Psalmus 132
Numérotation du verset
Ps. 132,1
¶Canticum graduum. 1
¶Codd. : (Ps. 132)
D30
Δ (
ω
1
ω²
T77
Bo179
NAL3255
Fi
)
T748
ΩS ΩX
Rusch
Ps-G
1 graduum] + David
Ps-G
, + vox Ecclesie regnantis
D30
Numérotation du verset
Ps. 132,I
Ecce
quam bonum
et quam iocundum ¦
habitare fratres
in unum.
Numérotation du verset
Ps. 132,2 II
Sicut unguentum
in capite ¦
quod descendit
in barbam barbam
Aaron.
Numérotation du verset
Ps. 132,III
Quod
descendit
in oram2 vestimenti
2 oram
Ps-G
(L
G
ΨB² V D
edd.
)
D30 ω² T79 Rusch
, horam Ω
M ΩX ΩB
T77 Bo179 Fi, cum Ps-R
(T D* P R V Q U
edd.
)] ora
Ps-G D14 NAL3255
, hora ΩS
ω
1 (al. m. forte
corr.
: ora)
cum Ps-R
eius ¦
Numérotation du verset
Ps. 132,3
sicut ros Hermon
qui descendit in montem3 Sion.
3 montem
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
)
D14 D30
ΩS Δ Rusch
cum Ps-R
] montes
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 132,IV
Quoniam illic
mandavit
Dominus benedictionem ¦
et4 vitam
4 et] ÷ et : ΦRVG
D14
usque in seculum.5
5
<divisio.> $IV benedictionem ¦ et vitam ΩS ΩX Δ
Rusch
] benedictionem et vitam ¦
D30
Psalmus 132
Numérotation du verset
Ps. 132,1
prol.|
marg.|
{191.1181D} Ecce quam bonum. Titulus: Canticum graduum. [CASSIODORUS.] Quartus decimus gradus est caritas proximi, que facit fratres habitare in unum. Unde est benedictio et vita. Et est hic psalmus atomus, id est sine divisione, ubi caritas proximi commendatur, {191.1182D} que nullam admittit alienationem mentis seu divisionem. Hic ergo vir iustus de fratrum cohabitatione exsultans, ait:A
A
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 132,1
I
I
prol.|
marg.|
Ecce. [CASSIODORUS.] Quod ostendentis est, quasi plus {191.1183A} ostentione quam lingua explicetur quod dicturus est. Quam bonum, id est utile, et quam iucundum, id est delectabile [Hilarius] hoc ideo subdit, quia sunt bona que non delectant. Quid est bonum et iucundum? fratres habitare in unum. [AUGUSTINUS.] Recte tamen dispositis singulorum officiis quod non impedit unitatem, sed facit que unitas erat inter illos, de quibus dicitur: Erat illis cor unum, et anima una. [Act. 4] Hoc autem quod hic dicit, scilicet habitare in unum, omnibus Christianis convenit, qui in unum debent habitare mente et fide; sed proprie convenit monasteriis et fratribus in unum cohabitantibus, non modo corde, sed etiam corpore, ut et illis fratribus de Iudea, qui omnibus suis positis ad pedes apostolorum, in unum habitabant de quibus {191.1183B} dicitur: Erat illis cor unum, et anima una; et erant illis omnia communia (ibid.). Iste namque versus velut dulcis sonus et suavis melodia, toto orbe notissimus, ut tuba Spiritus sancti, divisos corpore congregavit in unum, et monasteria plurima peperit, a quibus tamen benedictio ad ceteros descendit: qui, si non corpore in unum habitant, mente tamen. Et quia ostendendo dixerat, ecce, ostendit quam bonum sit et quam iucundum, subdens:B
B
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 132,2
II
II
prol.|
marg.|
Sicut unguentum. [AUGUSTINUS. ALCUINUS.] quasi1 : Ita est bonum et iucundum habitare fratres in unum. Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron. Dicunt quidam hic fieri {191.1183C} comparationem inter cohabitationem fratrum et actualem unctionem Aaron, et rorem Hermon; sed nihil est, cum hoc magnum non sit, et illi montes magno intervallo divisi sint. Spiritualiter ergo intelligenda sunt. Aaron sacerdos est, qui seipsum obtulit, id est Christus, qui intravit in sancta sanctorum, qui fuit et victima et sacerdos: qui cum in mundo non inveniret mundum quod offerret, seipsum obtulit, qui cum Ecclesia est unus et totus Christus. In capite eius est unguentum, quia in eo habitavit plenitudo divinitatis corporaliter, (Colos. 1), cui non est datus spiritus ad mensuram (Io. 3), sed a capite Christo ascendente ad celos, venit Spiritus sanctus in barbam eius, id est in fortes, {191.1183D} strenuos, alacres: quos barba significat, que est indicium virilitatis. Ideoque cum fortem aliquem describimus dicimus: Barbatus est. Descendit ergo unguentum in barbam, primum in apostolos, et in illos qui primos impetus sustinuerunt; sed vinci non potuerunt, et ab illis descendit etiam in oram vestimenti. Vestis Christi est Ecclesia, que est sine macula et ruga (Ephe. 5); ora vestis finis est, in quo vestis perficitur. Hi sunt perfecti qui in unum habitant, qui Christi legem implent, que est: Alter alterius onera portate (Gal. 6). Et est sensus: Ita est illud bonum et iucundum, sicut unguentum [HIERONYMUS.] id est unctio Spiritus sancti, que fuit prius in capite Christo. Et dicitur hoc a similitudine regum et sacerdotum, qui in Veteri Testamento in figura {191.1184A} Christi inungebantur. [AUGUSTINUS.] Quod unguentum postea descendit a capite Christo, in barbam. Deinde determinat in cuius barbam, subdens, barbam Aaron, scilicet Christi veri sacerdotis. Ecce determinatio, id est in apostolos, et alios primitivos sanctos, qui primo pro fide certaverunt; sed vinci non potuerunt, quia iam caput ipsum precesserat, a quo descendit unguentum precedente tali exemplo qui vinceret barbam. Dico descendit in barbam unguentum.C
C
¶Codd. :
PL191
1 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 132,III
prol.|
Numérotation du verset
Ps. 132,3
prol.|
marg.|
Quod unguentum postea descendit in oram vestimenti eius [Hilarius] id est Christi, id est in illos perfectos, {191.1184B} qui in unum habitant. Et fit comparatio inter cohabitationem fraternam et spiritualem unctionem, scilicet inter causam et effectum. [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Vel ora ad quam descendit unguentum accipitur, non illa que est in lateribus vestis, sed que capitii vestis est. Tales sunt qui habitant in unum. Sicut enim per istas oras intrat caput hominis ut vestiat se, sic per fraternam concordiam intrat Christus, ut ab Ecclesia vestiatur, et significatur idem per oram vestis, qui et prius, sed iuxta aliam proprietatem. Vel per oram que est finis vestis, intelliguntur sancti, qui erunt in novissimis temporibus Ecclesie, scilicet tempore Antichristi. Est et sensus. Descendit in oram vestimenti eius, id est usque ad extremitates Ecclesie in fine mundi, que {191.1184C} est tunica indivisibilis. Deinde aliis verbis diversa notantibus idem dicit, sicut ros. quasi2 : Ita bonum est et iocundum habitare fratres in unum, sicut bonus est et iucundus ros Hermon. Ros de celo veniens, gratia est, qua fratres in unum habitant, non suis viribus vel meritis. Hermon, ad litteram, mons est trans Iordanem. Si ergo hoc ad litteram accipiatur, mirum est quod ab eo ros descendit in Sion, imo impossibile, sed spiritaliter intelligendum est. Hermon enim dicitur lumen exaltatum, id est Christus prius in cruce, postea in celo exaltatus, a quo ros gratie descendit; in Sion, id est in Ecclesiam. Et est sensus: Ita est illud bonum sicut ros Hermon, id est gratia Christi, prius in {191.1184D} cruce, postea exaltati in celo, qui ros descendit in montem Sion, id est in Ecclesiam. Non enim in uno est Ecclesia, nisi eius dono et gratia. Idem igitur significat hic Sion, quod supra barba et ora vestimenti. Idem vero ros Hermon, quod supra unguentum, scilicet gratia, per quam fit cohabitatio. Qui enim in uno sine rore caritatis sunt, sunt inquietum iumentum in iunctura, quod non trahit, sed turbat. Odiosi enim sunt, molesti sunt, et turbulenti sunt, anxietate sua ceteros turbant, et querunt quid sinistri de aliis dicant. Hi etiam murmurant, de quibus dicitur etiam in libro Iesu filii Sirach: Precordia fatui, rota carri fenum portat, et semper murmurat (Sir. XXXIII). Hi tales sunt qui relinquuntur in mola, in agro, in lecto (Mt. 4), {191.1185A} qui in unum corpore solummodo sunt; ceteri vero assumuntur qui in unum sunt corde.
2 quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita: [Haimo.] Hermon mons pascualis est, sicut et mons Sion. Per Hermon ergo significantur gentes, que pabulum receperunt verbi. [Hilarius, CASSIODORUS.] Et est hoc bonum, sicut ros Hermon, id est gratia quam gentes acceperunt. Qui prius descendit in montem Sion, id est super Iudeos. Vel per Hermon, qui interpretatur anathema, accipiuntur peccatores; per Sion Ecclesia. Ros est tenuis aqua, unde terra germinat; et significat gratiam, qua peccatores convertuntur. Ros ergo eius, id est Hermon est ros gratie, qui peccatores nutrit in bono. Qui ros descendit in montem Sion. Quando illi hoc rore rigati convertuntur ad Ecclesiam, que eos recipit. Et est sensus: Ita {191.1185B} est etiam illud bonum, sicut ros Hermon, id est gratia nutriens peccatores. Qui descendit in montem Sion, id est quo illi convertuntur ad Ecclesiam.D
D
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 132,IV
prol.|
marg.|
{191.1186A} Quoniam illic. [AUGUSTINUS.] quasi3 : Ideo bonum est, et iucundum habitare fratres in unum, quoniam illic, id est in fratribus qui habitant in unum, mandavit Dominus benedictionem, id est hic precepit, ut hic benedicerent Deum. Concordes enim benedicunt Deum; discordes non. Nam in discordia non est vera benedictio, quia si lingua sonat, cor silet. Et mandavit, id est promisit vitam in futuro, duraturam usque in seculum, id est in eternum.E
E
¶Codd. :
PL191
3 quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 132 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_132)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 132 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_132)
Notes :