Glossa magna

Psalmus 116

Numérotation du verset Ps. 116,1 

¶ Alleluia.1
¶Codd. : (Ps. 116) Hi D14 D30 Ω U Rusch Ps-G
1 Alleluia] om. D14, + Vox apostolorum ad gentes D30, + Hoc ALLELUIA ad finem superioris pertinet psalmi Stut23 ¶Nota : De notis criticis Psalterio adiunctis in psalterio Stut23 (Ps. 40, 71, 88, 105, 111, 112, 113 [ mutil. ], 114, 115, 116, 117 Hieronymo industria tributis , Donatiano De Bruyne , vide DE BRUYNE , «Le Psautier de Stuttgart (Landesbibliothek n° 23)», Speculum 3 (1932), 365. [MM2023]
Numérotation du verset Ps. 116,I 

Laudate Dominum omnes gentes ¦
laudate2 eum
2 laudate Ps-G D14 Bari1 Ω U Rusch ] collaudate Ps-R
omnes populi.
Numérotation du verset Ps. 116,2 II

Quoniam
confirmata est
super nos misericordia
eius ¦
et veritas Domini
manet in eternum3.
3 eternum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) Hi D14 D30 Ω ω 1 Ω U Rusch cum Ps-R ] seculum Ps-G (F L), + Alleluia

Psalmus 116

Numérotation du verset Ps. 116,1 
prol.|
marg.| {191.1031D} Laudate Dominum, omnes gentes. Titulus: Alleluia. [CASSIODORUS.] Brevis est iste psalmus, pro sua {191.1032D} enim brevitate partes non recipit, omnium primus atomus, id est sine divisione, sed tamen omnes compendio sue locutionis superat. Et est quasi {191.1033A} punctus psalmorum. Unde diverse species formantur, et est mira variatio contra tedium salutaria dicere, modo paucis, modulate. [AUGUSTINUS.] Ne quis ergo putaret, ut diximus, per Hierusalem solos Iudeos significari, omnes gentes ad laudem monet, in persona martyrum dicens:A
A ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 116,1 
I
prol.|
marg.| Laudate Dominum, omnes gentes [HIERONYMUS.] id est gentiles. Et laudate vel collaudate eum, omnes populi, id est Iudei. Ideo dicit collaudate, ut sit in unum omnium redacta laudatio, quod est catholice Ecclesie. Ideo vere dicit omnes gentes, omnes populi, ne quis pretereatur de toto orbe. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Et hec sunt atria illa domus Domini, et ille {191.1033B} omnis populus. Unde in precedenti psalmo egit, non soli Iudei qui illa sibi arrogare conantur. Dico laudate, hac causa:B
B ¶Codd. : PL191
Numérotation du verset Ps. 116,2 
II
prol.|
marg.| Quoniam misericordia [HIERONYMUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Christi super nos confirmata est, dato Spiritu sancto, dum inimici etiam cedunt nomini propter quod liberati sumus, cui inimicarum gentium rabida ora {191.1034A} cesserunt, Et veritas Domini, id est Christi, manet in eternum, sive in eis que promisit piis, sive in eis que minatur impiis.
marg.| Vel ita: misericordia eius, Dei, scilicet reparatio hominis, misericorditer promissa, confirmata est super nos, quia quod per prophetas promisit adventu Christi complevit. Et firmavit misericordiam, ut numquam moveatur, quia qui dedit, custodit. Et veritas Domini, id est Christus, qui est veritas Patris, manet in eternum. Si quando enim non fuit filius, aliquando fuit Pater sine veritate.C
C ¶Codd. : PL191



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 116), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_116)

Notes :