX
psalmus
cantici
Asaph2
2 cantici Asaph Q V D U S Ωt ΩX Ed1530 Clementina ] inv. Ps-GD14 D30, Asaph C W ΦG* AmiatinusPs-MozX¸ David M U ΦV, om. R*, + Vox Christi de iudicio D30
Numérotation du verset Ps. 74,2 I

Confitebimur
tibi
Deus ¦
confitebimur3 et invocabimus4
3 confitebimur Ps-G cum Hier. ; cf. Glossa magna ( : Hieronymus vero in explanatione sua : CONFITEBIMUR TIBI DEUS CONFITEBIMUR non repetit TIBI) ] + tibi Glossa magna ( : Augustinus et Cassiodorus : CONFITEBIMUR TIBI DEUS CONFITEBIMUR TIBI ) |
4 invocabimus Bari3 etc. ] invocabimur Bari1 |
nomen tuum.
Numérotation du verset Ps. 74,II 

Narrabimus
mirabilia tua ¦ 5
5 narrabimus mir. Ps-G cum Hieron. (Ep. 106) cum hebr. (סִפְּרוּ, נִפְלְאוֹתֶיךָ) cf. graec. (Sinaiticus Sedulius 210 282) ] narravimus omnia mir. Ps-Med (VL311), narrabo omnia Hieron. (Ep. 106 : “male apud Grecos”) = Ps-R Ps-Med (+Clm343) cum Psalteriis Veteris Latinae recensionibus ; cf. graec. diigisome panta ta ( VL311 VL408 VL409) LXX (plerique codd. : διηγήσομαι πάντα τὰ θαυμάσιάσου
Numérotation du verset Ps. 74,3 

cum accepero
tempus
ego6 iustitias7 iudicabo8.
6 ego] et praem. S |
7 iustitias] iniustitias V |
8 iudicabo] iudico C |
Numérotation du verset Ps. 74,4 III

Liquefacta est terra
et omnes
qui habitant in ea9 ¦
9 ea] eo ΩM ,+ diapsalma Ps-G ( om.W ΦP G* V D Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina)
ego10 confirmavi11* columnas eius. 12
10 ego] et praem. |
11 confirmavi D30 Ωt ΩX Bari1 Ps-G ] confirmabo Rusch (hapax?) |
12 eius] + diapsalma D14 |
Numérotation du verset Ps. 74,5 IV

Dixi iniquis
nolite
inique agere13 ¦
13 agere D30 Hi Rusch ] facere Ps-G, egere ΩX
et delinquentibus
nolite
exaltare cornu.
Numérotation du verset Ps. 74,6 V

Nolite
extollere in altum
cornu vestrum ¦ nolite
loqui
adversus14 Deum iniquitatem.
14 adversus Hi Ωt Bari1 Bari3 Rusch Weber ] adversum ΩX
Numérotation du verset Ps. 74,7 VI

Quia
neque
ab oriente neque ab occidente
neque a desertis montibus ¦
Numérotation du verset Ps. 74,8 

quoniam
Deus iudex est. 15
15 .VI. <divisio.> occidente... montibus ¦ Δ (ω1 ω² T79)] occidente † ... montibus ¦ D30 T77, occidente ¦... montibus D14
Numérotation du verset Ps. 74,VII 

Hunc humiliat
et hunc
exaltat ¦
Numérotation du verset Ps. 74,9 

quia calix
in manu Domini
vini meri plenus16 mixto.
16 plenus ΩX Rusch Weber ] pleni Ωt
Numérotation du verset Ps. 74,VIII 

Et inclinavit
ex hoc in hoc ¦17
17 ex hoc – in hoc] inv. P77 | in hoc] sub ÷ D14 Q ΦRG²VP G² Hi, praem. et F
verumtamen18 fex eius
18 verumtamen R* plerique codd. cum Ps-R Ps-H ] verum Ps-G (R² F C I)
non est exinanita bibent ex eo19*
19 ex eo Hi Ωt ΩX Bari1 Ed1455 cum Ps-R ] om. Cor2 (BIBENT OMNES) Bari3 D14 D30 Δ Rusch Ps-G
omnes peccatores terre.
Numérotation du verset Ps. 74,10 IX

Ego autem annuntiabo
in seculum20 ¦ cantabo Deo Iacob.
20 seculum Cor2 Hi Ωt T79 Rusch ] seculo C I² Q*, secula G* cum Ps-R
Numérotation du verset Ps. 74,11 X

Et omnia cornua
peccatorum confringam ¦
et exaltabuntur
cornua iusti.

Psalmus 74

Numérotation du verset Ps. 74,1 
prol.|
prol.| <Ps-H> Victori ut non disperdas psalmus Asaph canticiA
marg.| {191.697C} Confitebimur tibi Deus confitebimur 1   .
1 Confitebimur (2°)] AUGUSTINUS. ALCUINUS. CASSIODORUS PL
marg.| +marg.| {{<sententia Herberti> Augustinus et Cassiodorus : Confitebimur tibi Deus confitebimur tibi . Hieronymus vero in explanatione sua :   Confitebimur tibi Deus confitebimur non repetit   tibi.   }} B
marg.| Titulus: In finem ne disperdas vel corrumpas, psalmus cantici Asaph. [AUGUSTINUS :]   «  Psalmus iste contra tumorem superbie {191.697D} medicinam humilitatis apportat », in quo Christus verus Deus ostenditur2 et verus homo, iudex vivorum et mortuorum: ut Iudei credant, et non corrumpant fidem et spem suam in Christum; sed Dei promissionem certa fide exspectent. Et hoc dicit Asaph, id est fidelis Synagoga3. Et est sensus:   Psalmus iste, qui monet ad bene operandum4   cantici, quia agit de remuneratione eterna, qui est   Asaph, id est fidelis Synagoge, hoc agit ne tu, o Iudee, vel quicumque   corrumpas vel   disperdas, id est [Augustinus :] « ne violes spem que habetur in promissione Dei sed sit tibi certa eius promissio, et ut hoc facias, respice   in finem, id est vide finem, ubi tu beatus5*; miseri vero qui hic rident. Et ideo quecumque modo hic occurrunt prospera vel adversa despice, in sola promissione Dei gaude ». C
2 verus Deus – ostenditur] inv. PL
3 synagoga] + GLOSSA INTERLINEARIS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS PL
4 operandum] + est PL
5 beatus] +eris PL
marg.| [AUGUSTINUS] « Intentio: Monet hic psalmus ne quis superbus {191.698C} de se presumat, nec humilis de Deo desperet; quem et si affligitur, certa consolatur promissio ».
marg.| Modus: Bipartitus est psalmus. Primo proponitur humilis, qui et alios invitat. Secundo terretur superbus iudicio, quod effugi non potest, ibi cum {191.698D}   accepero tempus.
marg.| [AUGUSTINUS] « Asaph ergo certus de promissis, sic incipit »: D
D ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 74,2 
I
prol.|
marg.| O Deus, confitebimur peccata [AUGUSTINUS.] iam humiles facti, non alii Deo, sed tibi non crudeli ultori, sed pio indultori. Hec confessio est evacuatio a malis. Omnia enim in confessione lavantur. Deinde repetit confitebimur. Repetitio confirmatio est, ne te peniteat esse confessum. Unde in Evangelio Io. Dominus geminat pro maiori confirmatione: Amen, amena. Et in Psalmisb:   Fiat, fiat, geminatur. Et Ioseph de somnio Pharaonis, qui vidit septem spicas plenas, et totidem steriles; et septem boves pingues, et totidem macilentos, dixitc. Repetitio est confirmatio. Firmamentum enim sententie esse in repetitione, ex multis {191.699A} Scripturarum locis docemur, ut preostensum est: ad significationem veritatis sufficeret unum, ad significationem firmitatis accessit et alterum. Confitemini peccata, vel semel terreno iudici mortem inducit. Sed Deo facta frequens confessio vitam parit; post confessionem sequitur invocatio. Unde subdit, Et invocabimus nomen tuum, post confessionem potest invocari Deus in hominem sic mundatum. Et sicut per confessionem evacuatur malis; sic per invocationem impletur bonis. Postea sequitur narratio. Unde subdit:E
a Cf. Io. 1 et passim.
b Ps. 40, 14 ; Ps. 71, 18 ; Ps. 88, 53 ; Ps. 105, 48.
c Gn. 41.
E ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 74,II 
prol.|
marg.| Narrabimus. [AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] De pleno ructavit iste, ut alii veniant, ut qui audit, dicat: Veni (Apc. 22), et cortina cortinam {191.699B} ducat (Ex. 36), et fontes nostri deriventur foras (Prv. 5). Mirabilia tua, hec est regula sancte devotionis, que hic insinuatur. Prius enim est confiteri peccata, per quod exinanimur malis; postea invocare Deum in auxilium, quo bonis implemur; tandem de pleno eructantes narrare possumus: a purgato enim invocatur Deus ut a suo. Indevotus vero, si eum vocat, iudicium postulat. Si autem purgatus invocaverit, deinde poterit narrare: Alioquin dicitur ei, Quare tu enarras iustitias meas? (Ps. XLVIII.) Inde etiam est quod locus orationis prius mundatur a sordibus; deinde cortinis ornatur, postea palliis variorum colorum decoratur (Ex. 26), ut nos qui sumus templum Dei sanctum, prius per confessionem purgemur a malis: postea per invocationem {191.699C} cortinis virtutum decoremur, inde variis coloribus operum bonorum in conspectu hominum ad gloriam Dei Patris niteamus. [CASSIODORUS.] Pro hac autem perfecta religione mox meretur iste audiri. Dicit enim Christum respondere votis suis, in cuius Christi persona subditur:F
F ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 74,3 
prol.|
marg.| Cum accepero [CASSIODORUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS. AUGUSTINUS.] Secunda pars, ubi terretur superbus iudicio, quod effugi non potest, et ad eum revocandum columne confirmantur, quem etiam Deus humiliat, hic vero humilem exaltat. Vel secundum aliam litteram, singulariter dicitur, Narrabo, quamvis pluraliter {191.699D} premiserit: Confitebimur et invocabimus. Iam enim omnes sunt unus Christus, ex quo habetur invocatus. Loquitur autem Christus in persona capitis et membrorum. quasi6 : Ego, totus Christus, narrabo mirabilia tua, que si quis non audit, ego, Christus, scilicet qui modo non videor, iudicabo iustitias, vel ego Christus, scilicet totus, iudicabo, quia et sancti cum eo iudicabunt, ante ergo iudicandi precentur absolvi. Iudicabo, cum accepero tempus iudicandi. Modo enim tempus est docendi et misericordie; sed postea erit tempus iudicandi. Sed numquid accepit Christus tempus? Numquid accepit Filius Dei, Filius Dei non accepit tempus; sed filius hominis accepit tempus, idem tamen est et {191.700A} Filius Dei, per quem facti sumus, et filius hominis per quem refecti sumus. Accepit ergo tempus ut filius hominis, qui gubernat tempora ut Filius Dei. Accepit ergo Christus secundum hominem quod ipse Deus dat, ipse, scilicet potestatem iudicium faciendi. Nam secundum quod Filius Dei, numquam caruit potestate iudicandi. Et ideo non accepit; sed secundum quod Filius hominis accepit. Totus ergo Christus in futuro iudicabit. Unde Dominus in Evangelio: Sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel (Mt. 19). Ita in futuro, modo quid?G
G ¶Codd. : PL191
6 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 74,4 
III
prol.|
marg.| Terra prius firma, modo liquefacta est [ALCUINUS. AUGUSTINUS. ALCUINUS. CASSIODORUS.] id est a stabilitate virtutis {191.700B} et iustitie in diversas diffluit concupiscentias. Deinde exponit quam terram dixit. Et, pro id est omnes qui habitant in ea; ipsa enim terra defluxit in habitantibus se, talem inveni terram. Sed ego non suppliciorum exactor, sed peccatorum donator, confirmavi columnas eius que in passione nutaverunt, id est apostolos, qui confirmati sunt in resurrectione.
marg.| Vel ita: terra, prius vitiis constricta, liquefacta est, flante Spiritu sancto, ut germina virtutum emitteret. Et, pro id est omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius. Hec non mutantur. Et per confirmatas columnasH
H ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 74,IV 
prol.|
marg.| {191.700C} Dixi iniquis [AUGUSTINUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] omnibus malis generaliter, hoc, Nolite inique agere. Iam ceciderant, iam defecerant, iam rei erant, iam defluxerant, et tamen dicit: Nolite inique agere, id est non perseveretis in malo, sed fugite ad medicum. Malum enim est peccare, peius est perseverare, perniciosius est defendendo se in Deum culpam refundere. Unde subdit, et delinquentibus, id est peccata defendentibus, dixit: Nolite exaltare cornu, id est nolite inde superbire, apud vos exaltantes cornua ad excusationem. quasi7 : Si iam fecistis iniquitatem per cupiditatem, ne defendatis per elationem; si sani, non audistis. Vel iacentes surgite, non vos excusetis. Maximum est vitium excusationis. Nam quasi cornu erigit, qui per alios peccata {191.700D} sua nititur excusare, ut per diabolum, ut per alios suasores, vel per necessitatem stellarum. Sequitur: EtI
I ¶Codd. : PL191
7 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 74,6 
V
prol.|
marg.| Nolite extollere in altum cornu vestrum [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. ALCUINUS.] id est contra Deum, ut facit ille qui contra Deum blasphema cogitatione remurmurat. Deinde exponit in re, quod dixerat, nolite loqui corde, etsi non lingua loquamini, adversus Deum iniquitatem. quasi8 : Deus nesciat hec, vel non curet, ut ille qui dicit se iniuste pati, cum nequiores prosperi sint; quod est iniustum facere Deum. Vel nolite loqui adversus Deum iniquitatem, ut faciunt {191.701A} illi, qui non sua culpa, sed necessitate stellarum dicunt se peccasse, ut Deo, non sibi imputetur; vel qui sciunt peccata sua, sed impunitatem sibi promittunt. Cur hec non debetis facere? quia iudex talis est, qui vitari non potest, quia ubique est, Deus enim est. Et hoc est: Ideo non faciatis hocJ
J ¶Codd. : PL191
8 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 74,7 
VI
prol.|
marg.| Quia iudex neque iudicat ab oriente [AUGUSTINUS.] quasi9 : ut inde fugias in occidentem, neque iudicat ab occidente, ut inde fugias in orientem. quasi10 : De nullo diviso loco iudicat, quia non est localis. Nam ubique presens ut Deus. Neque iudicat a desertis montibus, ut inde fugias in medium {191.701B} populorum. Quare non? Quoniam Deus iudex est. Si autem in aliquo loco esset, tunc Deus non esset. Vel iudex neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus, id est a secretis locis, subaudi est absens.
9 quasi] + dicat PL
10 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 74,8 
prol.|
marg.| Quare? Quoniam Deus iudex est, idem pene sensus cum priori. Vel secundum mysticum sensum: [CASSIODORUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS.] Oriens sunt boni, quibus oritur sol iustitie, scilicet homines claritate Dei conspicui; Occidens vero, sunt quibus occidit sol iustitie, id est mali. Deserti montes sunt falsi predicatores, superbi heretici, qui locum montium usurpant; sed a veritate Dei sunt deserti, quibus Deus presens est, non tamen ita ut bonis quibus presens est per gratiam, non modo per cognitionem. Et est cur non faciatis: Quia Deus, {191.701C} neque deest ab oriente, id est a bonis; neque ab occidente, id est a malis. Neque deest a desertis montibus, id est a falsis predicatoribus: omnibus generibus hominum Deus presens et cognitor est, quoniam Deus iudex est etiam eorum que sunt in corde. Et ipse qui talis est, superbos humiliat et humiles exaltat.K
K ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 74,VII 
prol.|
marg.| Hunc humiliat [AUGUSTINUS.], id est superbum Iudeum, ut Phariseum de iustitia legis tumidum; et hunc, id est humilem gentilem, ut publicanum dicentem: Deus, propitius esto mihi etc. (Lc. 18).
Numérotation du verset Ps. 74,9 
prol.|
marg.| Exaltat, per quid? {191.701D} per legem que est in manu Dei mediatoris (Gal. 3), que dicitur calix, quia inde potat animas fidelium. Et hoc est Quia calix in manu Domini. L
L ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 74,VIII 
prol.|
marg.| Et inclinavit ex hoc in hoc. [AUGUSTINUS.] Hucusque tenditur vis probationis, sed singula verba quid intelligentie contineant, videamus. Calix est lex, et omnis scriptura Veteris Testamenti, ubi Novum absconditum est, quasi in fece corporalium figurarum, que dicitur calix, quia inde inebriat Deus mentes credentium. Calix ergo vini meri, id est legis sincere {191.702A} est, quantum ad precepta moralia iusta et bona, scilicet Deum unum adorabis etc. Vel calix vini meri dicitur, quantum ad spiritualem intelligentiam, plenus misto, id est fece corporalium sacramentorum, que remanent et resident apud Iudeos: et funditur inde omnis spiritualis intellectus et eliquatus est in humiles gentiles. Sed apud Iudeos fex figure remansit, de qua Iudei infidi potati sunt. Et hoc est, Iudeum humiliat, et gentilem exaltat. Et hoc per legem, quia calix, id est lex et totum Vetus Testamentum est, in manu Domini, id est in potestate Christi mediatoris. Calix dico vini meri, propter sinceritatem moralium preceptorum, et spiritualis sensus. Et ille calix plenus misto, id est fece corporalium sacramentorum. Et quid inde? Et {191.702B} inclinavit Dominus hunc calicem, id est legem. Ex hoc, id est a Iudeo, in hoc, vel in hunc, gentilem, in quem spiritualis intellectus eliquatus est. Et per hoc constat, quia illum humiliat, et hunc exaltat. Et licet inclinet, verumtamen fex eius non est exinanita apud Iudeos, quia carnalia sacramenta apud Iudeos remanserunt; et bibent ex eo misto, id est de fece figurarum, omnes peccatores terre, id est omnes Iudei infidi. Vel ex eo calice, id est bibent generaliter omnes peccatores terre, id est superbi peccatores, et humiles peccatores. Iudei sunt superbi peccatores; gentes vero, humiles peccatores, quorum alii bibunt vinum calicis, scilicet humiles peccatores, alii fecem, scilicet superbi peccatores omnes bibent, sed seorsum.M
M ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 74,10 
IX
prol.|
marg.| {702C} Ego [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Christus cum corpore meo, annuntiabo in seculum, id est quamdiu seculum erit. Vel gaudebo in seculum, alia littera, de promissione futura, in finem seculi, de qua dicitur in titulo: Ne corrumpas etc.
marg.| Vel ita, et convenit in parte cum priori sensu. Calix est lex, vinum merum celeste mysterium, id est spiritualis sensus plenus, quia et si semper bibitur, numquam expenditur, misto id est utroque Testamento, quia Vetus et Novum simul sunt. Unde Ezechiel: Vidi rotam in medio rote (Ez. 1). [CASSIODORUS. ALCUINUS.] Iudei non mistum bibunt, quia Vetus sine Novo recipiunt, {191.702D} neque Manichei, qui Novum recipiunt sine Veteri. Ex hoc in hoc, quia a Iudeis tulit, et conversis gentibus inclinavit. Verumtamen fex eius. Fex non accipitur hic pro sordibus; sed ima et ultima vini significat, id est ultima et subtiliora legis, ad que non potest perveniri hic. Et est, licet inclinet. Verumtamen fex eius, quam inclinavit, non est exinanita, quia illa secretiora non penitus possunt capi . Unde si quid residuum fuerit, igne Spiritus sancti comburetis (Ex. 12), quia omnibus bibentibus plenitudo non deficit. Et bibent ex eo, calice pleno, omnes peccatores terre, id est Iudei in fine conversi cum aliis bibent, utrumque {191.703A} Testamentum servantes, quando Abraham cum filio ad pueros cum asina exspectantes, immolato ariete revertetur (Gn. 22).
marg.| Vel ita hunc humiliat, et hunc exaltat: quod potest, quia calix, id est potestas et dispensatio iudicandi. Calix dico, vini meri, id est iusti iudicii est, in manu Domini [ALCUINUS.] id est Christi, plenus misto, id est misericordia et iudicio, quia aliis mors per iustitiam; aliis vita per misericordiam, quod mistum inclinat et propinat omnibus. Et hoc est: Et inclinat ex hoc in hoc, id est omnibus generaliter. Omnes enim sentient misericordiam et iudicium. Et licet inclinet calicem istum, verumtamem fex eius non est exinanita, id est pena bibentibus austera, non finietur malis, ex eo calice bibent fecem omnes peccatores terre, non {191.703B} solum Iudei peccatores bibent. Ego autem cum meis, dicit Christus, annuntiabo, vel gaudebo, in seculum, cantabo Deo Iacob.N
N ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 74,11 
X
prol.|
marg.| Et omnia cornua peccatorum que hic eriguntur [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] scilicet dignitates superborum, confringam, in fine, que modo nolunt frangi, hoc est quod ante dixit, hunc humiliat, et cornua iusti, que non sunt hic, sed ibi erunt, id est munera Christi, que non sunt hic, sed ibi erunt, id est munera Christi, que sunt sublimitas iusti, exaltabuntur in futuro, ubi superbus humiliabitur, et humilis exaltabitur, hoc est quod ante dixit, hunc exaltat.O
O ¶Codd. : PL191



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 74 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_74)

Notes :