Psalmus 124
Numérotation du verset
Ps. 124,1
¶Canticum graduum. 1
1
¶Codd : (Ps. 124)
Hi D14 D30²
Δ (
ω
1
ω² T77 Fi Bo179 NAL3255
) Ω
F
Rusch Ps-G
| 124] CXXV
D30*
| graduum] + Vox Apostolorum ad Deum de impiis Iudeis
D30
Numérotation du verset
Ps. 124,I
Qui confidunt
in Domino sicut mons Sion ¦ non commovebitur in eternum qui habitat
Numérotation du verset
Ps. 124,2
in Hierusalem.
Numérotation du verset
Ps. 124,II
Montes in circuitu eius† et Dominus2
2
<divisio.> $II eius+]
D30
, eius* ¦.. sui’
ω
1
T77 Fi Bo179,
eius... sui ¦
ω² T79
in circuitu populi sui ¦
ex hoc nunc et usque in seculum.
Numérotation du verset
Ps. 124,3 III
Quia non relinquet Dominus3
3 Dominus
Ps-G
(M² W ΦP U ΨB V D*)
D14
*
D30
* Ω
M
G
ΩS
Ω
F
ω²
* T77 T79
NAL3255
Fi Bo179
edd. Rusch cum Ps-R
] eras.
D14
²,
cancel. D30
²
ω²
,
om.
Hi (spatium vacat, forte
cancel.
super ras.?)
ω
1
Ps-G
virgam
peccatorum super sortem iustorum ¦
ut non extendant iusti ad iniquitatem4 manus suas.
4 iniquitatem Δ (
-
tê
ω² T79 NAL3255
) Ω
F] iniquitates Ω
M
T77
Numérotation du verset
Ps. 124,4 IV
Benefac Domine ¦
bonis
et rectis corde.
Numérotation du verset
Ps. 124,5 V
Declinantes
autem in obligationes
adducet Dominus ¦ cum operantibus iniquitatem pax super Israel5
6
7
8.
5
<divisio.> $VI :
|
6obligationes... Dominus... iniquitatem ¦
D30 Hi
Δ (obligationes’
ω
1)
|
7obligationes ¦... Dominus... iniquitatem Ω
F
|
8obligationes... Dominus ¦... iniquitatem
Rusch
;
om. D14 T77
|
Psalmus 124
Numérotation du verset
Ps. 124,1
prol.|
marg.|
{191.1151A} Qui confidunt in Domino. Titulus: Canticum graduum. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Sextus gradus est confidentia fidelissimi Christiani, solidissimis montibus comparata, quam habet in Domino, ne zelet felices in hoc seculo, ut eos imitemur. Hic namque psalmus docet non intendere in prosperantes in hoc seculo: de qua prosperitate, superbia evenit, ut se preferant omnibus hominibus per superbiam, quibus sunt inferiores per iniquitatem. Inde etiam cor durum fit contra imbrem gratie Dei, ne fructum ferat: quos attendentes infirmi nutant, qualiter supra infirmi cuiusdam pacem peccatorum videntis, moti pedes leguntur; sed credendum est sapientie Dei, quod omnia bene facit, etsi non {191.1151B} videamus quomodo. Et ita erit rectum cor, ut confidamus in Domino, et non movebuntur pedes nostri.
marg.|
Intentio. Monet confidere in Domino.
marg.|
Modus. [CASSIODORUS.] Bipartitus est. Primo asserit non posse moveri eum, qui confidentiam in Dei virtute ponit. Secundo precatur ut bonis prosperitas, malis veniat vindicta, ibi Benefac. Ostendens ergo fidentem in Deo non posse moveri, ait:A
A
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 124,1
I
I
prol.|
Numérotation du verset
Ps. 124,2
prol.|
marg.|
Qui confidunt in Domino. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Et qui sunt isti? Qui habitat in Hierusalem, spirituali, id est in Ecclesia Christi, non commovebuntur, alia littera, {191.1151C} in eternum. Terrene Hierusalem cives, sepe sunt captivati; non spiritualis, que sursum est. Non commovebuntur dico, sicut mons Sion non commovebitur in eternum, id est Christus in quo fundata est Ecclesia. Mons enim ille in fine seculi movebitur.
marg.|
Vel ita secundum aliam litteram: Qui confidit in Domino, est, sicut mons Sion, id est illi solidissimo monti comparabilis est. Et, qui habitat in Hierusalem, non commovebitur in eternum [AUGUSTINUS.] sicut passer, qui instabilis est, et cito volat hinc inde. [CASSIODORUS.] Vel secundum litteram nostram, ut partim pluraliter, partim singulariter, legatur sic: Qui confidunt in Domino sunt sicut mons Sion, ad litteram, id est illi monti comparabiles. Non commovebitur in eternum qui habitat in Hierusalem. {191.1151D} Prius dicit, confidunt, pluraliter; post, non commovebitur, singulariter: quia numerosa est unitas huius populi, quia et multi sunt, et unum sunt. [AUGUSTINUS.] Deinde qualis est ista Hierusalem breviter describit, subdens:B
B
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 124,II
prol.|
prol.|
Montes in circuitu eius. [AUGUSTINUS.] quasi1 : Non commovebitur qui habitat in Hierusalem, quia montes, id est angeli, prophete, et angeli sunt, in circuitu eius, quasi murus, et antemurale, sed ne in montibus remaneas, {191.1152A} addit: Et Dominus, qui habitat in montibus, est in circuitu populi sui, ne ergo spes sit in montibus, sed in vertice montium. Unde Isaias: Erit in novissimis diebus, mons domus Domini in vertice montium (Is. 2). Hic ergo mons, magnus est, in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in seculum. Quos enim assumit ut sint populus suus, constringit in unum vinculo caritatis et pacis, ut in eternum non moveantur. Et vere non commovebuntur.C
C
¶Codd. :
PL191
1 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 124,3
III
III
prol.|
marg.|
Quia non relinquet dominus virgam peccatorum super sortem iustorum [Alcuin, CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] id {191.1152B} est super iustos sorte electos, vel qui sunt sors et hereditas Dei. Super hos, non relinquet Dominus virgam, id est dominium, peccatorum. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum; sed semper non erit hoc, ut hic aperte dicit Propheta. Et quare non relinquit? Ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. Intelligentes hoc pondus tribulationum ad tempus esse, et ideo patienter ferant. Si enim sic semper esse videretur, desererent iustitiam; sed ideo non deficiunt, quia sciunt tempus futurum quo Christus in claritate sua apparens, congregabit ante se omnes gentes, et dividet eas, sicut pastor dividit hedos ab ovibus; ovesque ponet a dextris, hedos autem a sinistris (Mt. 25).D
D
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 124,4
IV
IV
prol.|
marg.|
{191.1152C}
PARS. 2. Benefac, Domine [CASSIODORUS. HIERONYMUS. AUGUSTINUS.] Secunda pars, ubi, confirmato populo, precatur quod scit futurum, scilicet ut bonis prosperitas, malis vindicta veniat. quasi2 : Et quia sic placet eis Deus per omnia, benefac, Domine, rectis opere, et rectis corde, qui nolunt perire, sed sequi.E
E
¶Codd. :
PL191
2 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 124,5
V
V
prol.|
marg.|
Declinantes autem, a iussis Dei qui scandalizantur in viis Domini, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] quorum facta imitati {191.1152D} sunt, quorum presentes letitias amaverunt. Adducet dico, in obligationes culpe et pene. Iniquitas enim obligat eos malis, nec sinit eos liberos. Ecce pari sententia pereunt, qui declinant iussa principis, et qui eos operari velle mala contendunt, id est deficientes cum cogentibus deficere. [AUGUSTINUS.] Sed quid erit rectis corde? ecce, pax erit super Israel uno verbo omnia bona dicit. Uno enim nomine quod est pax, patria hereditas dicitur, que est Christus. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum (Eph. 2), qui pacem super pacem dabit nobis.F
F
¶Codd. :
PL191
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 124), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_124)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 124), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_124)
Notes :