Psalmus 55
Numérotation du verset
Ps. 55,1
¶In finem
¶Codd. : (Ps. 55)
D30
Rusch
Ps-G,
def.
ΩF
pro populo1
1 pro populo] propulo
cacogr. D30
qui a sanctis
longe factus est
in tituli inscriptione ipsi David
cum tenuerunt eum Allophili
in Geth2.
2 in tituli… David
Ps-G (V D)
ΩS
Rusch Ed1530 cum Ps-α
] David in tituli inscriptione
Ps-G D30
(inscriptionem)
Clementina
Numérotation du verset
Ps. 55,2 I
Miserere mei Deus
quoniam conculcavit me
homo ¦
tota die
impugnans
tribulavit me.
Numérotation du verset
Ps. 55,3 II
Conculcaverunt me
inimici mei
tota die ¦ quoniam
multi bellantes adversum me.
Numérotation du verset
Ps. 55,4 III
Ab altitudine diei timebo ¦
ego vero in te sperabo.
Numérotation du verset
Ps. 55,5 IV
In Deo laudabo
sermones meos ¦
in Deo
speravi non timebo quid faciat mihi caro.
Numérotation du verset
Ps. 55,6 V
Tota die
verba mea
execrabantur3 ¦
3 execrabantur] exsecrabantur
ω
1
adversum me omnes cogitationes4 eorum in malum.
4 omnes cogitationes
ω
1
Rusch
] omnia consilia
Ps-G
Numérotation du verset
Ps. 55,7 VI
Inhabitabunt
et abscondent ¦ ipsi
calcaneum meum observabunt.
Numérotation du verset
Ps. 55,VII
Sicut sustinuerunt animam meam
Numérotation du verset
Ps. 55,8
pro nihilo salvos facies illos ¦
in ira populos confringes.
Numérotation du verset
Ps. 55,VIII
Deus
Numérotation du verset
Ps. 55,9
vitam meam annuntiavi tibi ¦
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo.
Numérotation du verset
Ps. 55,IX
Sicut et in promissione tua ¦
Numérotation du verset
Ps. 55,10
tunc
convertentur
inimici mei
retrorsum.
Numérotation du verset
Ps. 55,X
In quacumque die
invocavero te ¦
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
Numérotation du verset
Ps. 55,11 XI
In Deo laudabo verbum† in Domino
laudabo sermonem ¦
in Deo speravi
non timebo quid faciat mihi homo.
Numérotation du verset
Ps. 55,12 XII
In me
sunt Deus vota tua ¦
que reddam laudationes
tibi.
Numérotation du verset
Ps. 55,13 XIII
Quoniam eripuisti animam meam
de morte† et pedes meos de lapsu ¦ ut placeam coram
Deo in lumine viventium.
Psalmus 55
Numérotation du verset
Ps. 55,1
prol.|
marg.|
{191.519B} Miserere mei Deus. Titulus: in finem pro populo qui a sanctis longe factus est, in tituli inscriptione ipsi David, cum tenerent eum Allophyli in Geth. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Titulus iste, partim assumptus est de Evangelio, partim de Veteri Testamento. In Evangelio namque legitur, quod {191.519C} crucifixo Domino supra posuit titulum Pilatus, Hebraice, Grece et Latine, quem cum quidam Iudeorum vellent delere, dicentes: Noli scribere: Iesus Nazarenus rex Iudeorum. sed quia hic dixit: Ego sum rex Iudeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi (Io. 19), quia prpohetatum erat per Spiritum sanctum in titulis aliorum psalmorum: Ne corrumpas tituli inscriptionem, qua Christus rex monstrabatur: hoc de Evangelio est. Legitur autem in libro Regum quod David fugiens Saulem venit ad Achis regem Geth, que est civitas Allophylorum, ubi legitur fuisse peregrinus, sed non retentus (1Rg. 21). Per David ergo hic intelligitur Christus, ex eius semine natus, quem olim in se, et nunc in {191.519D} membris tenent Allophyli, id est alienigene, scilicet persecutores nominis Christiani; in Geth, id est in torculari, scilicet in pressuris tribulationum, que dicuntur torcular, quia utiles sunt, per ea enim merita sanctorum augentur, et vinum iustitie emanat. Et sunt iidem Allophyli et populus qui a sanctis longe factus est. Et est sensus tituli: Psalmus iste tendens in finem, id est in ipsum Iesum pro populo salvando. Vel pro populo, id est contra populum, scilicet qui a sanctis longe factus est, appropinquant autem eis, scilicet sanctis, qui Christum recipiunt intituli inscriptione. Populus qui a sanctis longe fit, in tituli inscriptione, cui contradicit, tam Iudeus quam omnis qui non vult habere regem Christum; et ipsi iidem sunt qui tribulant Ecclesiam, id est {191.520B} Allophyli. Tituli inscriptione dico, facta ipsi David, id est Christo. Non mutata secundum rei veritatem, sed tamen secundum voluntatem Iudeorum. Ipsi David, id est Christo; voluerunt enim mutare, sed non factum [GLOSSA INTERLINEARIS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Tituli enim inscriptio, etsi populus instaret, non est deleta, quia prophetatum est in alio psalmo: Ne corrumpas tituli inscriptionem. Populus qui longe a sanctis fit, sunt persecutores qui Ecclesiam calcant sicut uvas, ut vinum iustitie exeat. Nota quod hucusque est {191.520C} de Evangelio: quod vero sequitur, scilicet cum tenuerunt etc. est de Veteri Testamento, quasi1 : Longe factus est populus a sanctis, cum, id est quia, Allophyli, id est alienigene, scilicet persecutores, tenuerunt eum, scilicet Christum in capite et in membris, in Geth, id est in torculari. Legitur ad litteram David in illa civitate peregrinus fuisse, sed non retentus, sed Christus ex eius semine natus, non solum olim in se, sed etiam adhuc in corpore suo tenetur, in pressuris que utiles sunt, ut uva ante torcular integra est, sed nihil inde emanat, cum premitur sterilis non est, quia vinum exit.
1 quasi] + dicat
PL
marg.|
Intentio Prophete est confirmare Ecclesiam contra persecutores.
marg.|
Modus : Tripartitus est psalmus. Primo orat {191.520D} Ecclesia, velut uva ab Allophylis pressa, summatim tangens tribulationes, in quibus sit, per spem Dei finit se non timere, id est in fine prime partis dicit se non timere. Secundo enumerat mala que sustinendo fit et inimicorum conversio, ibi tota die. Tertio iam de malis seculi libera, in futura beatitudine, vel etiam hic laudem se cantare promittit, ibi in me. Ecclesia ergo tamquam uva pressa in torculari clamat, oA
A
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 55,2
I
I
prol.|
marg.|
Deus, miserere mei [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] ne deficiam in conculcatione. Quare clamas? quoniam homo, scilicet qui longe factus est a sanctis, et non solum homo, {191.521A} sed etiam diabolus, de quo in Evangelio dicitur: Inimicus homo hoc fecit (Mt. 13). Conculcavit me, sicut uvam in torculari, ut vinum exeat; idem repetit apertius. Impugnans homo visibiliter, vel diabolus, invisibiliter, unde periculosior est. Tribulavit me tota die, id est toto tempore. Nullus enim vivit in Christo, sine tribulatione.B
B
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 55,3
II
II
prol.|
marg.|
Conculcaverunt me. [GLOSSA INTERLINEARIS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. ALCUINUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] Et hoc merito non quidem meo faciunt, sed quia sunt inimici mei, qui scilicet longe sunt a sanctis. Hi sunt membra diaboli. Et isti conculcaverunt me, quasi pedibus uvam. Tota die dico miserere, et necesse est ut miserearis, quoniam {191.521B} multi bellantes steterunt adversum me, et ipsi iidem sunt alti. Non diu tamen, sed die.C
C
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 55,4
III
III
prol.|
marg.|
Ab altitudine [ALCUINUS. GLOSSA INTERLINEARIS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] sed timebo ego ab altitudine diei, id est ab altitudine illorum qui me conculcant, qui alti sunt, sed non diu, sed die timebo a potentia eius ad horam data, quasi non altitudo diei mundus est, id est mundana altitudo, ubi est superbie timor. Ut autem gravior esse ostendatur tribulatio, dicit se a superbis conculcari. Non timebo, sed potius ego sperabo in te, in quo nulli speranti timendum est. Vel aliter potest legi et distingui littera manente eodem sensu. quasi2 : Conculcaverunt inimici qui multi sunt. Sed, {191.521C} quoniam multi bellantes, sunt, adversum me, timebo ab altitudine diei? non. Sed sperabo in te.
2 quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita secundum aliam litteram: Conculvaverunt me inimici mei tota die ab altitudine diei. Hic distingue, quoniam multi qui debellant me, timebunt; ego vero in te sperabo. Hec littera sic exponitur: Conculcaverunt me inimici mei tota die. Et hoc, ab altitudine diei, quia diem, id est Christum in altum lucentem non cognoverunt. Christus enim dies est. Huius diei hore sunt duodecim apostoli. Unde ipse Dominus ait: Nonne duodecim hore sunt diei? (Io. 11) Huius diei altitudinem inimici non potuerunt attingere. Unde in passione Christi et tenebre facte sunt (Mt. 27). Vel conculcaverunt {191.521D} me ab altitudine diei, id est quia alti sunt, qui conculcant, licet ad horam, scilicet die non diu, sed non sunt timendi, quoniam multi qui debellant me, timebunt, cum dies eorum transierit, scilicet finito tempore altitudinis sue. Ego vero non dico: Non timebo ne videar de me presumere per stultam arrogantiam; sed, sperabo in te, quod est causa non timendi. Non timet aliquis duritia cordis, vel superbia, qui est similis stupido. Stupor enim est qui non sentit, non sanitas. Et nota tres esse afflictiones corporis, scilicet sanitatem, stuporem, immortalitatem. In stupore non dolet corpus, sed nec in immortalitate. Sed in stupore non dolet, quia non sentit; in immortalitate, quia plene firmatum est. Sanitas vero, si molestatur, dolorem habet: sed non ideo {191.522A} putet stupidus se viciniorem esse immortalitati eo qui sanus est. Ita et tres sunt affectiones anime, scilicet provida cautela, stulta arrogantia, gloria secura. Stulta arrogantia similis est stupori. Quando quis de se presumens, nec timet, nec cavet. Iste ergo ne per stultam arrogantiam videretur similis stupido, non ait, non timebo, sed sperabo in te.D
D
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 55,5
IV
IV
prol.|
marg.|
Laudabo sermones meos in Deo [AUGUSTINUS.] ei tribuens quod bene loquor, quia ab ipso habeo. Sermones dico meos, quia accepi. quasi3 : Et Dei sunt, quia dat, et mei sunt, quia accipio. Dixi sperabo, sed et ante, id est iampridem speravi in Deo. Ideo {191.522B} non timebo spe futuri. Non timet iste qui videns mala seculi futuri superius formidans, orabat. Non timebo, dico, quid faciat mihi caro, quia si calcat, vinum exit de calcatura.E
E
¶Codd. :
PL191
3 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 55,6
V
V
prol.|
marg.|
Tota die. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] Secunda pars, ubi enumerat mala, que sustinendo fit inimicorum conversio. Unde et per spem Dei concludit se non timere, sicut prius fecerat. Dico, non timebo quid faciat mihi caro. Quid enim caro facit? Tota die verba mea exsecrabantur, et si a Deo sint. Et omnes cogitationes eorum existentes in malum, quia nil boni tractant, sunt adversum me. Cum enim verba respuuntur, {191.522C} persona dicentis non est immunis ab iniuria. Si panem ipsum abominantur, vasculo in quo ministratur, quomodo parcunt?F
F
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 55,7
VI
VI
prol.|
marg.|
Inhabitabunt [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] vel incolunt. Alia littera. quasi4 : Cogitationes eorum sunt in malum, et he absconse. Et hoc est, incolent et abscondent, id est quia peregrini sunt in hoc mundo, ubi non est nisi peregrinatio et incolatus, ubi nullus videt cor alterius, quidquid mali cogitant absconsum est.
4 quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, et agit de fictis fratribus, qui latenter subintrant, ut noceant. quasi5 : Quidam aperte impugnant, sed ex iis aliqui longe sunt {191.522D} a sanctis, qui, scilicet ficti, inhabitabunt, vel incolent, id est ficte subintrabunt, et abscondent dolos, quia non audent palam contraire. Et ii peius nocent, quam mali, ut et Iudas qui diabolus erat (Io. 6). Electus est cum aliis undecim, et ad tempus incoluit. Elegit cum qui noverat non ad opus probationis, ut ceteros, sed ad opus tentationis, ut daret tibi nescienti quos eligas, solatium ut coleres sicut ille. Si enim falsa de te dicunt, celum non auferunt, nec isti nocent. Et ipsi tales observabunt calcaneum meum, id est pedem ad lapsum, ut calumnientur. Aucupantur enim verba omnia, querentes alicubi laqueos, et nodosas facere calumnias, quibus tamen ipsi prius capiuntur ut pereant, quam alios capiant ut perdant. Vel observabunt {191.523A} calcaneum meum, id est finem vite, quod secundum finem iudicamur. Ideo diabolus insidiatur calcaneo.G
G
¶Codd. :
PL191
5 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 55,VII
prol.|
Numérotation du verset
Ps. 55,8
prol.|
marg.|
Sicut sustinuerunt. [REMIGIUS, AUGUSTINUS.] quasi6 : Hoc agunt sicut, utpote illi qui sustinuerunt animam meam, tamquam grave pondus, id est utpote illi quibus gravis sum ad videndum. Unde in libro Sapientie: Opprimamus virum iustum; gravis enim nobis est ad videndum (Sap. 2). Illi tales sunt, sed tamen salvos facies illos, o Domine. Et hoc pro nihilo.
6 quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita secundum aliam litteram, que est, sicut sustinuerunt animam meam pro nihilo salvos facies. {191.523B} Et loquitur hic Ecclesia Christo, dicens: Anima mea sustinuit foris latrones intus abscondentes et, sicut ego sustinui, sic, tu Christe, salvos facies illos, id est tu sustine et ora pro illis, et salvi erunt. Salvos facies, dico, et hoc, pro nihilo, quia nullus tibi inde labor quasi nihil tibi sit, quia si desperati sunt, verbo eos curas. Vel pro nihilo salvos facies illos, quasi pro nullis eorum meritis, sed gratis, per pietatem. Vel per hoc salvabis, quia confringes. Vel deduces populos in ira, scilicet dum per flagella Dei resipiscant, quia scilicet terres tribulationibus, et sic deducis eos ad te. Est enim ira consummationis, qua filii flagellantur ad correctionem. Et ira consumptionis, qua mali puniuntur ad peremptionem. {191.523C} Vel confringes populos in ira, id est dum iram Dei futuram prevident.H
H
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 55,VIII
prol.|
Numérotation du verset
Ps. 55,9
prol.|
marg.|
Deus vitam meam. [ALCUINUS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Nota quod triplex est vita hominis, scilicet nature qua vivimus, spiramus; vita gratie qua in Christo vivimus; vita peccati que in vitiis agitur. Due sunt a Deo que bone sunt, scilicet vita nature et gratie. Tertia est ab homine, que mala est. Has omnes Deo annuntiare debemus, et primo de vita peccati. Vides qualiter Deo sit annuntianda. quasi7 : Confringes populos, et ego ad institutionem eorum, annuntiavi tibi vitam meam, que mala semper fuit. Vitam Deo nuntiat, qui peccata {191.523D} Deo confitetur, non Deum docens, sed se damnans, ut sic solvatur. Vel de vita nature et gratie accipitur sic. quasi8 : Illos confringes, ego autem ut non ingratus, annuntiavi tibi o Deus, id est attribui, vitam meam, nature et gratie, quia ut vivam tu fecisti. Ideo tibi vitam meam annuntio, non mihi, ut alii id sequantur. Lucris enim Dei prodest, ut alios invites ad accipiendam vitam, quam accepisti, ut qui vivit iam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est (2Cor. 5); ita ego. Et tu posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, id est sicut erant in promissione tua, id est exaudisti me deprecantem sicut promiseras te exauditurum flentem, inveni te misericordem in promittendo, veracem in reddendo. Attende quam pie lacryme sunt que pro {191.524A} inimicis orant. Et ideo accepte sunt Deo sicut ipse promisit. Vel sic distingue litteram, Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo: hic distingue, manente eadem sententia.I
I
¶Codd. :
PL191
7 quasi] + dicat
PL
8 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 55,IX
prol.|
Numérotation du verset
Ps. 55,10
prol.|
marg.|
Sicut et in promissione tua etc. [GLOSSA INTERLINEARIS. AUGUSTINUS.] quasi9 : Salvos facies et confrintes, sicut est, et in promissione tua, quia promisisti Abrahe: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gn. 22). Et tunc scilicet quando confringes, inimici mei convertentur a suo errore, ita ut sint retrorsum, id est sequantur qui preire volebant. EtJ
J
¶Codd. :
PL191
9 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 55,X
prol.|
marg.|
{191.524B} In quacumque die [CASSIODORUS. AUGUSTINUS.] scilicet sive in pueritia, sive in media etate, sive in fine vite invocavero te, non aliud querens quam te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. Ecce magne divitie. Quantumlibet avarus sis, sufficit tibi Deus; etenim avaritia terram querebat possidere totam. Adde et celum. Adde, quod plus est, qui fecit celum et terram. Et est sensus, ac si diceret: Quandocumque invocavero te, audies me. In quo mira Dei clementia advertitur, que quodlibet tempus nostre conversionis exspectat, quandocumque rogatur, se indulget. Et nota quod ait: Deus meus es. quasi10 : Et si omnium Deus meus proprie, qui mihi subvenis, quem colo, quem amo, alii sunt alieni. Et ideoK
K
¶Codd. :
PL191
10 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 55,11
XI
XI
prol.|
marg.|
Laudabo verbum [AUGUSTINUS. HIERONYMUS. CASSIODORUS. ALCUINUS. CASSIODORUS.] id est doctrinam in Deo ei attribuendo. Idem dicit quod supra dixerat. Et sermonem, id est quidquid supra loquar, laudabo in Domino, id est attribuam, et si quid urget, speravi in Domino. Et ideo, non timebo etc.
marg.|
Vel ita, in Deo Patre, laudabo Verbum, id est Filium, quia quidquid de Patre, et de Filio dicitur secundum substantiam, et de Spiritu sancto, hoc de potentia Verbi dicitur, qua est coeternum et consubstantiale Patri. Postea de humanitate eius subdit, in Domino, id est in Christo, qui Verbum caro factum est: laudabo sermonem, id {191.524D} est predicationes, quibus regulam vivendi, et salutem mundo dedit. Hec duo predicat iste, scilicet potentiam Verbi, et humanitatem Christi.
marg.|
Vel ita, ut trinitas notetur personarum per tria verba que ponit, in Deo Patre laudabo Verbum, id est Filium; in Domino, et Spiritu sancto, laudabo sermonem, id est Filium, quia quidquid secundum substantiam dicam de una persona, et de reliquis. Et si quid urget, in Deo speravi, mundana contemno. Et ideo, non timebo quid faciat mihi homo, quia etsi que extra sunt, eripit, non que intus, quia nihil nisi mundana eripit. Idem est finis huius partis qui et prime.L
L
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 55,12
XII
XII
prol.|
marg.|
{191.525A} In me sunt etc. [CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. ALCUINUS.] Tertia pars, ubi Ecclesia iam de malis seculis libera, in futura beatitudine, vel etiam hic laudem Dei cantaturam se dicit. quasi11 : Non timebo, quia vota tua, o Deus, sunt in me. Intus sunt que a nobis numquam recedunt. Non extra quero quod offeram, quia de ara cordis, de cellario conscientie exit totum quod caritate accendendum est. Que vota sunt laudationes. Vel vota dico, laudationis tibi alia littera. Que vota reddam tibi in eternitate, vel etiam hic. Ideo laudabo hic,M
M
¶Codd. :
PL191
11 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 55,13
XIII
XIII
prol.|
marg.|
Quoniam eripuisti animam meam de morte [AUGUSTINUS.
{191.525B}
HIERONYMUS. CASSIODORUS.] quia per me eram mortuus. Per te est vita quam tibi enuntio; et pedes meos de lapsu. Alia translatio habet: Oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Hic in spe ad hoc eripuisti ut placeam coram Deo, non coram alienis, scilicet Allophylis, qui longe sunt a sanctis, qui non habent lumen, unde videant. Ego dico existens in lumine viventium. In lumine est qui gratis Deum amat, quod nemo scit, nec etiam diabolus nisi solus Deus. Vel de futuro potest accipi, sic: Ideo laudabo in futuro, quia eripuisti, id est eripies animam meam de morte eterna, et oculos meos a lacrymis, et pedes a lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium. Hoc in futuro, ubi nec anima peccando moritur, {191.525C} nec oculi flent mala, nec pedes labuntur: quod non est hic, ubi etiam perfecte Deo placet. Unde addit: Ut placeam Deo in lumine viventium eternaliter.N
N
¶Codd. :
PL191
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 55 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_55)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 55 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_55)
Notes :