Glossa magna

Psalmus 127

Numérotation du verset Ps. 127,1 

¶Canticum graduum.
¶Codd. : (Ps. 127) D14 D30 Δ Ω F ΩP Rusch Ps-G | graduum] + propheta de Christo ad Ecclesiam dicit D30
Numérotation du verset Ps. 127,I 

Beati omnes
qui timent
Dominum ¦ qui ambulant in viis eius.
Numérotation du verset Ps. 127,2 II

Labores
manuum tuarum
quia1 manducabis ¦
1 quia Ps-G Hi D14 D30 Δ Ω F ΩP] qui Ps-G (I V), om. Rusch cum Ps-R
beatus es
et bene tibi erit.
Numérotation du verset Ps. 127,3 III

Uxor tua
sicut vitis abundans ¦ in lateribus domus tue.
Numérotation du verset Ps. 127,IV 

Filii tui
sicut novelle olivarum2 ¦ in circuitu mense tue.
2 novelle Ps-G (K² ΨB D edd. ) Hi Ω Ω F ΩP Δ Rusch cum Ps-R ] novella Ps-G D30
Numérotation du verset Ps. 127,4 V

Ecce sic benedicetur homo ¦
qui timet Dominum.
Numérotation du verset Ps. 127,5 VI

Benedicat tibi3
3 tibi Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D30 Ω Ω F ΩP Δ Rusch cum Ps-Moz x] te Ps-G (R F I L M* Q* ΦRGV ΨB*) D14 cum Ps-R
Dominus
ex Sion ¦ et videas4
4 videas Ps-G Hi Ω F Δ Rusch ] videat ΩP
bona Hierusalem omnibus diebus vite tue.5
5 <divisio.> 5. VI Sion ¦ Hi D14 D30 Ω F Δ, Sion... Hierusalem ¦ Rusch
Numérotation du verset Ps. 127,6 VII

Et6 videas filios filiorum tuorum ¦
6 Et Ps-G Hi D30 Δ Ω Ω F ΩP Rusch ] Ut Ps-G (V) D14
pacem super Israel7.
7 pacem Ps-G (R² plerique codd. et edd. ) Hi D30 Ω Ω F Δ ΩP Rusch cum Ps-H Ps-R (R)] pax Ps-G (R* F L) cum Ps-R

Psalmus 127

Numérotation du verset Ps. 127,1 
prol.|
marg.| {191.1161C} Beati omnes qui timent Dominum. Titulus: Canticum graduum. [CASSIODORUS.] Nonus gradus est ut pacificus caste timeatur, qui solus edificat, custodit, exaltat.
marg.| Intentio: Monet caste timere. Modus: Bipartitus est psalmus. Primo bona timentis enumerat. Secundo optat bona timenti, ibi benedicat tibi. Ad timorem ergo Dei monens ait: {191.1161D} A
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 127,1 
I
prol.|
marg.| Beati sunt qui timent Dominum. [CASSIODORUS.] Miseri sunt qui mundana timent. Sciendum est quatuor esse timores preter naturalem, que omnibus inest, scilicet, mundanum sive humanum, servitem, initialem, castum vel filialem. Humanus timor est, quando timemus pati pericula carnis, vel perdere bona mundi, propter quod delinquimus. Hic timor malus est qui in primo gradu cum mundo deseritur. Sed divinus timor comes est per omnes gradus. [AUGUSTINUS.] Timor servilis est cum propter timorem gehenne continet se homo a peccato, presentiam iudicis et penas metuit, et timore facit quidquid boni facit, non timore amittendi eternum {191.1162C} bonum quod non amat, sed timore patiendi malum quod formidat. Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam: bonus est iste timor et utilis, per quem fit paulatim consuetudo iustitie, et succedit initialis timor, quando incipit quod durum erat amari, et sic incipit excludi servilis timor a caritate, et succedit. Deinde castus timor, quo timemus ne sponsus tardet, {191.1162D} ne discedat, ne offendamus, ne eo careamus, timor iste de amore venit. Ille quidem servilis, utilis est, sed non permanens in eternum, ut iste de quo hic dicit Propheta: Beati omnes qui timent Dominum casto, scilicet timore, et qui sunt isti? Qui ambulant in viis eius, id est in fide, in bonis operibus. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Hoc ideo ait, ut non tantum a malis separemur, sed etiam in fide ambulemus. Et nota quod a pluribus cepit, dicens: Beati. Sed quia omnes unum sunt in Christo, singulariter loquitur.B
B ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 127,2 
II
prol.|
marg.| Labores manuum tuarum manducabis. [AUGUSTINUS.] quasi1 : Ita beati sunt qui timent, quia manducabis, {191.1163A} labores etc. Vel sine, quia, lege: quasi2 : Beati sunt qui timent, et o vos qui timetis, vel o tu qui times; utrumque enim bene dicitur, quia omnes unus homo sunt. Tu inquam, manducabis labores manuum tuarum, vel fructuum tuorum, alia littera. Labores fructuum dicit, cum deberet dicere, fructum laborum; sed quia labores cum gaudio sumuntur, propter spem, et ipsi iucundant, et modo sunt cibus; sed iucundior eorum fructus erit, quando sancti venientes cum exsultatione, portantes manipulos suos; postea de utroque subdit, beatus es, iam in presenti de labore, et bene tibi erit in futuro de fructu; et tunc vere bene, ubi bene est, omnia bona tibi confluunt ad gaudium suavitatis. Deinde qualiter beatus sit subdit: {191.1163B} C
C ¶Codd. : PL191
1 quasi] + dicat PL
2 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 127,3 
III
prol.|
marg.| Uxor tua etc. Etsi ad litteram hoc accipi posset [ALCUINUS.] tamen nec omni timenti Deum convenit, nec soli, sed mystice bene accipitur, et omni timenti generaliter convenit. quasi3 : Ita beatus es, o tu timens, quia uxor tua, id est sensualitas, est sicut vitis abundans in lateribus domus tue, id est bene est subdita rationi, et sic manens in paradiso, id est in quiete, abundat in bonis operibus EtD
D ¶Codd. : PL191
3 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 127,IV 
prol.|
marg.| Filii tui, id est opera, sunt sicut novelle olivarum, {191.1163C} [Hilarius, CASSIODORUS.] quia virent oleo caritatis inuncta, et sunt in circuitu mense tue quia qui talia opera faciunt, pane celesti reficiuntur. Vel uxor dicitur sapientia viri, de qua Salomon: Ama sapientiam tamquam sponsam, et ipsa amplexabitur te (Sap. 8), que ut vitis uvas, iucundos fructus bonorum operum dedit. Domus ergo est cogitatio, cuius parietes sunt duo Testamenta, in quibus mens ut in lateribus domus solidatur. Et est, uxor tua, id est sapientia, est sicut vitis abundans in lateribus domus tue, id est abundat fructibus bonorum operum, que procedunt ex bona cogitatione informata et munita doctrina duorum Testamentorum. Et de sapientia uxore nati sunt filii tui. Non dicit filie, {191.1163D} feminino genere, sed filii, pro firmitate, id est imitatores tui. Et hi sunt in circuitu mense tue, id est circumdant mensam, id est altare, quando pane satiantur celesti, scilicet Dominico corpore, et spirituali doctrina; et isti sunt sicut novelle olivarum [CASSIODORUS.] id est isti comparantur novellis olivis, que viridiores, et fortiores, et uberiores sunt in fructu. Unde et lumen est, et fessorum levamen. Et notandum quia hic vitis et oliva memorantur, sicut in vulnerato a latronibus infunditur vinum et oleum (Lc. 10). In vino, austeritas iustitie {191.1164A} est; in oleo, lenitas misericordie. Illud ad vetus, hoc ad novum Testamentum pertinet. [AUGUSTINUS.] Vel per uxorem intelligitur Ecclesia, et dirigitur sermo ad Christum caput, cum dicitur tua, et, tui: nec tamen mutatur vox vel persona, propter unitatem capitis et corporis. Unus enim homo Christus caput est et corpus, et in capite quisque fidelium hec habet. Dicit ergo Christo, uxor tua, est sicut vitis abundans. Uxor Christi est Ecclesia, que est fertilis vinea, que non in omnibus fertilis est et abundans, ut in paleis. Sed in lateribus domus tue, id est in illis, qui tibi o Christe adherent, qui latera tua sunt. Sicut enim dicimus de aliquo qui malis consiliis utitur, mala habet latera: et ita de illo qui bonis consiliis utitur, dicimus, bona latera {191.1164B} habet. Ita ergo latera domus Christi dicuntur qui ei adherent. Et, filii tui. Idem sunt filii Christi, qui et uxor, id est Ecclesia. Ipsa enim est coniux Christi, et ipsa est filii. Hi filii sunt sicut novelle olivarum, quia pacifici sunt. Oleum enim pacem significat, quia caritatem, sine qua nulla est pax: et hi filii sunt, in circuitu mense tue, quia satiantur mensa celesti. Deinde sequitur conclusio beati.E
E ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 127,4 
V
prol.|
marg.| Ecce sic. [AUGUSTINUS.] quasi4 : Sed quare hoc? Ecce ex timore Dei, sic enim benedicetur omnis homo qui timet Dominum.F
F ¶Codd. : PL191
4 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 127,5 
VI
prol.|
marg.| PARS. 2. {191.1164C} Benedicat tibi Dominus. [AUGUSTINUS.] Secunda pars, ubi ex pietate postulat benedici timentes. Optat enim hic bona timenti, sed que non sunt malis communia. quasi5 : Benedicentur timentes Dominum, sed, o timens, ne queras has benedictiones que non sunt ex Sion, que etiam in malis sunt; sed potius benedicat tibi Dominus, benedictione, que est ex Sion celesti, id est eterna benedictione, et ibi positus nunc spe, postea re, videas bona etc. [CASSIODORUS.] Vel Dominus progressus ex Sion Iudeorum, benedicat tibi. Et, ita, ut videas bona, non que transeunt, sed bona Hierusalem omnibus {191.1164D} diebus vite tue, id est eterna, que videbuntur semper: quod non ista possunt, tumulus bonorum, est eternitas.G
G ¶Codd. : PL191
5 quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Ps. 127,6 
VII
prol.|
marg.| Et videas filios filiorum tuorum [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] id est fructum bonorum operum, vel eos qui de doctrina tua generantur. Et ut breviter omnia concludam vel comprehendam. Videas pacem super Israel, omnia illa bona nominantur pax.H
H ¶Codd. : PL191



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 127), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_127)

Notes :