Psalmus 35
Numérotation du verset
Ps. 35,1
¶In finem servo1 Domini
¶Codd. : (Ps. 35)
D30
Rusch
Ps-G
1 servo Ω
X
Rusch
Ps-R
Ps-G
] sermo
D30 cum Ps-G
(U) Ω
X² (
sec. m.) Ps-Moz
psalmus David2.
2 psalmus]
om. Ps-G D30
| David] + doctrinam piissime conversationis
D30
Numérotation du verset
Ps. 35,2 I
Dixit
iniustus
ut delinquat
in semetipso ¦
non est timor Dei
ante oculos eius.
Numérotation du verset
Ps. 35,3 II
Quoniam dolose egit
in conspectu eius ¦
ut inveniatur
iniquitas eius ad odium.
Numérotation du verset
Ps. 35,4 III
Verba oris eius iniquitas
et dolus ¦ noluit intelligere
ut bene ageret.
Numérotation du verset
Ps. 35,5 IV
Iniquitatem
meditatus est in cubili suo†
astitit3
3 astitit] adstetit
Ps-G
omni vie
non bone ¦ malitiam autem
non odivit.
Numérotation du verset
Ps. 35,6 V
Domine in celo misericordia tua ¦
et veritas tua
usque
ad nubes.
Numérotation du verset
Ps. 35,7 VI
Iustitia tua
sicut montes
Dei ¦
iudicia tua abyssus multa.
Numérotation du verset
Ps. 35,VII
Homines
et iumenta
salvabis Domine ¦
Numérotation du verset
Ps. 35,8
quemadmodum multiplicasti
misericordiam tuam Deus.
Numérotation du verset
Ps. 35,VIII
Filii autem hominum ¦
in tegmine alarum tuarum
sperabunt.
Numérotation du verset
Ps. 35,9 IX
Inebriabuntur ab ubertate domus tue ¦
et torrente
voluptatis4 tue
4 voluptatis
Ps-G
(M ΦRGV U²
G
² ΨB V D edd.) D30 Ω Rusch] voluntatis R
C
I L Q² W ΦP U* G* K*
Ps-G
cum Ps-R ; cf.
Ps-G
26, 4 (בְּנֹעַם τερπνότητα) et Ps-H 118 ubi, pro una eademque voce hebr. (שַׁעֲשֻׁעָי), nunc delectatio (v. 77, 92) nunc voluntas (v. 24, 143, 174) habetur, in LXX vero meditatio (μελέτη), potum dabis L cum Ps-γ Ps-ε Ps-Mozx
potabis eos5.
5 eos] illis L* cum Ps- γ, ei L²
Numérotation du verset
Ps. 35,10 X
Quoniam
apud te est6 fons vite ¦
6 est D30]
om. Ps-G
et7 in lumine tuo
7 et D30]
om. Ps-G
videbimus lumen.
Numérotation du verset
Ps. 35,11 XI
Pretende
misericordiam tuam scientibus te ¦
et iustitiam tuam
his
qui recto sunt corde.
Numérotation du verset
Ps. 35,12 XII
Non veniat mihi
pes superbie ¦
et manus peccatoris
non moveat me.
Numérotation du verset
Ps. 35,13 XIII
Ibi
ceciderunt
qui operantur
iniquitatem ¦ expulsi sunt
nec potuerunt stare.
Psalmus 35
Numérotation du verset
Ps. 35,1
prol.|
marg.|
{361A}
Dixit iniustus
. Titulus. In finem servo Domini, psalmus David. [ALCUINUS.] Psalmus iste agit de errore quorumdam dicentium omnia mala esse ex vitio nature et creationis nostre; bona vero esse ex libero arbitrio. Quod destruit hic Propheta, dicens mala omnia esse ex nobis, bona vero a Deo per gratiam. Unde et in titulo recte servus Domini dicitur fidelis, qui in hoc psalmo loquitur, quia bona a Deo, mala sibi attribuit. Et est psalmus iste tendens in finem attribuitur David, id est fideli alicui, qui loquitur in hoc psalmo, servo Domini, scilicet de Deo recte sentienti, quia bona Deo, mala sibi attribuit. [CASSIODORUS.] Vel per David, hic intelligitur Christus, qui {191.361B} dicitur servus Domini, id est usquequam Patri obediens. Cui etiam verba psalmi huius conveniunt. Et est psalmus iste tendens in finem. Attribuitur David, id est Christo servo Domini, id est Deo Patri usquequam obedienti.
marg.|
Intentio. Monet ut mala nobis, bona Deo attribuamus.
marg.|
Modus. Bipartitus est psalmus. [ALCUINUS.] Primo asserit mala esse ex homine. Secundo, dicit bona esse a Deo per misericordiam ibi Dominus in celo etc.
marg.|
[CASSIODORUS.] Et notandum quod sunt duo genera peccantium, quia vel ex infirmitate carnis non possunt sequi iussa legis. Unde in libro Sapientie dicitur: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. 9). Vel blasphemi sunt, scilicet qui ex voluntate et libere peccant, quasi {191.361C} dicat, hec Deus non curet. Inde, id est de talibus est quod dicit psalmus.A
A
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 35,2
I
I
prol.|
marg.|
Dixit iniustus etc. [AUGUSTINUS.] Et est hic descriptio viri iniqui. quasi1 : Iniustus, id est genus iniquorum, dixit, id est deliberavit, in semetipso, scilicet apud se, et non in publico; quasi2 : proposuit in se ubi homo non videt. Quid? ut derelinquat, id est libere peccet. Dico in semetipso, ubi si Deus videt non curat, quia non est timor Domini ante oculos eius: homines timent ne publice profiteantur iniquitatem. Deum non timent, quasi3 : Deus non requirat, vel curet.
1 quasi] + dicat
PL
2 quasi] + dicat
PL
3 quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita iunge, iniustus dixit etc. Ut delinquat. Unde hoc ei? quia, non est timor {191.361D} Domini ante oculos eius.B
B
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 35,3
II
II
prol.|
marg.|
Quoniam in conspectu eius [AUGUSTINUS.] scilicet Dei, cuius timor non est ante oculos eius; dolose egit, id est in corde suo egit dolose, quia non nescit, imo scit, Deum esse ibi id est in corde videre, et tamen malum vult; in hoc dolose agit, ut inveniret iniquitatem suam et odisset. Alia littera, id est de hoc dolose egit, quod iniquitatem suam cum dolo querens, {191.362A} noluit vere invenire et odisse. Multi enim inquirunt iniquitates suas, sed cum dolo, nolentes eas vere invenire et odisse: qui cum eas agnoscunt, non dimittunt, sed defendunt. Quod si sincere quererent, invenirent et odirent. Latet ergo illos vere, sed nolentes contra se faciunt, nolentes vere intelligere, cum tamen querant nec excusentur de ignorantia.C
C
¶Codd. :
PL191
marg.|
Aliter ab illo loco, quoniam dolose etc. quasi4 : [CASSIODORUS.] Non est timor, quoniam dolose egit in conspectu eius, scilicet Dei, id est noluit studere legi Dei, ut inveniatur iniquitas eius ad odium, id est ut per eam legem inveniret iniquitatem suam et odiret, quasi per ignorantiam excusari possit. Aliter totum; quasi5 : Dicunt mali se delinquere, vel fato vel constellatione, vel necessitate providentie; {191.362B} [ALCUINUS.] sed potius dixit, id est deliberavit, in semetipso, id est ex propria voluntate, nihil eum impulit, ut delinquat, id est ut derelinquat ad id quod creatus est. Et per hoc est iniustus, et sic patet quod non est timor Dei, actu, ante oculos eius, id est ante eum, qui timor omnibus imminet, quia omnes fatentur Deum timere, sed in actu non ostendunt. Non est timor Dei ante oculos eius, quoniam dolose egit, id est carni obedit non Deo, cum aliud ratio insinuet quod est in conspectu eius, scilicet Dei, quasi6 : quod videt Deus, et si non alius. Vel in conspectu eius, scilicet iniusti, quasi dicat quod videt ipse iniustus, a Deo scit; ut inveniatur, ab ipso eodem iniquitas eius ad odium, id est quod iniquitas sua habenda est odio apud Deum et omnes {191.362C} bonos, non odivit tamen eam.D
D
¶Codd. :
PL191
4 quasi] + dicat
PL
5 quasi] + dicat
PL
6 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 35,4
III
III
prol.|
marg.|
Verba oris eius. [ALCUINUS.] Hic ostendit per partes iniquitatem, scilicet in verbis, in cogitationibus, in operibus malis. Et hoc est, verba oris eius, sunt iniquitas et dolus, id est iniqua et dolosa, vel aperte mala. Vel si bona cum dolo, cogitatio quoque eius cum posset esse bona de bonis, est de iniquis. Et hoc est, noluit intelligere, non nego eum posse, sed dico nolle, quid? ut bene ageret. Non dico eum nolle intelligere quod non potuit, sed quod potuit. Et ita perniciosius agit contra seipsum, qui quod potest intelligere, non vult. [AUGUSTINUS.] Sunt enim quedam et que si volunt intelligere homines non possunt, ut in {191.362D} principio erat Verbum (Io. 1), sed si non potuit intelligere 77 in principio erat Verbum potuit, tamen intelligere ut bene ageret, sed noluit et ita veniam non habet. [CASSIODORUS.] Imprudentie enim aliquando datur venia, voluntati male semper pena. Noluit intelligere, sed potiusE
E
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 35,5
IV
IV
prol.|
marg.|
Iniquitatem meditatus est in cubili suo [AUGUSTINUS.] id est in corde, in quo sibi complacet, in quo mundo, {191.363A} id est si mundum esset, quiesceret. Ubi precipit Dominus orare, clauso ostio mentis importunis cogitationibus (Mt. 6), ut scilicet nihil extrinsecum a Deo petamus: quod si petimus, ostium cordis patet, turba malarum cogitationum videt atque subintrat. Unde Salomon: Musce morientes perdunt suavitatem unguenti (Qo. X, 1), id est importune cogitationes sibi succedentes exterminant dulcedinem pure orationis. Hanc turbam amovit Dominus, quando filiam archisynagogi in domo suscitavit (Mt. 19). Et Moyses legem accepturus, et cum Domino locuturus, relictis turbis in inferioribus montis, verticem ascendit (Ex. 19). Isboseth quoque filius Saulis ab hostibus, ancilla ostiara non bene custodiente ostium, occisus est (2Rg. 4). [AUGUSTINUS.] Hoc {191.363B} est ergo hic, in cubili suo, quod supra dixit, in semetipso, id est in corde, ubi velut in cubili quiescunt mundo corde. Si ergo extra est tumultus, vel id est saltem, in cubili sit quies, que erit, si sit ibi bona coniux, scilicet Dei sapientia, et pura conscientia: quod si ibi sit mala uxor, nec ibi est quies, et ita nusquam. Sunt namque tria que non sinunt hominem in domo quiescere, scilicet fumus, stillicidium et mala uxor. Fumus, sunt peccata, que ex concupiscentia nata mentem obtenebrant; stillicidium, peccata que aliunde profluunt; mala coniux, est sapientia carnis, que inimica est Deo; vel mala conscientia, que rationi repugnat. Si quem ergo sua vel aliena inquietaverint vitia, confugiat ad cubile, ibique si bonam receperit coniugem, quiescet; si {191.363C} malam, turbabitur amplius. Astitit. quasi7 : Mala sunt verba, et cogitationes, et etiam opera sunt mala. Et hoc est, astitit, quasi8 : cum studio et mora, scilicet perseveranter omni vie non bone [AUGUSTINUS.] id est pronus fuit iniqua operari, malitiam autem non odivit, sed dilexit. Ecce summa mali. Qui enim non potest penitus carere malitia, debet vel id est saltem odisse, quam quidem Deus odit, ut mente serviat legi Dei: quod iste non fecit qui invenit et scivit esse mala, sed tamen non odivit.F
F
¶Codd. :
PL191
7 quasi] + dicat
PL
8 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 35,6
V
V
prol.|
marg.|
Domine, in celo misericordia tua. [ALCUINUS.] Hic est secunda pars, ubi dicit bona esse a Deo per misericordiam. {191.363D} quasi9 : Mala sunt ex homine, sed bona sunt ex Dei misericordia. Et hoc est, sed, o Domine in celo, id est in iis qui sunt celum, id est arcana scientes, est misericordia tua, et quod ipsi iidem sunt nubes, est a te. Et hoc est, et veritas tua venit usque ad nubes. [AUGUSTINUS.] Nubes sunt doctores.G
G
¶Codd. :
PL191
9 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 35,7
VI
VI
prol.|
marg.|
Iustitia tua est sicut montes Dei, id est iusti tui, qui sunt montes Dei spirituales, comparantur montibus realibus [AUGUSTINUS.] quia luce veri solis ante alios illustrantur. [HIERONYMUS. ALCUINUS.] Et sicut hos elegis qui sunt montes et nubes, ita alios reprobas, et ita iudicia tua, scilicet quod horum misereris, et hos excecas, sunt abyssus multa, id est nulli penitus {191.364A} sunt scrutabilia. Et licet hos erigas, alios reprobes tamen utrosque salvas. Et hoc est:H
H
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 35,VII
prol.|
Numérotation du verset
Ps. 35,8
prol.|
marg.|
Homines et iumenta, id est electos et reprobos, salvabis, Domine [ALCUINUS.] hos corporaliter tantum, scilicet reprobos; illos etiam spiritualiter, id est electos, in quo magna apparet misericordia. Unde admirando dicit, quemadmodum etc. Aliter iunge litteram [CASSIODORUS.] ibi homines, iudicia tua sunt incomprehensibilia, quia homines [HIERONYMUS.] id est rationabiles, et iumenta, id est irrationabiles, salvabis, Domine. Non mutatur sensus. Salvabis quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Secundum {191.364B} hanc lectionem sic procede in sequentem versum, quasi10 : Homines et iumenta salvabis, sed preter iumenta, id est preter salutem temporalem, que iumentis, id est reprobis datur. Filii hominum etc. I
I
¶Codd. :
PL191
10 quasi] + dicat
PL
marg.|
Aliter totum ab illo loco, Domine, in celo. [AUGUSTINUS.] quasi11 : Mala sunt ab homine, sed bona et spiritualia et temporalia sunt a Deo. De spiritualibus docet primo, post de temporalibus. Et hoc est, mala ab homine, sed, o Domine, misericordia tua, scilicet quam sanctis das, est in celo, id est celestis, non terrena, ut ista temporalis, que communis est bonis et malis. Sed quomodo homo agnosceret misericordiam celestem nisi ei Deus nuntiaret? Nuntiat vero missa veritate usque ad nubes. Et hoc est, veritas {191.364C} tua, venit usque ad nubes, id est predicatores, per quos tonat Deus comminationibus, coruscat miraculis, pluit doctrinis. Et ideo recte dicuntur nubes. Unde Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbe ad fenestras suas? (Is. 60) Et alibi: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Is. 5). Et est sensus: Veritas tua usque ad nubes venit, id est veritatem tuam nubibus, et per nubes omnibus aliis prestas, per quam celestem misericordiam tuam intelligant. Et ipsi iidem nubes qui sunt iustitia tua, id est per iustitiam tuam, qua implentur. Sunt montes Dei, non seculi. Montes seculi sunt, Arius, Maximianus, Donatus, Sabellius, et alii heretici, per quos unusquisque ducens navem, {191.364D} naufragium faceret. Et bene doctores etiam montes dicuntur, quos prius sol iustitie, id est Christus, luce sapientie vestit, que post de eis, et si non ab eis, ab infima vallium, id est in inferiorum corda descendit. Ideo dico de eis, et si non ab eis; ministri enim sunt doctrine, non auctores, sed illuminati per iustitiam fiunt montes, et per iudicia tua, fiunt alii abyssus, id est profundi in peccatis, et est hec abyssus multa, quia isti tales sunt multi, montes vero pauci. Homines. Ostendit supra spiritualia bona esse a Deo, hic temporalia esse ab eodem dicit. quasi12 : Non solum spiritualia, sed etiam temporalia sunt a Deo, quia, homines et iumenta, id est carnales qui hec amant, cum iumentis, salvabis Domine, sicut iumenta temporaliter tantum. Quasi {191.365A} dicat: Qui utrosque fecit, utrosque temporaliter salvat, quia et temporalia sunt a Deo, que eis communiter dat, et dicit homines carnales tantum. Iumenta, accipit ad litteram, salvabis, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.J
J
¶Codd. :
PL191
11 quasi] + dicat
PL
12 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 35,VIII
prol.|
marg.|
Filii autem hominum. [AUGUSTINUS.] quasi13 : Homines, scilicet carnales, salvabis corporaliter tantum, cum iumentis, sed filii hominum, id est boni, sperabunt, id est supra homines dicuntur, qui sunt secundum Adam, id est qui portant imaginem veteris hominis: hic filii hominum dicuntur, qui sunt secundum Christum, id est qui imaginem Christi portant. Tamen filii hominum, generaliter homines dicuntur, {191.365B} in tegmine alarum tuarum [AUGUSTINUS.] a simili avis hoc dicit. Et dicit alas. [HIERONYMUS.] Vetus et Novum Testamentum. Et est, in tegmine alarum tuarum 14 id est in protectione Veteris et Novi Testamenti, sperabunt futura bona, cum illi qui sunt secundum Adam presentibus gaudeant, hi qui secundum Christum sunt, sperant misericordiam que in celo est, per nubes annuntiata.K
K
¶Codd. :
PL191
13 quasi] + dicat
PL
14 + [GLOSSA INTERLINEARIS]
PL
Numérotation du verset
Ps. 35,9
IX
IX
prol.|
marg.|
Inebriabuntur. [AUGUSTINUS.] A simili loquitur, quia non potest res exprimi, sed per hoc simile innuit, ut per hoc pleni gratia mentem carnalis affectionis perdant, ne suos carnaliter iam cognoscant patres, {191.365C} filios, amicos. Unde Dominus in Evangelio: Qui non oderit patrem et matrem, aut fratres, sive sorores propter me, non est me dignus (Mt. 10). Et hec inebriatio est ab ubertate domus tue presentis scilicet Ecclesie. Et torrente voluptatis tue [CASSIODORUS.] id est Spiritu sancto, potabis eos [AUGUSTINUS.] quasi15 : Impetus erit gratie et misericordie ad eos inebriandos. [ALCUINUS.] Vel torrens voluptatis dicitur voluntas Dei in homine, rumpens omnia obstacula. Et est, torrente voluptatis etc. id est voluntas tua quasi torrens in homine omnia rumpet obstacula. Vel torrens voluptatis tue dicitur sapientia Christi, quia subita est et rapida. [CASSIODORUS.] Et est, torrente voluptatis tue, id est sapientia tua potabis eos. Vel de futuro potest accipi sic: Inebriabuntur ab ubertate domus tue, {191.365D} [AUGUSTINUS.] future Hierusalem [ALCUINUS.] tunc enim in re ebrii erunt, id est pleni, qui modo sperant. Et, torrente voluptatis, id est delectationis, tue, que dicitur torrens, non ideo ut sit transitoria beatitudo, sed copiosa, potabis eos, et poteris.L
L
¶Codd. :
PL191
15 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 35,10
X
X
prol.|
marg.|
Quoniam apud te, (AUGUSTINUS.) o Christe, est fons vite, id est initium omnis boni, et in lumine tuo, o Christe, videbimus lumen, quia per eius predicationem videmus nunc lumen Patris, et Spiritus sancti. Et ideo, pretende misericordiam tuam, ut in hoc seculo tutius eatur.
marg.|
Vel ita, ut ad Patrem dirigatur sermo ab illo loco, quoniam apud te, quasi16 : Potabis, et vere, quia apud te, o Pater, est fons vite, id est {191.366A} Christus, qui idem est lumen. Unde sequitur, et in lumine tuo, id est per Christum [HIERONYMUS.] qui est lumen de lumine, videbimus lumen [AUGUSTINUS.] in futuro, id est Patrem. Et nota quod idem qui est fons, est lumen: fons, quia satiat; lumen, quia illuminat. Interim autemM
M
¶Codd. :
PL191
16 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 35,11
XI
XI
prol.|
marg.|
Pretende misericordiam tuam scientibus te, recte credentibus scilicet, (AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS.) quod bona a te, mala a se, et iustitiam tuam scilicet vite rectitudinem, his qui recto sunt corde, qui dirigunt se ad voluntatem Dei [CASSIODORUS.] non eam curvant a se ut in omnibus [AUGUSTINUS.] scilicet prosperis et adversis, laudent Deum.N
N
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 35,12
XII
XII
prol.|
marg.|
{366B} Non veniat. [AUGUSTINUS.] quasi17 : Spero, inebrior, et pro his non veniat mihi pes superbie [CASSIODORUS.] id est superba affectio, que est pes quo itur a Deo, id est receditur. [AUGUSTINUS.] Hoc est quod in alio psalmo dicit: Ab occultis meis munda me (Ps. 18). Et manus, id est impulsio peccatoris, id est diaboli, non moveat me, hoc est quod alibi dicit. Et ab alienis parce servo tuo (ibid.). Et ita facit nobis sicut iste petit. (GLOSSA INTERLINEARIS.) Nam et mala que a nobis vel a diabolo sunt amovet Deus. Et nota rectum ordinem. Prius enim dicit: Non veniat superbia; et post, manus peccatoris non moveat me, quia si superbus es, {191.366C} cito te movet operatio male suadentis, aliter non Ideo timeo non veniat mihi pes superbie, quiaO
O
¶Codd. :
PL191
17 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 35,13
XIII
XIII
prol.|
marg.|
Ibi ceciderunt [AUGUSTINUS.] id est in pede superbie ceciderunt. 18 quasi19 : De alto, qui operantur adhuc iniquitatem, (AUGUSTINUS.) scilicet diabolus et primus homo 20 expulsi sunt a paradiso, diabolus primo, et postea homo; nec potuerunt stare vi sua. Vel de philosophis potest accipi hoc, sic: [AUGUSTINUS.] Ideo non veniat pes, quia, ibi id est in pede superbie ceciderunt, quia cum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt (Rm. 1), qui operantur iniquitatem, iuxta illud: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum etc. (Ibid.) Expulsi sunt nec potuerunt stare, {191.366D} hoc non mutatur.P
P
¶Codd. :
PL191
18 + [GLOSSA INTERLINEARIS]
PL
19 quasi] + dicat
PL
20 + [GLOSSA INTERLINEARIS]
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_35)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_35)
Notes :