Psalmus 145
Numérotation du verset
Ps. 145,1
¶Alleluia
1.
¶Codd. : (Ps. 145)
D30
ΩP ω1
Rusch
Ps-G
1Alleluia
Ps-G
(
W G D V
) ΩS
Rusch cum Ps-R
] + Aggei et Zacharie
Ps-G
, + Aggei et Zacharie. Vox Christi ad populum
D30
Numérotation du verset
Ps. 145,2 I
Lauda anima mea Dominum†
laudabo
Dominum in vita mea ¦
psallam Deo meo
quamdiu
fuero.
Numérotation du verset
Ps. 145,II
Nolite
confidere in principibus ¦
Numérotation du verset
Ps. 145,3
in2 filiis hominum
2 in
D30
ΩP
Rusch Ps-G
] nec
praem. Ps-G
(D) Ω
M, neque
Ps-G (Q²) Clm343 cum Ps-R Ps-Med
in3 quibus non est salus.
3 in
Ps-G
(M Q*U V1 D)
Clm343*
Ω ΩP
Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R
]
om. Clm343² (theta.) Sedulius Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 145,4 III
Exibit
spiritus eius
et revertetur
in terram suam ¦
in illa die
peribunt
omnes cogitationes eorum.
Numérotation du verset
Ps. 145,5 IV
Beatus cuius Deus
Iacob
adiutor eius†
spes eius in Domino Deo ipsius ¦4
4
<divisio> ipsius ¦ ... terram ω1 ] ipsius ... terram
D30
Numérotation du verset
Ps. 145,6
qui
fecit
celum et terram mare et omnia
que in eis sunt5.
5 sunt
Ps-G
(
plerique codd. et edd.
) D30 ΩP
Rusch cum Ps-R
]
om. Ps-G
(R F)
Numérotation du verset
Ps. 145,7 V
Qui
custodit veritatem
in seculum†
facit6 iudicium
6 facit
Ps-R Ps-G
] faciens
Clm343* (pseud.) Ps-Med Ps-δ
iniuriam patientibus ¦
dat
escam
esurientibus.
Numérotation du verset
Ps. 145,VI
Dominus solvit
compeditos ¦
Numérotation du verset
Ps. 145,8
Dominus illuminat cecos.
Numérotation du verset
Ps. 145,VII
Dominus erigit
elisos7 ¦
7 elisos
D30
Ω ΩP
Rusch
etc.
cum Ps-R
] allisos
Ps-G
Dominus diligit iustos.
Numérotation du verset
Ps. 145,9 VIII
Dominus
custodit advenas†
pupillum et viduam
suscipiet ¦ et vias8
8 vias
Ps-G
(V D)
D30
Ω ΩP
Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R Ps-Moz
X] viam
Ps-G cum Ps-R Clm343
peccatorum
disperdet.
Numérotation du verset
Ps. 145,10 IX
Regnabit
Dominus in secula †
Deus tuus
Sion ¦
in generatione et generatione9.
9 in generatione
Ps-G
(
F
²
M Q W Φ
RGV U
G
K ΨB
V D
²)
D30
Ω ΩP
Ed1530 Ps-Moz
C
cum graec. Sedulius
] in omni generatione
Ps-G
(
D*
)
Rusch,
in generationem
Ps-G
Clementina
, in saeculum
Clm343* (pseud.) Ps-R Ps-Med
| et generatione
Ps-G
(
F Φ
GV
G
ΨB
D
)
Rusch
] et generationem
Ps-G D30
Ω ΩP ω1
Clementina etc.,
saeculi
Clm343* (pseud.) Ps-R Ps-Med
Psalmus 145
Numérotation du verset
Ps. 145,1
prol.|
marg.|
{191.1269A} Lauda, anima mea. Titulus: Alleluia [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Vox ista est quasi musica salutaris, harmonia celestis, que non solum homines, sed etiam angelos delectat, laudem Dei exprimens, que congrue huic psalmo prescribitur, ubi vir iustus exhortatur animam suam ad laudem Dei; quia aliquando in adversis velint nolint perturbatur anima, unde supra dixit: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? (Ps. XLI.) Sed ut auferat ei perturbationem suggerit gaudium de spe, si non de re, anime perturbate et moerenti dicens: Spera in Deo quoniam adhuc confitebor illi (ibid.). [CASSIODORUS.] Hac igitur spe erecta anima Deum laudat hic.
marg.|
Intentio: Monet ad laudem. Modus: Tripartitus est. Primo Propheta sibi quasi {191.1269B} omnibus consulit laudare, ne in vanis otietur, et quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi ubi poterit plene. Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi nolite confiteri. Tertio docet omnem spem, in omnipotenti ponendam, ibi beatus. Vir itaque iustus animam suam ad laudem exhortans ait:A
A
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 145,2
I
I
prol.|
marg.|
Lauda, anima mea, Dominum. [AUGUSTINUS.] quasi1 : Quid de aliis satagis? Sta mecum in laude Dei. Sed quare, a quo, et cui hoc consulatur. Si caro dicitur consulere anime, non videtur esse verum, cum a meliori et digniori soleat inferiori dari consilium. {191.1269C} Caro autem inferior est anima. Anima enim licet vituperabilis, quia peccatrix, tamen melior dicitur per naturam corpore laudato in suo genere, quia spiritualis natura prestat corporee quam movet, regit, sensificat, et caput ipsa spiritualis natura infinita vicina est substantie Dei. Sic aurum vituperatum quia sordidum est preest plumbo in puritate laudato; sic et malus homo optimo equo. Non ergo datur anime consilium a carne, quamvis domita valde et pacata que tamen mortua est propter peccatum, nunc etiam immortalis facta consulit anime, quia semper in terra anima est, sed purior pars anime, scilicet mens, que cogitat sapientiam divinam illi inherens, et in illam inspirans videt quasdam anime partes, scilicet sensualitatem perturbari {191.1269D} motibus seculi, et cupiditate terrenorum ad exteriora rapi, a quibus ad superiora et interiora revocat eam. Se ergo secundum inferiorem partem exhortans anima, secundum rationem dicit: Lauda, anima mea, Dominum. Quid enim tibi placet in hoc seculo que divisa es per tot secularium rerum amores? Quid te occupat mortalium rerum cura? collige te ad actorem. Hic tibi pax et securitas. Sta ergo mecum, et lauda Dominum. Deinde respondit anima menti, quasi hic pregravata, et non valens ita consistere ut dignum est: Laudabo perfecte in vita {191.1270A} mea eterna, que est vere vita, scilicet cum perfecte ei inhesero, a quo separari ut modo fit, mors est, hic in morte ista laudo tenuiter, id est exiliter, quia corpus animam aggravat, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. 9). Sed hic spes consolatur et pascit, in qua quodammodo vivens laudat. Vita erit in futuro. Ideo hic gemo, ibi plene laudabo. Et quomodo laudabis? Sic laudabo, quia tunc psallam Deo meo, quamdiu fuero, vel sum. Hic est homo et aliis intentus. Et ideo non semper psallit et perfecte, sed in eterno est. [CASSIODORUS.] Non sic psallam, imo, quamdiu fuero, vel sum, non ideo hoc dicit quod aliquando non sit, quia in eternum erit, et ideo vere diu. Vel de presenti potest accipi, psallam. quasi2 : In futuro perfecte laudabo, {191.1270B} et etiam hic, ubi non semper ero, psallam Deo meo, quamdiu fuero.B
B
¶Codd. :
PL191
1 quasi] + dicat
PL
2 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 145,2
II
II
prol.|
Numérotation du verset
Ps. 145,3
prol.|
marg.|
PARS. 2. Nolite confidere. [AUGUSTINUS.] Secunda pars, dato consilio et affirmato quod laudabit ubi plene poterit, quasi longe remotos interim dum mala sunt quibus turbatur anima, monet hic non sperare in homine, sed in Deo. quasi3 : Ego laudabo et psallam, vos autem pusilli, qui nondum, vel id est etiam de Deo speratis, interim dum mala sunt in Deo, non in homine speretis. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Quod ita ait: Nolite confidere in principibus tenebrarum, id est in demonibus; et in filiis hominum, id est in baptistis, {191.1270C} in quibus non est salus. In uno Filio hominis est salus, et in ipso sperate, non quia Filius hominis est, sed quia Filius Dei est; non propter illud quod suscepit ex te, sed propter illud quod servavit in se, quia Domini est salus. Et in alio psalmo dicitur, non principium seculi, non baptistarum, qui iactant se dare sancta, quorum tantum sunt instrumenta. Si enim homo aliquid dare posset, minus a Deo peteretur.
3 quasi] + dicat
PL
marg.|
[CASSIODORUS.] Vel ita, nolite: Respicit Propheta ad novissima tempora consummationis seculi, et quasi in fine seculi mente positus cito finienda docet, non amare pro eternis. quasi4 : Ita me habeo, ut dixi, et meo exemplo, nolite, vos alii, maxime novissimi, confidere in principibus et in filiis hominum, id est in illis qui maxime temporalia {191.1270D} amare suadent, prius ut salutaris medicus mundat corda prohibendo a noxiis, ut post salutaria infundat monendo salubria. In quibus, id est in filiis hominum, non est salus. Vide enim quid sint.C
C
¶Codd. :
PL191
4 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 145,4
III
III
prol.|
marg.|
Spiritus [AUGUSTINUS.] id est anima eius, id est hominis exibit subito, quando non vult vel scit et exeunte spiritu revertetur caro in terram suam, unde cepit initium. Et in illa die, mortis scilicet, peribunt, id {191.1271A} est frustrabuntur, omnes cogitationes eorum, que in diversos seculi ambitus tendebant.D
D
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 145,5
IV
IV
prol.|
Numérotation du verset
Ps. 145,5
VI
VI
prol.|
marg.|
PARS 3
Beatus cuius
. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Tertia pars, ubi docet omnem spem in omnipotenti ponendam, quem ex factis describit, ut gentilitas tam frequenter victa quiescit. Et notandum quod supra remotis noxiis docet hic quod salutis est, scilicet in quo sperandum sit. Et quasi quis quereret: In quo ergo est sperandum? Respondet, in Domino, quia beatus est cuius Deus est, non angelus vel homo. Sed, Deus Iacob, id est qui sperat in illo, qui fuit Deus {191.1271B} Iacob. Ipse dico adiutor eius, Iacob, id est adiutor huius viri Iacob, sicut fuit adiutor illius actualis Iacob. Ipsius Iacob sic fuit adiutor, ut de Iacob faceret Israel, qui iam videret adiutorium [AUGUSTINUS.] scilicet Israel videret Deum qui est adiutorium, sic si hic non vides, sed habes adiutorem Deum, eris tandem de Iacob Israel, et videns; et cessabit omnis gemitus et dolor. Dicit ergo, beatus et ille cuius Deus est Deus Iacob adiutor eius, id est huius viri Iacob, sicut illius. Cur est beatus? quia spes eius est in Domino Deo ipsius, et quia etiam cultoribus demonum spes est in Deo suo, determinat in quo debet esse spes, dicens: Qui fecit. quasi5 : In quo Domino Deo? in illo, qui fecit celum et terram, {191.1271C} mare [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] id est in Christo, et hoc usque in finem psalmus ostendit, describendo eum per opera. Nam etsi sunt dii multi et domini, nobis tamen unus est Deus, ex quo omnia (1Cor. 8). Et est hic laus ab operibus, quia etsi non eius substantiam, tamen actus eius aliquatenus nostra capit notitia, de quibus subdit: Et omnia fecit que in eis sunt, scilicet in celo et in terra, in mari. Ita curat et de te inter alia. Omnia, dicit, ne quem alium putes Creatorem. Vel id est etiam et minorum, et preter cetera addit, hoc aliud ad nos pertinens. Ipse estE
E
¶Codd. :
PL191
5 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 145,7
V
V
prol.|
marg.|
{191.1271D} Qui custodit veritatem in seculum, id est in eternum. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Hic est Christus qui est veritas. Omnis homo mendax. His verbis et amandum predicat, et timendum in quo custodit veritatem. Ecce facit iudicium quibus? patientibus iniuriam; non omnis molestia est iniuria, quod enim iure pateris non est iniuria, ut quod patitur latro et alii scelerati. Aliud est ergo pati iniuriam, aliud pati supplicium. Supplicium enim iure quis patitur; iniuria autem iuri contraria est dat etiam escam utramque, scilicet corporalem et spiritualem, esurientibus, de quibus dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam (Mt. 5). Non ergo homo se iactet. quasi6 : Etenim solus Deus dat hec duo, scilicet quod facit iudicium et dat escam, hoc ad iustitiam {191.1272A} pertinet. Christus enim iustus iudex, vindicat patientes propter nomen suum; et dat escam diligentibus se.F
F
¶Codd. :
PL191
6 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 145,VI
prol.|
Numérotation du verset
Ps. 145,8
prol.|
Numérotation du verset
Ps. 145,VII
prol.|
marg.|
Dominus solvit compeditos [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] mortali corpore. Hos solvit ex mortalibus faciens immortales. Vel compeditos, culpis Dominus solvit a peccatis. Et Dominus illuminat sapientia cecos ignorantia [AUGUSTINUS.] id est eos qui ceci sunt, facit sapientes. Hec ad abundantiam suavitatis pertinent. Et elisos per superbiam Dominus erigit, per humilitatem. Quos enim diabolus elidit, Deus dirigit. Et Dominus {191.1272B} diligit iustos, quos locat in eterna beatitudine. Et quia diligit, ideo facit iudicium eis iniuriam patientibus. Qui sunt iusti? et quomodo diligit? ecce iusti sunt pupillus et vidua; diligit hos custodiendo. Et hoc est quod ait:G
G
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 145,9
VIII
VIII
prol.|
marg.|
Dominus custodit advenas [AUGUSTINUS.] scilicet eos qui dicunt: Non habemus hic manentem civitatem (Hbr. 13). Pupillum et viduam suscipiet, id est omni ope et auxilio destitutos in hoc seculo, ut sperent in Deum, et etiam qui habent terrena, et non in eis confidunt, pupilli et vidue sunt Dei. Vel per advenas {191.1272C} Ecclesia intelligitur gentium. Omnis enim Ecclesia gentium adventitia est ad Patres, quorum non carne, sed imitando est filia. Pupilli sunt omnes fideles in hac peregrinatione, quibus absens est Pater; et omnis fidelis anima, est vidua Sponso absente, id est quamdiu Sponsus abest. Unde magis Patrem et Sponsum desiderant, et hos omnes Deus protegit, non visus sed desideratus. Et ipse disperdet viam, vel vias latas peccatorum, qui hic nostram arctam viam irrident, quorum via exterminata nobis quid restat? utique regnum, de quo supponit.H
H
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 145,10
IX
IX
prol.|
marg.|
Regnabit Dominus in sanctis suis in secula. [CASSIODORUS.] Hoc de magnificentia sumitur. Regnabit Dominus, {191.1272D} quando corda nostra erunt in eo firma, quod non modo est. Quis Dominus? Deus tuus, o Sion, regnabit. quasi7 : Ad te pertinet, o Ecclesia, quia tu es eius regnum, non Babylonia. Deinde quod dixerat in secula exponit, in generatione et generationem, id est semper.I
I
¶Codd. :
PL191
7 quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 145), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_145)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 145), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_145)
Notes :