Psalmus 74
Numérotation du verset
Ps. 74,1
¶ In finem
¶Codd. : (Ps. 74)
D14
D30
Ωt ΩX
Bari1
Bari3
Δ (ω1 ω²
P77
P79)
Rusch
Ps-G
ne disperdas1
1 in finem ne disperdas
Ps (D) U cum Ps-H
] in f. ne corrumpas
Ps-G
, in f. ne corrumpat ΦRGP
D14 D30 Ps-G (U),
in finem
M,
ne corrumpas
W, om.
ΦV , + vel corrumpas
Glossa magna (
) U
ΩS Ωt ΩX
psalmus
cantici
Asaph2
2 cantici Asaph
Q V D U
ΩS Ωt ΩX
Ed1530 Clementina
]
inv. Ps-G
R²
D14 D30,
Asaph
C
W ΦG* AmiatinusPs-MozX¸ David M U ΦV,
om.
R*, + Vox Christi de iudicio
D30
Numérotation du verset
Ps. 74,2 I
Confitebimur
tibi
Deus ¦
confitebimur3 et invocabimus4
3 confitebimur
Ps-G cum Hier. ; cf. Glossa magna (
:
Hieronymus vero in explanatione sua :
CONFITEBIMUR TIBI DEUS CONFITEBIMUR
non repetit
TIBI)
] + tibi
Glossa magna (
:
Augustinus et Cassiodorus :
CONFITEBIMUR TIBI DEUS CONFITEBIMUR TIBI
)
|
4 invocabimus
Bari3 etc.
] invocabimur
Bari1
|
nomen tuum.
Numérotation du verset
Ps. 74,II
Narrabimus
mirabilia tua ¦ 5
5
narrabimus mir.
Ps-G cum Hieron. (Ep. 106) cum hebr.
(סִפְּרוּ, נִפְלְאוֹתֶיךָ)
cf. graec. (Sinaiticus Sedulius 210 282)
] narravimus omnia mir.
Ps-Med (VL311),
narrabo omnia
Hieron. (Ep. 106 :
“male apud Grecos”) =
Ps-R Ps-Med (+Clm343) cum Psalteriis Veteris Latinae recensionibus ; cf.
graec. diigisome panta ta (
VL311 VL408 VL409) LXX (plerique codd. :
διηγήσομαι πάντα τὰ θαυμάσιάσου
Numérotation du verset
Ps. 74,3
cum accepero
tempus
ego6 iustitias7 iudicabo8.
6 ego] et
praem.
ΩS
|
7 iustitias] iniustitias
V
|
8 iudicabo] iudico
C
|
Numérotation du verset
Ps. 74,4 III
Liquefacta est terra
et omnes
qui habitant in ea9 ¦
9 ea] eo ΩM ,+ diapsalma
Ps-G
(
om.W
ΦP
G* V D Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina)
ego10 confirmavi11* columnas eius. 12
10 ego] et
praem.
|
11 confirmavi
D30
Ωt ΩX
Bari1 Ps-G
] confirmabo
Rusch (hapax?)
|
12 eius] + diapsalma
D14
|
Numérotation du verset
Ps. 74,5 IV
Dixi iniquis
nolite
inique agere13 ¦
13 agere
D30 Hi Rusch
] facere
Ps-G,
egere ΩX
et delinquentibus
nolite
exaltare cornu.
Numérotation du verset
Ps. 74,6 V
Nolite
extollere in altum
cornu vestrum ¦ nolite
loqui
adversus14 Deum iniquitatem.
14 adversus
Hi
Ωt
Bari1 Bari3 Rusch Weber
] adversum ΩX
Numérotation du verset
Ps. 74,7 VI
Quia
neque
ab oriente neque ab occidente
neque a desertis montibus ¦
Numérotation du verset
Ps. 74,8
quoniam
Deus iudex est. 15
15 .VI. <divisio.> occidente... montibus ¦ Δ (ω1 ω² T79)] occidente † ... montibus ¦ D30 T77, occidente ¦... montibus D14
Numérotation du verset
Ps. 74,VII
Hunc humiliat
et hunc
exaltat ¦
Numérotation du verset
Ps. 74,9
quia calix
in manu Domini
vini meri plenus16 mixto.
16 plenus ΩX
Rusch Weber
] pleni Ωt
Numérotation du verset
Ps. 74,VIII
Et inclinavit
ex hoc in hoc ¦17
17 ex hoc – in hoc]
inv. P77
| in hoc]
sub
÷
D14 Q
ΦRG²VP
G² Hi, praem.
et
F
verumtamen18 fex eius
18 verumtamen
R* plerique codd. cum Ps-R Ps-H
] verum
Ps-G (R² F C I)
non est exinanita bibent ex eo19*
19 ex eo
Hi
Ωt ΩX
Bari1 Ed1455 cum Ps-R
]
om. Cor2
(BIBENT OMNES)
Bari3 D14 D30
Δ
Rusch Ps-G
omnes peccatores terre.
Numérotation du verset
Ps. 74,10 IX
Ego autem annuntiabo
in seculum20 ¦ cantabo Deo Iacob.
20 seculum
Cor2 Hi
Ωt
T79 Rusch
] seculo
C I² Q*,
secula
G* cum Ps-R
Numérotation du verset
Ps. 74,11 X
Et omnia cornua
peccatorum confringam ¦
et exaltabuntur
cornua iusti.
Psalmus 74
Numérotation du verset
Ps. 74,1
prol.|
marg.|
{191.697C}
Confitebimur tibi Deus confitebimur
1
.
1 Confitebimur (2°)] AUGUSTINUS. ALCUINUS. CASSIODORUS
PL
marg.|
+marg.|
{{<sententia Herberti>
Augustinus et Cassiodorus :
Confitebimur tibi Deus confitebimur tibi
. Hieronymus vero in explanatione sua :
Confitebimur tibi Deus confitebimur
non repetit
tibi.
}}
B
marg.|
Titulus:
In finem ne disperdas vel corrumpas, psalmus cantici Asaph.
[AUGUSTINUS :]
«
Psalmus iste contra tumorem superbie {191.697D} medicinam humilitatis apportat », in quo Christus verus Deus ostenditur2 et verus homo, iudex vivorum et mortuorum: ut Iudei credant, et non corrumpant fidem et spem suam in Christum; sed Dei promissionem certa fide exspectent. Et hoc dicit Asaph, id est fidelis Synagoga3. Et est sensus:
Psalmus
iste, qui monet ad bene operandum4
cantici,
quia agit de remuneratione eterna, qui est
Asaph,
id est fidelis Synagoge, hoc agit ne tu, o Iudee, vel quicumque
corrumpas
vel
disperdas,
id est [Augustinus :] « ne violes spem que habetur in promissione Dei sed sit tibi certa eius promissio, et ut hoc facias, respice
in finem,
id est vide finem, ubi tu beatus5*; miseri vero qui hic rident. Et ideo quecumque modo hic occurrunt prospera vel adversa despice, in sola promissione Dei gaude ». C
2 verus Deus – ostenditur]
inv. PL
3 synagoga] + GLOSSA INTERLINEARIS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS
PL
4 operandum] + est
PL
5 beatus] +eris
PL
marg.|
[AUGUSTINUS] « Intentio: Monet hic psalmus ne quis superbus {191.698C} de se presumat, nec humilis de Deo desperet; quem et si affligitur, certa consolatur promissio ».
marg.|
Modus: Bipartitus est psalmus. Primo proponitur humilis, qui et alios invitat. Secundo terretur superbus iudicio, quod effugi non potest, ibi
cum
{191.698D}
accepero tempus.
marg.|
[AUGUSTINUS] « Asaph ergo certus de promissis, sic incipit »: D
D
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 74,2
I
I
prol.|
marg.|
O
Deus, confitebimur
peccata [AUGUSTINUS.] iam humiles facti, non alii Deo, sed tibi non crudeli ultori, sed pio indultori. Hec confessio est evacuatio a malis. Omnia enim in confessione lavantur. Deinde repetit confitebimur. Repetitio confirmatio est, ne te peniteat esse confessum. Unde in Evangelio Io. Dominus geminat pro maiori confirmatione: Amen, amena. Et in Psalmisb:
Fiat, fiat,
geminatur. Et Ioseph de somnio Pharaonis, qui vidit septem spicas plenas, et totidem steriles; et septem boves pingues, et totidem macilentos, dixitc. Repetitio est confirmatio. Firmamentum enim sententie esse in repetitione, ex multis {191.699A} Scripturarum locis docemur, ut preostensum est: ad significationem veritatis sufficeret unum, ad significationem firmitatis accessit et alterum. Confitemini peccata, vel semel terreno iudici mortem inducit. Sed Deo facta frequens confessio vitam parit; post confessionem sequitur invocatio. Unde subdit, Et invocabimus nomen tuum, post confessionem potest invocari Deus in hominem sic mundatum. Et sicut per confessionem evacuatur malis; sic per invocationem impletur bonis. Postea sequitur narratio. Unde subdit:E
a Cf. Io. 1 et passim.
b Ps. 40, 14 ; Ps. 71, 18 ; Ps. 88, 53 ; Ps. 105, 48.
c Gn. 41.
E
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 74,II
prol.|
marg.|
Narrabimus. [AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS. CASSIODORUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] De pleno ructavit iste, ut alii veniant, ut qui audit, dicat: Veni (Apc. 22), et cortina cortinam {191.699B} ducat (Ex. 36), et fontes nostri deriventur foras (Prv. 5). Mirabilia tua, hec est regula sancte devotionis, que hic insinuatur. Prius enim est confiteri peccata, per quod exinanimur malis; postea invocare Deum in auxilium, quo bonis implemur; tandem de pleno eructantes narrare possumus: a purgato enim invocatur Deus ut a suo. Indevotus vero, si eum vocat, iudicium postulat. Si autem purgatus invocaverit, deinde poterit narrare: Alioquin dicitur ei, Quare tu enarras iustitias meas? (Ps. XLVIII.) Inde etiam est quod locus orationis prius mundatur a sordibus; deinde cortinis ornatur, postea palliis variorum colorum decoratur (Ex. 26), ut nos qui sumus templum Dei sanctum, prius per confessionem purgemur a malis: postea per invocationem {191.699C} cortinis virtutum decoremur, inde variis coloribus operum bonorum in conspectu hominum ad gloriam Dei Patris niteamus. [CASSIODORUS.] Pro hac autem perfecta religione mox meretur iste audiri. Dicit enim Christum respondere votis suis, in cuius Christi persona subditur:F
F
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 74,3
prol.|
marg.|
Cum accepero [CASSIODORUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS. GLOSSA INTERLINEARIS. AUGUSTINUS.] Secunda pars, ubi terretur superbus iudicio, quod effugi non potest, et ad eum revocandum columne confirmantur, quem etiam Deus humiliat, hic vero humilem exaltat. Vel secundum aliam litteram, singulariter dicitur, Narrabo, quamvis pluraliter {191.699D} premiserit: Confitebimur et invocabimus. Iam enim omnes sunt unus Christus, ex quo habetur invocatus. Loquitur autem Christus in persona capitis et membrorum. quasi6 : Ego, totus Christus, narrabo mirabilia tua, que si quis non audit, ego, Christus, scilicet qui modo non videor, iudicabo iustitias, vel ego Christus, scilicet totus, iudicabo, quia et sancti cum eo iudicabunt, ante ergo iudicandi precentur absolvi. Iudicabo, cum accepero tempus iudicandi. Modo enim tempus est docendi et misericordie; sed postea erit tempus iudicandi. Sed numquid accepit Christus tempus? Numquid accepit Filius Dei, Filius Dei non accepit tempus; sed filius hominis accepit tempus, idem tamen est et {191.700A} Filius Dei, per quem facti sumus, et filius hominis per quem refecti sumus. Accepit ergo tempus ut filius hominis, qui gubernat tempora ut Filius Dei. Accepit ergo Christus secundum hominem quod ipse Deus dat, ipse, scilicet potestatem iudicium faciendi. Nam secundum quod Filius Dei, numquam caruit potestate iudicandi. Et ideo non accepit; sed secundum quod Filius hominis accepit. Totus ergo Christus in futuro iudicabit. Unde Dominus in Evangelio: Sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel (Mt. 19). Ita in futuro, modo quid?G
G
¶Codd. :
PL191
6 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 74,4
III
III
prol.|
marg.|
Terra prius firma, modo liquefacta est [ALCUINUS. AUGUSTINUS. ALCUINUS. CASSIODORUS.] id est a stabilitate virtutis {191.700B} et iustitie in diversas diffluit concupiscentias. Deinde exponit quam terram dixit. Et, pro id est omnes qui habitant in ea; ipsa enim terra defluxit in habitantibus se, talem inveni terram. Sed ego non suppliciorum exactor, sed peccatorum donator, confirmavi columnas eius que in passione nutaverunt, id est apostolos, qui confirmati sunt in resurrectione.
marg.|
Vel ita: terra, prius vitiis constricta, liquefacta est, flante Spiritu sancto, ut germina virtutum emitteret. Et, pro id est omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius. Hec non mutantur. Et per confirmatas columnasH
H
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 74,IV
prol.|
marg.|
{191.700C} Dixi iniquis [AUGUSTINUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] omnibus malis generaliter, hoc, Nolite inique agere. Iam ceciderant, iam defecerant, iam rei erant, iam defluxerant, et tamen dicit: Nolite inique agere, id est non perseveretis in malo, sed fugite ad medicum. Malum enim est peccare, peius est perseverare, perniciosius est defendendo se in Deum culpam refundere. Unde subdit, et delinquentibus, id est peccata defendentibus, dixit: Nolite exaltare cornu, id est nolite inde superbire, apud vos exaltantes cornua ad excusationem. quasi7 : Si iam fecistis iniquitatem per cupiditatem, ne defendatis per elationem; si sani, non audistis. Vel iacentes surgite, non vos excusetis. Maximum est vitium excusationis. Nam quasi cornu erigit, qui per alios peccata {191.700D} sua nititur excusare, ut per diabolum, ut per alios suasores, vel per necessitatem stellarum. Sequitur: EtI
I
¶Codd. :
PL191
7 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 74,6
V
V
prol.|
marg.|
Nolite extollere in altum cornu vestrum [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. ALCUINUS.] id est contra Deum, ut facit ille qui contra Deum blasphema cogitatione remurmurat. Deinde exponit in re, quod dixerat, nolite loqui corde, etsi non lingua loquamini, adversus Deum iniquitatem. quasi8 : Deus nesciat hec, vel non curet, ut ille qui dicit se iniuste pati, cum nequiores prosperi sint; quod est iniustum facere Deum. Vel nolite loqui adversus Deum iniquitatem, ut faciunt {191.701A} illi, qui non sua culpa, sed necessitate stellarum dicunt se peccasse, ut Deo, non sibi imputetur; vel qui sciunt peccata sua, sed impunitatem sibi promittunt. Cur hec non debetis facere? quia iudex talis est, qui vitari non potest, quia ubique est, Deus enim est. Et hoc est: Ideo non faciatis hocJ
J
¶Codd. :
PL191
8 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 74,7
VI
VI
prol.|
marg.|
Quia iudex neque iudicat ab oriente [AUGUSTINUS.] quasi9 : ut inde fugias in occidentem, neque iudicat ab occidente, ut inde fugias in orientem. quasi10 : De nullo diviso loco iudicat, quia non est localis. Nam ubique presens ut Deus. Neque iudicat a desertis montibus, ut inde fugias in medium {191.701B} populorum. Quare non? Quoniam Deus iudex est. Si autem in aliquo loco esset, tunc Deus non esset. Vel iudex
neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus,
id est a secretis locis, subaudi est absens.
9 quasi] + dicat
PL
10 quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Ps. 74,8
prol.|
marg.|
Quare? Quoniam Deus iudex est, idem pene sensus cum priori. Vel secundum mysticum sensum: [CASSIODORUS. ALCUINUS. AUGUSTINUS.] Oriens sunt boni, quibus oritur sol iustitie, scilicet homines claritate Dei conspicui; Occidens vero, sunt quibus occidit sol iustitie, id est mali. Deserti montes sunt falsi predicatores, superbi heretici, qui locum montium usurpant; sed a veritate Dei sunt deserti, quibus Deus presens est, non tamen ita ut bonis quibus presens est per gratiam, non modo per cognitionem. Et est cur non faciatis: Quia Deus, {191.701C} neque deest ab oriente, id est a bonis; neque ab occidente, id est a malis. Neque deest a desertis montibus, id est a falsis predicatoribus: omnibus generibus hominum Deus presens et cognitor est, quoniam Deus iudex est etiam eorum que sunt in corde. Et ipse qui talis est, superbos humiliat et humiles exaltat.K
K
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 74,VII
prol.|
marg.|
Hunc humiliat [AUGUSTINUS.], id est superbum Iudeum, ut Phariseum de iustitia legis tumidum; et hunc, id est humilem gentilem, ut publicanum dicentem: Deus, propitius esto mihi etc. (Lc. 18).
Numérotation du verset
Ps. 74,9
prol.|
marg.|
Exaltat, per quid? {191.701D} per legem que est in manu Dei mediatoris (Gal. 3), que dicitur calix, quia inde potat animas fidelium. Et hoc est
Quia calix in manu Domini.
L
L
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 74,VIII
prol.|
marg.|
Et inclinavit ex hoc in hoc. [AUGUSTINUS.] Hucusque tenditur vis probationis, sed singula verba quid intelligentie contineant, videamus. Calix est lex, et omnis scriptura Veteris Testamenti, ubi Novum absconditum est, quasi in fece corporalium figurarum, que dicitur calix, quia inde inebriat Deus mentes credentium. Calix ergo vini meri, id est legis sincere {191.702A} est, quantum ad precepta moralia iusta et bona, scilicet Deum unum adorabis etc. Vel calix vini meri dicitur, quantum ad spiritualem intelligentiam, plenus misto, id est fece corporalium sacramentorum, que remanent et resident apud Iudeos: et funditur inde omnis spiritualis intellectus et eliquatus est in humiles gentiles. Sed apud Iudeos fex figure remansit, de qua Iudei infidi potati sunt. Et hoc est, Iudeum humiliat, et gentilem exaltat. Et hoc per legem, quia calix, id est lex et totum Vetus Testamentum est, in manu Domini, id est in potestate Christi mediatoris. Calix dico vini meri, propter sinceritatem moralium preceptorum, et spiritualis sensus. Et ille calix plenus misto, id est fece corporalium sacramentorum. Et quid inde? Et {191.702B} inclinavit Dominus hunc calicem, id est legem. Ex hoc, id est a Iudeo, in hoc, vel in hunc, gentilem, in quem spiritualis intellectus eliquatus est. Et per hoc constat, quia illum humiliat, et hunc exaltat. Et licet inclinet, verumtamen fex eius non est exinanita apud Iudeos, quia carnalia sacramenta apud Iudeos remanserunt; et bibent ex eo misto, id est de fece figurarum, omnes peccatores terre, id est omnes Iudei infidi. Vel ex eo calice, id est bibent generaliter omnes peccatores terre, id est superbi peccatores, et humiles peccatores. Iudei sunt superbi peccatores; gentes vero, humiles peccatores, quorum alii bibunt vinum calicis, scilicet humiles peccatores, alii fecem, scilicet superbi peccatores omnes bibent, sed seorsum.M
M
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 74,10
IX
IX
prol.|
marg.|
{702C} Ego [AUGUSTINUS. CASSIODORUS.] Christus cum corpore meo, annuntiabo in seculum, id est quamdiu seculum erit. Vel gaudebo in seculum, alia littera, de promissione futura, in finem seculi, de qua dicitur in titulo: Ne corrumpas etc.
marg.|
Vel ita, et convenit in parte cum priori sensu. Calix est lex, vinum merum celeste mysterium, id est spiritualis sensus plenus, quia et si semper bibitur, numquam expenditur, misto id est utroque Testamento, quia Vetus et Novum simul sunt. Unde Ezechiel: Vidi rotam in medio rote (Ez. 1). [CASSIODORUS. ALCUINUS.] Iudei non mistum bibunt, quia Vetus sine Novo recipiunt, {191.702D} neque Manichei, qui Novum recipiunt sine Veteri. Ex hoc in hoc, quia a Iudeis tulit, et conversis gentibus inclinavit. Verumtamen fex eius. Fex non accipitur hic pro sordibus; sed ima et ultima vini significat, id est ultima et subtiliora legis, ad que non potest perveniri hic. Et est, licet inclinet. Verumtamen fex eius, quam inclinavit, non est exinanita, quia illa secretiora non penitus possunt capi . Unde si quid residuum fuerit, igne Spiritus sancti comburetis (Ex. 12), quia omnibus bibentibus plenitudo non deficit. Et bibent ex eo, calice pleno, omnes peccatores terre, id est Iudei in fine conversi cum aliis bibent, utrumque {191.703A} Testamentum servantes, quando Abraham cum filio ad pueros cum asina exspectantes, immolato ariete revertetur (Gn. 22).
marg.|
Vel ita hunc humiliat, et hunc exaltat: quod potest, quia calix, id est potestas et dispensatio iudicandi. Calix dico, vini meri, id est iusti iudicii est, in manu Domini [ALCUINUS.] id est Christi, plenus misto, id est misericordia et iudicio, quia aliis mors per iustitiam; aliis vita per misericordiam, quod mistum inclinat et propinat omnibus. Et hoc est: Et inclinat ex hoc in hoc, id est omnibus generaliter. Omnes enim sentient misericordiam et iudicium. Et licet inclinet calicem istum, verumtamem fex eius non est exinanita, id est pena bibentibus austera, non finietur malis, ex eo calice bibent fecem omnes peccatores terre, non {191.703B} solum Iudei peccatores bibent. Ego autem cum meis, dicit Christus, annuntiabo, vel gaudebo, in seculum, cantabo Deo Iacob.N
N
¶Codd. :
PL191
Numérotation du verset
Ps. 74,11
X
X
prol.|
marg.|
Et omnia cornua peccatorum que hic eriguntur [AUGUSTINUS. CASSIODORUS. GLOSSA INTERLINEARIS.] scilicet dignitates superborum, confringam, in fine, que modo nolunt frangi, hoc est quod ante dixit, hunc humiliat, et cornua iusti, que non sunt hic, sed ibi erunt, id est munera Christi, que non sunt hic, sed ibi erunt, id est munera Christi, que sunt sublimitas iusti, exaltabuntur in futuro, ubi superbus humiliabitur, et humilis exaltabitur, hoc est quod ante dixit, hunc exaltat.O
O
¶Codd. :
PL191
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 74 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_74)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Ps. Psalmus 74 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=26&chapitre=26_74)
Notes :