Psalmus 150
Numérotation du verset
Ps. 150,1
¶Alleluia.1
¶Codd. : (Ps. 150)
D14
D30
Δ (ω1
) ΩS ΩP
Rusch
PL113
Ps-G,
def.
Ω
F
1Alleluia
Sedulius
] + Alleluia
Ps-G
(F ΦR U)
D14 Fi179,
Vox Christi
D30
, Psalmus David Ω
D
Numérotation du verset
Ps. 150,I
Laudate Dominum in sanctis eius ¦
laudate eum in firmamento virtutis eius.
Numérotation du verset
Ps. 150,2 II
Laudate eum2
2 eum]
om. D14 tantum
in virtutibus eius ¦
laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
Numérotation du verset
Ps. 150,3 III
Laudate eum in sono tube ¦
laudate eum in psalterio
et cithara.
Numérotation du verset
Ps. 150,4 IV
Laudate eum in tympano
et choro ¦
laudate eum in cordis et organo.
Numérotation du verset
Ps. 150,5 V
Laudate eum in cymbalis benesonantibus† 3
3
<divisio.> benesonantibus†
Fi179 Hi D30²
Δ ΩS , benesonantibus Ω
D
laudate eum in cymbalis iubilationis ¦
Numérotation du verset
Ps. 150,6
omnis spiritus laudet Dominum.
Psalmus 150
Numérotation du verset
Ps. 150,1
prol.|
marg.|
{191.1291A}
Laudate Dominum in sanctis eius. Titulus: Alleluia
. Psalmus iste est tertius eorum qui sunt sine divisione. Atomus enim est hic psalmus, in quo intenditur, ut laudetur Deus, quia congregavit sanctos, {191.1291B} et deposita fragilitate sue imagini restituit, et iam conformes glorie sue in beatitudine locavit, ubi est omnis abundantia. Hic ergo agitur de laude Dei in sanctis eius, qui glorificati sine fine laudant. Monetur enim civitas Dei, scilicet unitas omnium sanctorum, ore et animo canere. In hoc culmen divine laudis, omnis psalmodia perducitur, que laus hic nuptiali dulcedine decantatur. Quibus ergo Propheta in principio libri huius recte conversationis formam ostendit, iam in illa celesti Hierusalem receptis dicit in eis laudandum esse Deum, quia omnia eis dedit, sic incipiens:A
A
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 150,1
I
I
prol.|
marg.|
Laudate Dominum in sanctis eius
, pro his que sanctis {191.1291C} suis dedit.
Laudate eum in firmamento virtutis eius
, id est pro eo, quia morte sua diabolum superavit, et credentes ad celum perduxit. EtB
B
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 150,2
II
II
prol.|
marg.|
Laudate eum in virtutibus eius
[CASSIODORUS], vel in potentatibus eius, scilicet quia omnia sunt subiecta sub pedibus eius, cui flectitur omne genu, celestium, terrestrium et infernorum, sicut Apostolus aita
Laudate eum
secundum multitudinem magnitudinis eius, sed quomodo hoc fieri potest, cum eius magnitudinis non est finis? Sed spiritualibus et sanctis dicitur hoc qui sine fine laudant. Et cum non sit finis magnitudinis eius, secundum {191.1291D} eam laudatur, cum sine fine laudatur. Et est laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius, id est sine fine, sicut non est finis magnitudinis eius. [CASSIODORUS] Quomodo autem laudari debeat per similitudines mysticas usque ad finem psalmi dicit, subdens: C
a Phil. 2
C
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 150,3
III
III
prol.|
marg.|
Laudate eum in sono tube, laudate eum in psalterio et cithara
. [CASSIODORUS] quasi1 : Tuba concrepet regi, psalterium canat Deo, cithara cum reliquis instrumentis canat sponso. Tuba enim terribilis, vel in bello sumitur, vel in adventibus regum apparatur. Psalterium in laudibus Dei sonat, et a summo reddit {191.1292A} sonum. Cithara sponso cantat, et ab imo sonat. Hec omnia humanis actibus comparata, id est considerata, iuxta usum humanorum actuum, figuraliter ibi dicuntur laudes Dei personare. In tuba enim rex esse significatur; in psalterio, Deus; in cithara, {191.1292B} sponsus. Et est sensus: Laudate eum in sono tube, id est laudate ut regem, quia vos in bello diaboli vincere fecit. Et, laudate in psalterio, id est ut Deum, quia vos fecit summos. Et laudate eum in cithara, id est ut sponsum, quia vos ab imis liberavit. D
D
¶Codd. :
PL191
1 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 150,4
IV
IV
prol.|
marg.|
Laudate eum in tympano et choro
[AUGUSTINUS] id est in carne mutata, et vocum cordiumque concordia. Tympanum fit de corio extenso in ligno. Chorus vero est temperata vocum collectio. Laudate eum in chordis et organo. Chordas ponit pro omni instrumento musico, quod chordarum tensione sonat. Organum est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans. [CASSIODORUS] Et, ut hec omnia de {191.1292C} hominibus acciperes, ad os hominis venit; et exponens quid sit laudare in chordis et organo, subdit: E
E
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 150,5
V
V
prol.|
marg.|
Laudate eum in cymbalis bene sonantibus.
[AUGUSTINUS, CASSIODORUS] Cymbala bene sonantia labia nostra sunt, que cordi concinna, in laudibus Dei bene sonant, in quibus est similitudo cymbalorum, et harmoniam reddunt. Et ideo inter instrumenta musica bene sunt. Ad litteram, cymbala bene tinnientia sunt ex permistis metallis parvissime phiale, que acutum sonum reddunt, et harmoniam faciunt. [AUGUSTINUS, CASSIODORUS] Et ne putes esse cymbala ista sine anima addit: Laudate eum in cymbalis iubilationis, id est in labiis {191.1292D} iubilum intus conceptum extra monstrantibus. Et quia omnia spiritualiter intelligi vult, apto fine concludit omnis spiritus, scilicet angelicus et humanus, laudet Dominum; non caro et sanguis, que non possidebunt regnum Dei, non ambitus seculi; sed quod est in natura rerum sublimius ad laudem monetur, quod scilicet celestia sapit, eterna capit, scilicet spiritus brevis et perfecta scientia de modo divine laudis in hoc psalmo docetur, scilicet ut Deum spiritualiter omnia laudent. [AUGUSTINUS] In his totius musice perfectio est. Etenim flatus in tuba pulsus in cithara; et in cymbalis, vox in choro. Quibus musicis instrumentis significatur spiritualis harmonia, que non auribus sed pura mente advertitur. F
F
¶Codd. :
PL191
marg.|
Vel ita {191.1293A} ab illo loco:
Laudate eum in firmamento virtutis eius
, id est quia sanctos ita firmavit sua virtute, ut amplius non moriantur. Virtus eius est in hoc firmamento. Est enim virtutis magne quod sancti iam non morientur, et mors eis ultra non dominabitur (Rm. VI). Et laudate eum in virtutibus, vel in potentatibus eius, id est pro potentatu quem sanctis suis contulit. Potentatus enim Dei quem fecit in eis, dicitur quod regnant cum illo in eternum; et ipsi sancti sunt multitudo magnitudinis eius. Unde subdit, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius, id est sanctos, quia eos magnos fecit, et tam multos, scilicet millia millium. Unde: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei (Dn. VII). Idem ipsi sancti sunt in omnibus {191.1293B} musicis instrumentis significati, que ponit pro significantia divine laudis, id est ut significet ea pro quibus laudare debent et quomodo. Et a tuba incipit, dicens:
Laudate eum in sono tube
, id est propter excellentissimam laudis claritatem que in vobis est, laudate eum in psalterio et cithara, id est de celestibus et terrestribus, tamquam eum qui fecit celum et terram. Psalterium enim a superiori sonat, ut dictum est, cithara ab inferiori. Ideoque per psalterium celestia, per citharam terrestria significantur.
Laudate eum in tympano
, id est in carne mutata, que est sine omni corruptione. Tympanum enim fit de corio siccato et infirmato. Et choro, id est in pacata societate. Et
laudate eum in chordis
, id est in carne iam a corruptione liberata, quam {191.1293C} ante per tympanum significaverat; et organo, id est in concordi diversitate. Organum est generale nomen omnium musicorum vasorum, licet usu dicatur organum quod inflatis follibus sonat. Chorde vero sunt caro iam a corruptione libera, quibus addit organum, non ut singuli sonent, sed ut diversitate concordissima consonent, sicut fit in organo. Habebunt enim sancti tunc differentias suas consonantes, non dissonantes, id est consentientes sicut et diversis vocibus, sed non adversis fit cantus suavis. Laudate eum in cymbalis bene sonantibus. Cymbala invicem se tangunt ut sonent. Ideo labiis nostris a quibusdam comparantur, sed melius in cymbalis intelligi puto illos qui invicem se honorantes {191.1293D} dant laudem Deo. Et est,
laudate eum in cymbalis bene sonantibus
, id est in his que se invicem monentes et honorantes laudant Deum et delectant. Et notandum quia tria sunt genera sonorum, 317 quorum nullum hic pretermittitur. Fit enim sonus voce, ut per chorum; flatu, ut per tibiam; pulsu, ut per citharam. Hec omnia ad hymnos nuptiales pertinent, sed per similitudines non proprietates referuntur ad Dei laudem in sanctis eius. Ideoque ne putes cymbala sine anima hic intelligi, addit:
Laudate eum in cymbalis iubilatio
nis. Est enim iubilatio ineffabilis laus que non nisi ab anima proficiscitur. G
G
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 150,6
prol.|
marg.|
Omnis spiritus laudet Dominum
, qui non nisi spirituliter laudandus est. Sciendum quia psalmus iste centesimus quinquagesimus {191.1294A} est. Hunc enim librum David composuit in numero centum quinquaginta psalmorum, per hoc nobis magnum commendans sacramentum, quod patebit si quindenarii non ignoretur mysterium.Quod enim valet quindecim in ordine singulorum, id est unitatum, hoc centum quinquaginta in ordine denariorum, et mille quingenti in ordine centenariorum, et quindecim millia in ordine millenariorum, quia, sicut quindenarius ex quindecim unitatibus subcrescit, sic centum quinquaginta ex quindecim denariis, et mille quingenti ex quindecim centenariis, et quindecim millia ex quindecim millenariis. Ideoque quod significatur per quindecim, hoc idem per centum quinquaginta, et per alios duos numeros significatur. Cognito ergo sacramento {191.1294B} quindenarii reliquorum non latebit mysterium. Quindecim itaque significat duorum Testamentorum concordiam. Constat enim ex septenario et octonario.
marg.|
Septenarius autem significat Vetus Testamentum, quia in Veteri Testamento observabatur Sabbatum, qui est dies septimus, et septima septimana, et septimus mensis, et septimus annus septime decadis, qui iubileus dicitur.
marg.|
+marg.|
{{<distinctio Pictaviensis>
Omnis spiritus laudet dominum.
Nota “caro et sanguis qui non possidebunt regnum Dei”.
b
Quot modis caro
2
? :
– Caro accipitur pro mortalitate et passibilitate, unde in 3 vhoc exemplo quoniam mortalis perfecte Deum laudare non potest.c
– Pro corruptione, unde «Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt» 4 d.
– Pro fomite peccati, unde e «Caro et sanguis non revelavit tibi» etc. 5 Item 6 Apostolus f : ‘Scio quo non 7 habitat in me bonum.’ In me idest in carne mea 8 idest in fomite peccati.
– Pro natura carnis unde g «Et videbit omnis caro salutare Dei nostri.» Item h «Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum».H }}
– Caro accipitur pro mortalitate et passibilitate, unde in 3 vhoc exemplo quoniam mortalis perfecte Deum laudare non potest.c
– Pro corruptione, unde «Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt» 4 d.
– Pro fomite peccati, unde e «Caro et sanguis non revelavit tibi» etc. 5 Item 6 Apostolus f : ‘Scio quo non 7 habitat in me bonum.’ In me idest in carne mea 8 idest in fomite peccati.
– Pro natura carnis unde g «Et videbit omnis caro salutare Dei nostri.» Item h «Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum».H }}
b Cf. 1Cor. 15, 50.
c Ne se trouve pas parmi les exempla d’Étienne Langton recensés par B.
Smalley, «
Exempla in the Commentaries of Stephen Lanton», 1933.
d 1Cor. 15, 50.
e Mt.. 16, 17.
f Cf. Rm. 7, 18.
g Lc. 3, 6.
h Ps. 83, 3.
H
¶Codd. : <Petrus Pictaviensis RB-6783>
V5722
, f. 48vb ;
Barb522
, f. 107v–108r ;
An469
= Roma, Angelica 469, f. 91v ;
P14423
f. 40va.
2 Quot… caro ]
om. Barb522 An469
, +accipitur
P14423
(
marg.
)
3 in ] non
P14423
4 Pro corruptione… possunt
An469
(et
praem
.: Caro accipitur) ]
om. P14423 Barb522 V5722
5 revelavit tibi etc. ]
scrips
.
,
revelaverunt…
V5722
#, revelabit…
An469
, revelabit etc.
Barb522
.
6 Item ] unde
Barb522
7 quo non ] quod
P14423
8 mea ] om. Barb522
marg.|
+marg.|
{{<distinctio Pictaviensis>
Septime septimane
scilicet septimana Pentecostes. Notandum enim (?) quod nisi duas sollemnitates hebdomarias ex preceptis legis faciebant scilicet Pasca et Sceno<phegia>,
i
scilicet quia ter in anno conveniebant in Hierusalem, scilicet in predictis festis et in Pen<tecostes> constituerunt propter remotos nimis et Pentecostes esset ebdomadaria et qui prima non veniret die saltem in sequentibus posset accedere.
I
}}
i
¶Nota: Fête des Tabernacles, cf. Dt. 16, 13, etc. et Io. 7, 2.
marg.|
+marg.|
{{<distinctio Pictaviensis>
Unde
Septimum annum septime decadis,
idest sexagesimum septimum
9
in quo
10
data est eis a Cireo
11
licentia redeundi
j
, vel
12
septimum annum consecutivum septime decadis
13
idest
14
septuagesimum septimum. Tunc enim, altari reparato
15
, tandem Deo potuerunt hostias inmolare. Quidam corrigunt
16
: ‘septime eptadis
17’ idest XLIX. qui tamen
18
quinquagesimus est, connu<mera>to precedenti iubileo
19
. His consentit
20
magister
Mauritius Parisiensis
episcopus
k.J
}}
j Par. (II) 36, 20-23
Par. (II) 36, 20-23
.
k
Voir
XIII.Note générale 1
.
9 sexagesimum septimum ] x°lvii°
P14423,
LXVII
etc.
10 quo ] qua
P14423
11 Cireo ] Ciro
Barb522 An469 P14423
(Cyr-)
12 vel
P14423
]
om.
Barb522
An469
, scilicet
V5722
13 septime decadis
Barb522
] unde de eadem
V5722
14 idest ]
om. P14423
15 reparato ] reparando
P14423
16 corrigunt
Barb522
] corrigerit
V5722
17 eptadis ] etapdis
P14423
18 qui tamen ]
om. Barb522
19 iubileo ] + anno
An469
20 consentit ] consentivit
P14423
marg.|
Octonarius vero ad Novum Testamentum refertur, quia in Novo Testamento Dominicus dies observatur, qui est octavus post septimum. Idem est et primus post Sabbatum; et primus in prima rerum conditione, secundum hoc mysterium est numerus psalmorum. Ideo enim centum quinquaginta sunt, qui numerus eodem adnotatur mysterio {191.1294C} quo quindenarius, ut ostendatur libri huius doctrina, utrique consonare Testamento. Ecce quare hoc numero psalmi conscripti sunt. Nunc animadvertendum quare per quinquagenas et per tres hoc opus distinguatur. Ideo per quinquagenarium distinguitur, quia hic numerus magnis ac diversis adnotatus est sacramentis. Constat enim hic numerus, scilicet quinquaginta de septima septimanarum, id est de septem septenariis, addito uno, tamquam ipso octavo, ad determinandum quinquagenarium. Per septenarium vero septiformis Spiritus figuratur, et per ipsum quoque quinquagenarium, quia tot diebus completis post resurrectionem venit Spiritus sanctus super congregatos {191.1294D} in Christo, qui Spiritus septenario numero precipue in Scripturis commendatur. Hoc igitur numero distincti sunt psalmi, ut significetur nos septiformis gratie Spiritus sancti fieri participes, si doctrinam psalmorum custodiamus.
marg.|
Ideo etiam hoc numero fit psalmorum distinctio, quia hic numerus, scilicet quinquaginta in quadraginta et decem dividitur. Unde et Christus eum sic divisit qui quadragesimo die post resurrectionem in celum ascendit. Inde post decem dies Spiritum sanctum misit. Per quadraginta vero temporalis habitatio huius mundi ostenditur. Et lex Moysi per quaternarium ostenditur. Per denarium lex. Quaternarius enim in quadragenario, et ex quatuor et decem in se ductis multiplicato prevalet quantum {191.1295A} ad significationem. Quatuor enim partes habet mundus et annus, et quatuor sunt elementa, ex quibus omnia corpora constant: denarius autem legem significat propter Decalogum mandatorum, que fuerunt scripta in tabulis. Huic autem numero, scilicet quadragenario, additur denarius, ut quinquaginta compleantur. Denarius viro vitam eternam significat. Constat enim ex tribus et septem. Ternarius ad sanctam Trinitatem refertur. Septenarius vero qui constat ex tribus et quatuor ad duplicem hominis naturam, qui constat ex anima et corpore. Ad animam pertinet ternarius propter triplicem vim anime; quaternarius pertinet ad corpus propter quatuor elementa. Tunc igitur eternitatis beatitudo in nobis perficietur, cum {191.1295B} utriusque nature nostre sabbatismo potiti Trinitati increate coniungemur. Addito ergo denario quadragenario velut mercede, pro impleta in hac vita lege Dei reddita, ipsa eternitas figuratur. Ideo ergo hoc numero psalmos distinxit, ut significet eos qui in presenti huius psalmodie doctrinam servant legem implere, et denario eterne vite in futuro coronari, assignata gemina ratione, quare per quinquaginta distincti sunt psalmi. Videndum est quare distinguantur per tres quinquagenas. Ideo scilicet ut insinuetur beata Trinitas, que omnia predicta prestat. Donat enim septiformem gratiam, iuvat ad implendam legem, et in futuro remunerat, sicut cum trinitas multiplicat quinquaginta, faciunt centum quinquaginta, qui numerus {191.1295C} omnium psalmorum est summa et plenitudo. K
K
¶Codd. :
PL191
marg.|
Queri quoque solet utrum unus sit liber Psalmorum an plures. HIERONYMUS quinque libros dicit esse propter quinque distinctiones, que fiunt per fiat, fiat. Cui obviare videtur quod dicitur in Actibus apostoloruml: « Sicut scriptum est in libro Psalmorum », non in libris dicit, sed in libro dicit, quasi unus sit liber, non plures, quod tamen superiori non repugnat. Bene namque multi libri, unus liber dicuntur, ut multe Ecclesie una, et multi celi unum celum. Unde Scriptura dicit quod aque sunt supra firmamentum, id est celum (Gn. I). Et eadem ait: Et aque, que super celos sunt. Idem significans per celos et firmamentum, id est {191.1295D} celum. Potest etiam dici in libro Psalmorum, id est in aliquo libro illorum quinque, quod tamen in usu locutionis vel non est, vel raro est. Duodecim prophetarum etiam unus liber dicitur, et omnes etiam canonice Scripture a quibusdam unus liber esse dicuntur, eo quod mirabili et divina unitate concordent. Illud quoque non vacat, sed magna consideratione dignum videtur, quod primus quinquagesimus agit de penitentia; secundus, de misericordia {191.1296A} et iudicio; tertius, de laude Dei in sanctis eius. Isti sunt namque tres status religionis Christiane. Sic enim ad eternam beatamque vitam tendimus. Prius per penitentiam peccata damnamus, vocante Deo ad penitentiam, quos apud se in occulto predestinavit. Inde per misericordiam iustificati bene vivimus, ne iudicium in futuro timeamus, Deo vocatos iustificante hic per misericordiam et timorem iudicii, in quo iudicio de civitate Domini disperdentur omnes qui operantur iniquitatem. Tandem ad vitam glorificati intramus, ubi Deum sine fine laudamus, ad hoc etiam, id est ad hos tres status designandos, quod Dominus ait in Evangelio: Ecce eiicio demonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor (Lc. 13). {191.1296B} Demonia eiicit cum nos a peccatis penitentiam solvit. Sanitatem perficit cum per misericordiam iuste vivere facit. In futuro consummabitur, cum nos coronabit. Quos status etiam in sua passione et dormitatione et evigilatione ostendit. In cruce enim patiendo, de diabolo triumphavit, in sepulcro quievit, in resurrectione exsultavit: ita et nos penitentia qua vincimus diabolum, cruciat. Iustitia qua a malis quiescimus, tranquillat. Vita eterna, ubi videtur Deus sicut est, glorificat atque iucundat. Penitentie igitur vox est: Miserere mei, Deusm. Iustitie vox est: «Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine». Vite eterne vox est:
Omnis spiritus laudet Dominum
. L
l Act. 1.
m Ps. 50.
L
¶Codd. :
PL191
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 150), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_150)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 150), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_150)
Notes :